Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quippiam quocunque modo vel ingenio defraudaverit, vel defraudari consenserit; quandiu vivit, expers sit omnium orationum, quæ in ipso monte, seu per totam fiunt Ecclesiam; et moriens, partem accipiat cum illis, quorum vermis non moritur, et ignis non exstinguitur; quia peccatum eorum a facie Dei nunquam delebitur, nisi resipuerit, et digne Deo satisfecerit. Acta in monte Vurstenberg, anno Dominica Incarnationis 1144, indictione vir, anno primo domini apostolici (160) Lucii, regnante Romanorum imperatore, Occidentis, Conrado III anno VII; Orientis, sub Emmanuele Comneno 11 (161). ►

justum est. Apud Keilar Fridericus medium mansum, A tes in omnem animam hominis, quicunque horum solventem solidos Davendrenses, et H maldaria avena. Ante Clive, Renizo de Strale v jugera, quorum census 11 solidi Davendrensis monetæ. Agellum dedit Imo, pro filia sua, trìum sextariorum hordei. Gerbergus de Seleheim mansum 1 apud Alfene. Azela de Bumele vi jugera. Ibidem Gela de Kalkere trutam in monumento duorum malderorum ordei. Heribertus (158) de Gencpe, pro fratre suo Ereberto occiso, mansum unum Brakele, quod solvit vin solidos Davendrenses. Apud Rimagen, Manegaldus Xantensis canonicus, et supra nominata Bertad, comparaverunt v jugera vinearum, quarum medietas præfato vivente Clerico, reliqua pars eo defuncto fratrum in monte erit.

17. His laudatissimis initiis, ut media taceam, quam conformia etiam extrema fuerint, quoad moB nasteriorum erectionem, docebit ipsiusmet Norberti diploma, a Strahoviensi abbate Vito nobis missum, sub hoc titulo: Quomodo Norbertus ecclesiam B. Virginis a sæcularibus ad fratres sui ordinis reduxit. Item de paupertate loci, et quomodo fratribus a novo providit. Tenor diplomatis hic est: In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, cgo Norbertus, Dei gratia Magdeburgensis Ecclesiæ archiepiscopus. Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus, quod ego statum Magdeburgensis Ecclesiæ attendens, et eam sublimare in religione cupiens, et imminuta redintegrare, et minus correcta reformare, vel in melius mutare studens; in ipsa civitate reperi ecclesiam B. Marie Genitrici Dei perpetu virgini dedicatam, internis et externis adeo attenuatam, ut et sarta tecta ipsius ecclesix omnino fere essent annihilata, et duodecim clericis in ea Deo deservire constitutis non sufficerent alimenta. Ex iis enim quæ ad illam pertinchant ecclesiam plurima erant militibus etiam in beneficio distributa; quædam per negligentiam jacebant inculta; quædam in aliorum usus usurpata, ita ut ecclesia fere irrecuperabiliter esset destituta.

45. Dominus Hildolfus (159) archiepiscopus, dedicans oratorium S. Martini in ipso monte, dedit possessiones domorum Ix in sanctis, quarum aliæ plus, aliæ minus solventes, summam conferunt v solidorum, ad lumen ipsius capellæ. In monte Arnoldus comes jugerum 1, Adelheidis sanctimonialis 11 jugera dedit. In campo Megeneete jugera sunt vii, ad montem pertinentia; quorum 1 Volmarus et uxor ejus, Wilhelmus 11, Videricus de Eile 1, Rudolfus de Magencete 1, Amizia de Budweche, Rudolfus de Lo, Bezela de Megeneete 11. Apud Wentervelde, Henricus monachum professus, jugerum 1. In Ebbecheren, Grunzelinus de Bevenburch, possessiunculam XII nummorum. Gebehardus, presbyter de Brutine, sub montem, medium jugeris. Amelune 1, Snedo 11, ju- C gera in monte. In saltu qui Hiese dicitur, æquale jus habebunt per omnia, prope homines utriusque curtis in Britine. Cuno, Clericus in Wissele, in Rimagen emit jugerum vineæ, deditque B. Mariæ. Heribertus de Britine, allodium quod possederat in monte ad v jugera terræ; et tradidit e sensu suorum. In Lappesdal jugerum unum, a quodam Ingelgero, Hierosolymam profecturo, susceptum in dextro montis latere. Rurgerus et Hermannus, frater ejus, dederunt agrum, ut putatur, ad quantitatem jugeris 1. Gerhardus de Lattingen, 11 jugera sanctis.

16. Hæc, et si qua sunt alia, diversis temporibus, diversis in locis, a diversis utriusque sexus personis, Domino Jesu Christo, sanctæque Genitrici ejus perpetuæ virgini Maria in memoriam omnium D fidelium vivorum et mortuorum legaliter in sæpe dicto monte oblata et legitime suscepta sunt, episcopali nostra auctoritate roboravimus; æternum Dei judicium, et judiciariam sententiam imprecan

(158) Si constaret hunc eumdem esse qui supra, S. Norberti fratrem jam hic haberemus alterum fratrem Erebertum uterque fortassis ex eadem qua ille familia commune habuerint cognomentum de Geneppe.

(159) Hildolfus, nullus post Fridericam invenitur apud Gelenium et Sammarthanos: quos hinc corrigas, et præter Hildolfum S. Annonis successorem, an. 1079 defunctum, intelligas Hugoni in Italia morten, ad annum 1138, successisse Hildolfum II, et aliquanto tempore sedem istam tenuisse ante Arnoldum, quem ipsi faciunt immediatum Hugonis

18. Nos itaque paupertati eorum et frequenti eorum querimoniæ condolentes, et ecclesiam magis crescere, quam decrescere cupientes, monendo, exhortando, suadendo, hoc ab eis obtinuimus; ut de illa exeuntes ecclesia religiosis viris, communi vita sub regula B. Augustini degentibus cederent, et se provisioni nostrae sine omni conditione crederent. Ut autem ipsi in claustrali, sicut prius, disciplina sub decano viverent, ecclesiis aliis in civitate eos attitulavimus. Quosdam in ecclesia Beati Nicolai collocavimus; quosdam de bonis ipsius ec

successorem.

(160) Mabilio reperit in Necrologio aliquo hunc Lucium papam obiisse eodem anno die 25 Angusti; ego vero demonstrasse me puto in Paralipomenis ad chronologiam pontificiam, non ante 13 Februarii sequentis defunctum esse, quod etiam hinc probatur.

(161) Chrysostomus vander Sterre in Vita vulgari S. Norberti scripsit hoc monasterium sanctimonialibus postea fuisse traditum, quæ temporum iniquitate coacta, demum in Sanctense oppidum migraverunt, uti jam supra dixi.

clesiæ sustentavimus: fratres vero nostros in eccle- A pauperes Christi disturbare, vel aliqua occasione

sia substitutos, pristinis ecclesiæ possessionibus et justitiis donavimus: et pro ampliori pace et quiete eos ad neminem, nisi ad nos et successores nostros, respectum habere statuimus. Ut igitur hæc in perpetuum inconvulsa permaneant, banno beatorum. apostolorum Petri et Pauli et nostro confirmamus. Conservantibus pax et remissio peccatorum. Si vero aliqua conditionis alicujus persona, studii nostri laborem præsumpserit cassare, vel temerario ausu

voluerit eliminare, sit anathema maranatha usque in diem Domini. Ego Elinderus subscribo. Ego Uwernus subscribo. Ego Wernerus subscribo. Ego Sidagus subscribo. Ego Anselmus subscribo. Ego Theodericus subscribo. Ego Sigebodo subscribo, Ego Godescalcus subscribo. Actum est ab Jucarnatione Domini anno 1129, indictione vit, Iv Kalendas Novembris, in suburbio civitatis Magdeburg, in abbatia beati Joannis Baptistæ. ›

SANCTI NORBERTI

MAGDEBURGENSIS ARCHIEPISCOPI

SERMONES DUO AD POPULUM.

SERMO I.

B feceritis, spero tamen de misericordia ejus qui

(Iluco, Vie de saint Norbert, Luxembourg, 1704, 4°, propitiatur iniquitatibus nostris, lacrymarum vestra

notes, p. 354.)

Dolens a vobis discesseram, fratres, sed propitia Dei clementia, jam lætus et quasi tripudians revertor ad vos. Inimicus homo, inveteratus ille odii et rixarum seminator diabolus, diro nos a vobis schismate avulserat, ut qui imperium a scissuris incœperat stabilire propagaret dissidiis, pastoremque a grege dividens oves sine certo duce, ad vocem mercenarii vagantes, in Darahm detraheret. Hæc fuit invidentis inimici antiqua fraus; hæc fuit et mali præsentis origo, per quod concordiam scidit, non minus felicitati publicæ, quam saluti ovium et pastoris officio necessariam. Tempestate pene obruti, fluctus quos sedare non licuit precibus, fuga declinare oportuit. Verum Deo gratias, Christus qui fremente procella dormitare visus est, ad clamores tandem periclitantis evigilans imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Pacem quam diabolus eripuerat, restituit nobis Deus pacis. Illam, quæso, fratres, ardenter amate, indesinenter quærite, prudenter custodite. In vinculo charitatis corda nostra cohæreant, et sicut de primis Christianæ fidei cultoribus scriptum est, erat cor unum el anima una, ita in posterum, in unitate spiritus ambulemus omnes. Nolite timere, filioli, quos iterum parturio, ne mala quibus pastorem exagitastis, pastorem contra vos exasperent. Etsi enim, non mihi, sed sacerdotio vim

1.

C

rum abundantia deletum esse crimen quod patrastis. Rogemus ergo nunc Patrem misericordiarum, et Deum totius consolationis, ut pacem quam dedit immeritis, merentibus denuo conservet; satagamus ut per bona opera redimemus mala, et certam faciamus vocationem nostram, quatenus uno ore honorificetur Deus, nunc et semper. Amen.

SERMO II.

De concordia servanda.

(LE PAIGE, Bibliotheca Præmonstrat. Parisiis, 1633, fol. p. 370.)

Viri fratres, Dominus noster Jesus Christus cum discipulos suos ad prædicandum mitteret, inter alia hoc mandatum illis præscripsit, ut in quamcunque domum intrarent, primo dicerent : Pax huic domui, et si ibi esset filius pacis, requiesceret super cum pax eorum. Nos autem non nostris meritis, sed sola Dei superabundanti gratia, imitatores eorum effecti, eamdem pacem vobis denuntiamus, quæ mente incredula contemnenda non est; nam ad pacem æternam pertingere facit. Vobis igitur incognitum non est, ad quid convenimus: non est nostrum, neque ex nostro utpote qui peregrinus sum, et advena pertransiens, sed potestatis et voluntatis Dei est perficere; nostrum autem est ipsius voluntati ex integro et devoto affectu acquiescere.

S. NORBERTI CHARTÆ.

Pro ecclesia Sanctæ Mariæ Magdeburgensi. (Anno 1129.) [Exstat supra in Analectis Norbertinis, cap. 3, num. 32, 33.] 11.

Hospitalem domum quamdam fratribus Præmonstra

[blocks in formation]

Adalberti munifica largitate, quædam domus hospi- A decem et octo pauperes per singulos annos vo

[blocks in formation]

stiantur, octo per hiemem, et decem per æstatem. Per hiemem scilicet in festo Omnium Sanctorum, unus; in Nativitate Domini, unus; in Circumcisione Domini, unus, similiter in Epiphania Domini, in Purificatione sanctæ Mariæ, in Annuntiatione sanctæ Mariæ, in sepultura Domini, in Resurrectione Domini vestibus novis, scilicet camisiis, braccis, caligis, soccis, subtularibus, tunica, cappa cum mantello aut pellibus vestiatur. Per æstatem vero in Ascensione Domini, per septem dies Pentecostes, in passione apostolorum Petri et Pauli, in Assumptione sanctæ Mariæ, nova chlamyde sive cappa, camisia, braccis, soccis, subtularibus, in singulis festis unus induatur.

Ex die autem quo pauper vestem accepit usque ad diem octavum, si remanere vult, refectio corporis ibidem ei exhibeatur. Cætera in usus pauperum advenientium vel transeuntium impendantur. In cœna autem Domini unusquisque sacerdotum vel levitarum, post lotionem pedum mendicorum, consilio præpositi, unum de propriis vestibus sive cappam, sive pelles seu tunicam, seu caligas ipsi charitative impendant, qui post acceptam charitatem nequaquam, ut superius, per dies septem remaneant, sed post refectionem abeant.

BARTHOLOMEI

LAUDUNENSIS EPISCOPI

DONATIONES PIE S. NORBERTO ET PRÆMONSTRATENSIBUS FACTE.

(HUGO, Sacri el canonici ordinis Præmonstratensis Annales, Nanceil, 1734, fol.)

I

Chatta donationis Præmonstrati per Bartholomæum episcopum Laudunensem.

(Anno 1121.)

Cad Mormandi vicinum; et citra et ultra rivum, animalibus eorum communia erunt omni tempore. Ultra rivum autem ex parte ecclesiæ in defensione erunt ad opus eorumdem fratrum usque ad collectionem feni et frugum. Deinde vero communia erunt tantum ut nullus importunus sit religioni eorum super ulla occasione. Conceditur tamen rusticis qui sunt in vicinia, colligere de silva quæ est in jugis montium, colligere materiam ad opus capitis seu stipitis aratri, sive axis. In omni igitur labore eorumdem fratrum facto in iisdem locis, nullus exigat ab eis nec decimam, nec terragium, nec molestiam quælibet persona inferat quieti ipsorum, et omnimodis ab omni parochia absolutos, omnesque eis subjectos eremitas permanere censemus. Voluinus etiam notum fieri, quod ecclesia Præmonstrata et locus, eisdem a prædecessore nostro Helenando data et confirmata fuit ecclesiæ Sancti Vincentii, sicut etiam in privilegio continetur; modo vero, quia in solitudinem penitus universa erant redacta, abbas Seifridus, et conventus ejusdem ecclesix Sancti Vincentii, utile duxerunt esse

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum fieri volumus, tam præsentibus quam futuris, quod ego Bartholomæus Laudunensis episcopus, viro reverendo et spectabilis religionis temporibus nostris Norberto et successoribus ejus in sancto proposito viventibus, dederim locum, qui nostri juris erat, totum liberum ab omni exactione cujuslibet personæ absolutum, apud Huberti-pontem (Huberpont), a loco qui dicitur Halieprest (Près-prieur), usque ad vallem Rohardi (vallée Rohard), cum tribus adjacentibus vallibus, totum in allodium, a rivo ver- D sus Vois, sicut valles dividunt et perportant ad ecelesiam in honorem Dei et sanctæ Dei genitricis construendam, et sicut totum possidemus in allodium, ita in omnimodis libere possidendum eis concedimus. Pascua vero seu prata, a Ponte-luberti, usque

consilium in nostram manum reddere, et ad nostram A
dispositionem pendere, quod et factum est. Unde
nihil melius esse considerantes in hoc negotio,
camdem ecclesiam, cum omnibus quæ monachi præ-
dicti ibidem possidebant, eidem Norberto venerabili
viro, et successoribus ejus in sancto proposito vi-
ventibus, similiter ab omni exactione libere condo-
navimus, perpetuo possidenda ita ut nullos con-
ventus laicorum secum adhibeant, nisi tantum per-
sonas quæ sub eodem præposito vivant. Et ut liberius
ista possideant, ad molendinum nostrum, quod
dicitur Burdellum (Bordet), censum frumenti sex
galetarum constituimus prædictis per singulos annos.
Fratres vero de Præmonstrata ecclesia, nihil a modo
super hoc respondebunt eis, et canonicis de Sancto
Joanne Laudunensi ad quos decima Præmonstratæ B
ecclesiæ pertinebat ad idem molendinum duas galetas
frumenti divisimus, et fratres Præmonstratæ eccle-
siæ in nullo quæ ad decimam parochiæ eorum perti-
nent a modo respondebunt eis. Totum etiam sicut
valles perportant circumjacentes Præmonstrato loco,
et proclivia montium ex omni parte eisdem fratri-
bus religiose viventibus perpetuo possidenda libere
sicut allodium ratum esse censemus, et nulla cir-
cumjacentium parochiarum, vel in decimis, vel in
aliqua inquietudine molestiam ingerat eorum reli-
gioni. Factum est autem hoc assensu et voluntate
Thomæ, de cujus feodo duæ partes decima descen-
debant, quas ipse, et illi qui ab eo tenebant, in
nostras manus ad opus prædictorum fratrum reddi-
derunt; quidquid etiam juris vel consuetudinis ipse
Thomas et sub eo forestarii ejus, scilicet Girelmus
de Valsalione (Vausaillon), et Radulphus de Quin-
ciaco (Quincy), et Radulphus major de Cociaco-villa
(Coucy-la-Ville) habebant, totum ad opus prædicto-
rum fratrum liberum et quietum donaverunt. Ipse
eliam Thomas apud locum Rosiers carrucatam terræ
prædictis fratribus dedit, viam etiam qua vicini
accolæ per mediam vallem Præmonstratæ ecclesiæ
ire consueverant, omnibus volentibus, obstrui feci-

mus.

C

S. Bilihardi cantoris.
S. Drogonis presbyteri.
S. Herberti presbyteri.
S. Erhardi diaconi.
S. Godefridi diaconi.
S. Eliardi subdiaconi.
S. Widonis subdiaconi.
S. Roberti acolythi.

S. Roberti,decani Sancti Joannis.
S. Jusfridi cantoris.

S. Hemmonis thesaurarii.
S. Henrici.

S. Valerii.

S. Gundranni, S. Hugonis. S. Roberti presbyteri eccleste Sancti Martini. Sig. Helberti vice-domini. S. Clarebaldi de Foro. S. Nicolai castellani.

Actum est Lauduni in capitulo Beatæ Mariæ Laudunensis ecclesiæ, anno Dominicæ Incarnat. 1121, indict. XIV, epacta nulla, concurrente v, regnante rege Francorum Ludovico, qui fratri Norberto et cæteris fratribus, in supradicto loco religiose viventibus concessit habendam in perpetuum quidquid datur et dabitur eis quod pertineat ad suum feodum. Ego Radulphus cancellarius scripsi et subscripsi. II.

Charla Bartholomæi episcopi transcribentis Præmon-
stratum beato Norberto.
(Anno 1121.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego BARTHOLOMEUS Dei gratia Laudunensium præsul. Cum ecclesia Sancti Vincentii locum qui Præmonstratus dicitur, qui ad propriam mensam episcopi pertinebat, ex dono prædecessoris nostri Elinandi episcopi haberet, sicut in ejusdem ecclesiæ privilegio continetur; monachi diu locum illum incoluerunt, et per multos labores nullum vel parvum fructum consequebantur: quod ego attendens, rogavi Adalberonem abbatem et monachos, ut locum supradictum mihi libere concederent, quatenus secundum voluntatem mean de eo disponere possem. Abbas autem et monachi petitioni meæ assentientes, quidquid in illo loco habebant mihi libere et sine contradictione concesserunt. Ego vero non ingratus

Robertus etiam de Anlerio allodium quod in contigua silva habebat, in nostra manu ad opus prædictorum fratrum reddidit. Præterea nos dedimus prædictis fratribus tres carrucatas terræ, D eorum voluntati, concessi ecclesiæ Sancti Vincentii unam apud villam nostram Aniliacam, aliam apud Larciniacum (Vercigny près de la Fère), tertium apud Capriniacum supra montem (le mont de Chevergny) ultra rivum Aquilam (rivière d'Aigle, aujourd'hui d'Elle), absque decimis eorumdem trium carrucarum. Quicunque hanc nostræ institutionis paginam et instrumentum infringere vel inquietare tentaverit, anathema sit, et iram omnipotentis Dei incurrat in die judicii.

Signum Bartholomæi Laudunensis episcopi.
Sig. Widonis decani et archidiaconi.

S. Radulphi archidiaconi.

S. Sifridi abbatis Sancti Vincentii.

S. Simonis abbatis S. Nicolai de Silva.

altare de Bariaco in perpetuum (salvo synodali jure) habendum. Dedi eis etiam dimidium medium frumenti ad molendinum quod apud villam situm est, quæ Broincurtum dicitur. Videns autem supradictum locum, qui Præmonstratus dicitur, religiosis viris utilissimum, fratri Norberto et subditis, et posteris ejus libere et sine contradictione in perpetuum concessi habendum. Frater vero Norbertus sicut alienæ rei minime cupidus, primitus noluit recipere, donec Seifridus abbas Sancti Vincentii et monachi ejus donum illud ei firmaverunt in capitulo, communi assensu. Quæ vero concessio, ne aliquo modo deinceps immutari posset, impressione nostræ imaginis, et sigillo Sanctæ Mariæ Laudunensis ecclesiæ, et

S. Roberti præpositi Sancti Martini.

sigillorum Seifridi abbatis Sancti Vincentii confir- A
mare curavimus.

Sig. Bartholomæi Laudunensis episcopi.

Sig. Seifridi abbatis Sancti Vincentii.

S. Simonis Sancti Nicolai de Silva.

S. Guidonis decani et archidiaconi.

S. Rodulphi archidiaconi.

S. Bilhardi cantoris.

S. Roberti decani Sancti Joannis.

S. Gaufridi cantoris.

S. Herberti vice-domini.
S. Clarembaldi de Foro.

S. Nicolai castellani.

Actum Lauduni in capitulo Sanctæ Mariæ Laudu-
nensis ecclesiæ, anno Dominicæ Incarnationis 1121
Indictione xiv, epacta nulla, concurrente quinto.
Ego Radulphus Laudunensis Ecclesiæ cancellarius
scripsi et subscripsi.

INDEX IN TOMUM QUARTUM RUPERTI.

Revocatur lector ad numeros crassiores textui insertos.

A

Abel primus litator fuit, 341.

Abigail ad David orando præveniens, typum gessit
Ecclesiæ in sacrificio altaris. 18.

Abraham primus, Joseph novi s. in linea Christi, 37.
Abraham absque baptismo Christi cœlum ingredi non po-
tuit, 81. Abraham ædificavit altare Domino, 229. Abra-
ham Deus præcepit circumcisionem, 352. Abraham in quo
fidem habuerit. 332. Abrahæ semen est Messias, 332.
Abraham, et cæteri Patres non descenderunt in infernum
inferiorum quo sepeliuntur impii, 335. Abraham prophe-
ta, et prophetarum primus, 340. In Abraham Deus Pater
omnium nostrum assimilat, 340.

Accidentia in Deum non cadunt, 118.

Adam incidit in latrones descendens de Jerusalem in
Miericho, 80. Adam genuit filios et filias ad imaginem
zuam, 81. Adæ filii juste damnati et exsules, 81.

Admirabile commercium Dei cum homine, 243.
Adventus Domini quatuor complectens Dominicas, 27.
Adventus Dominica prima, primum Christi adventum ce-
lebrat, 27. Adventus Christí secundus, sicut fur in nocte,
88. Adventus ille tremefaciet terrenos, sicut angelus mi-
lites circa sepulcrum, 88.

Adversitas instruit pios ad perfectum, 246.

Egypt rex diaboli typum gessit, 34.

Elas prima Ecclesiæ in Adam, qui reparationis suæ
oraculum accepit, 42. Atas Christi in mysterium Trinita-
tis est annorum xxxш, 87.

Afflictiones Job, 247.

Agar lex Moysis assimilata est, 340.

Agnus Dei in missa, memoria est ascensionis Dominicæ,
21. Agnus Christus diabolum vicit, non lex aut decem
præcepta Decalogi, 59.

Agon et passio Domini pendentis in cruce, spiral in
missa, 20.

Alba, vestis longa et stricta, longe aliud quam tunica
pelice primorum parentum significat, 11. Albæ affixa
sursum lingua, cœlestem Christi doctrinam significat, 11.

Allegoria de servo Abrahæ, quærente sponsam filio
domini sui, 82. Allegoria de exploratoribus terræ botrum
portantibus, 95. Allegoria de osculo inter sponsum et
:ponsam, 119.

Alleluia est quodam gaudri stillicidium de supernæ
Hierusalem divitiis, 14. Alleluia significat æternum an-
gelorum et electorum convivium, 14. Alleluia cur tempo-
re paschali magis frequentetur, 14. Alleluia post Graduale
canitur, quia Jubilæus quidam est consolationis futuræ,
44. Alleluia non omni laus Dei dicitur, sed Christus, de-
inde etiam Ecclesia, 42.

Aitare sacrificii missæ, sacrarium est propitiationis, 10.
Altare preeminet in templo, sicut Christus in corpore Ec-
elesire, 68. Altaria cur vino et aqua lavantur tempore
passionis Domini, 68.

Aman aflectans adorari, diaboli typum gessit, 49.
Amator Christi semper securus, 255.

Amictus caput sacerdotis obnubens, carnem Christi si-
gnificat, 11.

Amor divinus in seipso substantia est, a hominibus ac-
cidentale donum 152.

38.

Anastasia sancte et nobilis matronæ Romanæ passio,

Angeli in scala Jacob descendentes el ascendentes quid
significant, 36. Angeli etiam habent causa ut gratulentur
super Incarnatione Verbi, 112. Angeli an in adventu Ju-
dicis trement, an non, 112. Angeli dicuntur sancu prædi-
catores Verbi Dei, et hi trement, 112.

Animalis vita in corpore Domini consecrato non adest,
nec prodest, 19. Animalia in circuitu sedes Dei sunt Ca-
tholici doctores, 139.

Anima fidelis non solum per verbum, sed, et per Spiri
tum sanctum concipit, et imprægnatur, 119. Anima tan-
quam sponsi, quomodo allicitur in amorem Dei, 120. Ai-
ma arreptii hominis non substantialiter recipit in se da
monem, 122. Anima justi, et angelus bonus tria habent in
se, quæ sunt effigies Trinitatis divinæ, 135. Anima sau-
ctorum in cœlo jam nunc consolantur, 48.

Annulum duas ob causas portat episcopus, 12.
Annuntiare hominis æquitatem quid sit, 241. Annan-
tiatio vera nostræ æquitatis, 242.

Apostoli sunt cœli enarrantes gloriam Dei, 38. Aposto-
li post ablatum Sponsum, semper in fletu et jejunio
erant, 45. Apostolorum fuga, et silentium significatur si-
lentio campanarum, et horarum regularium, 68. Aposto-
lorum metus et silentium a Pascha usque ad Penteco-
sten, 8. Apostoli octavo die Paschae fuerunt iterum simul,
non quidem in Hierusalem, sed in Galilæa, in monte Na-
zareth, 91. Apostoli exploratores fidi et veraces, 96.
Apostoli quoque januis clausis exierunt carceres, 97. Apo-
stoli quomodo dicti sunt os lampadis, 103. Apostoli vide-
runt Christum post resurrectionem ejus die octavo in
Nazareth in domo Mariæ, 104. Apostoli pest passionem
Christi separati et ejecti erant, 106. Apostoli baptizati
sunt in morte Christi, confirmati vero Spiritu sancto de
coelo, 116. Apostoli vere diversis linguis et scripserunt,
et locuti sunt, 124. Apostoli longe aliter quam Babylonis
turrim ædificaverunt, 124. Omnes apostoli sicut unam do-
ctrinam habuere, ita in una perfectione omnem Ecclesiam
instituere, 369. Apostolum non facit miraculis coruscare,
baptizare, prædicare, sed virtutes habere, et seipsum hu-
miliare, 364.

Apostrophe ad fidem, 242.

Aqua, populus Christianus frumento Christus in azymis
denotatur, 23. Aqua ex lateris Christi profluxa prima fuit
origo baptismatis, 68, 73. Aqua illa cur sanguini sociari
debuit, 73 Aquæ amaræ per signum crucis potabiles fa-
ctæ sunt, 74. Aquæ baptismi, fluvius Dei lætificans civi-
tatem, 85. Aqua benedicta cur diebus Dominicis super
populum aspergitur, 90. Aqua de templo egrediens a la-
tere dextro, quomodo intelligitur, 90. Aqua vino misceri
in missa instituit Alexander sextus, 22.

Arca testamenti Ecclesiam et corpus Christi designat,

103.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »