Pagina-afbeeldingen
PDF

VEN. GUIBERTUS

ABBAS SANCTÆ MARIÆ DE NOVIGENTO.

(}UIBERTI OPERA

Prodeunt nunc primum in lucem una cum appendice ad librum tertium De Vita ipsius, nimirum Hermanni monachi libri tres, De miraculis S. Mariæ, sive De reparatione Laudunensis ecclesiæ; De Gestis Bartholomæi episcopi; ac De origine et incremento Præmonstratensis ordinis. Item Notæ et observationes vetustis monumentis refertæ ad quosdam V. Guiberti libros. — His accedunt additanuenta in quibus Vitæ S. Geremuri, B. Simonis comitis Crespeiensis, et S. S*labergæ abbatissæ ; nec non Hugonis Rothomagensis archiepiscopi libri tres Dogmatum Christianæ fidei contra hæreticos sui temporis; et Roberti de Monte Accessiones atque Appendix germana ad Sigibertum.

Omnia studio et opera domni Lucæ d'Achery, monachi Benedictini congregationis S. Mauri.

/Lutetiae Parisiorum, sumptibus Joannis Billaine, via Jacobæa, sub signo S. Augustini, MDCLI.)

PROLEGOMENA.

AMPLISSIMO mod. mATTHAEo mioi,ié:

' SENATUS PARISIENSIS PRINCIPI.

Quo tandem animo, protopræses amplissime, Guibertus hic noster orbem denuo lustrare gestiat, non satis mihi compertum minime diffitebor. Jam per multa temporum curricula in bibliothecæ tranquilla statione positus dormierat inter mortuos liber Guibertus; quis suscitavit eum ? Certe quidem non odit lucem qui summo labore et cura permaxima tot pestiferas ævi sui errorum hæreseonque tenebras e mentibus liominum et coram et scriptis propulsare, atque divini verbi ac theologicæ veritatis præconibus facem præferre non destitit : ut coævis verbo, sic et posleris nunc scripto, novo quasi exortu affulgeat sapientissimus abbas; memor sapientissimi regis effati, imo Sapientiæ increatæ : Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque (1)? Attamen meminit doctus iste Scriba, qui profert de thesauro suo nvva et vetera (2), quod veritas odium pariat, quod et omni sæculo non desint qui maledicunt diei (3), quique fugientes lucem, privata ne arguanlur opera, aliorum insultant operibus. Quo pacto itaque tam diuturnæ quieli valedicere non timet? Quare nedum lucentem, sed arguentem audet hisce temporibus aperire veriualem? Quantum capio, protopræses i!lustrissime, idem quo usus est dum in vivis ageret, nunc etiam adhibere consilium ducit opportunum. Dum eleuim operi cuipiam extremam manum imposuisset, velletque uris facere publici, nihil habuit antiquius quam ut procerum animos sibi devinciret, patronosque omni , fide majores suæ compararet doctrinæ, quæ (licet SS. Patrum scriptis omnino consentiens, quod altis hærentes radicibus errores, mores perversos ac nefarios usus impeteret) passa esset periculum, ni prodeuntem sublimior tulata fuisset auctoritas. Quid ergo mirum si nostra hac ipsa tempestate nonnisi cujusdam vindicis acerrimi sapientissimique fretus auspiciis in publicum prodire detrectat ? Verum enimvero quem

[ocr errors][merged small]

amabo strenuiorem te sapientioremque desideret solertissimus abbas? Neque porro in nac gravissimorum temporum procella, ubi anxiferas Amplitudinis Tuæ curas advertit, quibus non modo reciprocati juris controversias clientumque res geris, sed universi quoque regni prospicis saluti, suspensus hæret tuis sistere se liminibus; neque lasso negotium facessere veretur; si quidem quo pollet ingenii lumine te novit omni et animi et virium contentione superiorem evasisse : scivit tantorum negotiorum mole recreari, nunquam vero deprimi invictissimum Mole.

Nactus igitur heroem clarissimum, virum Themidis in throno residentem, atque adeo praesidentem; cum ingenii sui fetu multiplici liberius redit ad vitam tua tutela sibi superstes Guibertus; et sibi suisque operibus, te supremo Judice lucem reddita magnopere gratulatur. Qua in re profecto baud est Guibertus vulgari prudentia præditus, qui sub hujus æquissimi præsidis infulis solummodo se tutum existimat, in cujus patrocinio, si viveret, versaretur; imo singulari sapientia illustratus, qui ob quorumdam livorem de causa (nam

stant belli causæ [4])

monninii deprecaturus apud Molæum causam collocat ne cadat. Quis enim judici supremo, eidemque justissimo audeat refragari ? Si Guibertum nullius reum arbitreris, insons erit; si tuæ acceptus fuerit æquitati, <emula virtutis invidia vel proderit vel nocebit nihil, quippe id ratum suisque absolutum numeris facile cuique videbitur, ubi acerrimi præses judicii suo dignum assensu et nomine comprobarit. Felix utique quod talem patronum compererit, qui totus regiis publicisque rebus addictus maximam autumat felicitatem, si totum se in tuendis eruditis viris, et maxime arctiorem vitam profiteiulibus, libentissime offerat, impendat. Sic mortuum laudibus effero antistitem, qui se suaque avet offerre bene beateque viventi, omniumque jura videnti, legum antistiti. - - - -

Willes igitur, princeps senatus oculatissime, cur in tuum, quin et justitiæ sinum, se recipiat abbas Novigentinus. Wides cur se tibi unice sistat, cur in purpura tua decus ambiat, cur auctoritatem in tua sapientia quærat, cur tuum nomen in operum suorum fronte deposcat. Rursus cum suo cultu orbi universo reviviscere conatur, et rescindere sepulturam suam, tenebras (5). Quidni se ad solem orbis Gallici illico convertat? Solem dixero, qui tot augustæ senatorum coronæ sidera oculat (6); quem tot etiam purpurati Patres de-mirantur :

Soiemque suum, sua sidera norunt (7);

sicque te judicante, te jubenle, oritur ut Lucifer nunquam passurus eclipsim, nedum occasum.
Sin vero (quamvis plene suis in scriptis causam peroraverit suam) sciolorum censuram pertimescat, in
quibus plurimum malitiæ, sapientiæ parum (8); ecquid mirum si te appellet scientiarum omnium officinam,
* ntellectus humani finem, perfectionem et terminum (9), et quod res postulat, judicem reos severissime pu-
-nientem?
Hæc ad votivum munus Guiberto plus satis esse videbantur, protopræses amplissime, licet illum causæ
permultæ moverint æque graves. Movit imprimis tua in Deum religio singularis, mira justitia, coelestis
temperantia. Religio, qua Deo obstrictus, religatus, ipsum intima mente veneraris, sequeris; et qua, ut-
pote primus supremæ curiæ præses, ipsi cultum tanquam primo rerum omnium principio, excelso animo
'haudquaqnam desinis exhibere. Justitia, qua summum jus in teipsum exercens, summo Judici te tuaque
omnia refers. Temperantia, qua summo rerum Domino, dominium, quo sub rege polles, demittis, parum
est, submittis.
Quamobrem non mihi, non Guiberto, sed virtutibus tuis debes quod abbas se tibi devoveat, qui te Deo
tctum devovisti; debes quod supplex Nongentinus ad justitiæ tuæ oracula recurrat, qui justi Judicis au-
ctoritati omnia debere, vicesque gerere profiteris; debes quod mortuus iterum per te reviviscat; qui
animum tuum vitæ et necis auctori Deo jampridem consecrasti.
Movit tua in regem et patriam pietas eximia, quam religionem secundæ muajestatis appellavit Tertullia-
nus (!0): ut verum sit quod nihil hacce tua pietate præcellentius dici aut excogitari queat; ipsa est
enim qua rerum labantem statum inter tot necis discrimina erexisti, succolasti, roborasti ; ipsa est qua
inflexibili humero tantam rerum sustinens molem, immotum Galliæ regnum reddidisti, utpote constan-
tissime suffultum hujus tuæ pietatis partu triplici, fide nimirum, constantia prudentiaque velut solidissimis
columnis. lnde fit ut non tuam duntaxat, sed immortalis memoriæ Ludovici Justi prudentiam demiretur :
hanc, ue cum summum senatus principem elegerit; illam, cum cuncta solerter egeris. Te rex in dicundo

[merged small][ocr errors]

jure quanus es effecit; tu in regem natumque ejus optimum Ludovicum feliciter regnantem, exsulalo feroci discrimine, potestatem refudisti. Sicque per te qui nequaquam esse desierat, quodammodo tutius rex fuit, quando, metropoli Franciae suo conciliata principi, a quo minime exciderat, throno melius asseri visus est. At aliunde si Guibertum foveas, si fulgeat in ortu suo, te juoente, quia noster est, non magis qua sis in abbatem istum benevolentia, quam incredibilem erga me universosque congregationis S. Mauri Benedictinos humanitatem declarabis. Et vero quain liquido jam dudum declaraveris, non est quem fugiat. Accepimus, præses humanissime, quæ fuerint familiæ nostræ per Galliam initia, inspicimus quæ sint incrementa, suspicimus utrumque beneficium congregationi nostræ ab Amplitudine Tua studiis assiduis impensum : utrumque ex uua benignitate velum ex fonte ul)errimo scaturire, perennare, nobis gratulantur benevoli nec invidi negant. Tu namque cum procuratoris regii munere fungereris, cura nascentem excepisti; inde ubi ad summum justitiæ tribunal tua te virtus extulit, ne tum quidem curatoris pro ea partes exuisti; asl majori auctoritate suffulciens, adolescenlem juvisti præsidio, obfirmasti opera, jure protexisti. Insuper placere sibi mirifice venerandam veterum scriptorum doctrinam pro sua erga omnes urbanitate mihi significavit Amplitudo Tua; dum enim epislolam S. Barnabæ a Menardo nostro elucidatam, tuo dicatam nomini, obtulissem, scrutandis bibliothecis, antiquioris ævi doctoribus e pulvere excitandis, ac suo restituendis nitori, tua præluxit, quæ mihi summa est, auctoritas. Proinde placebit et opella, quam in edendis observationibus quantulamcunque collocavi; non quod Guiberto lucem afferre queam, verum quod nimium splendorem, qui debiles forsan oculos perstringeret, moderari utcunque nitor. Placebit, inquam• utpote in tuo Benedictino congregationis S. Mauri solo sata nataque, ad te pleno ac solido jure refunditur; nimirum fundi dominnm sequuntur fructus. Placebit tandem non quia edidi, sed quia judicasti, imperasti. Tibi enim dedit Deus summum rerum judicium, mihi obsequii gloria relicta est (11). Relicta est et cunctis

congregationis nostrae alumnis, quod omnium votis defert ac profitetur

Amplitudinis Tuæ deditissimus

(11) Tacit. lib. vi, post initium.

F. LUCAS D'ACHERY.

LECTORI.

tum multa quæ hic praefari oporteret, in obser- A Commentarios, seu Moralium Ceneseoslib. x, sup.

vationibus attexui, non est quod prolixo te proloquio, Lector erudite, distineam. Hæc pauca te duntaxat Apræmonebo. Sæpe et multum apud me dubius et anceps fui, num studium et operam in edendis Wenerabilis Guiberú de Novigento Operibus collocarem, necne, erant enim et præ manibus vetustiora; adfuere interim viri doctrina, sapientia et pietate clarissimi, quibuscum de antiquis auctoribus tenelyris hactenus obvolutis confabulando, incidissem in præfatum abbatem, magni Anselmi discipulum; deque illius recondita litteratura, doctrina, verborum venustate et eloquentia, nec semel sermones ultro citroque habuissemus, me sæpiuscule compellarunt et aliqui sunt obtestati, quatehus Benediclini Operum prelo committendorum, provinciam ego Benedictinus susciperem. Quorum suasionibus impulsus ad opus actutum me libenter accinxi, pervolvi schedulas diligentissime, curiosos antiquitatum exploratores conveni, omnes bibliothecarum (ad quas patuit aditus) forulos pluueosque partim ipse perlustravi, partim perlustrandos curavi ; et quidquid menti, quod rem hanc illustrare posset, occurrit, conquisivi

Ac primo quidem libellum, Quomodo sermo fieri debg at

peditavit Bibliotheca Regia.
Tropologiarum in Osee, Amos et Lamentationes
Jeremiæ, apographum perantiquum ( monasterii
quondam Walcellensis cong. Cisterciensis in dioecesi
Cameracensi) a decemmio germanus meus Eustachius
d'Achery.
Tractatum de Incarnatione contra Judapos;
Lib. de laude B. Mariæ ;
Opusculum de virginitate, e codice ms. collegii
Parisiensis S. J. indicio R. P. Jacobi Sirmondi ex-
prompsi.
Epistolam de buccella Judæ data primum in bibli6-
theca W. C. Joannis Bigot in Rothomag. vectigal.
curia senatoris, exscribi curavi ; deinde ad bina
mss., alterum Bibliothecæ Regiæ, collegii Parisiens.
S. J. alterum, contuli.
De pignoribus sanctorum libros tres mutuavit [;;.
bliotheca Regia.
Cæterum præfatos ejusdem bibliothecæ, velut et
collegii Parisiensis codices (si conjecturis indulgere
liceat) juris olim exstitisse Novigentini coenobii,
atque adeo Guiberti (quippe ferunt ipsius ;etatem;
initium cujusque voluminis præmonstrat.
Historiam Jerosolymitanam, sive Gesta Dei p.,
Prancos, primus evulgavit Jacobus Bongarsius una

cum aliis ejusdem historiæ scriptoribus an. 1611, cui A collectioni titulum fecit, ab Guiberto mutuatum, Gesta Dei per Francos. Nos vero in hac editione repetita libros in capita digessimus. Sancti Remigii Remens. codex, manu peroptima exaratus, suppetias eorum quæ in fine libri noni, alio ab auctore editi, desiderabantur, ivit. Usi quoque sumus altero Cor};eiæ antiquæ ms., quo plerisque in locis nævos qui librarii forsan vitio, sive typographorum oscitantia, irreptarant, abstersimus. Versus ordinatim poetico more disposuimus; adornavimus oras diversis passim adnotationibus. Postremo abbatis nostri Librorum de rita sua apographum tantummodo invenire fas fuit, graphice quidem ac recentiori manu scriptum, sed mendis scalens quampluribus, inversa verba, sententiæ interdum aut mutatæ aut prorsus snblatae, ut nonnulla penitius inspicienti mihi fuerint vix non divinanla; caetera vero quæ me præteriere verba, eorum Joco puncta supplevi, seu margini ascripsi quædam alia. Audiveram sane et multoties repetitum agnoveram, autographum ad nostra tempora inter Ecclesiæ Laulunensis vetustos codices asservatum, ac postm••lum antiquæ rei perito viro D. Dey, Doctori Parisiensi (qui pridem obiit), collatum; quas autem in manus posthac devolutum fuerit, omnem movi lapidem quatenus comperire valerem, sed frustra. Et cum Guibertus tertio libro De vita sua potissimum referat qui cives Laudu:ienses immanissimorum grassatorum more bacchati fuerint, dum non sexui, (; non ordini, non aetati ulli parcerent, cæde ac sanguine complentes omnia; qui pastorem suum nece affecerint quam acerbissima; qui episcopale templum incenderint, et alia id genus crudelitatum patraverint, Libros tres Ilermanni monachi de miraculis S. Mariæ Laudunensis instar appendicis adjiciendos censui peropportunum; utpote qui prolixam non modo continent reparatæ et urbis et ecclesiæ Laudunensis historiam, verum etiam coætaneum GujDerto scriμιorem agnoscunt. Præter superius enumeratos Guiberti fetus, edidisse et Capitularem libellum de diversis evangeliorum et propheticorum voluminum sententiis, notat ipsemet lib. 1 De vita sua, cap. 16. Ast aliculi haud dubie in pulvere et situ latere nunc usque dierum; D vel potius dixerim ab ipso parente suppressum, quod minime perpolitum, his ex verbis indidem subodorari libet : Cui (libello) huc usque finem dare differo, quia his explicitis quæ in praesentiarum temeo, in similibus exerceri aliquoties, Deo suggerente, delibero. Etenim ubicunque libelluin delitescere suspicabar, nisu inutili perquisivi. Observationibus et notis quædam auctoris opuscu1a, non tam mea sponte, quam nutu eorum et auctoritate , quibus votiva obedientia obstrictus non obtemperare mihi religio est, illustravi. In iis porro quid præstiterim, paucis id absolvam.

(13) Numeri crassiores textui nostro inserti paginas

Præ manibus esse ubi advertissem plurima anti. quitat s monumenta, mediæ et auctoris nostri aetatis maxime (auctores enim nondum editos sæpius, alios perraro ad testimonium cito), mentem induxi data occasione identidem ea internectere, ea de re nimirum, ut ejuscemodi mercium appetentibus, aliquousque, dum majora parant nostri, facerem satis. In iis animo proposui nihil non discussum, nihil non fidei optimæ eventilare. Scio nihilosecius ego, et probe teneo, neminem esse tam felicem, qui non subjectus sit errori, et hoc non dementis esse proprium, sed hominis. Itaque, Lector benevole, æquanimitatis tuæ erit si quæ errata, leniter et amice castiges; si quæ chartarum, diplomatum, aliorumve similium displiceant, quæso illa ne facessant negotium : ecquis enim hominum votis omnium respondere quibit ? Quoniam haud ad solitam magnitudinem volumen excrescere animadverleram, quædam ad illustrandos Guiberti libros De vita sua observatiouilus additamenta subjunxi; nempe, Vitam S. Geremari abbatis, ex monasterio Conchensi; Vitam B. Simonis comilis Örespeiensis, quæ ex codice ms. Coenobis Ursicampi ad me transmissa est : Vitam S. Salabergæ S. Joannis Laudunensis proto-antistitar, cujus quidem era texemplar, sed adeo mendosum, uti spem ejus evulgandæ prorsus abjecissem, ni præsto adfuis set noster D. Placidus Bertheau, eamque ipsam ope codicis ms. Ursicampensis mendis prope innumeris. velut in marginibus cernere est, correxisset, emendasset. Quod meum fuerit consilium illas publicam in lucem Witas emittenJi, habes paginis 596, 602, 652 (12). Deinde, insigne Hugonis Hothomagensis opusculum, tribus libellis distinctum, contra harreticos sui temporis. Istud cum blatis ac tineis rixans huc usque, e codice ms. S. Martini Parisiensis exscripsimus, ac pu!)lici facimus juris. Ilugonis elogia et epistolas videbis pag. 687 et seq. Praeterea, Roberti de Torinneio (Torigny), vulgo de Monte abbatis, (hoc est monasterii S. Michaelis de Monte Tumba, sive in Periculo maris) vocitati, Accessiones, et Appendiae Germana ad Sigebertum, nec non Tractatus de immutationibus monachorum, de abba1ibus et abbatiis Northmannorum, et ædificatoribus earum. Appendicis duplici ditatus sum exemplari, primigenio altero S. Michaelis de Monte (quod infra pag. 715 prænotavi), altero Gemeticensis asceterii : nonnulla ex parte posterius priori contractius, quæ vero in Montensi non exstabant charactere ltalico, atque asterisco, notatiunculaque margini adjecta demonstratur. Verum pretium operæ est, Lector, animadvertas, puta initio codicis ms. nec non in prologi, atque in ipsius Appendicis, qua de agitur, titulo prænotatum, quod ad annum 1184 Appendicein Robertus protraxerit; qui tamen ad an. 1182 duntaxat illo Appendicis prologo concinnasse profite

editionis Acherian;e repræsentant. Edit. PATR.

« VorigeDoorgaan »