Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

837

stitit paganorum mortificatio ut usque Ascalonem A quantas de tentoriis Babylonia "opes nostri sustu

persequentes omnibus peremptis vix jam invenirent quem prosternerent. Reversi itaque cum summa jubilationis laude victores, sicut testati sunt qui adfuerunt, jam cor meditari, vel lingua nequit fari,

FINIS.

lere. Hanc suis Christus inimicis confusionem, hanc suis fidelibus contulit victoriam, cum et illos dejicere voluit in laqueum quem tetenderant, et hos a malis conservare quæ non promeruerant.

VEN. GUIBERTI

DE VITA SUA SIVE MONODIARUM
LIBRI TRES

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS

In quo potissimum de ipsius vita agitur.

456-Deflet trium statuum vitæ suæ peccata.--Confiteor amplitudini tuæ, Deus, infinitorum errorum meorum decursus, et creberrimos ad miserationis internæ, quos tamen inspirasti, recursus. Confiteor pueritia ac juventutis meæ mala, adhuc etiam in matura hac ætate æstuantia, et inveterata pravitatum studia, necdum sub defatigati corporis torpore cessantia. Quoties, Domine, perseverantissimarum impuritatum mearum recordor, et qualiter pro eisdem compungi semper donaveris reminiscor, patientissima tua in me viscera, supra quam cogitari possit, admiror. Si compunctio et orationis affectus nequaquam sine tua spiritali infusione habentur, quomodo tam dignanter illabi peccatorum pectoribus pateris, et aversis a te, imo te irritantibus, tantam gratiam C dilargiris? Tu scis, paternitas magna nimis, quam obstinata adversus eos qui offensam nostram incidunt, corda gerimus, et iis qui semel aut pluraliter in nos, aut vultus, aut verba tulerunt, quam ægre remittimus.

emanas omnibus debeas, plane quod omnium est singulis non præcludis.

Semper ergo peccans, et inter peccandum semper ad te rediens, an pii fugax, piumve deserens, cum ad pietatem recurrero, perdet pietas quod est, et etiam offensione multiplici obruta, invenietur insolens? Nonne tibi dicitur quia non continebis in ira tua misericordias tuas? (Psal. LXXVI, 10.) Has non modo in præsenti, sed in æternum futuras idem cantat. Tu scis quia non ideo pecco quod te misericordem sentio,sed secure profiteor te ideo misericordem dici, quod sis veniam postulantibus præsto. Non te miserante abutor (26), quoties per peccandi necessitatem peccare compellor, verum profana nimis esset abusio, si, quia perfacilis post peccatum ad te est reditus, semper me peccandi delectet excessus. Pecco siquidem, sed, ratione 457 recepta, in affectum cordis transisse me pœnitet, tamque stercorosis cophinis mens graviter invita succumbit.

Sed inter has quotidianas ægritudines qualiscunque resurrectionis a lapsu quid facerem? Multo sanius nonne est in te ad tempus eniti, in te vel momentanee respirare, quam prorsus non meminisse remedii et de gratia desperare? Et quid est desperare, nisi in omnis flagitii volutabrum sese ex deliberatione projicere? Ubi enim carni jam nullatenus spiritus reluctatur, et infelicis animæ substantia voluptatum dispendio profligatur. Is est qui aquarum tempestate demergitur, profundo sorbetur, ad reprobi cumulum sensus os desuper putei per

At tu non modo pius, at vero ipsa pietas, imo cjus origo. Qui cum generalissime progrediaris ad omnes, nonne singulis poteris esse sufficiens ? Quidni? Cum mundus in Dei ignorantia positus esset, cum in tenebris ac mortis umbra versaretur, cum nocte suum peragente cursum silentium commune teneret, cujus merito, cujus voce potuit com pellari Sermo omnipotens tuus, ut a regali sede veniret? (Sap. xviii, 14, 15.) Et qui universæ humanitatis negligentia quin misereris tunc obstrui non D urgetur. poteras, mirum non si erga unum quamvis enormiter peccatorem miserabundus existas. Non possum dicere quod facilius singulis miserearis, quam omnibus, cum utrobique tibi constet in nullo claudas f., clauda] facilitas, facili enim facilius quidpiam apud te non est. Fons cum sis, et (25) cum quod

Dum ergo, Deus bone, post has interioris mei hominis temulentias ad te resipisco, sin alias proficio, saltem interim nequaquam a mei cognitione deficio. Quomodo enim ad tui notitiam scintillarem, si ad me videndum cæcutirem? Si plane, juxta Jeremiam, vir sum videns paupertatem meam

(Thren. III, 1); consequens est ut ea quibus illa A forma quanto appetibilior, si contra lenocinia du

suppleatur egestas, solerter exquiram. Et e diverso, si non sciero quid sit bonum, unde malum vel nosse, nedum exsecrari potero? Si pulchritudinem non noverim, nunquam fœditatem horreo. Quia igitur utrumque constat, ut per mei notitiam tuam petam, et fruens tua, illico mea non caream, dignum ac singulariter salutare est ut obscuritas rationis meæ per hujusmodi confessiones crebra tui luminis inquisitione tergatur, quo stabiliter illustrata, nunquam deinceps a se nesciatur.

CAPUT II

Beneficia sibi a Deo collata memorat; deque ipsis gratias agit.Est itaque primum confiteri tibi quæ mihi contuleris beneficia, ut perpendant qui hæc lecturi sint famuli tui, Deus, quam sit crudelis ingratitudo mea. Si enim non alia quam quæ cæteris impartiris hominibus mihi præbuisses, nonne ea quæ mereri potueram transcendisses? Addidisti plurima quæ ex tuo prædicabilia sunt, nil autem ex meo, et alia quibus supersedendum censeo. Si enim genus, opes et forma, ut cætera si qua sunt taceam, te, Domine, auctore dantur, nulla apud bonos laude feruntur, nisi cum, ab his quibus a te data sunt, sub regula honestatis arcentur, aut prorsus contemptibilia pro suæ vitio mutabilitatis habentur. Quid enim ad me de his quæ solas suis coloribus atque nominibus causas lasciviæ superbiæque ministrant; quæ sic media sunt, ut pro mentium habitu circumferri ad bonum malumque queant; quæ tanto sunt flexibilitati addita quanto pro sui transibilitate suspecta? Super quibus si alia ratio non occurreret, illa satis esset, quod neque genus neque speciem quis suam elaboravit, et in his specialiter non habet quod non acceperit.

Sunt alia quædam quibus adipiscendis humana aliquando studia cooperari possunt, uti sunt opes, uti ingenia, teste Salomone: Ferrum, inquit, cum retusum fuerit, multo labore exacuetur (Eccl. x, 10). Quod totum et ipsum etiam ex facili assertione cassatur, quia nisi rationem lux, quæ illuminat omnem hominem in hunc mundum venientem (Joan. 1, 9) imbuat, et fores doctrinarum Christus scientiæ clavis aperiat, nulli dubium quod omnis magister

ruerit, tanto omnimoda titulo laudis evectior. Sallustius Crispus nisi solam sine moribus pulchritudinem laudi duxisset, nunquam de Aurelia Orestilla dixisset: In qua, ait, præter formam nil unquam bonus laudavit. Si formam ejus, quam excipit, a bono laudari asserit, quia tamen in cæteris omnibus turpem dicit, secure pro Sallustio loquor sic sensisse, ceu diceret, digne dote naturæ a Deo approbari, licet eam constet adjectivis quibuslibet impuritatibus impiari. Laudatur itaque in idolo cujuslibet materiei partibus propriis forma conveniens, et licet idolum ab Apostolo, quantum spectat ad fidem, nil appelletur (I Cor. VIII, 4), nec quidpiam profanius habeatur, tamen illa membrorum apta diductio non B abs re laudatur.

Et certe quamvis mo

Pulchritudo extollenda. mentanea pulchritudo sit sanguinum instabilitate vertibilis, secundum consuetum imaginarii boni modum, bona negari non potest. Si enim quidquid æternaliter a Deo institutum est, pulchrum est, omne illud quod temporaliter speciosum est, æternæ illius speciei quasi speculum est. Invisibilia enim Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, › ait Apostolus (Rom. 1, 20). Angeli quoque hominum conspectibus 458 se præbentes, vultus semper attulere clarissimos. Unde uxor Manue: ‹ Venit, inquit, vir Dei ad me angelicum habens vultum (Jud. XIII, 6). Inde e diverso dæmones, qui, juxta primi Petri vocem, sub caligine ad diem magni judicii reserC vantur (II Petr. 11, 17; Jud. 12), › vultibus solent apparere teterrimis, non cum se fallaciter transfigurant in angelos lucis (II Cor. x1, 14), › nec id plane injuria, utpote qui concivium nobilium descivere a gloria.

Ad hoc etiam nostra electorum corporis claritati Christi configuranda dicuntur (Phil. 111,21), ut fœditas, quæ casu seu naturali corruptione contrahitur, ad regulam transfigurati in monte Dei Filii corrigitur. Si igitur interna exemplaria pulchra et bona sunt, quicunque prætendunt imaginem, maxime cum ab eorum ordine non discrepant, unde pulchra, inde et bona sunt. Nempe et ipse B. Augustinus in libro, ni fallor, De doctrina Christiana, dixisse recolitur:

[ocr errors]

auribus stolidis vanum certamen impendat. Ergo D Quod is qui pulchrum habet corpus et turpem prudens quisque quidquam sibi præter peccatum arrogare desipiat.

Guiberti mater pulchra et virtutibus ornata. Sed his omissis, rem cœptam repetamus. Dixeram, pie et sancte, quod de tuis tibi beneficiis gratularer. Primum potissimumque itaque gratias ago quod pulchram, sed castam, modestam mihi matrem, timoratissimamque contuleris. Pulchram profecto satis sæculariter ac inepte protuleram, nisi certæ [f., certe] castitatis severissima fronte hoc nomen inane firmassem. Sicut sane in omnino pauperibus jejunia videntur extortitia, quibus non suppetunt ciborum suffragia, et ideo minus laudabilia; frugalitas autem divitum pro sua habet copia pretium, sic

animam, magis lugendus est quam si fœdum haberet

et corpus. Si ergo species jure vitiosa lugetur, profecto indubie bona res est, quæ pravitatis alicujus ammistione corrumpitur, aut tenore honestatis augetur.

Gesta matris laudibus prosequitur. Gratias igitur tibi, Deus, qui præstillaveras decori ejus virtutem; illius enim habitudinis gravitas totius vanitatis poterat insinuare contemptum, oculorum namque pondus, raritas eloquendi ac faciei motuum difficultas, minime levitatibus intuentium obsecundat. Tu scis, Omnipotens, tanquam primævo ipsius tui nominis indidisti metum, tanquam adversus omnia lenocinia animi rebellionem. Nota quod vix aut nusquam

inter magnæ professionis feminas reperitur, quan- A negatur exitus, compassionis omnibus materias tum apud se tuo dono continens, tantum incontinentibus fuit parca detrahere. Et cum ab exteris aut domesticis aliquoties hujusmodi fabula notaretur, ipsa averti, ipsa absistere, et tali sic susurrio irritari, ac si sua ipsius persona pariter carperetur. Verax Deus, tu nosti quod non me cogit ad hæc referenda privatus, utpote matris amor, sed rem haberi plusquam meorum verborum efficientia possit: certe cum cæteros generis mei aut animales et Dei ignaros, aut efferos armis et cædium reos, multum vero eos fieri a te, nisi granditer, ut assoles, eorum miserearis, extorres. Sed de vita ejus opportunior forsitan in hoc opere sese locus aperiet, jam accedaInus ad nostra.

CAPUT III.

Ex hac, inquam, uti credo et spero, verissima mihi omnium quos genuit ipsa, deterrimo tribuisti nasci. Proles ejus bifariam postrema fui, decedentibus enim sub spc meliore germanis, ego vita omnimodis desperatione supersum. In his adhuc mihi agenti malis, ut ejus merito, post Jesum et Jesu matrein sanctosque ejus, spes salvationis universa resedit. Scio nempe, nec discredere fas est, ut sicut me in sæculo posita charius habuit, clarius coluit (erga enim extreme na:os matres affectuosius agunt) magis Deo præsens non negligit. Ignis plane [f., plena] Dei ea a juventute fuerat in Sion, cum ne dormiendo quidem, nedum vigilando, sollicitudo mei in ejus animo cessabat. At nunc morte sibi obita, interstitio carnis abrupto, scio in Hierusalem potentius quam dici queat fervere caminum, præsertim cum illic Deo plena, meas in quibus volvor miserias non ignoret, et tanto mihi aberranti, licet felix, ingemat, quanto a suis quæ toties ingeminabat monitis, moribus atque vestigiis me exorbitare considerat.

Pater et Domine Deus, qui ex hac non fallaciter, sed vere bona mihi qualiter et quantum nosti malo originem tribuisti, spem quoque in ejus mihi merito præbuisti, quam tamen nullatenus habere præsumerem, nisi ad te ex mei timore peccati, aliquantisper sub tua gratia respirarem. Induxisti pariter et misero cordi meo nescio si spem aut similitudinem spei, quod videlicet sacrosancto, supereminenti et Christianis omnibus exoptatissimo die nasci mihi et renasci etiam indulsisti. Totam ferme Quadragesimam sub nimii doloris insolentia parturiens mater exegerat (quos etiam angores mihi devio, et lubrica consectanti, toties improperare solebat) tandem solemne Sabbatum, vigilia scilicet Paschalis emicuit.

Graves cruciatus in illius partu pertulit mater. B. Virginis servitio mancipatur. Recens natus quam tenuis corpore fuit. Diutinis ergo cruciatibus agitata, et hora propinquante tortionibus augmentatis, cum in partum nataliter [f., naturaliter] putaretur cnititum, magis sursum ad ejus præcordia retorquebar. Jam patrem, amicos ac parentes funestus super utroque mæror obtriverat, quia dum matri mortem proles accelerat, prolis similiter exitium, dum ei PATROL. CLVI.

afferebat. Dies erat quo, præter solemne, quod singulariter et suo tempore celebratur officium, quæ pro familiaribus actitari solent officia non fiebant. Initur ex necessitate consilium, et ad Dominica Matris altare concurritur, et ad eam quæ sola sive etiam Virgo semper futura pepererat, hujusmodi vota promuntur ac oblationis vice id muneris piæ Dominæ aræ imponitur, quod videlicet si partus ille cessisset in masculum, Deo et sibi obsecuturus clericatui traderetur: sin deterior, professioni congruæ mandaretur. 459 Nec mora languidulum quiddam instar aborritionis [lege abortionis] effunditur, et quod fusum erat ad tempus, ut par erat abjectis simo, de absoluta solum matre gaudetur. Erat Billius homunculi recens editi adeo miseranda exilitas, ut cadaveruli extemporaliter nati species putaretur; in tantum, ut Iduato ferme Aprili, junci, qui in ea oriuntur regione pertenues, digitulis apponerentur, ut corpulentiores viderentur. Ea ipsa die dum salutifero fonti inferrer, mulier quædam, quod mihi puero et [f., etiam] jam adolescenti sæpenumero joci causa relatum est, de manu rotabat in manum me transferens: Hunccine victurum putatis, quem prope natura deficiens emembrem edidit, et magis lineamenti quid simile quam corpus dedit?

Quæ omnia, Creator meus, hujus mei, quo vivere videor status, portenta fuere. Nunquid tui, Domine, servitii in me reperiri potuit veritas? Nil in te solidum, nil in te constans habui; si quid in evidentia C visus sum exhibuisse operis, intentio multoties red didit minus recta pertenue. Dixi tibi, summa beni gnitas Deus, quod spem, aut spei quantulæcunque specimen ex tam gaudiosæ diei præstolatione mihi nato ac renato, sed et omnium post Deum oblato reginæ contuleris. Domine Deus, nonne ex ea quam mihi dedisti ratione jam colligo, quia dies nativitatis infructuose viventibus nil utilius affert quam mortis? Si constat, et irrevincibile est, quia nulla possunt merita dies præcessisse nativos, possunt autem defunctivos: Si contingat sub bono vitam non transigi, fateor, nil omnino proderunt gloriosi dies, sicut nec natalis, et mortis.

[ocr errors]

Si enim verum est, quia ipse fecit me, et non ego ipse me, diemque non præstitui, nec ut præfigeretur emerui, collatus a Deo non spem, non honorem mihi præbet, nisi diei religionem prosequens, quidquid die portenditur, mea vita commendet. Tunc plane nostrum natale ex festiva temporis qualitate claresceret, si studium nostræ actionis suspirata ad integrum virtute se regeret, et introitus gloria homini merito videretur indulta, si perseverans in æquitate animus vitæ glorificaret exitia. Si Petrus, aut Paulus vociter: si Remigius aut Nicolaus appeller, non mihi, ut poetice loquar:

Proderit a magno dimissum nomen Iulo:
Nisi illorum, quos providentia fecit mihi, seu
fortuna cognomines, sagaciter exempla resculpsero.
Ecce, Deus meus, quomodo reflatur quidquid tume-

27

bat in anima mea, quomodo poterit floccipendi quod A Magnis itaque curis illa tua vere vidua me nutrivit. in fastum videbatur extendi

Deiparæ acceptas refert gratias auctor. El, o mundi et cœlorum post unicum tuum Domina, quam bene senserunt, qui me sub illa tibi necessitate voverunt! Et, o quam melius ipse sensissem, si cor, jam adultus sub illius semper voti sententia, construxissem! Ecce me tibi profiteor quasi specialiter dono datum, nec a me tamen tibi diffiteor sacrilege sæpius, ac scienter ablatum. Nonne me tibi abstuli, qui voluntates fetidas tuo odori prætuli? Verum etsi multoties hac me tibi fraude subduxi, ad te tamen, et per te ad Dei Patris, et tuum unicum hujus oblationis intuitu securius recucurri; et cum ob peccata millies recidiva tabescerem, securitas mihi de tuis inexhausts visceribus nascebatur, miserationum B turarum antiquarum beneficiis admonebar ut sperarem. Sed quid illud, antiquarum? Tot expertus sum, et quotidie experior miserationum tuarum assiduitates, tot evasi lapsuum, te eximente, captivi1ates, ut de veteribus jam prorsus tacere libeat, ubi tanta liberationum affluentia regat. Et cum peccatorum iterationes savam cordi meo obdurationem parturiant, quasi naturaliter ingenitus me illico ad te recursus emollit: et cum ex mei contuitu et ex mearum consideratione ærumnarum pene desperando deficiam, quasi velim nolim innasci sentio animæ miseræ ad te respirandi fiduciam. Sic enim adjacel cogitationi meæ, ut quibuscunque malis involvar, tu meis necessitatibus, si dicere audeam, ex debito deesse non possis, in te nempe projectum ex utero si adversum non revisas, si reversum minime recipias, perditionis meæ justas in te utique conferam causas. Plane quia tibi subest cum volueris posse, et Filii potestas in matrem redundare dignoscitur, a quo potius mei salutem exigere potero, quam a te, cui, ut sic dicam, cognatæ servitutis conditione conclamem: ‹ Tuus sum ego? › (Psal. CXVIII, 94.) Sed de his alias quam libenter ratiocinabor tecum; cætera attingamus.

[blocks in formation]

C

Tandem scholæ me traditura diem B. Gregorii festivitatis elegit. Audierat præfatum tuum famulum, Domine, mirabili superemicuisse sensu, infinita noruisse sapientia; et ideo multa eleemosynarum congerie confessoris tui instabat sæpius sollicitare suffragia, ut cui præbueras intellectum, intellectualitatis mihi consequendae impetraret affectum. Traditus ergo litteris apices utcunque attigeram, sed vix elementa connectere noram, cum pia me mater erudiendi avida disposuit mancipare grammatic

Grammaticorum eo tempore paucitas et inscitia. (27) Erat paulo ante id temporis, et adhuc partim sub meo tempore tanta grammaticorum charitas, ut in oppidis pene nullus, in urbibus vix aliquis reperiri potuisset, et quos inveniri contigerat, eorum scientia tenuis erat, nec etiam moderni temporis clericulis vagantibus comparari poterat. Is itaque cui mei operam mater mandare decreverat, addiscere grammaticam grandævus incœperat, tantoque circa eamdem artem magis rudis exstitit, quanto eam a tenero minus ebiberat. Tantæ vero modestiæ fuerat, ut quod deficiebat in litteris, suppleret honesto.

Guiberti præceptor vitæ probatissimæ fuit. - Cum ergo sequestris aliquibus clericis, qui ei familiariter sub capellanorum nomine officia Dei celebrabant, scholarem illum sollicitaret hominem et ille cujusdam consoprinuli mei sortitus pædagogium, quibusdam meis parentibus, quorum innutritus erat curiæ, necessarius esset, feminæ se compellantis hortamenta considerans, et ejus honestate ac severita'e propensa, licet prædictorum parentum meorum vereretur offensam, ad ejus contubernium deliberabat accedere. In qua deliberatione, hac est, ut faceret, visione compulsus.

Cum nocte dormiret n cubiculo, cujus et ego memini, in quo totius nostri oppidi generale studium regebatur, cujusdam species senioris præferens caput canum, et habitudinis omnimodo reverendæ, manu me tenens ostio me cubiculi inducere videbatur. In cujus cum substitisset aditu, lectulum ejus mihi qui hoc intuebatur ostendit, et: Vade, inquit, ad eum, quia iste plurimum amaturus est. Manumque mihi quam tenuerat laxans, cum

osculis ora comprimerem, expergiscitur, et tanta mei affectione corripitur, ut cunctatione rejecta, et parentum meorum, quibus tam ipse, quam sui ex toto obnoxius erat, timore recusso, ad matrem meam habitaturus cum ipsa concederet.

pater mihi futurus eras, orphanum me fecisti. D sivisset abire, cucurri ad hominem, et cum crebris Exhausto enim octo fere mensium spatio, pater meæ carnis occubuit: et magnas inde tibi gratias, qui hunc hominem sub Christiano affectu fecisti decedere, providentiæ tuæ, quam de me habueras, si adviveret, indubie nociturum. Quia namque formula mea, et naturalis quædam pro ætatulæ illius quantitate alacritas idonea huic sæculo videbatur, nulli dubium erat, quin cum litteris ediscendis habile tempus adesset, ea quæ de me fecerat vola resolveret. Bone provisor utrimque salubriter disposuisti, ut et ego 460 nequaquam tuarum disciplinarum rudimento carerem, et ille quam tibi fecerat non irrumperet sponsionem.

Litterarum studiis B. Gregorii festo die traditur. -

Erat autem puer isdem, quem eatenus ductitaverat, pulcher quidem, et nobilis, sed intantum bonarum artium fugax, ad omnes disciplinas insta< bilis, pro ætate mendax, et furibus [f., fur] ut ni! proficiente custodia, vix in schola, sed pene omni die delitescens reperiretur in vineis. At hominem cum puerilis vecordiæ tæduisset, et ei matris meæ opportune familiaritas arrisisset, et visionis prælibatæ tenor, rem, quam petebat, sibi potissimum

inviscerasset, pueri comitatu deserto, et sub quibus A tionis ines e dono; sic nec jugis, ut ita dicam, peragebat dominos æque reliquit. Quod tamen haud impune fecisset, nisi eum matris tam reverentia, quam potentia protexisset.

CAPUT V.

[ocr errors]

Guibertus optimis imbuitur institutis ac moribus. Acriori sub disciplina cohibetur. Sub se igitur constitutum tanta puritate me docuit, ab insolentiis, quæ innasci primævitati illi solent, tanta sinceritate cohibuit, ut me penitus a communibus lupis arceret, absque suo comitatu nusquam abire permitteret, non cibum præter domi sumere, non cujuspiam munus nisi licentia a se data suscipere; nihil non temperanter, non in verbo, non in respectu, non opere agere, ut non clericatum, quin potius monachatum a me videretur exigere. Nam cum æquævi mei passim ad libitum vagarentur, et eis debitæ secundum tempus facultatis frena paterent, ego ab hujusmodi per sedulas coercitiones inhibitus, clericaliter infulatus sedebam, et cuneos ludentiun quasi peritum animal exspectabam [f., spectabam]. Dominicis etiam et diebus sanctorum festis sub excrcitus scholaris censura cogebar, et nullo die ullo vix tempore feriatum me esse licebat, ac unimode semper ad subeunda studia perurgebar. Ipse autem me solum edocendum suscipiens, neminem, alium quem doceret, permittebatur habere.

Et cum mihi ita institeret [f., insisteret], et ingeniolum meum præ tanta instantia quisque adintuens exacui plurimum crederet, spes omnium cessabatur. Dictandi enim, ac versificandi ad integrum scientiæ expers erat. Interea sæva fere quotidie alaparum ac verborum grandine lapidabar, dum ipse me cogeret discere, quæ docere nequiverat.

B

vicacia in cogitatione qualibet laboranti constabit ingenio. Inde itaque intensis unicuilibet rei cordibus vicissitudines intentionum credimus adhibendas, ut dum diversa alternatim mente tractamus, ad unum cui potissimum animus affigi, quasi ex indulto recreati.... noviores redeamus. Habeat denique lassabunda aliquoties natura sub aliqua sui operis varietate remedium. Recordemur Deum non uniformiter instituisse sæculum, sed sub diebus ac noctibus, sed sub vere ac æstate, sub autumno, et hieme, mutationibus nos oblectasse temporum. Videat ergo quisque, cui nomen magistri ascribitur, qualiter moderetur disciplinas prerorum ac juvenum, quia non aliter æstimamus tractandos, in quibus gravitas plenaria viget etiam more senum.

Rudis et ignarus Guiberti pædagogus. Erat igitur homini illi penes me sævus amor, non [f., nam]. nimietas severitatis in injusto videbatur verbere ; eminebat tamen totius diligentia observationis in opere. Minus plane digne vapulabam, quia si ipse haberet quam profitebatur docendi peritiam, eorum profecto, quæ recte dixisset, optime pro puero capax eram. Sed quia minime ex sententia loquebatur, et sibi nullatenus patebat, quod expromere nilebatur circa vilem, sed non patulum, qui colligi ab eo non poterat, nedum intelligi, faceret orbem, ejus inaniter fabula versabatur. Rudis enim in tantum fuerat, ut quod male semel jam, ut prælibavi, grandævus hauserat, incorrigibiliter retineret, et si quid C improvide, ut sic dicam, hisceret, sua omnia sensa authentica æstimans, tueretur atque defenderet plagis; sed tantæ procul dubio vecordiæ, ut arbitror pepercisset (36), priusquam enim, ait doctor idem. qnam scientiam natura combiberit, non majoris est glo. riæ dixisse quod noveris quam tacuisse quod nescias.

Parum ea de re in litteris, multum vero in morum honestate proficit. Qui improbiori studio animus opprimitur, hebetatur. - Duxi apud eum sub hac inani colluctatione ferme sexennium, sed nihil quantum ad tantum tempus attinet inde extuli operæ pretium. Alias autem quantum ad totius honestatis rudimentum spectare dignoscitur, nil fuit quod non meis utilitatibus impendisset. Quidquid modestiæ, quidquid pudicum, ac exterioris elegantiæ fuit, eo fidelissime et amanter me imbuit. Sed parum pensi ac 461 moderati in eo eum habuisse facto in me D periculo persensi, quod quasi obtentu discendi irremissibiliter me ac negotiose urgebat. Quo enim præter modum non dico puerilis, verum omnis hominum natura meditationis assiduitate distenditur, eo amplius hebetatur, et quo ferventius ad studii perseverantiam acrimonia mentis ignescit, eo viribus ex nimietate subactis, ex rigore in lentitudinem versus animus usquequaque tepescit.

Exercitiorum viscissitudines adhibendæ uti acutior

fiat intellectus. Necesse est igitur involucro adhuc corporis aggravatum agere temperatius intellectum, quia si silentium hora media fit in cœlo, ut non possit vigor irremissus dum advivitur, contempla(36) Nonnihil hic desideratur.

Cum dure itaque in me ulcisceretur, quia quod nesciebat ipse nescirem, perpendendum sibi plane erat, quia mali plurimum fuerat, cum a fragili exi geret pectusculo, quod non indiderat. Sicut enim verba amentium etiam a sensatis colligi aut vix, aut nullo modo possunt, ita eorum dicta, qui nesciunt et scire se asserunt, et aliis tradunt, ex sua ipsorum explanatione tenebrescunt. Nil enim difficilius invenias quam si velis disserere quod nescias, discenti quidem obscurum, obscurius audienti, non secus ac si lapidem uterque reddat. Hoc dico, Deus meus, non quod notam tanto amico inuram, sed ut intelligat quisque qui legit, ne quidquid autumamus pro certo docere velimus, neque conjecturarum nostrarum nebulis et alios involvamus. Proposui enim præsentem pro sui tenuitate materiam ve! ratione condire, ut si alterum minus appretiandum et merito computatur, alterum aliquoties operæ pretium æstimetur.

CAPUT VI.

Guibertum magister in oculis ferebat: cui et ille in amore respondebat. Quamvis ergo tanta me seve

-

« VorigeDoorgaan »