Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

corporum suorum habere effigies; tales enim sunt quos refellere temerarium dico. Si ergo corpori corpus inseritur, ita necesse est coaptetur ut os ori, manus manui, quodque cuique membrum membro apponatur ut si, ut assolet, præcidi contigerit, pro uno duo amputentur.

Si, Apostolo teste, tristitia hujus sæculi appellatur A dum potius verba ipsorum, qui scripserunt animas mortem operans (II Cor. vii, 10), dum ex concepto rancore et nimietate doloris manus sibi quis inferre compellitur, quam irremotæ mortis acerbitatem mentium illarum atrocitas fovet, quæ ne momenti quidem unius otium sustinet? Spebus etsi falsis aliquoties lenitur animus in hac vita, illic est adeo interior sine omni ineptæ cogitationis adulatione severitas, ut nulla surrepere possit, quæ vel ad punetum miseris allubescat inanitas.

[ocr errors]

CAPUT VII.

Qui a Domino fuere ab inferno liberati quomodo in tenebris constituti fuisse dicuntur. Præcipua repro · borum pœna in inferno, a Dei contemplatione privatio est æterna. Porro si ii qui de inferno, Domino B resurgente, sunt eruti, dum inibi essent in tenebris dicuntur fuisse constituti, cum nullas ibi tenebras nisi solius fastidii paterentur, quæ divinæ visionis diuturnis privationibus quotidie augerentur, qui spe tamen ejus aliquando potiundæ nullatenus privabantur; quid, non dico eorum oculis, sed cordibus obscurius, quibus tanta crassitudo desperationis obtenditur? Dicant alii ignes, sulphur objiciant, procellarum spiritus pariter attexant, securus sententiam fero, nullum deterius barathrum, nullum crudelius apud illos exitium, gravius universo tortore tormentum, quod tam pium, tam serenum Dominum sunt desperabiliter amissuri, quem ad summam infelicitatis atque miseriæ non sunt usquequaque visuri, usquequaque enim non tenebrascerent, si aliquorsum respirarent. 366 Si enim Qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam (Joan. vi, 40), et: 1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvII, 3), › ut sola beatitudini sanctorum sufficiat Dei visio sempiterna; quis contraire vel obniti audeat, principalem, imo singularem damnatorum calamitatis esse causam, quia sint æternaliter a Dei contemplatione seclusi? Nec in aliquo videtur absurdum, imo et veritas et verisimillimum constat, quia quod sanctis vitam sicut oculi corpori claritudinem præstat, hoc reprobis mortem sicut noctem privatio luminis irrogat.

CAPUT VIII.

§ I. Incorporea animæ probantur. Præterea` et de animarum a quibusdam sic forma tractatur ut eisdem ab ipsis humanæ appingantur effigies, quam ego sententiam sicut non sentio, ita nec capio. Si enim aurem et oculum, narem et labium, pectus et uterum, renes et coxas, pedes ac tibias illis ascribas, nimirum facis esse corporeas. Quod si corporeæ sunt, quomodo intra corpus se capiunt? Quod si ita capiuntur, sicut minora vascula intra majora tenentur, scire velim quomodo duo intra alterutrum corpora sub tanta arctitudine cohibentur. Hæc dico non contra ipsos, sed secun

C

Denique etsi ita effigiatas credas, necesse est eas, et locis, et morulis circumscribas, totumque quod spiritus sunt et vocantur his auferas. Quæ etiam quantitas earum major quam corporis, quæve alacritas erit? Quod si pro argumento assumitur, quod secundum species corporum in visione videntur, facile obruitur, quia nec corpus, nec anima est, quæ sic videtur, sed sola visæ rei imago ad animum reportatur.

Quid aquæ quas dives expostulat in tormentis. Putent itaque suffragari sibi quod dives in inferno linguam, digitum Lazarus habebat (Luc. XVI, 24). Sed velim iis objicere, utrum in spirituali illo mundo aquæ erant? Quod si erant, ergo incolæ ejus materialibus his egebant. Esto. Et unde ad restingrendum gehennæ focum adeo efficaces fuerant ? Deus meus, ibi gutta quid faceret, cum incassum linguæ illi Ganges et Indus influeret? Extremum ergo digiti Lazari guttam inferre intelligimus, cum per intentionem vel minimam ejus ministraretur diviti cujuslibet parvissimæ indulgentiæ munus. Iste est minimus digitus, quem Pharisæi et Scribæ, impositis oneribus gravibus et importabilibus, in humeros hominum nolunt ad ea levanda movere (Matth. XXIII, 4).

Quod si adhuc imago humana defenditur : Quid apud beatum Gregorium in sphæra ignea Germanus efficiet (Dialog., lib. 11, cap. 35)? In quam partemi Scholastica in columbam versa se conferet (Ibid., cap. 33)? Tota igitur controversia hæc collidatur ad unum, ut neque humanam, neque igneam, neque columbinam speciem eis imputemus, sed prorsus eas omni corporea re ac similitudine denudemus, eamque subtilitati intellectuali universam mancipemus. Inconveniens enim est ut spiritualis habitatio habitatores dicatur habere corporeos. Si sane Jesu Domini verba sunt: Regnum, inquit, meum non Dest de hoc mundo (Joan. XVIII, 36), et: ‹ Non bibam de genimine vitis, donec bibam illud novum in regno meo (Matth. xxvi, 29), et hoc idem regnum quotidie potitur ut adveniat (Matth. vi, 10), indubie dicimus quod cœlum, id est superior illa pars triplicis machinæ, quæ et ob digniorem sui partem sedes Dei appellatur, nihil aliud est quam spiritualis interioritas ista, in qua ac si extra mundum istum regnare se Dominus perhibet, quia hic princeps sibi aeris hujus cum suis plurimum adversatur, in illo autem quiete omnia possidet.

Hoc regnum, id est, quibus per charitatem regnavit et regnat, postquam tradiderit Deo et Patri, tunc erit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 24). » Unde et latroni dicitur: Hodie mecum eris, non

dicit in cœlo, sed in paradiso (Luc. xx11, 43). › A Paradisus enim est, ubi jugis Christi visio est; quod nusquam nisi in illo spirituali sæculo est. Neque namque cœlum discipulis videntibus ideo ascendit, ut, parte inferiore vacante, parti superiori insideat, sed quasi digniorem locum obtinere se morstret, ex quo minus intelligentibus apud Patrem præsidere se indicet, cum apud interiorem illum mundum, neque altum, neque imum, aut locale aliquid esse constet, præsertim qui tempora et loca Don habet.

Sicut ergo sensualitas per seipsam ratione: atque intellectum non dico superordinat, sed nec penetrat‹ Animalis enim homo non percipit quæ Dei sunt (I Cor. 1, 14), ratio autem et intellectus non solum ista sub se discernit, sed et divina subintrat, sic Deus et sancti, quasi intellectus et ratio, corporea cuncta dijudicant, ita tamen ut neutros corporea illa contingant.

FINIS.

Hæc sine præjudicio melioris sententiæ aucusque decursa, non verborum ambitu, sed sola fide munimus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

367 Patri et domino sanctæ Suessionensis Eccle siæ episcopo Lystardo, GuibeRTUS, perpetuo suæ liberalitati debitor, quidquid dulce et unicum creditur in affectu.

Lysiardus nobilitate et scientia clarus. Quare elegantior hujusce historia stilus, quam in aliis Guiberti operibus. Cum ab amicis meis sæpe suggeretur aliquibus, quare opusculum præsens proprio non insignirem nomine, hucusque repuli, plane veritus. piam historiam, persona odibilis fœdare vocabulo. Ratus autem ipsam per se claram præclari hominis titulo posse fieri clariorem, ad te tandem appuli, et operi sui auctoris nota depresso, jucundissimum luminare præposui. Cum enim tuæ vetustissimæ nobilitati, scientia litteralis, serenitas specialis, modestiaque moralis accederet, Deo juste creditur C provisore dispositum, ut tantæ reverentia munus pontificii dignitas honestaret. Sequens itaque schedula tuo amplectendo nomine infloretur; quæ ad se quidem incondita, tui, cui scribitur, amore condiatur, et officii quo præemines, auctoritate firmetur. Non deerant sane præsules et alii, quos hujus aliorumque

B scriptorum meorum notiones, aut ctiam opiniones attigerant. His certe sepositis, ad te summa fuit concurrisse voluntas. In qua tibi est lectione pensandum quod, si etiam aliquoties me a vulgari grammatica peregrinari contigerit, idcirco fecerim, quod vitia, imo illud humi serpens eloquium præcedentis corrigebam historia. Et villas video, urbes, ac oppida studiis fervere grammaticæ. Unde a veteribus historicis noluissem, si facultas suppeteret, discrepare. Pensa denique quod inter rei familiaris curas, et crebras auditiones causarum, dictandi mihi, imo quod gravius est, translatandi æstuabat intentio, et dum diversa, non sine mordaci importunitate, foris audire compellerer, stabiliter intus quæ orsus fueram cœpta tenere cogebar. Longe alio, quam in Expositionibus Geneseos vel aliis opusculis tractatoriis, me usum stylo nemo miretur; decet enim, licetque prorsus operosa historiam verborum elegantia coornari; sacri autem cloquii mysteria non garrulitate poetica, sed ecclesiastica simplicitate tractari. Id ergo pelo grate suscipias, et pro perenni tui nominis monimento retineas.

EXPLICIT EPISTOLA.

PRÆFATIO SEQUENTIS HISTORIÆ.

368 Ad præsentis opusculi exsecutionem mul- A historiam, videram, his Deum diebus quam fecerit a tum mihi præbuit ausum, non scientiæ litteralis, sæculo, mirabiliora gessisse, gemmamque hujus

cujus apud me constat forma pertennis, ulla securitas, sed historiæ spiritualis auctoritas. Quam enim certum semper tenui solo Dei numine, et per quos voluit consummatam, eam non dubium habui per quos etiam rudes ipse voluerit conscribendam. Qui enim eos per tot difficultates traduxit itinerum, qui succidit ante ipsos tot excrementa bellorum, dubitare non valui, quod rei gestæ mihi, quibus sibi placeret modis, inderet veritatem, nec negaret competentium ordini ornamenta dictorum. Prioris narrationis, quæ tunc exstabat, stylus simplex nimis. Qualis historici, qualisque res divinas tractantis stylus. Erat siquidem eadem historia, sed verbis contexta plus æquo simplicibus, et quæ multoties grammaticæ naturas excederet, lectoremque vapidi insipiditate sermonis sæpius exanimare valeret. Ea plane minus eruditis, nec de locutionis qualitate curantibus, ob illius novæ relationis amorem satis opportuna videtur, nec aliter quam illi sentiunt, ab auctore dici debuisse putatur. His autem quibus pabulum eloquentiæ æstimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis dignoscitur expedire comitas; et prolata succincte, ubi facundiæ paregorizantis decuit laciniosa varietas, dum susceptæ materiei seriem nudo procedere vestigio vident, juxta poetæ sensum, aut dormitant, aut rident; quin etiam, malæ præsumptæ orationi, quam longe diverso oportuisse cantari modo considerant, invident. Pro statu plane casuum sermo coaptari debet orantium, ut verborum acrimonia bellica facta ferantur; quæ ad divina pertinent, gradu temperatiore ducantur. Quæ gemina, si facultas mihi suppeteret, forma, in hujus stadio operis excurrisse debueram, ut et facinorum suorum insignia nequaquam verbis recitata disparibus insolens Gradivus agnosceret, et nunquam gravitatis sibi inditæ tonum, cum de pietate res agitur, modestia Mercurialis excederet. Quæ licet ex sententia adimplere nequiverim, bene tamen ab alio gesta, plurima ex parte approbare nec minus probare didicerim.

B

modi extremo diversari in pulvere; tantique contemplus impatiens, curavi quibus potui eloquiis, id omni charius auro, quod neglectui tradebatur, absolvere. Poesi plus æquo incubuerat Guibertus. Nec id solo præsumptive, instinctu egi meo, sed sua aliquibus petitione, huic adnitentibus fideliter voto. Quidam sane, prosa ut scriberem, metro autem id fieri plerique rogabant, quoniam talis me studii in primævo rudimenta celebrasse satius justo, compererant. At ego juventute, gradu, experientiaque provectior, non id verbis plausilibus, non versuum crepitibus enuntiandum rebar, sed majori, si dicere audeam, quam omnes belli Judaici historias maturitate dignum digeri, si esset cui Deus copiam super hac re tribueret, arbitrabar. Nec diffiteor me post Jerosolymæ captionem, ex quo illi, qui tantæ interfuerant expeditioni redire cœperunt, ad scribendum ea animum appulisse, sed quia quarumdam circa istud importunitatum obices astiterant, distulisse. Sed quia, Deo permittente, nescio si volente, voluntati meæ constat oblata facultas, in id quod pie affectaveram fortasse a cunctis ridendus, incessi, cachinnos ac triscuria prætergrediens aliquorum, dum modo diuturni eruptioni conceptus quacunque delatratione salegerim. Et si sit qui rideat, non tamen juxta posse gerenti ac sanum intendenti detrahat, nec meis præpropere nævum dictis inurat, sed si penitus aspernatur, posthabita lite verborum, ipse C male perorata rescribens, exempla dictandi præbeat. Ex relatione texit Historiam. Porro si quis aliquid subobscure dictum causetur, notam sibi hebetudinis infligere vereatur, cum pro certo noverim quod ex his quæ in subjecto libro dixerim, nemini in litteris exercitato juste quæstionem moverim. Corrigendum igitur, nescio an corrumpendum, historiæ ipsius aggressurus exemplar, primo causas et necessitates quæ hujus occursum expeditionis urgebant, sicut audieram, proposui referendas, et sic, Occasionibus præmonstratis, res demum attexere gestas. Quorum tenorem, ab illo priori quem prosequor auctore, multa varietate [al., veritate] prolatum, ab eis qui eidem interfuerant viæ, edidici. Ea sane quæ ferebantur in libro, contuli crebrius cum ipsorum qui facta viderant verbo, et procul dubio expertus sum quia neutrum discreparet ab altero; quæ autem addiderim, aut ab his qui videre didicerim, aut per me ipsum agnoverim.

Grammaticæ tum fervebat studium. Ergo alienorum judiciorum, valde temerarius (sed ex fidei amore) et impudens, me fateor incidisse discrimina, D quia dum corrigendi voto, hæc me compererint attigisse studia, fortassis secunda deterius appretiari poterunt quam priora. Cum enim passim videamus fervere grammaticam, et quibusque vilissimis præ numerositate scolarum hanc patere noverimus disciplinam, horrori fuit, et si non uti debuimus, vel uti potuimus, hanc nostri gloriam temporis non scribere: imo reliquisse sub inconditi scabredine sermonis PATROL. CLVI.

Idcirco non mirum si in nonnullis hallucinatur. Quod si quidpiam aliter dictum quam se res habet, constiterit, incassum fateor mendacii 369 mihi probra callidus deprehensor objecerit, cum me fallendi

22

desiderio nulla dixisse, sub Dei testimonio scire possit. A Si enim Parthos, ut aliqui sentiunt, non Turcos,

Quid enim mirum si fallimur, dum aliena facta referimus, cum nos ne nostras ipsorum quidem cogitationes ac opera, non dico verbis exprimere, sed ne colligere tacita saltem mente possimus? Quid de intentionibus loquar, quæ adeo latere plerumque probantur ut vix ab ipso interioris hominis acumine discernantur? Non est igitur severius arguendum, si ignoranter in verba prolabimur; sed illud est irremissibili censura terendum, cun falsitas ex industria deceptionis, vel cujuspiam subornationis voto contexitur.

Quare nomenclatura recentiori in citandis propriis nominibus fuerit usus. - Porro de nominibus hominum, provinciarum et urbium multa mihi est diffi cultas ingenita. Dum enim quædam, quorum attigerim notionem, male ab illo auctore expressa cognosco, remota quælibet, eoque magis incognita, eadem pravitate enuntiata non dubito. Verbi gratia: Turcos, quotidiano increpitamus strepitu; Corozaniam, quiidam novi nominis vocitamus. Ubi vocabulorum vetustas quoniam pene prorsus obliterata delituit, antiquitate omni, etiamsi ad integrum patuisset, amota, nihil nisi quod publice cantitatur dicere libuit.

Caucasum, non Corozaniam ponerem, quasi sectando authentica, obscurus fierem, meque illis qui de propriis regionum nominibus certant carpendum exponerem. Et maxime illud attendo quia, sicut in his provinciis, terias novis constat vocabulis insignitas, itidem immutari non dubitamus el exteris. Namque si ea quæ olim Neustria, modo Northmannia appellatur; et quæ Austria, nunc Lotharingia pro aliquibus accidentiis nuncupatur, idem apud Orientales quomodo fieri non credatur? Ut asserunt plane quidam, ipsa quondam Memphis Ægyptia, Babylonia bune dicitur. Vulgari itaque modo malui enuntiare aliqua quam obscurari aut contendere ponendo diversa. De nomine autem Podiensis (vulgo, le Puy) B episcopi diu hæsi. Vix in hujus operis fine edidici, non enim in mco habebatur exemplari.

Parcat quoque lector meæ sermonis incuriæ, indubie sciens quia quæ habuerim scribendi, eadem mihi fuerint momenta dictandi, nec ceris emendanda diligenter, excepi; sed uti præsto est, foede delatrata membranis apposui. Nomen autem indidi quod arrogantia careat gentisque honori proficial, scili cet: DEI GESTA PER FRANCOS.

GESTA DEI PER FRANCOS

SIVE

HISTORIA HIEROSOLYMITANA

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

[1] Coavorum virtus minime est vituperanda.-Quorumdam mortalium vitiose aliquoties, sed non semper, moribus constat inolitum, ut modernorum facta vituperent, præterita sæcula sustollant. Et quidem laudanda fuit veterum molestie contemperata felicitas el retractatione consilii moderata vivacitas; sed nemini discreto, qualicunque virtuti nostræ, sæcularis eorum fuerit ullo modo anteferenda prosperitas. Etsi enim in antiquis virtus defæcata præeminuit; tamen in nobis, in quos licet sæculorum finis devenerit, dos naturæ nequaquam prorsus extabuit. Prædicantur merito pro hominum novitate priscis acta temporibus, sed multo justius efferri digna sunt quæ, mundo prolabente in senium, peraguntur utiliter a rudibus.

Regna quondam extera bellis suspiramus insignita potentibus. Stragem Philippicam, et ubique inclementem, non sine continua sanguinis effusione victoriam, suscipimus; Alexandri rabiem de camino Macedonum ad totius Orientis exitia emergentem, tonantibus eloquiis pensitamos. Xerxis in Thermopylas, Darii in Alexandrum copias, cum exsecrabili infinitarum gentium digladiatione metimur. Chaldai

C cam superbiam, Argivam acrimoniam, Ægyptiorum. spurcitiam, instabilemque Asiam Pompei Trogi et auctorum disquisitione sublimium miramur. Prima Romanorum instituta, sub communis utilitatis censura et imperii propagatione, complectimur. E tamen, si horum omnium ad purum discutiatur es sentia, non modo apud probos quoslibet laudabilis ipsorum habetur audacia, sed merito patet infamiæ pertinax belligerandi sine ulla ratione, pro sola dominandi libidine, vecordia.

D

Præcellunt gentilium, Christianorum gesta bellica. - Respiciamus ergo, imo resipiscamus, ad hujus quas despicimus ævi fetulentas, ut sic dixerim, feces, et minimum digitum nostrum, patrum quos plus æquo extollimus, nostrorum dorsis grossiorem, juxta illud fatui regis dictum, reperire poterimus.' Si enim prælia gentilium, 370 et regna multo armorum labore pervasa perpendimus, nullas eorum vires, nulla prorsus exercitia nostris, per Dei gratiam, æquiparanda censebimus. Si Deum in Judaico populo magnificatum audivimus, Jesum Christum, sicut heri apud antiquos, ita et hodie apud modernos, esse et valere certis experimentis agnovimus. Reges, duces, dictatores ac consules, uspiam pugna

turi populorum examina, conflaverunt, et edictis A clamaret, cum alter alteri non minus monitis, quam potentibus, undecunque gentium numerosos exerci

lus contraxerunt :

Hi tamen, hi coeunt hominum terroribus acti. Quid de illis dicam qui sine domino, sine principe, solo videlicet Deo impulsore, non modo extra natalem provinciam, extra etiam originale regnum, verum quoque extra multitudinem interjacentium nationum progressi atque linguarum, de extremis Oceani Britannici finibus, usque ad totius terræ meditullium castrorum suorum acies produxere? De [al., illa] nova et incomparabili Jerosolymitanæ expeditionis victoria loquimur, cujus tanta erga eos qui non desipiunt existit gloria ut nostra, quod nulla præterita meruerunt, tali titulo jubilemus insigniri tempora. Hoc nostros aggredi, non inanis famæ, non pecuniarum, non dilatandi limitis coegit ambitio, quibus occasionibus innituntur aut nisi sunt pene omnes qui contra quoslibet arma movent, sive moverunt. Quibus illud poeticum opportune dicitur: Quis furor, o cives, quæ tanta licentia ferri, Gentibus invisis proprium præbere cruorem? Bella geri placuit, nullos habitura triumphos. Si enim pro libertate tuenda, aut pro publica re defendenda sumerent causam, excusationem utique prætendere possent honestam. Ubi autem aut barbararum gentium, aut metuitur gentilitatis incursus, ab armorum jure nullus debet miles arceri, et si ista defuerint, pro sola sanctæ Ecclesiæ tuitione consueverunt quam legitime bella tractari. At, quoniam in omnium animis hæc pia desinit intentio et habendi cunctorum pervasit corda libido, instituit nostro tempore prælia sancta Deus, ut ordo equestris et vulgus oberrans, qui vetusta paganitatis exemplo in mutuas versabantur cædes, novum reperirent salutis promerendæ genus, ut nec funditus electa [f., ejecta] (uti fieri assolet) monastica conversatione, seu religiosa qualibet professione, sæculum relinquere cogerentur, sed sub consueta licentia et habitu, ex suo ipsorum officio, Dei aliquatenus gratiam consequerentur.

exemplo domi forisque profectionis vota clamaret. Ardebant studia singulorum, et tanta illis facultas videbatur illud iter ineundi, quibus nullæ sumptuum copiæ suppetebant, quanta illis quibus ingens pos sessionum venditio, aut thesauri repositi opulentissimum viaticum convehebant. Videres dictum Salomonis evidenter illud impleri Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas (Prov. 30, 27). ›

Hæc locusta nullum bonæ operationis saltum dederat, quandiu longæ iniquitatis congelatione torpuerat at ubi solis justitiæ fervor incanduit [al., excanduit], genuinæ illico transmigrationis evolatione prosiliit, dum de patris domo ac cognatione B digreditur, et per sanctæ intentionis assumptionem moribus immutatur. Ipsa regem non habuit, quia quæque fidelis anima omni ducatu, præter solius Dei caruit, dum illius se contubernalem æstimat, eumque prævium sibi esse non dubitat, cujus voluntate et instinctu se cœpisse, quem in egestatibus solatio sibi futurum conjubilat. Sed quæ est quæ egreditur universitas, nisi illa, quæ ad unum idemque appetendum numerosissimarum plebium corda vertit simplicitas? Cum solam quasi specialiter Francorum gentem super hac re commonitorium apostolicæ sedis attigerit, quæ gens Christiano sub jure agens non illico turmas edidit : et dum pensat se Deo eamdem fidem debere quam Franci, Francorum quibus possunt viribus, nituntur et ambiunt communicare discrimini? Videres Scotorum apud se ferocium, alias imbellium, cuneos crure intecto, hispida chlamyde, ex humeris dependente psitarcia [al., sytarchia], de finibus uliginosis allabi, et quibus ridicula, quantum ad nos, forent arma copiosa, suæ fidei ac devotionis nobis auxilia præsentare. Testor Deum me audisse nescio cujus barbaræ gentis homines ad nostri portum maris appulsos, quorum sermo adeo habebatur incognitus ut, lingua vacante, digitorum super digitos transversione 371 crucis signa prætenderent, hisque indiciis, quod nequibant vocibus, se fidei causa proficisci monstrarent. Sed de his suo loco uberiori forsitan circumlocutione tractabimus; nunc de Jerosolymitana vel Orientalis statu, qui tunc erat, Ecclesiæ, aliquantisper agamus.

C

Omnigeni status et conditionis homines cuncta abdicabant uti contra perfidos ad bellum proficiscerentur. Deo ergo incentore, motas audivimus [al., vidimus] nationes, et ad omnia necessitudinum affe- D ctionumque genera præcordiales aditus prædurantes, tanta aviditate ad Christiani nominis hostes evertendos exsilium petere, orbemque Latinum, notitias etiam terrarum excedere, quanta neminem alacritate viderimus aut epulas aut dies festos adire. Honores amplissimi, castellorum et urbium dominia spernebantur, uxores pulcherrimæ quasi quiddam tabidum vilescebant, omni gemma quondam gratiores promiscui sexus pignorum fastidiebantur aspectus, et ad quod mortalium nullus aut urgere imperio potuisset, aut suasione propellere, ad id subita mentium demutatarum opstinatione ferebantur. Non erat ecclesiastica cuiquam personæ necessarium ut ad excitandos pro hoc ipso populos in ecclesiis de

CAPUT II.

[[I.] Orientalium fides nutabunda. Unde hæreses.— A temporibus fidelis Helena, Constantini principis matris, per luca Dominiorum et suppliciorum al., Dominicorum suppliciorum] vestigiis insignita, basilica sunt, per eamdem Augustam, et ministeria digna basilicis instituta. Quem institutionis ordinem post decessum præfatorum, per Romani imperii successiones, diuturnis temporibus, ecclesiastica historia docente, comperimus perdurasse. Orientalium autem fides, cum semper nutabunda constiterit, et rerum molitione novarum mutabilis et vagabunda fuerit, semper a regula veræ credulitatis

« VorigeDoorgaan »