Pagina-afbeeldingen
PDF

Si, Apostolo teste, tristitia hujus sæculi appellatur mortem operans (II Cor. vii, 10), dum ex concepto rancore et nimietate doloris manus sibi quis inferre compellitur , quam irremotæ mortis acerbitatem mentium illarum atrocitas fovet, quæ ne momenti quidem unius otium sustinet? Spebus etsi falsis aliquoties lenitur animus in hac vita, illic est adeo interior sine omni ineptæ cogitationis adulatione severitas, ut nulla surrepere possit, quæ vel ad punctum miseris allubescat inanitas.

CAPUT VII.

Qui a Domino fuere ab inferno liberati quomodo in tenebris constituti fuisse dicuntur. Præcipua reproborum poena in inferno, a Dei contemplatione privatio est aeterna. — Porro si ii qui de inferno, Domino resurgente, sunt eruti, dum inibi essent in tenebris dicuntur fuisse constituti, cum nullas ibi tenebras nisi solius fastidii paterentur, quæ divinæ visionis diuturnis privationibus quotidie augerentur, qui spe tamen ejus aliquando potiundæ nullatenus prival)antur; quid, non dico eorum oculis, sed cordibus obscurius, quibus tantæ crassitudo desperationis obtenditur? Dicant alii ignes, sulphur objiciant, procellarum spiritus pariter attexant, securus sententiam fero, nullum deterius barathrum, nul!um crudelius apud illos exitium , gravius universo tortore tormentum, quod tam pium, tam serenum Dominum sunt desperabiliter amissuri, quem ad summam infelicitatis atque miseriæ non sunt usquequaque visuri, usquequaque enim non tenebrascerent, si aliquorsum respirarent.

366 Si enim a Qui videt Filium, et credit in

[ocr errors]

« H;ec est vita æterna, ut cognoscant te Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 5), » ut sola beatitudini sanctorum sufficiat Dei visio sempiterna ; quis contraire vel ol)niti audeat, principalem, imo singularem damnatorum calamitatis esse causam, quia sint æternaliter a Dei contemplatione seclusi? Nec in aliquo videtur absurdum, imo et veritas et verisimillimum constat, quia quod sanctis vitam sicut oculi corpori claritudinem præstat, hoc reprobis mortem sicut noctem privatio luminis irrogat.

CAPUT VIII.

§ I. Incorporeæ animæ probantur. — Præterea et de animarum a quibusdam sic forma tractatur ut eisdem ab ipsis humanæ appingantnr effigies, quam ego sententiam sicut non sentio, ita nec capio. Si enim aurem et oculum, narem et labium, pectus et uterum, renes et coxas, pedes ac tibias illis ascribas, nimirum facis esse corporeas. Quod si corporeæ sunt, quomodo intra corpus se capiunt? Quod si ita capiuntur, sicut minora vascula intra majora tenentur, scire velim quomodo duo inura alterutrum corpora sub tanta arctitudine cohibentur. IIæc dico non contra ipsos, sed secun

A dum potius verba ipsorum, qui scripserunt animas corporum suorum hal)ere efligies; tales enim sunt quos refellere temerarium dico. Si ergo corpori corpus inseritur, ita necesse est coaptetur ut os ori, manus manui, quodque cuique membrum membro apponatur : ut si, ut assolet, præcidi contigerit, pro uno duo amputentur. Denique etsi ita efligiatas credas, necesse est eas, et locis, et morulis circumscribas, totumque quod spiritus sunt et vocantur his auferas. Quæ etiam quantitas earum major quam corporis, quæve alacritas erit ? Quod si pro argumento assumitur, quod secundum species corporum in visione videntur, facile obruitur, quia nec corpus, nec anima est, quæ sic videtur, sed sola visæ rei imago ad animum reportatur. (!uid aquæ quas dives erpostulat in tormentis. — Putent itaque suffragari sibi quod dives in inferno linguam, digitum Lazarus habebat (Luc. xvi, 24). Sed 'velim iis ol)jicere, utrum in spirituali illo mundo aquæ erant? Quod si erant, ergo incolæ ejus materialibus his egebant. Esto. Et unde ad restingt;endum gehennæ focum adeo efficaces fuerant ? Deus meus, ibi gutta quid faceret, cum incassum linguæ illi Ganges et Indus iiiflueret ? Extremum ergo digiti Lazari guttam inferre intelligimus, cum per intentionem vel minimam ejus ministraretur diviti cujuslibet parvissimæ indulgentiæ munus. Iste est minimus digitus, quem Pharisæi et Scribæ, impositis oneribus gravibus et importabilibus, in humeros hominum nolunt ad ea levanda movere (Matth. xxiii, 4). Quod si adhuc imago humana defenditur : Quid apud beatum Gregorium in sphæra ignea Germanus efliciet (Dialog., lib. 11, cap. 55)? In quam partem Scholastica in columbam versa se conferet (Ibid., cap. 55)? Tota igitur controversia hæc collidatur ad unum, ut neque humanam, neque igneam, neque columbinam speciem eis imputemus, sed prorsus eas omni corporea re ac similitudine denudemus, eamque subtilitati intellectuali universam mancipemus. Inconveniens enim est ut spiritualis habitatio habitatores dicatur habere corporeos. Si sane Jesu Doiniiui verba sunt : « Regnum, inquit, meum non D est de hoc mundo (Joan. xviii, 56), » et : « Non bibam de genimine vilis, donec bibam illud novum in regno meo (Matth. xxvi, 29), » et hoc idem regnum quotidie r^titur ut adveniat (Matth. v1, 10), indubie dicimus quod coelum, id est superior illa pars triplicis machinæ, quæ et ob digniorem sui partem sedes Dei appellatur, nihil aliud est quam spiritualis interioritas ista, in qua ac si extra mundum istum regnare se Dominus perhibet, quia hic princeps sibi aeris hujus cum suis plurimum adversatur, in illo autem quiete omnia possidet. IIoc regnum, id est, quibus per charitatem regnavit et regnat, postquam t tradiderit Deo et Patri, tunc erit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 24). » Unde et latroni dicitur : « IHodie mecum eris, » non

[ocr errors]

dicit in cœlo, sed a in paradiso (Luc. xxiii, 43). » A Sicut ergo sensualitas per seipsam ratione;m

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

367 Patri et domino sanctæ Suessionensis Eccle B scriptorum meorum notiones, aut ctiam opiniones

siæ episcopo Lysiando, GuibERtus, perpetuo suæ liberalitati debitor, quidquid dulce et unicum creditur in affectu. Lysiardus nobilitate et scientia clarus, -- Quare elegantior hujusce historiæ stilus, quam in aliis Guiberti operibus. — Cum ab amicis meis sæpe suggeretur aliquibus, quare opusculum præsens proprio non insignirem nomine, hucusque repuli, plane veritus piam historiam, personae odibilis fœdare vocabulo. Ratus autem ipsam per se claram præclari hominis tilulo posse fieri clariorem, ad te tandem appuli, et operi sui auctoris nota depresso, jucundissimum luminare præposui. Cum enim tuæ vetustissimæ nobilitati, scientia litteralis, serenitas specialis, mo

destiaque moralis accederet , Deo juste creditur C

provisore dispositum, ut tantæ reverentiæ munus pontificii dignitas honestaret. Sequens itaque schedula tuo ampleclendo nomine infloretur; quæ ad se quidem incondita, tui, cui scribitur, amore condiatur, et officii quo præemines, auctoritate firmetur. Non deerant sane præsules et alii, quos hujus aliorumque

, EXPLIC1T EPISTOLA.

attigerant. His certe sepositis, ad te summa fuit concurrisse voluntas. In qua tibi est lectione pensandum quod, si etiam aliquoties me a vulgari grammatica peregrinari contigerit, idcirco fecerim, quod vitia, imo illud humi serpens eloquium praecedenlis corrigebam historiæ. Et villas video, urbes, ac oppida studiis fervere grammaticæ. Unde a veteribus historicis noluissem, si facultas suppeteret, discrepare. Pensa denique quod inter rei familiaris curas, et crebras auditiones causarum, dictandi mihi, imo quod gravius est, translatandi æstuabat intentio, et dum diversa, non sine mordaci importunitale, foris audire compellerer, stabiliter intus quæ orsus fueram cœpta tenere cogebar. Longe alio, quam in Expositionibus Geneseos vel aliis opusculis tractatoriis, me usum stylo nemo miretur; decet enim, licelque prorsus operosa historiam verborum elegantia coornari; sacri autem eloquii mysteria non garrulitate poetica, sed ecclesiastica simplicitate tractari. Id ergo peto grate suscipias, et pro perenni tui nominis monimento retineas.

PRÆFATIO SEQUENTIS HISTORIÆ.

$68 Ad præsentis opusculi exsecutionem mul- A historiam, videram, his Deum diebus quam fecerit a nominibus fuerit usus. — Porro de nominibus homi

tum mihi præbuit ausum, non scientiæ litteralis, cujus apud me constat forma pertenuis, ulla securitas, sed historiæ spiritualis auctoritas. Quam enim certum semper tenui solo Dei numine , et per quos voluit consummatam, eam non dubium habui per quos etiam rudes ipse voluerit conscril)endam. Qui enim eos per tot difficultates traduxit itinerum, qui succidit anle ipsos tot excrementa bellorum, dubitare non valui, quod rei gestæ mihi, quibus sibi placeret modis, inderet veritatem, nec negaret competentium ordini ornamenta dictorum.

Prioris narrationis, quæ tunc exstabat, stylus simplex nimis. Qualis historici, qualisque res divinas tractantis stylus. — Erat siquidem eadem historia, sed verbis contexta plus æquo simplieibus, et quæ multoties grammaticæ naturas excederet, lectoremque vapidi insipiditate sermonis saepius exanimare valeret. Ea plane minus eruditis, nec de locutionis qualitate curantibus, ob illius novæ relationis amorem satis opportuna videtur, nec aliter quam illi sentiunt, ab aucto e dici del)uisse putatur. His autem quibus pabulum eloqucntiæ æstimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis dignoscitur expedire comitas; el prolata succincte, ubi facundiæ paregorizantis decuit laciniosa varietas, dum susceptæ materiei seriem nudo procedere vestigio vident, juxta poetæ sensum, aut dormitant, aut rident; quin etiam, malæ præsumptæ orationi,

quam longe diverso oportuisse cantari modo consi- c

derant, invident. Pro statu plane casuum sermo coaptari debet orantium, ut verborum acrimonia bellica facta ferantur; quæ ad divina perlinent, gradu temperatiore ducantur. Quæ gemina, si facultas mihi suppeteret, forma, in hujus suadio operis excurrisse debueram, ut et facinorum suoruum insignia nequaquam verbis recitata disparibus insolens Gradivus agnosceret, et nunquam gravitatis sibi inditæ tonum , cum de pietate res agitur, modestia Mercurialis excederet. Quæ licet ex sententia adimplere nequiverim, bene tamen ab alio gesta, plurima ex parte approbare nec minus probare didicerim. Grammaticæ tum fervebat studium. — Ergo alienorum judiciorum, valde temerarius (sed ex fidei

amore) et impudens, me fateor incidisse discrimina, p

quia dum corrigendi voto, hæc me compererint attigisse studia, fortassis secunda deterius appretiari poterunt quam priora. Cum enim passim videamus fervere grammaticam, et quibusque vilissimis præ numerositate scolaruin hanc patere noverimus disciplinam, horrori fuit, et si non uti debuimus, vel uui potuimus, hanc nostri gloriam temporis non scribere: imo reliquisse sub inconditi scabredine sermonis

PATRoi. CLVI.

sæculo, mirabiliora gessisse, gemmamque hujusmodi extremo diversari in pulvere; tantique contemplus impatiens, curavi quibus potui eloquiis, id omni charius auro, quod neglectui tradebatur, absolvere. Poesi plus æquo incubuerat Guibertus. — Nec id solo præsumptive, instinctu egi meo, sed sua aliquibus petitione, huic adnitentibus fideliter voto. Quidam sane, prosa ut scriberem, metro autem id fieri plerique rogabant, quoniam talis me studii in primævo rudimenta celebrasse satius justo, compererant. At ego juventute, gradu , experientiaque provectior, non id verbis plausilibus, non versuum crepitibus enuntiandum rebar, sed majori, si dicere audeam, quam omnes belli Judaici hislorias maturitate dignum digeri, si esset cui Deus copiam super hac re tribueret, arbitrabar. Nec difiteor me post Jerosolymæ captionem, ex quo illi, qui tantæ interfuerant expeditioni redire cœperunt, ad scribendum ea animum appulisse, sed quia quarumdam circa istud importunitatum obices astiterant, distulisse. Sed quia, Deo permittente, nescio si volente, voluntati meæ constat oblata facultas, in id quod pie affectaveram fortasse a cunctis ridendus, incessi, cachinnos ac triscuria prætergredieiis aliquorum, dum modo diuturni eruptioni conceptus quacunque delairatione sategerim. Et si sit qui rideat, non tamen iuxta posse gerenti ac sanum intendenti detrahat, nec meis præpropere nævum dictis inurat, sed si penitus aspernatur, posthabita- lite verborum, ipse male perorata rescribens, exempla dictandi præbeat. Ex relatione texit Historiam. — Porro si quis aliquid subobscure dictum causetur, notam sibi hebetudinis infligere vereatur, cum pro certo noverim quod ex his quæ in subjecto libro dixerim, nemini in litteris exercitato juste quæstionem moverim. Corrigendum igitur, nescio an corrumpendum, historiæ ipsius aggressurus exemplar, primo causas et necessitates quæ hujus occursum expeditionis urgebant, sicut audieram, proposui referendas, et sic, occasionibus præmonstratis, res demum attexere gestas. Quorum tenorem, ab illo priori quem prosequor auctore, multa varietate [al., veritate] prolatum, ab eis qui eidem interfuerant viæ, edidici. Ea sane quæ ferebantur in libro, contuli crebrius cum ipsorum qui facta viderant verbo, et procul dubio expertus sum quia meutrum discreparet ab altero; quæ autem addiderim, aut ab his qui videre didicerim, aut per me ipsum agnoverim. Idcirco non mirum si in nonnullis hallucinatur. — Quod si quidpiam aliter dictum quam se res habet, constiterit, incassum fateor mendacii 369 mihi probra callidus deprehensor oljecerit, cum me fallendi

[ocr errors]

desi !erio nulla dixisse, sub Dci testii:ouio scire possit. Quid er.im mirum si fallimur, dum aliena facta referiinus, cum nos me nostras ipsoruum quidem cogitationes ac opera, non dico verbis exprimere, sed ne colligere tacita saltem uente possiinus? Quid de intentionibus loquar, quæ adeo latere plei uiuque probantur ut vix ab ipso iuterioris hominis acumine discernantur? Non est igitur severius arguendum, si ignoranter in verba prolabimur; sed illud est irremissibili censura terendum, cum falsitas ex industria deceptionis, vel cujuspiam subornationis voto contexitur. Quare nomenclatura recentiori in citandis propriis

nuim , provinciarum et urbium multa mihi est diflicultas ingeniia. Dum enim quædam, quorum attigerim notionem, uale ab illo auctore expressa cognosco, remota quæliis et, eoque magis incuguita, eat.em pravitate enuntiata non dubito. Verbi graiia : 1 urcos, quoiidiano increpitamus slrepitu; Corozaiuium, quiddam novi iioiuinis vocitamus. Ubi vocabuloruiu vetusias quoniam pene prorsus obliterata delituit, antiquitate omni, etiamsi ad integrum paiuisset, amota, nihil nisi quod publice cantitatur dicere libuit.

A Si enim Parthos, ut aliqui sentiunt, non Turcos, Caucasum, non Corozaniam ponerem, quasi sectando authentica. ol)scuris fierem, meque illis qui de prop, iis regio, uim nominibtis certant carpendum expoiiereiu. Et maxime illud atteudo quia, sicut in his provinciis, ter as novis constat vocabulis insignitas, itidem iinuiuiari non dubitantis et exter is. Namque si ea quæ olim Neustria , modo Norihmannia appellatur; et quæ Austria , nunc Lotharingia pro aliquil)us accidentiis nuncupatur, idem apud 0riei:tales quouiodo fieri non credatur? Ut asserunt plane quidam, ipsa quondata Memphis Ægyptia, Babylonia nunc dicitur. Vulgari itaque modo malui enuntiare aliqua quam obscurari aut contendere ponendo diversa. I)e iioiuine autem Podiensis (vulgo, le Puy) episcopi diu hæsi. Vix in hujus operis fine edidici, non enim in in eo hahebatur exemplari. Pa cat quoque lector ineæ sermonis incuriæ, indubie sciens quia quæ habuerim scribendi, eadem imilii fuerint moiuenta dictanli, nec ceris emendanda diligenter, excepi; sed uti pra sto est, foede delatrala meinbrauis apposui. Nomen autem indidi quoJ arrogaiitia careat gentisque honori proficiat, scili. cct : Dei gestA PER FRANcos.

[ocr errors]

GESTA I)EI PER FRANCOS

SIVE

HISTORIA HIEROSOLYMITANA

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

[I.] Coævorum virtus mi.ume est vituperanda.—Quorumdam mortalium vitiose aliquoties, sed non semper, moribus constat inoliium, ui moderioruiu facta vituperent, præterita sæcula sustollant. Et quidem laudanda fuit veterum 11. o lestiæ contemperata felicitas et retractatione consilii moderata vivacitas; sed nemini discreto, qualicumque virtuti nostræ, sæcularis eorum fueril ullo modo anteferenda prosperitas. Etsi euim in antiquis virtus defæcata præeminuit; tanem in uobis, in quos licet sæculorum finis devenerit, dos naturæ nequaquam prorsus extabuit. Prædicantur merito pro hominuin novitate priscis acta temporibus, sed multo justius elferri digna sunt quæ, mundo prolabente in seiiium, peraguntur utiliter a rudibus.

Regna quondam extera bellis suspiramus insignita potentibus. Stragem Philippicam, et ubique inclementem, non sine contiuua sanguinis effusione victoriam, suscipimus; Alexandri rabiem de camino Macedonuim ad totius Orientis exitia emergentem, toiian;ii)us eloquiis pensitamus. Xerxis in Therniopylas, Da, ii in Aiexandrum copias, cum exsecraiili infinitarum gentium digladiatione metimur. Chaldai

C cam superbiam, Argivam acrimoniam, Ægyptiorum spurcitiam, instabilemque Asiam Pompei Trogi et auctorum disquisitione suhlimium miramur. Prima Romanorum instituta , sub communis utilitatis censura et imperiii propagatione, complectimur. E1 tamen, si horum omnium ad purum discutiatur es sentia, non modo apud probos quoslibet laudabilis ipsorum habetur audacia, sed merito patet infamiae pertinax belligerandi sine ulla ratione, pro sola dominandi libidine, vecordia. Præcellunt gem ilium , Christianorum gesta bellica. — Respiciamus ergo, imo resipiscamus, ad hnjtis quas despicimus ævi fetulentas, ut sic dixerim , feces, et miniinum digitum nostrum, patrum quos plus æquo extollituus, nostrorum dorsis grossiorem, juxta illud fatui regis dictum, reperire poterimus. Si enim prælia gentilium, 370 et regna multo armorum labore pervasa perpendimus, nullas eorum vires, nulla prorsus exercitia nostris, per Dei gratiam, æquiparanda censebiiuus. Si Deum in Judaico populo magnificatum audivimus, Jesum Christnm, sicut heri apud antiquos, ita et hodie apud modernos, esse et valere certis experiinei, iis agr.oviinus. Reges, duces, dictatores ac consules, uspiam pugnapotentibus, undecunque gentium numerosos exerciluS c0ntraxerunt : Hi tamen, hi coeunt hominum terroribus acti. Quid de illis dicam qui sine domino, sine principe, solo videlicet Deo impulsore, non modo extra natalem provinciam, extra etiam originale regnum, verum quoque extra multitudinem interjacentium nationum progressi atque linguarum, de extremis 0ceani Britannici finibus, usque ad totius terræ meditullium castrorum suorum acies produxere? De [al., illa] nova et incomparabili Jerosolymitanæ expeditionis victoria loquimur, cujus tanta erga eos qui non desipiunt existit gloria ut nostra, quod nulla præterita meruerunt, tali titulo jubilemus insigniri tempora. Hoc nostros aggredi, non inanis famæ, non pecuniarum, non dilatandi limitis coegit ambitio, quibus occasionibus innituntur aut nisi sunt pene omnes qui contra quoslibet arma movent, sive moverunt. Quibus illud poeticum opportune dicitur: Quis [uror, o cives, quæ tanta licentia ferri, Gentibus invisis proprium præbere cruorem ? Bella geri placuit, nullos habitura triumphos. Si enim pro libertate tueuda, aut pro publica re defendenda sumerent causam, excusationem utique prætendere possent honestam. Ubi autem aut barbararum gentium, aut metuitur gentilitatis incursus, ab armorum jure nullus (lel)et miles arceri, et si ista defuerint, pro sola sanctæ Ecclesiæ tuitione consueverunt quam legitime bella tractari. At, quoniam in omnium animis hæc pia desinit intentio et habendi cunctorum pervasit corda libido, instituit nostro tempore prælia sancta Deus, ul ordo equestris et vulgus oberrans, qui vetustæ paganitatis exemplo in mutuas versabantur cædes, novum reperirent salutis promerendæ genus, ut nec funditus elecua [f., ejecta} (uti fieri assolet) monastica conversatione, seu religiosa qualibet professione, sæculum relinquere cogerentur, sed sub consueta licentia et habitu, ex suo ipsorum officio, Dei aliquatenus gratiam consequerentur. 0mnigeni status et conditionis homines cuncta abdicabant uti contra perfidos ud bellum proficiscerentur. — Deo ergo incentore, motas audivimus [al., vidimus] nationes, et ad omnia necessitudinum affectionumque genera praecordiales aditus prædurantes, tanta aviditate ad Christiani nominis liostes evertendos exsilium petere, orbemque Latinum, notitias etiam terrarum excedere, quanta neminem alacritate viderimus aut epulas aut dies festos adire. Honores amplissimi, caslellorum et urbium dominia spernebanur, uxores pulcherrimæ quasi quiddam tabidum vilescebant, omni gemma quondam gratiores promiscui sexus pignorum fastidiebantur aspectus, et ad quod mortalium nullus aut urgere imperio potuisset, aut suasione propellere, ad id subita menuium demutatarum opstimatione ferebantur. Non erat ecclesiasticæ cuiquam personæ necessarium ut ad excitandos pro hoc ipso populos in ecclesiis de

turi populorum examina, conflaverunt, et edictis A clamaret, cum alter alteri non minus momitis, quam

exemplo domi forisque profectionis vota clamaret. Ardebant studia singulorum , et tanta illis facultas videbatur illud iter ineundi, quibus nullæ sumptuum copiæ suppetebant, quanta illis quibus ingens possessionum venditio, aut thesauri repositi opulentissimum vialicum convehebant. Wideres dictum Salomonis evidenter illud impleri • • Regem locusta non habet, et egredilur universa per turmas suas (Prov. 30, 27). » Hæc locusta nullum bonæ operationis saltum dederat, quandiu longæ iniquitatis congelatione torpuerat : at ubi solis justitiæ fervor incanduit [al., excanduit], genuinæ illico transmigrationis evolatione prosiliit, dum de patris domo ac cognatione

B digreditur, et per sanctæ intentionis assumptionem

moribus immutatur. Ipsa regem non habuit, quia quæque fidelis anima omini ducatu, præter solius Dei caruit, dum illius se contubernalem æstimat, eumque prævium sibi esse non dubitat, cujus voluntale et instinctu se cœpisse, quem in egestatibus solatio sibi futurum conjubilat. Sed quæ est quæ egreditur universitas, nisi illa, quæ ad unum idemque appetendum numerosissimarum plebium corJa vertit simplicitas? Cuin solam quasi specialiter Francorum gentem super hac re commonitorium apostolicæ sedis attigerit, quæ gens Christiano sub jure agens non illico turmas edidit : et dum pensat se Deo eamdem fidem debere quam Franci, Francorum quibus possunt viribus, nituntur eu ambiunt communicare discrimini? Videres Scotorum apud se ferocium, alias imbellium, cuneos crure inlecto, hispida chlamyde, ex humeris dependente psitarcia [al., sylarchia], de finibus uliginosis allabi, et quibus ridicula, quantum ad nos, forent arma copiosa, suæ fidei ac devotionis nobis auxilia praesentaro. Testor Deum me audisse nescio cujus barbarae gentis homines ad nostri portum inaris appulsos, quorum sermo adeo habebatur incognitus ut, lingua vacante, digitorum super digitos transversione 371 crucis signa prætenderent, hisque indiciis, quod nequibant vocibus, se fidei causa proficisci monstrarent. Sed de his suo loco uberiori forsitam circumlocutione tractabimus; nunc de Jerosolymitanæ vel

D Orientalis statu, qui tunc erat, Ecclesiæ, aliquanlis

per agamus. CAPUT II.

[II.] 0rientalium fides mutabunda. Unde hæreses.— A temporibus fidelis Helenæ, Constantini principis matris, per loca Dominiorum et suppliciorum [al., Dominicorum supplicioruin ] vestigiis insignita, basilic;e sunt, per eamdem Augustam, et iministeria digna basilicis instituta. Quem institutionis ordinem post decessum præfatorum, per Romani imperii successiones, diuturnis temporibus, ecclesiastica historia docente, comperimus perdurasse. Oriei;talium autem fides, cum semper mutabunda constiterit, et rerum molitione novarum mutabilis et vagabunda fuerit, semper a regula veræ credulitatis

« VorigeDoorgaan »