Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quod dicitur: ‹ Fui in spiritu (Apoc. 1, 10). › Quid A quotidiano animalis nescio cujus morsu corrosa, peest fui in spiritu? Scilicet in spiritualium contemplatione. In spiritu enim non fuisset, nisi quod spirituale est, conspicuum habuisset. Si ergo nihil nisi spirituale conspicuum sibi fuit, quid est quod nisi formas corporeas dicere non potuit, quas duntaxat præ oculis habuit ?

Attende itaque divinæ descriptionis nonnisi humanum modum; attende gladium bis acutum, candelabra, et stellas; et, ut ad habitum redeam, lanæ albæ capillos, pedes aurichalco compositos. Ita universum volumen evolve; nusquam'nisi humanitus dicta reperies; nusquam non dico substantiale, sed essentiale aliquid de Deo ibi profertur; si quid autem prolatum ibidem constat, multo allegoriarum velamine palliatur. Quidquid quoque illic de statu sanctæ Ecclesiæ præcantatur, coloratis sermonibus inumbratur, et licet qui viderit, in spiritu fuisse dicatur, quæcunque intrinsecus spiritualitas delitescat, nihil nisi corruptibilis speciei et corporale proloquitur.

§ III. Quæ in mundo, nil nisi materialia suggerunt. -Igitur quoniam qui de præsentium visione ad interna videnda commigrant, nil aliud quam quod in mundo consueverant videre reportant, putari ab aliquo posset quod eædem formæ apud spiritualia haberentur, quæ apud superos, imo apud inferos, quod nos sumus, haberi videntur. Quæ uniformitas specierum si ita est, quod nullatenus credendum est, ergo inter corpus et spiritum nec distantia nec dissimilitudo est, imo, ut brevius omnia contraham, certe nec ipsa spiritualitas aliquid est. Si enim nullus sæculum inter utrumque gradus, si de altero in alterum quasi de corpore transitur in corpus, nunquam de præsenti hoc qualicunque bono transijur in melius. Bona enim sunt a Deo condita, sed imaginaria; his utimur interim, donec frui detur iis quæ, ob transibilitatem herum, vocantur æterna.

[ocr errors]

§ IV. Qui visiones retulerunt suus, corporeis rebus similia exhibuere. Denique et prælibato sensui adniti videtur, quod apud beatum papam Gregorium omnes qui de exteriori isto ad interius illud redituri rapiebantur, nonnisi iis similia quæ hic assueverant, vidisse se recoluerunt. Si enim pontes, si fluvios, si fetores sulphureos, si amoenos præterea campos, si aureis laterculis exædificatas domos quique retulerint, hoc nimirum de similitudine præsentis status intulerint. Nec secundun solam dialogi seriem hæc aliquibus apparuisse putaveris, et non potius per omnes quas me non dico legisse, sed etiam audisse neminerim visiones.

Quid enim quod Beda in Gestis Anglorum dum hine timoris, hinc gloriæ plenas suæ genti aliquando manifestatas revelationes intexit, nulla nisi nostris usibus convenientissima dicitur. Illic enim et montes, et castella, inclementias aeris, et plumbeas damnatorum arcas, laceras in pœnis positorum tibias, quædam loca putoribus exhalantia supplicio punitorum apparata, principis cujusdam virilia

B

C

cuniarum quoque montes, pallia et oloserica, pannos opipare textos, multifidam supellectilem, iis in illo examine ad suæ perversitatis argumentum opponenda, qui libenter accipiunt munera, ut scilicet pervertant judicia. Nec desunt exempla moderna, cum si qua videri de animarum statu hodieque contingat, a modo quem prædiximus nulla disparilitate differat.

§ V. Itidem Dominus in Evangelio materialibus utitur exemplis. Super hæc autem omnia, Jesus ipse Dominus quid nisi materiale supplicium minitari videtur? Ubi enim ligari manus et pedes mandat, in tenebras quoque exteriores projici imperat, ibique fletum affuturum et stridorem dentium pariter denuntiat (Matth. xx11, 43), quid aliud quam consuetudinarias nobis passiones ostentat? Et certe si vexari criminosas, sive levius peccatrices animas, eodem materiali supplicio quo corpora æstimamus, non bene, juxta Apostolum, spiritualibus spiritualia comparamus (I Cor. 11, 15). Quod tamen exemplo proposito satius comprobamus

Quam multi ob terrena acquirenda suppliciis et laboribus diversis sese immolant. · Vide hominem infinita quæstus cupiditate detentum, cruentissimis ut cupita acquirat ambienter addici laboribus, quanta fame sese discruciet, quantis insomniis, quantisque sudoribus, ut certe celeri vitam terminaret exitio, si id tolerantiæ alicui intorqueretur invito. Quod perpendere ex captivorum patientia, qui pro pecuniis cruciantur, est liquidum. Nam tormentis adeo enormibus illos excarnificari videmus, pollicibus genitalibusque suspendi, dentes fcrcipe erui, ungues ligno 361 coarctante comminui, calces sale illitos caprarum lingua sublambi, et hæc omnia tanta æquanimitate, imo animi jucunditate perpeti, quanta thesauri spe repositi animum in suis angulis exsultantem conjicere valeas deliniri.

Certe turrim miræ magnitudinis ignibus candescentem experimento didicimus, lingua quemdam sua madenti prorsus exstinguere solitum, ob id studii solummodo exigentem nummi pretium. Si ergo corpore tantis profligato miseriis animus spei occulta gaudio debriatus ab eadem molestia conquiescit, D cernere in promptu est quia, sicut caro vexationibus agitur, anima aliquantisper a tantis vacante turbinibus, ita corpore nullatenus molestato anima multoties sola tristitiæ conceptione mactatur.

Sancti martyres spiritualia spiritualibus comparant. Aliter autem desides et hypocritæ. Sancti viri qui ponderent quotidianas mortificationes. - Corpora itaque corporalibus, spiritus spiritualibus, ut præmisimus, comparantes, alterutrum sine altero cruces suas pro loco et tempore tolerare conspicimus. Qued in sanctis martyribus, exterioris sui hominis doloribus interiori gaudente, constat evidenter expositum. Altrinsecus autem super iis quos acrimonia consumit acediæ, perspicuum est quantis lacerura pectus disjiciatur angoribus, plane, ut putatur,

[ocr errors]

corpore extrinsecus requieto. Vides in hypocritis A culariter eorum tacta sunt corda, ut nulla eisdem inedias, frigorum tolerantias, interdiu vix nocte solvendas stationes, noctu quasi pervigilis orationis excubias, et hæc levissima ducit gloriæ inanis aviditas. Identidem quoque in sanctorum mentibus efficit quotidianas suarum carnium mortes breves ac momentaneas exspectationis superna suavitas. Constet ergo probatum, quia sicut pœna forinseca reddere dignoscitur cadaverosa corpuscula, sic spiritualis alacritas, aut latens mentis vitium, nostra aut fovet, aut torquet interna.

CAPUT II.

§ 1. Quas prophetæ sanctique viri a Deo accepere notitias, sæpiuscule aperire nequiverunt.- His itaque sub ista distributione dispectis, quomodo animarum supplicia a tormentis corporalibus distare putanda sint, et quare ipse Dominus, ac sancti quique de statu illo adeo carnaliter non dico senserint, sed dixerint, pariter attingamus. Si enim de sensu eorum agitur, sensa prophetica, ut seriem præmissæ locutionis exsequar, multo spiritualiora fuerunt, quam ipsi suis insinuare auditoribus, non dicam, potuerunt, sed debuerunt. Dicam tamen, quod et indubie asseram, quia nec potuerunt, nec debuerunt. Si enim possent, quæ ex parte de Jesu nascituro, et mysteriis Ecclesiæ noverant, ad publicum propalassent, si ea quæ partim sibi interluxerant, exprimendi licentiam babuissent.

Unde Psalmista vox est: Incerta, inquit, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi (Psal. L, 8). Si incerta apud ipsum, de cujus semine erat nasciturus, erant, dubiæ sententiæ si ferrentur, quid proderant? Porro si occulta pro sui incertitudine, minus sunt utique manifestanda. Quo enim quidpiam occultius est, eo, si incertitudo sese objiciat, promulgari periculosius est. Quæ ergo sibi quidem manifestata, sed cæteris incerta ac occulta noverat, digna admodum dispensatione silere decreverat. Unde Apostolus: Audivi, inquit, arcana verba, quæ non licet homini loqui (11 Cor. XII, 4). Quod bifa

riam intelligere possumus, et est ac si diceret : Nec per se licitum est homini talia dicere, nemini nempe loquentes scribere solemus, non homini loqui, id est alteri cuipiam explanare.

[ocr errors]

B

C

suppeteret quæ viderant explicandi potentia. Impotentia autem eorum nil aliud quam indebitum est. Unde est quod de Domino dicitur quod nullum signum potuit facere in Capharnaum (Luc. iv, 23). Non potuit ergo, dictum intellige, non debuit; indebitum enim erat ut eis signorum beneficia impenderet quos fidei suæ applicare non poterat. Unde et margaritas ante porcos poni vetuit (Matth. vn, 6), quia divini eloquii candor spurcis mentibus minime congruit.

§ II. Probat iterum de scientia Dei, quæ in contemplatione hauritur, fandi facultatem humanam non suppetere. — Igitur, ut ad seriem redeamus, quidquid a prophetis corporaliter de Deo non tam sensum quam dictum est, humanæ intelligentiæ constat condescensum, quia nec ipsi verba, quibus divinæ essentiæ modum comprehenderent, invenire potuerunt; nec ulli animos, qui, quæ dicerentur (si dici ab aliquo ullatenus possent) valerent capere, 362 habuerunt. Qui ergo dicere, quive audire non poterant, merito super Dei natura silebant. Quæ autem dici necessitas exegisset, nisi consuetudine locutionis humanæ dixissent, et in sua ipsi dictione amentium more deficerent, et si qua supra se dicerent, sicut ipsi sua dicta non caperent, sic intellectores dicto. rum neutiquam reperirent. Unde et indignas Deo aliquoties comparationes similitudinesque attribuunt, dum plaustrum onustum feno (Amos 11, 13), dum potentem crapulatum a vino dicunt (Psal. LXXVII, 65).

Quibus ergo capaces illi non fuerant, non nisi corporalia et nostris usibus familiaria enuntiare poterant, et quæ minus bonis hominibus convenientia videbantur, etiam Deo nequaquam ascribere verebantur, ut ex eo ipso quod summæ majestati indigna componerent, quidquid apud nos majus ac dignius esse potest, indignum Deo prorsus, si ci conferatur, ostenderent. Inde est quod Ezechiel quatuor animalium monstrorum simillima corpora, et facies portentuosiores quam Jani, nam quadruplices ostenduntur (Ezech. 1, 5, 6), ut ex enormi, quantum ad nos, specie, sola intellectualitas quærenda notetur. Si enim angelos suos facit spiritus

cœlestibus, indignissimum in aliquo supernorum credere est tales inveniri corporum habitus. Cum plane angeli gloriæ claritate perplaceant, hæc autem invise nimium effigiei horrore displiceant, cum litteræ ratio deficit, solum quærere restat quid innuant.

Humani arbitrii non est Dei contemplationem, et D (Psal. cm, 4), et non nisi spiritualia constant in sacræ Scripturæ notitiam habere. Non itaque potuerunt, quia non debuerunt. Spiritus enim prophetarum nisi eos sicut quis equum freno cohibuisset, mysterium quod mente conceperant, mysterium non fuisset. Prodere sane non poterant quod sub tanti dictatoris sigillo tenuerant. Si enim humani arbitrii aut potentiæ humanæ non est contemplationem Dei, aut sacræ Scripturæ, cum velit, habere, sic eis nullatenus licere potuit, de futuris mysteriis aut sentire quantum vellent, imo nec ipsum totum penetrare quod dicerent. Sicut nempe in visionibus quæ ex Deo sunt multoties de nostris eventibus edocemur, quæ tamen quomodo aut quando eventura sint inibi colligere non valemus, ita parti

Homines corporalia tantum enuntiant.- Homines ergo ad homines de sola corporalitate loquuntur, quia si quidpiam de intellectualitate senserunt, sensa tamen sua nequaquam exprimere potuerunt. Unde et æstimare est eos qui ad internum ejus sœculi statum, ad nos tamen redituri exeunt, quod alia videre non possunt, nisi quæ corporaliter viventibus usitata sunt, et sub imagine terrenorum sub

scintillent nobis aliqui radioli æternorum. Si enim A quod omnibus in promptu est, intrinsecus subjacet

ita capere possent, uti illi qui ad hoc sæculum redituri non essent, in carne sane ista adhuc positis, non modo verba, sed et ipsi extra carnem subtiles pridem et acuti intellectus hebescerent, et in sese visa deperirent, nedum aliis sibi incomprehensibilia explicarent. Ad eorum itaque similitudinem loqui possunt hominibus, dum ab internis redeunt, quæ foris videre consueverunt, quia sancti omnes quæ in divina contemplatione cernere aliquando, vel momentanee potuerunt, nunquam sermone vel littera emittere possibile habuerunt.

Cum ergo de gloria Sanctorum in visione, aut odores præsentiunt, aut hymnidicos choros exaudiunt, aut claritates hauriunt, tota hæc non secundum naturæ spiritualis veritatem, sed juxta visibi- B lium, qua assueti sunt, qualitatem. Quæ enim aut speciosiora, seu pretiosiora, aut delectabiliora sunt inter homines, ea nobis per internas ostendunt visiones, ut ex eis quæ apud nos potissimum appretiari solemus, indultæ sanctis gloriae argumenta sumamus. Unde in Apocalypsi, et stolis amiciri albis, et palmas gestare, victoriæ signa in manibus; et coronas in capitibus aureas habere dicuntur (Apoc. vi, 9), quod regnantium sit. Quæ igitur in amoenitatibus, in florulentiis, in splendoribus habitudinum denotantur, non illorum, qui Chiliastæ vocati sunt, hæreticorum nænias recreant, qui post resurrectionem mille annos in carnalibus deliciis pollicentur, sed quibus homines delectari solent, hæc pro salvatorum demonstranda gloria visionum ordines exhibent.

C

anima invisibilis, ita huic materiali creaturæ, quæ rationabilibus irrationabilibusque naturis conspicua est, altera subest machina, que solis rationabilibus, et hoc immortalitate exutis, constat visibilis et pervia. Cujus statum ulla mens visibilium imaginibus occupata metiri non prævalet; animorum tantum oculis a sæculi pituita liberis adjacet.

363 Sicut nempe verbum spirituale dicimus, quod spiritu, lingua et dentibus efficitur, unde Apostolus: Psallam, inquit, spiritu (I Cor. xiv, 15), › verbum etiam, ut sic dixerim, mentuale, quod sola cogitatione labiis tacentibus disponitur vel disseritur, verbum quin etiam intellectuale, quod sine interiori ulla ordinatione verborum purissima contemplatione tractatur, ita mundus iste, in quo degimus, visibilis et imaginarius dici potest, quia et obtutibus nostris substat, et oculis vacantibus ejus corporalitas menti retractabilis est. Ille autem interior tanto difficilius penetratur quanto corporibus, locis, ac temporibus nil ibidem continetur, nil agitur. Et quanto a nostro usu discrepat, qui vix uspiam intuitum mentis afligimus, nisi ad ista quæ consuevimus, tanto ad illum interiorem pervidendum obnixius nebulas nostræ intentionis abrumpimus. CAPUT III.

Utrum diaboli mundum hunc inhabitent. — Ubi quæritur utrum diabolo et ejus angelis generaliter habitabilis habeatur hic mundus, quoniam principem hujus mundi, in quo agimus, vocat eum Dominus (Joan. xII, 31). Et Apostolus, principem aeris hujus (Ephes. 11, 2), principem etiam tenebrarum harum, spiritualia nequitia in coelestibus (Ephes. vi, 12).

Quæritur itaque si is qui ita ob sui intra hunc aerem diversationem aerius appellatur, ac inter nos invisibiliter divagatur, utrum et illi tali sæculo contiguus habeatur. Cui quæstioni primo ingeritur quod, quantæcunque dignitatis ac puritatis sæculum illud sit, dicere non audeo quod bonis ac malis commune non fuerit. Natura enim dæmonum cum sit ingenitis alacritatibus præacuta, sic ob sui perspicacitatem, imo spiritualis potentiæ agilitatem, quantumcunque exteriori divagetur in

Porro quæ de revelatione glorificatorum dicimus, ea ipsa de punitorum damnatione sentimus. Nam cum ignibus crebro animæ secundum Scripturas videantur aduri, cum flagellis addici, putentibus undis immergi, et ea, quæ ex Gregorio et Beda doctoribus exhibita sunt, fieri, non aliud sunt quam quod corporaliter reis solet infligi; hoc spiritualiter patiuntur, nec nos, quibus denuntiatur, cruciari talibus miseriis addemnatos crederemus, nisi quia poenas, quas assidue consuevimus experiri, cognoscimus. Quia ergo spiritualem illam linguam, qua spiritualia spiritibus respondent, audire non possumus, ex corporalium notitia quasi fucos intellectua- D mundo, tanto proprie propriam conversationem in litatis exprimimus, et ex iis unde constat corpora profligari, animas animadvertimus coartari.

§ III. Cum materialibus minime, quibus ergo pœnis afficiantur animæ? — Igitur quoniam corporalibus suppliciis animas puras coerceri posse non credimus, quibus pœnis angi possit et debeat [f., possent et debeant] attendamus. Superius ex Apostolo dixi spiritualibus spiritualia comparanda, et mirum valde est si tormentis tractabilibus intractabilis anima dicitur affligenda. Dicere tamen primitus esset de eo, qui, sicut Apostolus gentibus ait: Qui dicimini præputium ab ea quæ vocatur circumcisio (Ephes. 11, 11), ab exteriori hoc mundo appellatur interior. Sicut enim in corpore meo,

interiori obtinet illo, quanto sibi major cum eo constat naturæ communio. Si enim spiritualis est mundus, nec crassioris corpulentiæ constat diabolus, ubi identitas substantiarum excepta rationalitate utrobique dignoscitur, alter ab altero absentari non sinitur.

Nunc diabolo pervius est mundus. Ante diem ergo judicii mundus ille interior diabolo idcirco pervius est, quia animabus in æternum supplicium detrudendis hoc spatio, Dei exactor et servus est, et datur crudelitati illius huic officio obsequendi libertas, donec grano discreto a paleis judicetur ei auferenda potestas. Et certe ipsum cum funesto suo exercitu infernum hujus mundi incolas æstimo,

Quidni cum ergastulis relegati pœnarum tantum a A si quis secus æstimet, ac si in ipsa veritate men

præsenti sæculi statu dirimantur, ut sive nobiles sint filii corum, sive ignobiles a beato Job ignorare dicantur? (Job xiv, 2.) Hoc tamen ab hujus mundi similitudine alter ille dividitur, quod in isto boni ac mali promiscue continentur; illic vero cœlibes ac perditi, sub infinita ab invicem distinctione clauduntur.

dacium quærat. Si igitur totum spirituale est, quidquid in Dei præmio est, consequens mihi videtur, ut quod in spirituali mundo a spiritibus licet malignis administratur, idipsum quoque quod puniendis. pravorum spiritibus attinet, etiam spirituale putetur. Sicut enim angelos fetore humano gravari non credimus, sic animas corporalibus suppliciis vexari non posse dicimus.

§ II. Quid fletus in inferno, et stridor dentium. Sed, sicut superius dixi, ex contraria parte melius rem attingere possumus. Si juxta Apostolum: Reguum Dei non est esca et potus, sed pax et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 71), › videamus e regione quam diversa ab iis, turbulentia sci

Post diem judicii haudquaquam : mundus enim Post fiet purus. Ipsum tunc habitabunt sancti. diem itaque extremum cum suis complicibus diabolus ipse communicato supplicio, liberos ad exercendam pristinam pestem jam non poterit habere meatus, et tanto uniformior in solita sua puritate fiet mundus quanto per eum ultra transire valebit nemo pollutus. Hinc est quod cœlo novo facto ter- B licet æterna, ac perpetuus motus atque tristitia, raque nova (Apoc. xx1, 1), interior exteriorque pervius ac habitabilis erit sanctis. Sanetis namque tam igne purgatis quam beata corporum immutatione promotis, et sæculo imo mundo ipso a veternis sordibus conflagrato, et in incorruptibilem habitum reparato, fiet status habitationis habitatorumque undecunque conveniens, fiet utrobique una facto repurgio mansor ac mansio florens. Et sicut corpus ac anima in sanctis sub unius beatitudinis gloria jubilabunt, sic exterior interiorque mundus ad unam puritatem ex alterius concrematione redacti, splendidos sine omni importunitate discursus sanctis ubique triumphantibus apparebunt.

CAPUT IV.

§ I. Neque electi in cœlo corpoream gloriam, neque in inferno reprobi corpoream pœnam habent. · Ad rem itaque quæ cœpta fuerat redeamus. Poenas illas, quæ in illo abditiori mundo reprobis inferri dicimus, corporeæ vel incorporeæ sint si diffinire volumus, ex contrario melius sentire valemus. Quærendum plane prius est utrum electi corporeas, an incorporeas in cœlesti regno glorias assequuntur. Si corporeas glorias æstimemus, ut scilicet voluptatibus, gustui ac epulis vacent, nihil explicamus, imo Scripturis obsistimus Non, ait, gaudeatis super spiritibus qui vobis subjiciuntur, sed gaudeatis quod nomina vestra scripta sunt in cœlo (Luc. x, 20). Certe ipsi apostoli adhuc rudes Domino inferunt : • Domine, inquiunt, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. xiv, 8). Illud quoque Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 22). Si in talibus cœlicolarum gloria, quid terrenum hic quæritur? Quæ jucunditas corporalis in Dei Patris visione putetur? Quid quod psalmus ait: Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram? Deus, inquit, cordis mei et pars mea (Psal. LXXII, 25, 26). Si ergo Qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam (Joan. vi, 40), › et in cœlo ac in terra nihil quæritur nisi ut Deus habeatur, rogo quis locus corporeis voluptatibus datur?

364 Cum ergo nihil exemplorum suppetat, per quæ quis carnale in coelo quid intelligat, mirum est

C

D

vigeat in inferno. Erit, ait Dominus, ibi fletus, et stridor dentium (Matth. viii, 12). Quid animarum fletus, nisi præcordialis earum et interna mœstitia? Fletus enim qui non nisi a corporatis rebus emittitur, et stridor, qui dentatis rite ascribitur, ad dolorem incorporearum ipsarum, insaniam furoremque refertur. Stridere namque, cum de homine dicitur, furentium est. Est ergo dolor perpessæ, et in æternum perpetiendæ miseriæ. Est etiam stridor, dum commembris diaboli anima, jam contemptrix omnium divinorum pœnitere incipit, non se pejora quam fecerit effecisse.

Unde est Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov xvIII, 3). Omnis, ait, arbor quæ non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. 11, 10) Exciditur videlicet a potestate peccandi, quod tantumdem valet, ac si diceret: Ligate illi manus ac pedes (Matth. xx, 13) In ignem vero mitti, perpetuo male agendi est appetitu cremari. Unde et illud :

abesse

Supercecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 9). › Si enim est, ut vere est, quia in interiori illo mundo cupiunt, metuunt, gaudentque, dolentque, licet impiis nequaquam gaudere conveniat, tria tamen alia eis ne momento quidem queant; non dicam quod eisdem passionibus addicantur, quibus olim subjacuerant, sed tanto rabidius quanto spiritualius, ut nil aliud in eis ipsæ, non unæ sed omnimoda passiones, quam ignis indefectivus et semper inurens fiant.

§ III. Igne materiali animas torqueri dicit B. Gregorius. Quod si quis mihi objicit beatum Gregorium, quod corporeo dicat animas igne puniri (Dialog. lib. IV, cap. 29), advertat, quod ibi dicitur.

Teneri, ait, Spiritum per ignem dicimus, ut in tormento ignis sit videndo ac sentiendo. Ignem namque co ipso patitur, quo videt, et quia cremari se aspicit, crematur. Quod totum est, quia damnatum se aspicit, animi sæva exacerbatione decoquitur. Vide hominem æterno ergastulo relegatum, mortifera mortificatur acedia. Vidi hoc anno quemdam, qui timore paupertatis laqueum sibi, nisi a suis erueretur, injecerat. De circumstantia ergo sua,

secundum beatum papam spiritus habet, unde cru- A (Eccli, 1x, 10), quem scilicet diabolicæ intentionis cietur.

Quod si divitis poena ignis corporalis objicitur, libentissime papam sanctum, si præsens esset, in quirerem, si ignis ille corporeus, ut dicit, habetur, et gustus, et digitus, et lingua, pari modo corporea tenebuntur. Quia ergo non assentire tanto magistro nefarium ducimus, et spiritualibus corporalia in omnimoda illa interioritate miscere nescimus, Deo, quæ necdum nobis experiri contigit, committamus. Nemini enim obnitimur, sed pro captu nostro sensa simplici intentione proferimus.

CAPUT V.

[ocr errors]

§ 1. Quid sanctorum exercitii in cœlesti gloria; Diaboli quid impiorum in cruciatibus æternis. cibus peccata suggerere. Constat itaque quia sicut sanctorum benevolentiæ, cum ad Dei visionem perveniunt, inestimabili semper dulcedine crescunt, ita reproborum animæ capiti suo diabolo unitæ, tanto vehementius peccandi desiderio non sine atrocissimo tormento æstuant, quanto ab eo, cui cibus est peccata suggerere, nulla intentione discordant. Et sicut sanctos pœnitet visa Dei gloria, quod amplius pro ea adipiscenda non laboraverint, sic impii ægerrime dolent, quod ad ea supplicia deventuri non amplius malignis voluptatibus inservierint. Quidni? De advivente impio dicitur: Sub lingua ejus labor et dolor (Psal. x, 7). › Labor videlicet, quod male agendi studio insudat; dolor, quo ea quæ desideraverit crimina perpetrare non prævalet. Et quid de illo qui Satanæ concorporatur dici poterit, quanta in eo vehementia pessimi appetitus erit? Si sancti sempiternis in Deum ardoribus fervent, improbi perpetuis furoribus strident.

B

furor agebat, quare pro fratribus ne et ipsi perditum irent tam benevole postulabat. Quod si benevolentia bonum est, et hæc ipsa supplicio subest, profecto et sapientia, et scientia, atque ratio contra præfati sapientis dictum inibi est. Quia vero sanctus in eo Spiritus mentiri non potest, quam sit futilis ista petitio videre in promptu est.

Superius dictum est reprobos in inferno non solum carnalibus affectibus non carituros, sed perversis etiam amoribus coarsuros. Hæc dives ille perpendit, dum fratres adventare metuit; scit enim in quocunque fratrum geminari sibi supplicium, et in quorum cultu ac desiderio a divino amore descivit, in eorum quam propositam sibi habet damnatione incenditur pariter ac insanit. Dum ergo sibi gehemam, ut sic dixerim, quincuplicari veretur, a suo conventu fratres Lazaro docente amoliri pre

calur.

Sed ab aliquo objici potest, quia pœna illa sine bono actu evitari non poterat, ergo sine benevolentia non erat, qui eosdem correctiora agere præoptabat. Cui inferimus. Sunt multa que velle videmur, quæ tamen nolle nos evidenter agnoscitur; nam si insanabilem morbum patiaris in digito, quem abscindere monearis a chirurgo, dicis tibi malle præcidi quam manus totius ope, 'morbo gliscente, destitui. Dicis te hoc malle quam illud, cum neutrum probatissime nolis. Talis fuit voluntas in divite, ut volendo nollet, et nolendo vellet, potins C quam supplicii incrementa subiret. Quoscunque itaque impii contra Deum amarant, hos justo judicio coram se cruciari considerant, quorum pœnas ipsi semper in se reciprocant.

CAPUT VI.

§ II. Ad quid dives non se, sed Lazarus ut in mundum mittatur orat. Huic opinioni nostræ se con- Corporales non sunt animæ, nec sensibiles, nisi fert evangelicum illud capitulum de divite et Lazaro, modo spirituali. Quid vermis spiritualis. Quæ auin quo, si bene discutitur, status interioris mundi tem corpora animæ habeant ego nescio, illud poplurimum aperitur. In quo primum si perpendas tissimum meo sedet arbitrio, typice debere intelquid sibi velit, quod idem dives non se resuscitari, ligi quod dicitur ore Dominico: Vermis eorum et ad patris domum mitti, sed Lazarum postulat non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Luc. XVI, 27), invenies eum, qui de hac vita cum (Isa. LXVI, 24). Si a beato Job putri et tabido nequissima 365 voluntate exierat, quia nullam sese juste dicebatur: «Qui me, inquit, comedunt non corrigendi voluntatem, si resuscitaretur, et ad sæ- dormiunt (Job xxx, 17), ad spiritum non video culum rediret, habebat, eamdem namque perversita- D quomodo referatur, quia nasci vermes ex spiritu tem qua inter cruciatus carere non poterat, sese nullo modo deserturum pro certo cognoverat. Nec eum e regione profecto latebat, quia si pristino statu restitueretur in mundo, et prioribus studiis emendatiora non gereret, ad centuplicationem damnationis in eadem postremo tormenta recideret. Lazarum ergo resuscitari secure precatur, de quo non aliud sperabatur, quam, qui ante experientiam gloriæ pius sub morbo ac inopia vixerat, redivivus non nisi bono melior fieri poterat.

[blocks in formation]

nondum audivimus, aut vermes mordere spiritum. Quia ergo dissentit a littera vermem spiritualem, quod est perpetui angoris aculeus, et semper infructuosa compunctio, compingamus in anima, cujus ignis nequaquam exstinguitur, quia in finem totius desperatæ miseriæ indefectibili anxietate decoquitur,

Quanta damnatorum tormenta. — Si parum crucis iis qui in inferno sunt ac tortionis existimas, quid pejus quam infinita rabie efferari, et diabolo ac angelis ejus omni vecordia conformari putas? Et justa plane eorum amentia, quia quibus in sæculorum sæcula refrigerii omnis desperatio constat æterna, quid aliud est eis nisi rabies semper nova?

« VorigeDoorgaan »