Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

gitationis excidunt, illinc operis noxii repentinis A dat, et quanto suo judicio nitorem consuetum amiincursibus militari quadam instantia obsistunt. Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Cant. 111). Per ensem istic mihi longanimitas inter adversa posse intelligi videtur, quia ex transverso capulo, et prominente parte, crucis effigiem, in qua tolerantia notatur, præfert et ex inferiori longitudine patiendi perseverantiam portendere æstimatur. Ad hoc adjiciendum quod a summo sperula præeminet, quia totam nostram inter incommoda sustinentiam a spe superni bravii descendere haud dubium est. Hoc igitur ense femur carnalium concupiscentiarum comprimendum irremisse est, nec frustra, timoribus enim nocturnis excludens, diabolicis scilicet dolositatibus arcendis, immodica vigilantia adhibenda est.

Deinde si nebula et terra omnium obscenorum motuum densitas animam irruperit, cantare necesse est animum resistentem: 326 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. 1, 4). Nigra, inquit, ut tabernacula Cedar, utpote quæ inter obscura vitæ mundialis, in caliginibus erumpentium tempestatum sub spe manentium civitatis milito, et corporalis molestia nubilo necessario adhuc turbor. Sed licet his aliquoties invita subjaceam, formosa tamen sum, ut pelles Salomonis, quia quiddam simile martyrum molior, dum eum quem illi contra principes potestatesque tenebrarum visibilium persecutorum, incentorum, positis corporum, in tegumentis animæ scilicet, pellibus, confligendo sortiri studuere triumphum. Hunc ego adversus carnem et sanguinem exposito vitiorum pondere, circumstans me peccatum excutiens, non sine carnis acri injuria, et animi angustia diuturnis conflictibus dimicando obtinere nitor.

Dispensative sane a Deo agitur ut, cum tentationis fuco aliquando mea conscientia offunditur, a timore suæ, quæ forsitan subriperet, elationis exci(28) Nota auctoris summam animi demissionem.

B

C

sisse se dolet, eo apud intimum inspectorem formo-
sior exstet. Sicut enim lilium inter spinas (Cant.
11, 2), et si quando earum aculeis illiditur, vim sui
tamen odoris non minuit, sic mens æterni Sponsi
jam amore donata, inter illas, quas rex Ægypti,
diligenter maribus enecatis, fovere desiderat filias
(Exod. 1, 22), id est fluxos mollesque cogitatus, ac
si inter mulierculas turpes, regia virgo munditiæ,
speciei et honoris gloria excellentis emineat. Ex-
pergiscamur igitur, et omnimodum a nobis laboris
exigamus vectigal, et emundandæ operam demus
menti, nec vacando virtutes sponte nobis æstime-
mus innascituras, et sicut vulgo joculariter de
presbyteris solet dici quoa infulati operantur, el
rebrachiati comedunt. Ita nos exertas habendo
manus exercendæ corporis voluptati, ac sopitos
habendo divinis officiis sensus somniando putemus
promereri Deum; at longe aliter (28*).

Hæc tibi, o sancta et excellens omni pio exercitio anima, coactus monitu contra me ipsum vehementi impetu delatravi, et dum vitia animorum tibi multa circumlocutione distinxi, me ipsum, vellem nollem, tibi expandi. At si de virtutis studio quidquam dixi, naturæ potius ascribere debes potentiæ, quæ nunquam a bono prorsus est exors, quam meæ in aliquo studio experientia. Narratio stulti, ut ait quidam, quasi sarcina in via (Eccli. XXI, 19). Sed penes te excusatum de longiloquio præsumere me audeo, qui quod ausus sum, rogatu potissimum feci tuo. Dant tibi alii pictos et copioso ornatu spectabiles libros, ego utinam utile. aliquid tuis queam deferre conspectibus! Accipe igitur de tua te salute monentem, et licet me secus agere quam dico cognoscas, ne asperneris quod pro tua tibi salvatione depromitur. Libens quæ jusseris egerim. Præmium saltem laboris hujus tuas mihi, orationes impende.

FINIS.

VEN. GUIBERTI ABBATIS

IN LIBROS QUATUOR

DE PIGNORIBUS SANCTORUM

EPISTOLA NUNCUPATORIA.

327 Domno et Patri, Sancti Symphoriani abbati D gissent, censui litteris pauca super capitulo isto Odoni (2); GuibeRTUS Dei Genitricis utinam minister ac servus; lætos in Dei servitium habere processus. Auctor instituti sui rationem reddit. Cum plurimæ questiones super dente Salvatoris, quem nobis contigui Sancti Medardenses habere se asserunt, apud me perstrepent, cum vulgariter aliquibus sate

[ocr errors]

perstringere, et tacitis aliorum sensibus quid animus meus inde sentiret edicere. Dum ergo rem ipsam in ipsa libelli fronte aggrederer, et quod conceperam vix pagina integra dictando eniterer, tanta pro similibus dicendorum influxit copia, ut cœpta indefinite mox desereretur materia. Cumque

alia, sed non aliena, ab hac occasione prosequerer, A 3), etc., tali oratione, ni fallor, occludam. Quod excudi primum, imperfecta quain adorsus fueram oratione libellum. In sequenti (re quam dicere devoveram jam libata) ubi de Domini corpore sermo incidit, totum etiam tunc quod loqui super dente cœperamus excidit. Unde iis quæ irruerant disserendo profligatis, tandem in tertio conatum meum exercui. Sed nescio utrum quidpiam, quod prudenti cuipiam sit satis, explicui.

-

Auctori objectum. 1. Quod corpus Chrisți in Eucharistia vicarium Christi appellarit. Cæterum si quid senserim, ex fide sensa tota fidei securitate protulerim, si quis melius sentiat, velim. Attamen ex meis benevolis lectoribus illud in secundo libello subnotavit quod panis ac vini mysterium vicarium Christi appellarim, quod ob hoc sibi minus idonee B dictum visum est, quod id quod vicarium dicitur, minus eo, cujus vicarium est, aliquo modo æstimatur. Sed si dicta mea attendisset quibus....................... quod est ex Virgine, et significati quod in....................... constat, a me sæpenumero identitas enuntiatur, omnis ejus illico ambiguitas sopiret, cum ipsa verba Dominica mox inibi subjecta met.... ad sui memoriam id fieri imperant, nunquam de vicissitudine quæstio motaretur. Quis enim vicar... [f., vicarium] cujuslibet repræsentandi dubitat, quod super repræsenta... [f., repræsentatam] memoriam innovat? Magis plane in causa esse videtur quod Spiritus sanctus Pignus dicitur (Ephes. 1, 14), quod Filius ipse Splendor gloriæ, Figura substantiæ (Hebr. 1, 3), et alias Imato Dei appellatur (II Cor. iv, 2). Et certe vicarium quid obsistat vocari non video, quod et ipse quotidianum appellat, ac si suggereret, sic eo in præsenti, dum dicitur hodie, utendum, ut ad illud eterne fruendum, quod considet dexteræ paternæ, nos ducat. Quod plane sic in hoc sæculo fiendum mandat ut in sæculis sæculorum, cum ad speciem bujus originis pertigerimus, fieri non egeat, sentire non possum quin opportune vicis cujusdam speciem ipsa licet omnimoda, veritas geral.

Ilujus itaque opusculi te judicem, vir amantissime, creare disposui, quem et acrimonia nusquam torpentis ingenii, non modo litteræ statum examinare perdocuit, sed ad ipsius litteræ, ut sie dixerim, spiritum disquirendum contemplandi assiduitas assuevit. Te ergo securus elegerim, quem ad corrigenda etiam hostilia progredi non nisi ex ingenita tibi humilitate didicerim.

2. Quia male verba interpretatus illud Sap. cap. v, 3. Quod potissimum in lib. De interiori mundo refulat. Porro quod te audiente quidam........ us [f., æmulus] mihi objecit, satis uti ue promptulus ad loquendum, sed minus providus ad id quod deJatraverat tuendum. Scilicet quod contra sapientiæ librum eos qui in inferno sunt, aut futuri sunt, cor impœnitens et habere, et habituros dixerim, ubi videlicet legitur: Dicentes, inquit, intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Ili sunt, quos habuimus aliquando in derisum (Sap. v,

enim eorum mens in diabolicum furorem, obstinationemque deciderit, satis in eodem quem de interiori mundo vocaverim libro, probasse me memini, sin alias, ea sola quasi contrarii oppositione conclusi, quod qua benevolentia Christus in cœlo suos sibi commembres unit atque concorporat, ea rabiei similitudine diabolus cos, quibus caput efficitur, sili conformes factos inviscerat.

328 Valde enim absurdum, et omni rationi inconcinnum nemo dubitat quod qui malevolus a præsenti migrat, illic recuperet quod hic, dum advivit, habere non curat; alioquin Salomonis sententia vacal, qui lignum præcisum, sive ad austrum, sive ad aquilonem decidens, quocunque loco ceciderit, immobiliter manere pronuntiat (Eccle. x1, 3). Non enim maneret, si a capitis sui alteruter, sive bonus, sive malus, conformitate statuque desciret. At quia a tanti libri sensu sese absentare dignoscitur ompino nefarium, ita eorum pœnitentiam disseramus, ut ipsorum impoenitudinem perpetuam non nege

mus.

In hoc sane solo eis pœnitere posse ascribimus, licet pœnitendi eis usquequaque nullus sit fructus, quod inter acerbitates suppliciorum sic peccat, pro quibus sunt puniti, fastidiunt, ut rursus extemplo cum infructuositas animo tanti sui doloris occurrerit, quod nulla ratione mutari possit, furer desperationis corda subvertat, et in tantum oderint quod sunt ut cos poeniteat quod minus peccatores C minusque in suis voluptatibus, dum adviverent, efferati fuerunt.

D

Cui concinit Isaia illud: Sola, inquit, vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Quod in libro Sapientiæ pœnitentia dicitur, hoc apud Isaiam intellectus appellatur. Et licet apud Salomonem nec ratio, nec scientia apud inferos futura pronuntietur (Eccle. ix, 10), tamen sine intellectu in hoc solo non esse noscuntur, quod semper discernunt pro quo patiuntur, sed inter patiendum, quia nullus discretionis est fructus, ad obdurationis et contemptus insaniam relabuntur.

Unde est illud Job, cum terram miseriæ ac tenebrarum describeret: Ubi, inquit, umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job x, 22). Ordo plane esset, si is, qui pœniteret, ab ejus rei effectu, imo et affectu, de qua pœnitudinem gerit, absisteret. Nullus ergo ibi ordo est, dum pro malo cruciatus hinc pœnitet, illine desperatur mali appetitu furens fervet. Quem furorem sempiternus ille horror significat, qui in animis spei omnis alicenatione crudelibus enormiter flagrat. Quod totum liquidissime in Judæ proditoris facto perpenditur, quem dum factæ proditionis pœnitet, nequaquam tamen resumpto culpam corrigendi studio, a sua pernicie manus arcet.

Certe si ipse, qui tali quæstiuncula obigare me voluit, præsens esset, ab eo quærerem, et multo rectius quam quæsivit, quid super fatuarum in

Evangelio virginum verbo sentiret, quæ dari sibi A in illo supremo examine, quasi sui ipsorum

oleum a prudentibus, et a sponso clausa jam janua aperiri sibi petunt (Matth. xxv, 8, 11), cum nulli dubium sit, quod post resurrectionem, quæ illic evidenter innuitur, nullus de suo statu seu salvandus, seu perditus, inibi dubitare sinatur. Cum enim dies quorumque mortis, dies judicii in Scriptura aliquoties nominetur (in ipso enim exitus nostri puncto sententiam aut salvationis, aut damnationis nostræ suscipimus) nullo modo quempiam latere potest quas hæreditates in posterum sortiatur, ubi ab integumento corporis exuto spiritu, ad æternitatis seu bonæ seu malæ notitiam nullatenus caligatur.

Si ergo exutum recens a corpore suarum sortium nihil latet, et post resurrectionem multo evidentius per experientiam corporis et animæ, vitæ sequentis habitus patet, ubi nec falsa pietas, nec adulatio, non dico se promovet, sed esse non prævalet, verba ista quomodo in illa veritate constant, quæ in hujus seculi vanitate, si apud aliquem sapientem modo depromantur, non stant? Quis enim in præsenti alienæ conscientiae, si sanum sapiat, testimonium ferat, quod suæ, si juste penset, nequeat? Quis ergo nugaciter a Deo quidquam tunc expetat, aut ab homine exigat, qui in præsenti quomodo se metiatur, ignorat? Non enim mendacia ei obtendi poterunt, cujus cuncta judicio nuda erunt.

B

ignari, elementariis vocibus cum Deo cordium teste contendent? Dum ergo in absurdum littera tendit, attendendum est qui in iis sese sensus aperiat. Erit itaque non quod perspicas tunc spiritus dicat, aut cogitet, sed quod ab homine in præsenti magnis hypocritarum virtutibus, quæ putantur, stupefacto pensari possunt, vel ab iis hypocritis captata ab hominibus laude cæcatis sentiri queunt, qui ea quæ de se ab hominibus celebrantur, apud Deum constare credunt. Unde est: Væ desiderantibus diem

Domini! (Amos V, 18.) Cæcus enim præmia sperat, quibus se dignum falsus miserorum adulationibus æstimat.

Sic itaque qui in inferno sunt intra se pœnitentiam gerunt, cum per sui considerationem, et damnationis exemplum perpensa sanctorum excellentia alios pœnitere compellunt. Si enim eos qui in inferno puniuntur, Solem justitiæ quia eis non luxerit doluisse sentimus, verbum Sapientis: A mortuo scilicet perit confessio (Eccli. xvII, 26). Et psalmi: In inferno quis confitebitur tibi? (Psal. v1, 6.) Et : Non est in morte qui memor sit tui (Prov. xvIII, 5). Impius quoque cum venerit in profundo malorum [al., peccatorum] contemnit. Pravo intellectu obruimus. Ubi enim sancti stant in magna constantia (Sap. v, 1), nisi inter hujus vitæ 329 adversa? Hic impii labores eorum abstulerunt (Ibid.), dum Quod etiam alibi legitur, multi dicent: Domine, eos frustra tantopere pro Deo laborare dixerunt. nonne in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejeci- c Igitur in Scripturis pensemus similia, alioquin 'adC mus, virtutes multas fecimus? (Matth. 1, 22.) Nunquid versum se constabunt plura rebellia.

LIBER PRIMUS

DE SANCTIS ET EORUM PIGNORIBUS.

CAPUT PRIMUM.

Si de statu generalis omnium resurrectionis errare malum est, multo amplius ipsi Capiti resurgenti aliquid detraxisse perversum. Cum enim totius hujus spei efficientia ab ipsius exemplo dependeat, procul dubio tota sponsionis hujus consequentia infirmatur, si in eo qui spopondit faciendi possibilitas titubaverit, aut de eo quidpiam, quod promissum est, quomodocunque cassatur. Nam cum qui promittit promissa non implet, aut falsitatis arguitur, aut de eo, quod alios ditaturum se dixerat, minus posse se perhibet. Deo ergo aut potentiam imminuendo decoquere, aut quasi infidelitatem in promissis inurere, cum sit vel sic cogitari horrendum, nemo sibi sub nomine pietatis attribuat, quod impium omnium rationi probabilissime constat, quodque ad contu neliam credulitatis universæ respondeat.

Qui Ecclesiæ falsa tribuit, ipsam dedecore afficit.— Si enim pro singulari Ecclesiarum suarum excellentia sibi ascribunt, unde potissimum fidei nostræ jura succumbunt, omnino hic honor detestabilis

D

æstimandus, qui spebus universorum parturit declinationes et lapsus. Certe si dextram tantopere auro oneres ut vires co ornatu corporis totius enerves, multum erit hujusmodi inutilis pulchritudo, quæ pro particulari decore, officiat universo sicut ex emergentium frequentia surculorum interitus accidit ramo, imo in arboris corpore toto.

Ecclesiarum consuetudines diversæ nil officiunt fidei catholicæ. Porro etiam in iis quæ ecclesiastice aut tenentur aut docentur, tanta moderatio hactenus constat inolita ut nullus promulgare præsumat, nisi quod catholicæ consonantiæ sub ratione, aut exemplo examination censura confirmat. Sunt etenim quædam, que tenentur, sed non docentur, sicut sunt consuetudines aut jejunandi, aut psallendi; quæ etsi diversa sunt actu, nusquam tamen discrepant a fidei sensu, nec aliter faciens argui potest, qui a dissimiliter abstinente, aut canente per intelligentiam nullatenus abest. Alioquin, qui in simili fide diversitatem [f, fidem diversitate] frugalitatum officiorumque detenderet, ex sui singularitate privilegii

præconium apud infideles impiari poterat, quam aliquatenus illustrari. Ubi enim etiam quæ vera sunt adeo pannoso, et pedestri, et, ut poetico verbo utar, humi serpenti eloquio proferuntur, imo inconditissime delatrantur, ut cum minime sint, falsissima esse credantur.

schismaticus et merito dici posset. Si ergo diversum A quibusque sanctis relationes, quibus potius eorum quidpiam psallis, dissimiliterque jejunas, non est competens aut idoneum, ut hoc aliis non minora bona tractantibus importunus prædices, aut injungas. Audi Apostolum: Qui manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non manducat (Rom. xiv, 3). De similibus idem judicare in promplu est.

Absque baptismate et Eucharistia fides constare nequit, quorum ubique par est forma.- Sunt præterea quæ tenentur et docentur, uti sunt et baptismatis, ac hostiæ Dominicæ sacramenta, quæ, quia in tantum sunt Christianitati communia, ut sine iis subsistere non valeat fides nostra, sic auctoritate tenentur semper indissimili ubique immota, ut semper et ubique eadem comitetur, præcedat, et subsequatur paris formæ doctrina. Paris, inquam, formæ, ut quod extrinsecus pronuntiatur, secundum id docentium procedat oratio. In quibus tamen duobus id refert ut sine aqua aut sanguine Christianus esse non valeat, sine Eucharistia vero esse possit, si tamen in ejus constanter fide permaneat. Quod in plerisque potest probari martyribus, sive eremitis, quorum alteri nunquam, alteri semel aut rarissime sumpta, sancto deinceps opere se ei incorporantes, longæva solitudine sanctificati sunt.

B

5

Aliquando fides sine operibus ad justitiam reputatur. Idem est et in præceptis, ut vacantibus cœteris, fides ad salutem sufficiens tenenda doceatur. Unde Apostolus: Ei autem qui non operatur, fides C reputatur ad justitiam (Rom. iv, 4). Amplior nihilominus charitati prærogativa tribuitur, dum fidei speique præponitur, dum sola pro omnibus æstimatur, dum sola opus quasi antonomastice prædicatur: Opera, inquit, manuum nostrarum dirige super nos (Psal. LXXXIX, 7). Quæ sunt communia cujuslibet professionis bonæ exercitia. Et opus manuum nostrarum dirige (Ibid.), id est, meliora charismata, eminentiorem scilicet viam, nos doce. Hæc apud nos et tenta docentur, et docendo tenentur.

Præterea sunt quædam, quæ etsi inter summe necessaria saluti nostræ, de quibus agimus, non computantur, sine quibus vivi recte non potest, lamen et tenentur, et in Ecclesiis prædicantur, sine quorum plane usu, et præsentia multi vitas bene D transegerunt, et transigunt, ut sunt cadavera sanclorum; ut pignora, de iis videlicet quæ fuerunt in usibus ipsorum. Hæc nobis sunt reverentiæ ac 330 honori, pro exemplo præsidioque eorum. In quibus equidem ea sola authentica ratio habenda esset, ut is duntaxat diceretur sanctus, quem non opinio, sed vetustatis, aut scriptorum veracium traditio certa firmaret. Is enim quomodo putas, ut ita dicam, sancitur, cujus auctoritatis memoria ulla nescitur, nedum quod nec litteris, aut aperta miraculorum experientia solidatur? Litteris dico ad roborandum efficacibus: sunt enim quam plurimæ super

(29) Elfego non:ine.

Et quomodo talium auctorum subornandæ astipulabitur falsitati oratio, quæ ex sui indignissima cruditate etiam veritatem ponit in dubio? Et quibus super hujus inflictione nævi parsum putamus, cum non vitas, sed potius nenias aliquorum apostolorum tanta infuscatas fuligine videmus? Et harum rotatus fabularum omnis carri stridore deterior; quam ædificationem afferet piis, qui etiam incentivum blasphemiæ suggerit impiis? Quid Thomæ historia, nisi strepitus aurium appelletur, cui non semel Augustinus, sed locis pluribus refragatur? (Job xu, 7.) (3) Egebat forsitan aut Deus, aut sancti eorum, juxta illud Job, mendacio, ut pro ipso loquerentur dolos. Si ipsi sancti apostoli qui quasi capilli aut barba summo capiti cohæserunt, hujusmodi fallaciis minime caruerunt. Et nisi ex evangeliis, et suis ipsorum actibus nostræ insignirentur notitia, aliquorum animos talium figmenta turbarent.

Quid dicam de illis, qui nullis aliorsum testimoniis claruerunt, et ex eo quod scripturis qualibuscunque celebrari putantur, potissimum tenebrantur? Quid super illis agam, quorum nec initia, nee media ulli patent, et in quo omnis laus cantatur, finis penitus ignoratur? Et quis illos, ut se javare debeant, deprecetur, quos nescit utrum quidpiam apud Deum mercantur ? et nonne graviter hominis conscientia offendit, quæ eum, de quo nil magnum sperat, Deo pro se intercessorem obtendit? Nonne suæ prorsus acumen orationis, imo intentionis obtundit, qui cum quem rogat, utrum commune quid cum Deo habeat, nescit?

Certe vidi quosdam, qui cum diutissime aliquem, ut ferebant, sanctum, ex Britannia delatum pro confessore habuissent, mutato de repente animo pro martyre celebrarunt. Causas cum rogitassem, nil dignius super martyrio hominis, quam de prætermissa confessione dixerunt.

Legi testor Deum, et iis, qui mihi præsto fuerant, cum nimia detestatione relegi: scilicet in Vita Samsonis celeberrimi, apud Francos et Britones, sancti, abbatem quemdam, quem sanctum Pyronem (*) lectio illa agnominat; cujus cum finem ut beatum putabam rite legendo prosequerer, reperi cumulum sanctitatis, hominem videlicet ebrietate madentem, puteum incidisse, sicque enectum.

(5) Nec illud excidit, quod Lanfrancus Cantuariæ apud Anglos episcopus, successori postea suo Anselmo, tunc abbati Beccensi quæstionem infert, super quodam prædecessore suo (29), qui in vincula conje

ctus,quia pecuniis sese redimere renuit, peremptus A Philippo patri criminibus obvoluto negatum est. Id

est.

Antequam quis invocetur de ipsius debet constare sanctitate. - (*) Quid dicam de iis sanctis, quorum aut finis est in malo propatulus, aut latet utrum bonus an malus, aut inter utrumque fit scrupulus? Jesu pie! cujusmodi sanctus cujus finis constat ambiguus? Antequam ergo eum deprecer, necesse est ut de veritate sanctitatis ejus altercer. Illud dicere audebo profanum, quod ararum pone sacraria altissimos tribunalium instar thronos obtinent, quorum tempus, natalis, ac vita, dies quoque et qualitas mortium in nullius viventis memoria resident. Etsi eos tideles pro nomine sanctitatis honorant, sacerdotes tamen (quod pace ipsorum dixerim) non recte judicant, qui vulgus opinionis suæ vento circumla- B tum non corripiunt, nec emendant. Si enim sine testimoniis ad gradus summos legitime nemo provehitur, illi temere falsis imo sacrilegis vocabulis insignientur, ad hoc ut cunctis mortalibus emineant, proponentur, qui forsitan in loca pœnalia relegati, aut in tartara perditum ducti, si sibi profuturum scirent, et facultas suppeteret, opem a mortalibus cum illo divite precarentur.

Ecclesiæ prælatorum est, ut debite sanctorum cultui incumbat populus invigilare. — (7) Sit itaque videre pontificum, sit Dei populi videre custodum, quatenus suis provideant, ut si æmulationem Dei habent, hanc duntaxat habere sinantur secundum scientiam, ne peccent, si recte offerant, et recte non dividant. Si, secundum prophetam, Væ eis qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isai. v, 20): quæ major perversitas, quam tales sacris altaribus intrudere, quos fortassis ab ipsis sacris aditis conveniebat extrudere? Si hi e quorum corporibus post mortem miracula effluxerunt, a cruciatibus in anima liberi, ut legimus, non fuerunt, justum enim vix salvari experto didicimus, quid de illis sperare licebit, quorum claritudini neque visus, neque auditus, neque scripta, neque miracula concurrerunt? et certe difficillime credendum 331 signis erat, præter illa quæ bono continuatus initio finis ediderat.

Signa exteriora haud indicia sanctitatis.

Hæc

Anglicus rex potestatis minime habet. Quid quod dominum nostrum Ludovicum regem consuetudina-rio uti videmus prodigio? (8) Hos plane, qui scrophas circa jugulum, aut uspiam in corpore patiuntur, ad tacium ejus, superaddito crucis signo, vidi catervatim, me ei cohærente et etiam prohibente, concurrere. Quos tamen ille ingenita liberalitate, serena ad se manu obuncans, humillime consignabat. Cujus gloriam miraculi cum Philippus pater ejus alacriter exerceret, nescio quibus incidentibus culpis amisit. Super aliis regibus qualiter se gerant in hac re, supersedeo; regem tamen Anglicum neutiquam in talibus audere scio.

CAPUT II.

§ I. Signa et visiones non eorum quorum ministerio fiunt, sed aliorum identidem utilitati inserviunt. Sciendum ergo plurifariam signorum dona distribui. Sunt enim quidam per quos ac si canales eadem portenta feruntur, et dum per hæc aliorum utilitati militant, ipsi eorum quæ per eos fiunt exsortes habentur. Quod in loquela asinæ et angeli visione, prophetia Balaam (Num. xx11, 27), et Caiphæ (Joan. xi, 51) certissime conjici potest, quia quæ exterius sonuerunt, a se penitus aliena fuerunt. Unde et a morientibus cujuscunque meriti multa videmus futura prædici, et de sequentis sæculi statu plurima enuntiari. Inde et secundum hunc modum verba in fantium prorsus innocentium solemus appretiari, nam super suis ipsorum, aliorumque eventibus, ab Ceis solent quasi per hebetudinem plena providentiæ dicta jactari. Quod sub sequenti patebit exemplo.

[ocr errors]

Infantulus videt inter agentem sacra mysteria presbyterum manu puerulum hostiæ loco tenentem. Nuperrime, scilicet Pascha præterito, die ipsa, cum eadem festivitas ageretur, in urbe nobis contigua Suessorum (), mulier quædam ad ecclesiam proprium infantulum suscipiendæ gratia communionis adduxerat. Cumque tempus Eucharistiæ conficiendæ acce deret (10), et puerulus rerum adhuc omnium inscius, sub præsentia matris a sacerdotis tergo consisteret, vidit in medio altaris, dum res divina geritur, infantulum omni specie pulchriorem inter manus sacerdotis erigi. Quod cum intueretur puerili curiositate,

etenim ita, ut sic dicam, amphibola reputantur ut D qua visa silere non sinitur, Ecclesia audiente, excla

sicut dextris sic et sinistris partibus glorias suppeditare dicuntur; qui enim filiis Israel mare Rubrum divisit, Magno Alexandro Pamphylicum. Lege Suetonium, quomodo Vespasianus impactum pedis pollice sustulerit claudum. In promptu quoque est in ortu præpotentum principum, utputa præfati Alexandri, Julii Cæsaris, Octaviani; sed et aliorum signa præmissa, et in mortibus habuisse Carolum, et Ludovicum filium ejus prognostica. Unde et nostro tempore in nostrorum, et Lotharingorum, seu Anglicorum regum occasibus, et innovatione regnorum, sæpius cometes emersisse conspeximus.

Ludovicus Grossus seu sextus, scrophas curat. Quod

mat ad matrem : « Domina, inquit, nonne attendis quam pulchrum puerum super altare presbyter leneat? › Matrem vero respicientem, nihil hujus visionis attigerat. Post paululum autem, cum post clevationem demitteret sacramentum, et operiret sindone, rursus inclamitat: Ecce, ait, albo panno involvit eum. :

Cumque cunctis audientibus hæc eadem replicaret, capacioris intelligentiæ quidam animadvertunt, innocentiam puerilem aliis oculis pulchrum illum puerulum intueri; aliis pallam materialem qua intellectualis obvolvebatur attendi. Ecce ille qui hæc vidit, huic sæculo innutritur, nec sequentem spei æstimatur melioris ad vitam. Unde scitur indubie

« VorigeDoorgaan »