Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

diabolum qui suis calet et callet artibus, nec annositati, nec decoris aut indecoris parcere curat; nihil tutum reperire possum.

CAPUT XI.

nem materiam prompti, stupidus in incedendo A quod sæpius frequentari video, opponatur. Apud gressuum jactus, verba quidem primo lasciva, et ipsum qui intro fervet amorem redolentia, postmodum abruptæ jam turpitudinis impudentiam palam ructantia. Sed tanti typi elata, et impatientissime tensa rigiditas, tanı exsecrandus gaudii hujus tumor repente deperit, et subito dum triumphat, affectum moerentem et languidum redditum dolor intolerandus eviscerat. Inter sua enim prospera dum a quibuslibet personis non modo affectari, sed alto supercilio se postponi, imo nec respici vident, ab illis, inquam, personis, quarum exanimantur amoribus, si totius mundi formæ voluptatesque suppeterent, nullæ præter quas ambiunt eis sufficerent, et quæ adsunt libidines, non sunt remedia, dum aliarum nondum sibi subjugatur superbia.

Apud veteres ethnicos Cupido, Veneris ex Vulcano filius, alatus, facem sagittamque tenens quolibet pingebatur. Quod non sine mysterio huic operæ congruo minime agebatur. Cum enim ex adamata venusta specie caloris illius flamma, quæ per Vulcanum ign's deum notatur, famulante generetur cupido, id est libidinis æstus, idem Cupido primo alatus est, quia quem abripit infelicem, in tantam libido excitat levitatem, ut nulla bypocrisis animi de sui proventu amoris comprimere valeat exsultantem. Unipes etiam pingebatur, quo talium amorum instabilitas signabatur. Cæcus quoque, quia in iis nihil providentia operatur. Denique et puer, quia facta et dicta hujusmodi ulla ratione aguntur. Facem sagittamque tenet, quia cor, quod penetrat, miserabiliter incendit, pariter et vulnerat. Leguntur auctore Ovidio duo ejus jaculorum genera, alterum quod amare cogat; alterum cujus ictu 321 amor frigeat. Ad hæc igitur funesta vulnera medullitus alterutro percussum telo dolet pectus, et dum mederi sibi mutando amores nititur, vulnus in deterius augmentatur. Mutatio enim exaggerat, omnimoda desertio sanat.

Qui austeram vitam sunt professi, quomodo in carnis vitium misere labuntur. Sed quæri interea solet, et pro maximo miro habetur apud aliquos, cum cujuslibet sexus persona continentiam virginitatemve professa in vitium ruit, de illis præsertim, quorum adeo ardua est abstinentiæ institutio ut ab omni quod coquitur præter panem se arceant, tribus in hebdomada diebus nil comedant, gravi miraculo solet esse desperationique multis. Et de his sileo quos adolescentia, si labantur, excusat; illos Badhibeam qui juventutis infortunia prætergressi, cum maturitas ævi exhausisse tumores, humoresque passionum debuerat, præposteri facti spurcitiæ juvenili jam veteres immerguntur; sed si causas talium ruínarum, quas non repentinas, sed antecedenti diu materia contractas arbitror, perpendere et examinare noscent, dolere corum lapsibus, non mirari possent. Subita adeo aliquem incursione cadere posse sicut nec experiri me contigit, nec legisse definire me recordor, dicere minime audeo. Casus, qui vocantur subiti, aut inolita desidia, aut veteri interius coalescente superbia fieri mihi solere videntur. Dum enim mens a suo rigore paulatim laxari per minima quæque cœperit, et in teporem pessimum in dies deficiendo deciderit, succedente tentationis vi, quæ nunquam, diabolo id aucupante, menti remissæ deest, mox agitari ad nequiora con. suevit. Inde non jam insperatæ, sed male assuetæ cogitationis indulgentia in opus ex pœna peccati curritur, et quod turpiter conceptum humano, sub hypocrisi abscondebatur aspectui, Deo juste ulciscente producitur. Solet etiam remotos a sæculari cohabitatione plurimos confabulatjo mundanorum, et qui terrena et sapiunt et querunt ad extremum totius dementiæ voraginisque deducere.

C

Illo sane jaculo feriri illas vellem quæ adamantur personas, quod amorem fugare dicitur, ut cum amatores rejici se viderent, saltem pudore pœniterent. Apollinis illud acerbissimum damnum vellem, ut cupido in hos verteret, scilicet quod cum heros præfatus de draconis illius divini victoria juvenili- D ter superbiret, nec jaculum cupidinis jam timeret, Daphnes sibi unica plumbeo telo, quod fugabat amorem, percutitur, et ab ipsa protinus fœdissime Apollo despicitur. O Deus, male amantibus et de se præsumentibus, qui bene per superbum Apollinem figurantur, ita proveniat, illud præcipue cunctis, qui sui in bono curam habent indicimus et monemus ut, quantum virtute præemineat, quamtuinvis impenetrabile cor habeat et amator et quod amatur, ita utrorumque familiaritas discindatur, utpote quæ multo pejus operatur quam illa frequentatio, quæ utrobique a quibusque levissimis inchoatur. Non mihi gelidi senium corporis, et diuturna religionis experientia objiciatur, non Æthiopica fœditas, in eo

Castitati invigilans circumspecte admodum se gerere debet. Hæc igitur et talibus similia, quorum vecordia gravitati non concordat, sic attendamut dixisse ut ex ipsis contrariis quæ congrue salubriterque agenda sint videamur prudentibus innuisse, ac si, verbi gratia, alicui dicerem : Perdis teipsum, quia male vivis, et ille procul dubio nil aliud intelligeret, nisi salva te ipsum bene vivendo. Hæc itaque morum maturitas totius temperantia est actionis, ut quantum humanum est, nit minus aut nimium sit, aspectus, sermo, membrorum motus, gradus etiam ipse nil supervacaneum prætendat exterius. Supra omnia interior animi regula tam subtili provisione incedat ut nullo ab æquitatis ordine permittatur derivare torpore. Ergo nihil eorum, quæ caro deside ranter intendit, intra mentis portas admittendua est, nec ad illa oculorum intorquendus est tuitus, quorum cordi Christiano constat probibitus appetitus.

Sub tali igitur gerula, optimo, fateor, omnium A aam belli optime exacti præmio, quietum et solidum,

provisore sanctæ hujus virtutis provehitur honestas, et quæ per se progredi præ tenero adhuc robore, nec per se subsistere sufficit, sanctæ gravitatis quasi circumcincta sustentaque brachiis repentino casui, et ingruenti molestiæ subtrahatur, sicque veluti ab ineunte ætate ejus solidata ducatu cum ad proveeliorem devenerit statum, tracto in naturam pio usu, per se jam firmior ubique vigeat. Sed quia nutricem ac gerulam pro nostra facultatula distribuimus, pubescentem adolescentulam lascivia superbiave pulsatam, quis magister deprimat, et intermisso, objectove subjiciat, remancipetque operi, parce dicendum.

Timori Dei studendum. Nihil æstimo tali officio aptius, quam divini timoris jugem memoriam. Pri- B no quidem pœnæ judicialis metus, si adsit, nil officit, imo proficit, dum conversionis initia bono m(erore afficit, et virtutis appetendæ prima plerumque materia sit. Sed ille sanctus in sæculum sæculi permanens timor (Psal. xvi, 10), quo sui gratiam Patris offendere mens devota veretur adeo tuendæ integritati necessarius est, ut nulla sine illo ejus gloria constet, nulla inquam, quæ sine hac, amoris scilicet divini intentione, parvissimos tentationis cujuslibet impetus tolerare non prævalet. Hac enim spe Dei dilectionis obtinendæ robur, contra cuncta discrimina piorum animis innascitur; qui castus filiationis, non servitutis timor (Rom. vi, 15), dum vagos animi carnisque motus liberali curvat impeC rio, tutam irruenti animam reddit periculo; nec uspiam desidiæ præbet locum, qui formidat amittere solum bonum; nec placet sibi si impune patrare liceat quidquam malum. Accedenti igitur ad Dei servitutem standum 322 in justitia et timore est (Eccli. 11, 1). ‹ Beatus enim vir qui semper est pavidus, qui autem mentis est duræ, corruet in malum (Prov. xxviii, 14). ›

Ex Dei amore jugis lætitia. Sed tanti disciplinæ documenti instanti studio informatæ, quis maritali fœderabitur lege, nisi is, de cujus semine indesinens sibi accedat non aliud quam juge gaudium partus, amor videlicet Dei, qui charitas dicitur? Cui cum nunc assidua inesse lætitia ex conscientiæ puritate dignoscitur (nam si sæcularis amor suos ina- D piter exsultare facit, quam potius spiritualis?). Quid cum de convalli hac doloris erutus, omni nubilo caruerit, nisi totus in conspectando Deo gaudium et totus jucunditas erit? Non igitur cuiquam transitoriæ virtuti, ut sunt fides et spes, virginitas consummata conjungitur, sed illi qui nunquam excidit (I Cor. XII, 8) spontaneo amori, qui nunc quidem cœptus, sed in regni perceptione perfectus, gloriosus infinite Deo de sua felicitate gratulabitur. Post tot et tam graves carnis spiritusque congressus, post tumultus et desideriorum levium voces importunissimas, quæ cum tanto sudore comprimi solent, justum sane est ut, post tot prælia, Deo annuente pacem, sileat ompis terra a facie victoris spiritus, et quasi pro cujus

absque insolentia cujuspiam incursus carnis habitatorulum rector spiritus obtineat, et totius conquiescat incendium passionis, quam adeo copiosa represserit confligendo unda sudoris.

Quantum boni ex eodem amore pudicus exhauriat. Ad impassibilitatis itaque gloriam anima suo etiam adhuc corpore angustata perveniens, tanto tamque affectuoso ad omnem puritatis integritatem amore contrabitur, ut non modo quasi naturaliter aliquid voluptuosum, sed veluti paradisus amœnitasve incomparabilis quædam sibi videatur, et quod prius pene importabile, nunc leve supra omnem æstimationem fiat. Isti ergo post illos prælibatos pædagogos, qui ejus adhuc adolescentis, discipulari jure, fregere cervicem, isti, inquam, quasi perpetuo marito nectitur virginitas, ut etiam præmulta vi dilectionis, securitatem de sua in hoc sæculo perseverantia præsumat, et, juxta quamdam gloriosi Antonii sententiam, Deum non jam timeat, sed amet, et bonum non tam propter boni ipsius præmium, quam propter idipsum quod est bonum, sectari studeat, et peccatum non pro debito supplicio, sed solius tuendæ suæ bonitatis diffugiat voto. Sed ad prosequenda cætera eamus.

CAPUT XII.

Objectiunculis in virtutem pudicitiæ fieri solitis, occurritur. Ad hunc igitur, o sanctæ integritatis cultrix anima, tantæ eminentiæ statum anhelans, dum sincere vivere ineœperis, tuæ perseverantiæ profuturas sitienter accipe rationes.

Multi plerumque cujuslibet professores religionis sibi objectare solent, non magnopere curandam carnis continentiam, quæ veterum exemplo pagirarum nusquam pene firmatur, nusquam ex præcepto ulli servanda indicitur, imo cum in principiis humanæ creationis homo non sine femina cum membrorum competentia ad gignendum producitur. Crescite, el multiplicamini, et replete terram eis dicitur (Gen. 1, 28). Fatuus est cui tale ut excipiat jugum suadetur.

Contra hæc refellenda non opus est laborare ser. monem. Audiant tamen breviter Deum pro tempore et causa sæculis mandata dedisse, et in initio propagando semini per uxorum numerum vacare licuisse majores, sed successu concrescente generis homines ad una legitime redactos conjugia. Gentilis etiam sub hoc tenore cohibita est licentia. Romana quoque liberalitas adunitates conjugii, pari ante etiam Christianismum ratione consensit. Verbum itaque illud de genere multiplicando, quandiu opus fuit, viguit. Attamen etsi Scripturæ nil ob infamationem connubii de virginitate dixerunt, tamen quia dignum erat ut Dei Filius quiddam majus quam conjugium, quod bonum et legitimum est, ostenderet, si non voce præcipiendo, tamen exemplis innuendo, quod ex ejus imitatione, et nativitatis singulari puritate collegit Christiana fidelitas, exercere præcipua slųduit voluntate,

Nec illud impudens genitalium artuum argumen- A amoris promiserat personam incurrat, admonetur tum ad tutelam suæ libidinis advocat, sed quæ li- a sua mente ut`quasi sobrie jam cum ea acturus cent et non expediunt a se prudenter eliminat, ut usum collocutionis non deserat. Unde fit ut absque ad ea quæ non licent evincenda robustior fiat. Me- ulla cunctatione amor male repetitus in tantum lius sane nubere quam uri (I Cor. vii, 9), scilicet efferveat, ut ad imum abruptissimæ profunditatis quibus illis neque professio obviat, neque votum avidissime ruat. Ex quo providus lector advertat aut suum aut cujuspiam parentis obligat. Votum quanta animadversione primi tentationum assultus, parentis dico secundum quod canones (27) usque quantumlibet adulentur, refutandi sunt. ad duodecennium fieri posse sanxerunt. Hos a voto resilire sacrilegium permaximum est. Sed his pondus diei æstus (Matth. xx, 12), id est anxietates vitæ hujus tentationum tolerantibus grande, imo speciale præmium, dum eis canticum novum, exceptis aliis, cantare datur (Apoc. xiv, 3), in quo, præ cæteris qui hoc carent munere, singularis eorum de carnis integritate lætitia denotatur, et Agni vestigiis quocunque vadit, inhærent (Ibid.), quia cum reliquis virtutibus conformari Christo gestiant, etiam in ista acutius ejusdem gressibus prosequendis invigilant. Sed hæc vulgatissima ejus laus est. Ad alia promoveamur.

CAPUT XIII.

Præcavenda itaque dæmonum, vel ipsius carnis illecebrosa et dolosa suasio, ne cum nostras nobis virtutes prætendimus, et per plana nos campestria ituros confidimus, in foveas, fraude hostis adoperlas, miserabiles devolvamur. Omnimodis quoque miroque studio attendendum ne, dum volubilis animus acriter, ut solet, inæstuaverit ad videnda B que appetit, cupidini addicti oculi animo obsequantur, quia, cum crebro id quod simpliciter respicimus, nobis atrociter noceat, illud quod prævia mente mala fit, quantum putamus infelicem animam eviscerat? Et contingit aliquoties, ut cum visa ad nullum calorem noxium videntem moveant, tactus procaciter præsumptus in tantam libidinis fornacem, etiam mente inaniter renitente, præcipitet, ut vix aut neutiquam absque contagione conceptos digerere queat ignes. Inaniter, fateor, tunc mens renititur ut exstinguat, cum manus sponte emittitur ut incendat. Non solum denique visus arcendus, tactus plus omni igne vitandus, sed ipsa perquam maxime vicinitas allocutioque cavenda.

Caute se gerant qui monasticum institutum fuere professi. Ordo illorum qui ita vivant in sancta Ecclesia non plurimus est. At qui sunt? Aut ab aliis ineunti ætate Deo offeruntur, aut se ipsi offerunt. Porro talium vitæ cœpta munditia sub qua debeat cautela tutari breviter mordeamus. Primo in ipsis puerariis rudimentis, et inepta familiaritas expuenda, et lubricum deceptoriumque magisterium, quam- C vis alias utilissimum, refutandum. In primordio enim colligi solet quod toti postmodum noceat vitæ. At introitus ipse adolescentiæ, si timorem Dei comitem habeat, facili tentationem congressione deturbat. Quanto namque aliquis experitur carnalia, eo leviora corporalis appetitus patitur discrimina : Nam quid periculosius 323 quam præteritæ voluptatis memoria? Talibus plane, quibus escæ mortiferæ necdum male dulcis sapor inhæsit, si seductorii collega lenocinium aspernentur, si vagos visus contegant, si ad viam cogitationum revocare sciant errores, leve fit quidquid tentationis ingruerit.

Solent tamen hi ex nimia sui fiducia, quadam curiositate videndarum specierum, plerumque liberius æquo laxare intuitum, et dum alienas aucupantur facies, dum clypeum palpebrarum nimium temere ab oculis amovent, cordis lumini quæ improbe contuentur crudelis stimuli jaculum intorquent. Trahuntur igitur per id sæpius ad totius mali voraginem. Contingere tamen solet ut neque visus admodum incendat, sed placide ad amandum visa suadeat, neque confabulatio, vel etiam ipse tactus usquequaque ad turpitudinem proruat, et ideo fœdus ille carnis motus parum displiceat. Sed animus, quavis occasione, aliquando facti pœnitens, ad pœnitendum culpæ dolore adducitur. Sed ne perfidiæ probrum apud eam cui perpetuitatem

D

CAPUT XIV.

nec

Quibus modis maculetur virginitas. — Quæri præterea ab aliquibus solet quibus peccandi modis perdita virginitas æstimétur. Quæ inquisitio nimium obscena videtur, cum magis rimari debuerant qua virtutis instantia plenius obtineri posset, quam quo discrimine perdi. Hæc enim quæstio remissioris animi est, illa ferventis. Sed tamen quia in stamine lineo laneum non debet subtegmen inseri, grossitudo corporis vitiati spe subtilitatis virgineæ gloriari audeat, quisque non quousque discurrat, sed quod vitare debeat. Restringendæ cordis lasciviæ quisquis hujus puritatis obtinendæ studiosus est, tantopere invigilet ut vix, aut quo minus, seu rarius potest, delectationem hujusmodi caro præsentiat, ne ulla vi delectationi consensus accedat. Beati Gregorii et non nostra sententia est, quod consersus a culpæ effectu non distat, cum voluntas misera interius quod extra non potest, ambienter peragat, si tamen Deus districte hunc judicare proponat.

Quæ igitur spes illic exsultet virginitatis, ubi theatrum totius perstrepit fœditatis? Et patens, fateor, ruina talibus foret utilior, quæ et spe falsa animum tumere vetaret, et casus experientia a talibus ulterius affectandis acerrime absterreret. Cum ergo Deus quid juste, quid pie judicet ignore

(27) Concil. Tolet. iv, c. 48; Triburiens., cap. 6. Vide ad cap. 66 Concord. Regularum Menardi.

Α

mus, idcirco sciamus nil de præmio virginis nos nentiam profitetur, seque per se tantumdem cohi. manere, quos mentis luxuriæ constiterit obedire. biturum pollicetur. Quantum ne suus quidem paFrustra de macula exteriori fabularer, quæ inter- stor, si sibi foret confessus, arceret. At ista fallax dum colloquiis impudicis, et inhonestis tactibus præsumptio male fotum in multiplicia crimina criextorquetur, in quibus et naturaliter spado quis- men propagare protinus non desinit, et dum latens piam ingenitam sibi ab ortu carnis integritatem, delectat cor iniquitas, quoque pacto signo vel opere per hanc spurcissimam animi corruptionem absque quovis ad omnium propalatur notitias. Tunc impudubio amitteret. dentia, et pariter induratio consequitur: reprobo sensu, et desperatione ad ultimum concluditur.

CAPUT XV.

Quantis voluptate carnis irretitus malis coarctetur. Sed quia ad satis de his infortuniis huc usque latravimus, integritatis hujus gloriam de sui quoties accederit casus miseria contemplemur, ait nobilis ille auctor Boetius (De consol. Philos., lib. 111, metro 7), cum de latrone pudoris voluptate ageret : Habet hoc voluptas omnis;

Stimulis agit furentes, elc.

Sed quibus stimulis? Qua, inquam, doloris insania languidum excarnificat pectus, et dum furibunda remedia furiosi cupidini ad exaggerandas furias exquiruntur, ad extremos defectus, et cruentas torturas mens undique lacera, et dissipata devolvitur. Etsi aliquoties doloribus acta poeniteat, exactores illico redeunt Pharaonis, et flagellatum cor miserum ad solitum suæ pensionis cogunt, duriora semper adjectantes, properare vectigal. Unde mox ad odium totius religionis acceditur, sancta claustra et fraterna contubernia fetent, quidquid perverso amori resistit, quamvis optimum, maledicitur, cæpti cujuslibet boni pœnitentia consequitur.

Verecundiam sane ante peccatum tanquam servilem metum utilem plerumque dixerim, post culpam tanto perniciosiorem, quanto pravo suo pudori tuendo personam videris non confitendo cautiorem. Ametur igitur confusio quæ gloriam adducit; ad Babylonem enim hoc modo venisse B plurimum nostræ liberationi proficit.

Pessimæ istius cicuta primos, uti referimus, C profectus, et ejusdem contritæ obscenos odores, succosque mortiferos prælibatus auctor 324 in anteriori, ut opinor, sententia plene elucidat.

Quid, inquit, de voluptatibus loquar? Quarum quidem appetentia plena anxietatis est, satietas vero pœnitentiæ (BOETIUS, prosa III, 7). › Sed ex præfatis habes anxietatem. Quæ vero illa satietas, quam venenosi et atroces illius cruenta comessationis gustus, cujus tam putidi sunt ructus ut sua auditores fama teterrime vexent: Cujus refectionis defectui ad effectum quidem suum momenti spatium pene sufficit, sed infiniti doloris mœror brevissimæ ipsi delectationi succedit. Sed quis moeror? acerrimus, et nullius damni temporalis tristitiæ conferendus, qui in tantum suum plerumque stimulo angoris agitare consuevit auctorem ut propria seipsum dextera in mortis eligat præcipitare discrimen et cum perpetrati facinoris sibi præter se conscius non existat, neminem non scire arbitrans suæ dente suspicionis adeo dire infelix animus corroditur ut jam omnium inter quos habitat exsanguis ac pavidus, super suo cum adhuc lateat flagitio, judicium præstoletur.

Talibus igitur subesse suppliciis, quid nisi imaginarius quidam infernus verisimillime æstimetur? Sed dum post lapsum aliquoties erubescit vehementer confiteri quod egerit; apud se quamdam conti(28) Vide capp. 4 et 7 Regulæ S. Bened.

D

CAPUT XVI.

Monastica instituta, fugaque sæcularium, virginilati tuendæ optimum remedium. - Tacere prorsus nos proposuisse de cœlestis remunerationis quantitate, quæ debetur virginibus, nemo miretur, quia et nos latet, et ei enuntiandæ non sufficimus, et quæ non patent oculis tepidos minus excitant auditores, ea vero quorum dura experientia est, et quæ abs quolibet usualiter probari quam mala sunt creberrime solent, exempli adhibitione digniora mihi visa sunt, ut saltem horreat animus tantillum mellis in apis ore quærere, dum cogitat aculeum qui cruciet inesse illius caudæ. Et illud inculcare non abs re est, quod eo stimulo concitatis nil sit utilius quam claustri monasteriique perpetuitas, sæcularium quampræcipue colloquii fuga personarum, rumorum evitatio, et quidquid animose carnalis amplexatur electio.

Inter quæ summopere ciborum et victualium omnium ingens in sumendo habenda discretio, et servilis multi operis instantia, et jugo parcimoniæ curvanda ferocitas, ne dum cordis munditia sine abstinentia exteriorum voluptatum quæritur, quærentis effectus, ut dignum est, eludatur.

Tentationes Patri spirituali sunt aperienda. Supra hæc permaxime et extreme bonum fore arbitror, obrepentes animæ qualiscunque lasciviæ motus proprio, cui sui potissimum pertinet cura, pastori quamprimum in ipsis suggestionis initiis pandere (28); nec summatim aut simulate, sed suum adeo quantum valet denudare cogitatum, ut totum se rectoris judicio insinuet gubernandum; nemo enim bene subditus regi a prælato poterit, cujus ipse conscientiæ ignarus erit. Si ergo æger oboriente morbo sibi prudenter providet, menti medici necesse est ut materiam modumque ægritudinis pronuntians, universum se mancipet. Hæc quidem facto gravia, sed quo graviora eo utiliora.

[ocr errors][merged small]

instante, humiliantes nos sub potenti manu Dei (I Petr. v, 6) rejectis terrenis affectibus cœlo inferamus intuitum, opere conclamantes: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. vi, 14). Vade retro, Satanas, cum nugis tuis. Hac tua libidine jam dudum me cœlestis castravit amor. Si bever ultroneus officio tam utili, scilicet quo generat, caret et quod præcipuum habet pro vita libenter impendit, perdendum ab homine gratantius est quod plus sib officit quam proficit

nem tantillus vere labor ille putetur. Neminem A nos quælibet nequam, suggerente Satana et acriter hujus talis titillationis gnarum latet, ut reor, quanto suspicionum turbine, aut animo adhuc celante fota, aut opere perpetrata libido miseram vexet mentem, quantis captivatum sollicitet hominem curis. Libido sane transacta, ut ait quidam, semper sui relinquit pœnitudinem. Et mens male conscia, ut alter ait, propriis semper agitatur stimulis. Sed pius quisque puritatis studiosus talis spurcitiæ ab intimis rudera discutiens, cum corporeis jam regnare motibus cœperit, et obsoleti sui vulgi quadam vi imperatoria sedare turnultus, quis digne disserat quæ lux, quæ pax, quæ securitas cordi illico illi innascitur, quod non meditati flagitii fœditas inficit, non appetitus impudici ardor inurit, nulla quæ a Deo separet cupido distendit.

Hoc est illud oleum, quo mens gloriose delibuta, faciem contemplando suo exhilarat Creatori (Psal. cш, 15). Ipsum etiam lætitiæ oleum, quo Sanctus sanctorum præ suis participibus ungitur (Psal. XLIV, 8). Hoc, inquam, est oleum, quod doloribus intestinis medetur, quo ossa nostra, scilicet virtutum nostrarum abdita, irrigantur et roborantur, juxta illud contrarium in psalmo : Sicut oleum in ossibus ejus (Psal. cviii, 18). Hoc itidem nostrum debere caput impinguari, mentem significans, alias perbibetur (Psal. xxII, 5). Bona itaque conscientia quid suavius, quid in præmium præsenti felicius dixerim? quæ cum obtineatur aliquoties cæterarum studio, hac potissimum virtute castitatis acquiritur. 325 CAPUT XVII.

[blocks in formation]

Scimus quoque vultures crudeles aliter absque concubitu pro modo suo et parere, et fetus creare. Si hanc Deus integritatis gloriam nequissimis insevit avium, quid tu rationalis anima quam præB mium virginitatis non latet, a continentiæ tenore refugis? Sed quia

A quibus caveat castitati invigilans. nisi summo erga Deum vigente affectu virtus hæc valere non potest, ignis quidam non honorarius, sed continuus nostro suggerendus semper est pectori, cujus ea natura sit ut omne quod aliunde noxium fervet, exstinguat. Anima ergo nostra amore illius dilecti singularis ardendo incandea!, et osculum oris ejus anxia votis, anhela desideriis exposcat, osculum, inquam, illud quod intima supernæ aspirationis illapsione perficitur, quo ore de illis ineffabilibus labiis, et anhelitu tanto mirabilius et dulcius, quanto secretius hauritur; qui,

C juxta beatum Joannem apostolum, concupiscentias

in se exsuscitet sempiternas, et ubi omni favo gratiori saliva ejus tingimur, quæ totius divini verbi salutiferum nostra innovat in mente saporem. Sicque cum singulari titillante lascivia, post alieni oris blanditias animus tenere agitatus oberrare voluerit, memoriæ ea dulcedo revocata totum quidquid vagos exterius fomentat obtutus contemplatione expertæ aspirationis amaricat. Sed quando tactus impudice lenis et inhoneste delectans menti nostræ suggeratur, non illi desit nec vitio aliquo oppiletur illius foraminis apertura, per quod dilectus suam possit immittere manum, ad cujus tactum venter, id est nostræ carnalitatis fragilitas, intremiscat (Cant. v, 4), et cum Ezechiele, eadem manu nobis

rint, sese humi dejiciunt, ea pro quibus urgentur D semper facta comite, assidue confortetur et mollia

membra mordicus abscidunt, et suis insecutoribus quasi quamdam redemptionem pro se dimittunt. Quid, tu Christiana persona, facies an amorem tuæ libidinis factitandæ tuæ vitæ præpones? Abscide a te quod diaboli nequitia a te exigit. Gaudere et pasci de tua luxuria appetit, abscide, inquam, et projice abs te, ne cum ea infernum subeas (Matth. v, 30). Sine luxuria vivere potes, cum illa, etsi corpore, infeliciter anima.

Accidit demum eidem bestiæ ut, amissa corporis illa parte, rursus ab ignaris aliquibus impetatur, sed cum fatigari cœperit, fugiendo sese divaricatis posterioribus cruribus resupinat, et se quod quærunt non habere pandendo clamat, sicque dimittitur. Et

quæque refutet (Ezech. 111, 14).

Si amplexus et cætera mundi frequentia voluptatum interioribus irruat oculis, et ad se eos contorquere velit, æmulemur sexaginta illos fortissimos proceres Israelis qui lectulum ambiunt Salomonis, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. 111, 7, 8), qui quidem sexaginta, operis pii perfectione, eum qui post exercitium laborantes manet denarium jam merentur, ideoque tanto vigilantius lectulum Salomonis, id est sacram suam animam, quo vera pax et pacificans Christus quiescit, observant; quanto inter ori curæ ab exteriori exsules vacant. Et hoc non sine gladiis, id est magnis acuminibus discretionis, quibus hinc superflua co×

« VorigeDoorgaan »