Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

scentia, in qua et ad fidem vocatus est, frustra A post peccata ad se conversi, ad aliquod perfectionis putabitur postmodum Christianus amisisse, quod Judæus observarat.

Estimatio igitur, quæ in tam celebri urbe et urbis loco, Ecclesia videlicct B. Petri, sub tot pontificum prudentia coaluit, ad certum nobis habenda est. Eusebius Cæsariensis cum hujus Apostoli diclum de potestate sororis mulieris circuinducendæ (1 Cor. 1x, 5) in ecclesiastica Historia retractaret, sororem absurdissime Pauli dixit uxorem. Quod nos ita refutamus, sicut illud, quod ad Abagarum Epistolam scripserit Dominus. At ergo domnus Paulus non sine re in ipsa ejus basilica præponitur Petro. CAPUT VI,

Castitas post conjugium, vel lapsum magni est nabenda. Sciendum inter has virginitatis laudes, continentiam aut post conjugium, aut post lapsum magnis itidem attolli debere præconiis, quæ tantis muneratur præmiis quanto acrioribus de experientia voluptatum exagitatur incendiis. Quo enim gravius luctantis est prælium, gratius et gloriæ sequitur incrementum, licet nullis sudoribus ad ejus qui immaculatus est venire possit tripudium. Quos ego duos ordines, duorum illorum ducum typo arbitror posse intelligi figuratos, Moysi scilicet, et Josue, quos Hebræis nemo olim ambigit esse prælatos. Moysen ergo, quem duarum conjugem mulierum novimus, peccata carnis expertorum vitam significare credamus, qui de Ægypto cum filiorum Israel exercitu fugiens, aquis hinc inde stantibus mare transiit Rubrum (Exod. xiv, 22), quia cum quis in mærore et tenebris mundi positus de suæ actionis fœditate erubescit, et eumdem mundum deserit, omnem suum cogitatum, quem ad Dei visionem informat, quasi quemdam Dei populum secum ductal, et hoc per mare Rubrum, id est per amaritudinem, multam lacrymarum,quibus peccata sibi remitti clamat dicens: Libera me de sanguinibus, Deus (Psal. L, 16). Cujus undas quasi muros dextra lævaque habet quia sive tentetur, sive quietem mens habeat, suspirio et precibus, et in prosperis et in adversis nulla unquam remissione præmunire se cessat.

B

fastigium pertingunt, ut adversis crebro premantur, quia sicut pauperes qui repente quolibet modo ditescunt facile superbiunt, sic tales nisi assidue pœnis terantur cervicem pristini obliti erroris erigunt. Unde et rara minusque diuturna eis contemplationis virtus suppetit, quæ etsi aliquoties sibi conceditur, ad hoc fieri creditur, ut cum ad horam cœleste quidpiam mente attigerint, nec tamen quando voluerint post amissionem ad id ipsum redire valuerint, peccato suo imputent, quod videndis cœlestibus minus valent. Quod per illud innuitur quod Moyses montem conscendere jubetur, ex quo terram promissionis contempletur, cui tamen in ea habitare non datur. Sanctorum enim conversatio in cœlis est (Phil. m, 20). Sed si omnes illuc ardent per mentis desiderium, non tamen omnes æqualiter illic habitant per contemplationis donum.

Josue eos qui baptismalem candorem conservarunt indicat. Et Josue, qui in Dei tabernaculo, id est militia mansitans, sub quadam virginali reverentia Mosaicæ disciplinæ indivisus semper inhæsit, et nulli obligatus conjugio cælebs mansit, borum, qui integritate corporis, et animi pollent, gestare mihi creditur formam. Qui secundo populum circumcidens (ut qui baptismum aliqua maculaverint labe, éos ostenderet conscientiam confessione debere purgare) ad Jordanis introitum ducatum Israelis accipit, quia tales, qui ab ineunte ævo amorem divinum conceperint, cum ad eorum descensum, C quod Jordanis interpretatur, scilicet ad cogitatuum suorum humiliationem, non timore criminis, sed regni desiderio pervenerint, motus mentis 316 corporisque impetus, quasi levis vulgi turbas, spiritus imperio protinus addicunt. Per aquas plane Jordanis, illa prorsus absurde compunctio mihi sentienda videtur, quam non amaricat, instar maris, facinoris perpetrati memoria; sed quam omni potu ciboque voluptuosiorem efficit æterni gaudii nanciscendi fiducia. Quæ, juxta nominis etymologiam, diuturnam sui descensus moram in convalli vitæ istius illacrymat, sed tamen spe fructus percipiendi sæpius maxima hilaritate triumphat.

Quarum affluentia Ægyptiis,id est criminibus vitæ anterioribus submersis, ad solitudinem deserti, sci- D licet aliquantulam cordis serenitatem, ubi remotis urbanitatibus Deo, sibique vacantius vivat, accedit. Ibi in sui solius bello occupatus cogitationum importunitates, quasi vulgi enormis querimonias adeo graves plerumque patitur ut nisi ad Domini oraculum, id est orationem, sæpe recurreret, tolerare vim tentationis nullo modo sufficeret. Ibi vitulus superbiæ clam ipso factus erigitur, sed a suis auctoribus continuo comminutus consumitur. Ibi Beelphegor, id est Priapus dux libidinis furtivæ a procaci turba, sed mox propellendus admittitur, et ipsæ victoriæ quoties celebrantur, non sine damno plerumque, et aliquantulum difficilius, perpetrare noscuntur. Novit enim Deus sæpius expedire his qui,

Iste Josue, dum hujus beati fluminis profunda vestigat, duodecim pretiosos illic lapides reperit, quia videlicet legis Decalogum, vel potius universa Scripturarum præcepta, quæ numero valent denario pro sui perfectione signari, solis duobus didicit mandatis charitatis impleri. Cum enim cujuslibet mens adeo sincera crebro compungitur, nihil invenias ubi tantum de Deo discatur.

His ergo demum purificata fluentis, terram promissionis ingreditur, quia in contemplationis æthere constituta, quasi quædam nobilis aquila singulari amplitudine spatiatur. Talis etiam quisque non solum per se ad tantum culmen evehitur, sed et per eum aliis eadem gratia impertitur, dum plerumque, quæ sint illa indefectiva cœlestis regni bona, potenter docendo secundum capacitatem cujusque

auditoris, tuniculum locutionis exporrigit. Qui ta- A sæpe moventur in nobis, sic totum illud negotium

in nullo patrantium animum, carnemve a bono quolibet affectu detraheret, et sicut in gignendo nulla utrobique dominaretur passio, sic in partu nullum dolorem inculeret effusio.

[ocr errors]

men cum omnium mediocritati conformare sese non despicit, ardua sibi et montana, uti olim Josue, pro suæ conversationis excellentia eligit, et attribuit. Impugnationum discrimina si contigerint,ad felicem illico perveniunt tanta alacritate triumphum, quantum nulla virgineum flamma excitat de experientia voluptatis affectum. Etsi bella frequentia, rara omnimodis ibi damna, nulla murmuris memoria, nec de regressu in Ægyptum crebro sub Moyse reversata fabula. Bella, inquam, etsi assidua, jam non adversus carnis incendia, sed contra ea quæ extrinsecus infligit principum aeris hujus spiritualis nequitia. Hæc nos non comparando ut alterum alteri præferremus duorum horum diximus, sed ut aliquid nostro operi de veterum gestis typice attexamus. B tilla, si male foveatur, exurere. Idcirco suæ vitia

CAPUT VII.

[ocr errors]

Quo modo generationi intendissent primi parentes si non peccassent. Sed inter ista optime satis nostræ occurrit memoriæ creati hominis, si in paradiso perseverasset, qualis vita, imo ex conjuge sibi data, qualis futura esset propagatio, si sine peccato conditus creditur, et sine damno totius suæ bonæ originis,quæ nisi per peccatum non patitur damnum victurus, vel Deo obedisset, si non peccasset, perenniter esset, et felici loci jucunditate fruiturus, pro certo etiam et sine peccato generaturum constitisset. Si tamen dicere audeamus, quod talis, tali in loco, a talibus quoque personis exerceri opera posset. Sed si non generaturi in illo, qualiscunque ipse esset, loco dicantur; et hoc commercium, quod modo prorsus reputatur immundum, a tam mundis non fiendum astruitur, fabula esse videbitur Deum homines duos, ut duo soli toti terræ præessent, creasse, frustra etiam eis crescite et multiplicamini dixisse. (Gen. 1,28).

C

Etsi generassent, virgines nihilominus permansissent. Sed quia mira est absurditas id sentire, intendamus quis modus generandi esset, qui sine piaculo peragi posset. Nulla assertione indiget, hominem absque delicti contagio si creatum dicimus. Si sine omni malo,ergo et carnis stimulo,quod malum est, penitus caruit. Si carnali motu caruit, procul dubio, si verbo Dei paruisset, æternaliter virgo mansurus fuit, et tamen multo plusquam virgo hic; D a virginibus enim multo sua sudore voluptas restinguitur. Huic neque quod tentaret, neque cui tentanti resisti oporteret, inerat, sed novum istud, et singulare mirum virginem scilicet Adam generare, virginem scilicet Evam parere. Unde et illud beatum superque omnem hominum quæ nunc esse possit beatitudinem felix sæculum fuisset, si fuisset, quasi enim non fuit, quod in ipso suo principio cum esse cœperit, esse destiterit. Certum sane habetur illa membra, quæ generandi explent officia, sine pravo calore non solere moveri, motusque illos, quos jam patimur naturales, sine peccato non posse fieri, quod totum sic a nobis tunc alienum foret, ut sicut pes aut manus, scu alii quilibet artus, innocenter

Unde originale peccatum. Inde jam prolapsa per suam inobedientiam origine vetus illud peccatum, a parentibus in eos, qui nascuntur ex concubitus voluptate devolvitur ut semper veteris damni immensitatem ex novis et quotidianis suis corruptionibus homo miserabilis penset, et intimam animæ vilitatem ex corporis tam sordida procreatione perpendat; et jam saltem sero malis, etiam quæ minima putat, voluntarie se pertimescat immergere, cum maxima soleat ædificia permodicæ quantitatis scin

tæ propaginis non ignarus David conqueritur in ini-
quitatibus se conceptum (Psal. L, 7), et se aspergi
illo hyssopo, qui nos humilitati suæ informans pul-
monem tumoris expians, sanum nos sapere docuit,
postulat, et se lotum baptismate gloriosa præsum-
ptione testatur super nivem protinus dealbari (Ibid.,
1x). Ad hoc primæ suæ creationis initium hujus no-
bilis virtutis respondet intentio, quæ dum majora se,
et quæ in præsenti consequi plenarie non valet,
317 laudabiliter æmulatur, quiddam inter cætera-
rum virtutum glorias singulare habere meretur.
Dum enim avidius insequitur illud quod perdidisse
in patribus se recolit, efficacius invenit quod
nullus dissimiliter querens similiter
similiter adipisci
possit.

Blud itidem contemplantur qui huic proposito adhæserunt, quod in ea hominis parte, cui proprie Dei imago impressa est, integritas quædam et angelica manet sinceritas, quam licet corpus, quod corrumpitur, aggravet (Sap. ix, 15), et terrena inhabitatio deprimat, nihil tamen est quod eam a corpore suo liberam tentet aut ad vitia carnis ulterius inflectat. Sed tota angelorum cohabitationi habilis effecta, ad suum purissima evolat Conditorem; cam enim quam æternam Deitas et incorpoream fecit, non est immerito quod eam sua proprie similitudine insignitam dixerim. Vim igitur suæ rationis ad animæ naturam mens quæque munditiæ intenta convertit, et, dum sibi in se ipsa exemplar propositum agnoscit, et se in duobus, altero quidem infimo et corruptibilibus indigenti, altero spirituali et ad æterna tendere debenti, constare attendit, totuin se meliori parti confert, et ad eam cui magis gloria incorruptibilitatis pertinet, quam nulla corporei fluxus fragilitas obsidet, imperium sui totius optime discernendo transfert. Anima nempe nisi carnis mollitie laberetur, et extra corpus semper esse liceret, in quo ab angelis distaret? Quid ea parius, quid integrius esset secundum quendam modum non video. Ad hoc ergo suum corruptibile quisque pius inclinat, ut quasi duci perspicaciori meliusque sensato incorruptibili suo, hoc est spiriti regendum subjiciat. Recta itaque consideratione ad imitatio

nem sui superioris caro contendit, quia dum for- A sitan excellentiora, seu coelestia, mente contueri non est possibile intra seipsum homo ex Dei opere, qui provide totum fecit, præscriptam et proximam omnino inveniat formam, ubi quid agendum sit, relegat, et quasi ad applicitam normam pravitatem suæ dirigat actionis.

Ad postremum denique valet virtutis hujus gloriæ commendandæ, quod eam cui redimendæ suum pretiosum impendit cruorem, sanctam videlicet Ecclesiam, virginem appellare Deus gratiosissima quadam delectatione consuevit. In quo etiam perlucidum est in pudicitiæ observantia miro modo ipsum delectari, cum proprium istud suis generaliter fidelibus nomen toties soleat coaptare. Hanc virginem beatus Apostolus illi uni viro, qui solus eunctis sufficiat, castam exhibendo desponderat (II Cor. x1, 2). Quibus omnibus etsi non inesset carnalis integritas, tamen illibatæ inviolabilitas et soliditas fidei non deesset.

Hæc igitur virtus aggredientibus se, uti ineffabilius pene cæteris præmium parat, ita absque cautissima diligentia, et sui ipsius irremissa cireumspectione, vix aut nunquam incolumis ad finem usque perdurat; quo enim pulchritudine gloriosior, eo erga curas inutiles subeundas tenerior, et ad vitri qualitatem quantum perspicua, tantum omnis molestia impatiens debilitationi contigua. Sed jam ad eam plenius explicandam eamus.

[blocks in formation]

B

C

Cum omnis virtus, si sola humilitatis virtute careat, virtus esse non possit, hanc incunctanter profiteri audeam absque illa in nullo penitus valere posse. Etsi aliquandiu statum habere videatur, statum omnino non est habere credenda, quæ jám impulsum superbiæ gratanter accepit, ex cujus pœna peccati obscenissime ruat in mente sane D eorum ea voluptatis experientia incognita est, dum aliorum lapsus, fragilisque sæpius inutiliter tractaur vita, dum auditi quorumlibet turpes actus, quasi horrorem mundo cordi incutiunt, et velut amore puritatis zelo quodam, quem optimum putant, cum factis talibus factores quoque exsecrantur et abigunt. Infiniti tumoris fastum concipiunt, dum suam sanctimoniam ex illorum flagitiosa conversatione sustollunt. Nec mora ei quam contemnebant Puinæ succumbunt. Nec pravos actus non debere sperni dicimus: sed sic personæ male gesta, ne ad eorum trahamur imitationem, liberaliter aspernari; at personam non liceal pro quantitate facinorum desperare, vel contemni.

Nec id injuria, fateor enim me plerumque aliorum inordinate levitati tantæ acerbitatis me invexisse judicium, cum ego ipse judex eadem, ut puto pejus, passione vexarer, ut non humana mibi corum videretur tentatio, nec modeste corrigenda, sed impie, et eos me etiam videre tæderet. At cum Dei gratia non omni modo cæcus meo impudenti cogitatui objectarem, quod eædem illecebræ, imo perquam molestiores, crebro meum animum incursarent; unde zelo curiositatis potius quam charitatis alios abhorrerem, vix multa lucta, multa cogitatuum rotatione, quibus me mihi excusabilem, illos aspernandos merito ostendebam, quasi de crassa caligine erutus, ad rationis radium scintillare poteram. Est enim vitium humanis altissime moribus

insitum, ut sua 318 quisque errata proprio apud se judicio leviget, in alteros etiam pro minimis asperrime invehatur.

Huic ergo morbo nostra hæc sæpissime et specialiter virtus contigua esse dignoscitur, quia dum liberiorem hac in parte se conspicit, eo miserabilius obligatos omnes, in quibus intemperantiæ quidpiam aucupatur, suimet penitus improvida, credit; et dum perversos quorumlibet aut audit, aut considerat actus, solet fieri ut ad suos impuros, qui forte sibi non desunt, mentis aciem reflectat cogitatus, et in quadam aliena facta, et ea quæ cogitat, truting ponderans tam levia sua æstimat, in tantum aliorum gravat, ut largiter ea quæ volet cogitandi indulgentiam, quasi sui jam securus sibi præbeat, ac si diceret Cum illi, et illi in suorum se criminum semper actione revolvant, humanum valde omninoque; perdonabile est, si quando mea mens in id cogitationis quasi deambulando excedat, in quo etsi animus paulisper, ut solet fieri, incidat, nunquam tamen ad carnis motum, non dico ad opus, quod accidere nulla arte posset, accedat.

Talibus cuniculis libido ad muros continentis cordis irrepit. Sic euriosa, et alterius plusquam sui studiosa mens ad remissum vitæ ordinem, imo ad extremæ perniciei lapsum cogitur labi. Humiliter ergo unicuique de se sentiendum. Mansuetudini præcipue studium adhibendum. Ineptæ lætitiæ parcendum, iræ in ipsis initiis limen est obstruendum. Sæpe nempe, et si nusquam legeretur, experire nos in nostris moribus contigit, gravissimum superbiæ tumorem in luxuriæ detumescere solcre mollitiem. Ipsi itidem vitio inanem non minus famulari lætitiam; iræ quoque, ut beatus Augustinus sensisse legitur, qui primordia non subruit, luxurie pondus aliquando ferre non sufficit.

Istud est lilium convallium; iste flos campi, qui lieet præmiserit, flos campi, tamen non abs re subintulit, lilium convallium (Cant. H, 1), ne florem absolute dicendo, aliquos inut les et pulchros, ut sunt malvacei et carduales, vellet intelligi. Addidit convallium, ut candore et odore nectarco optimum quidpiam designaret. Campum mco sensui occurrit posse accipi tolerantiam corporalem ubi

dum homo exterior adversitatum frequentia tundi A tacere prævalebit, qui ne ab homine quidem, quem tur, quasi ager quidam Dominicis sementibus apparatus, florem pudicitiæ mire redolentem uberius parit. Solent profecto et pleraque gramina florigera coli. Porro lilium in convallibus, id est in intimis conscientiæ nascitur; nulla enim est carnis integritas, nisi ex amore prodeat mentis.

Potest autem per florem campi designata credi illa quæ in impubi ætate, in puerulis scilicet ac virgunculis, ex sola naturali innocentia constat integritas, vel potius quæ in quibusdam, qui frigidi sunt corporis, et temperantia ingenita his motibus minus urgentur, sæpius reperitur. Et hi quidem sine gravi exercitio summum quiddam possident, et plerumque bene vivendo alias exercentur. Sed talium vix quisquam perfectioni operam dare invenitur, unde et spadones, quædam sui securitas ad Leporem animi deflectere dignoscitur. Fateor me aliquando vidisse duos fratres origine germanos, quorum alter cum sacerdotalis esset ordinis, conjugio sese cohibere non potuit; alter laicus adeo frigidæ se naturæ perhibere solebat, ut, quod dictu miror, se penitus assereret hac titillatione caruisse. Si ergo ille incontinens ad sui continentiam studium indidisset, quam melior illo frigido exstitisset?

Per florem itaque campi, non lilium, ut supra sensimus, sed qualemcunque, bonum tamen, ista talis virginitas accipiatur. Cui sensui concinit quod campus terra inculta consuevit intelligi. Habet igitur campus sine laborantis manu florem, cum se quispiam sine tentatione exsultat virginem. At lilium quod uti præscripsimus et circumfossione, et fimi adhibitione colitur, et plurimum exuberat, quid nisi votivam animæ carnisque castitatem, quæ bello non facili conquiritur, innuit? quæ, terrenas cogitationes ligone rationis discutiens, et culpas aliunde contractas, quasi stercus, quo fecundetur, ad fletum menti admovet, et sic in convalli illa, quæ frumento quod mortuum multum attulit fructum (Joan. x11, 24), semper abundat, gloriosa gradatim dum se humiliat exaltatione, ad perfectum totius florem integritatis emigrat.

[ocr errors]

| Humilitatis prærogativæ. Hæc etiam humilita tis sublimitas, non nisi in cujus apice bæc de qua agimus integritas stare ullatenus sufficit, propensius est rimanda. Cujus laudi valere singulariter illud dignoscitur quod nulla humani exercitii arte, nullis, ut brevius loquar, ullarum virtutum adminiculis diaboli cervix obruitur, ejus astutiæ acies hebetatur, nisi per hanc, cujus irritamentis, mox ut humilitas objectatur, nibil fit illico quidquid sua feralitas machinatur, et se rudem ad eam aggrediendam invenit, quia altitudinem penitus talis propugnaculi nescit. Cum sit enim spirituali creatione subnixus, et naturæ subtilitate ad nullas corporeas necessitudines inflectatur, quid terra et vile lutum homo contra invisibilem, et qui diffugi localiter non potest hostein, contra pene impenetrabile tanti hostis acumen

B

C

D

videre, quemque subterfugere potest, quique ingenio plerumque se inferiorem, servare se sufficit? Sed Deus, qui omni terreno spiritualique malo instituit medicinam, et hunc qua industria evinci queat, edocuit. 319 Quia enim sola sui tumoris occasione defluxit, a cinere et luto, imo ab illis, qui se cinerem Iutumque attendunt, spiritualis ipsius fortitudo divino subsidio superari promptissime se conspicit; quo enim quisque penes suam opinionem vilior, co ad effringendum inimici verticem fit efficacior.

Carnis ergo continentiam quam suis præcipue irritat facibus, quo tutius quisquam clypeo communibit, quam ut in carne positus de se semper humilia penset, quod ille typo proprio facere supersedit cum spiritus esset? Carnis itaque sensus dum premitur, vis impii spiritus annullatur, et ipsa caro patiendo animi vel rationis imperium, mansuetior redditur, quo sibi ingenitæ superbiæ arrogantia, imo ipsa exterior lætitia, qua sæpius fœde resolvitur, et intima vagæ cogitationis, qua inepte discurrit, lascivia resecatur. Sub hac igitur nutrice cum tanta proles, ut prælibatum est, alitur, necesse est ut quæ post ipsam tantæ infantis gerula esse debeat, virtus altera requiratur; nobiliter enim oriundis infantibus solent grandiusculæ ancillulæ, seu clientuli, qui cos quolibet ferant, præter nutrices, attribui; nec æquum est ut id decoris non habeat, quæ nobilis singulariter exstat.

CAPUT IX.

Post

Modestia castitati tuendæ pernecessaria, et circumspectio. Noxiæ familiaritates sunt vitandæ. quam itaque mens pia sua conscia vilitatis, et accidenti injuriæ tam subjecta quam parata subjici, semet sibi subdidit, necessarium est ut quidquid agat, quacunque vel quocunque eat, morum sibi gravitas semper comes, quasi gerula ac procuratrix, motus incongruos et quidquid est juvenile, contineat. Solet plerumque post orationes inter longa jejunia, posi fletus et devota suspiria, cum ad exteriores usus et commune colloquium reditur, quasi ob relevandam a fastidio mentem, vel ob ostendendæ benevolentiæ et hilaritatis causam, quoddam gaudium exhiberi, quod dum honeste videtur incipi, ad turpitudinem sæpe delabitur. Nam cum per hilarem collationem verborum multiplicatur jucunditas, sensim accedit joculatoria garrulitas, inde concurrentibus turpium narrationum historiis, per blanda ludicra tepefactus, imo laxatus animi rigor, ad ea, quibus aurem linguamque sponte attribuit, cogitanda, insperata et jam pene invincibili deleclatione mollescit. Sic, inquam, dum male dulcia, quibus facile tamen resisti posset, colloquia præli. bantur, mors, cui eliminandae neque mens, neque ratio sufficit, et merito satis consequitur.

Vulnerata igitur gravi hoc jaculo mente, et cogitatione huc illucque pro motu suæ voluptatis erranti, ad amatorias tota devolvitur intentio nugas. Hæc loqui, hæc quærere ardentissimi sibi studii est.

est. Etsi quando ad se redeat, hanc in se multa A amore se trahi sentit, quod suum curis aliquibus excusatione humanissime levigat culpam, et se non vitii, aut obscenæ cujuspiam rei amore id agere, sed potius gestationis, et alacritatis indulgentia efficere sibi incantat. Inde pedetentim ad familiaritates venitur noxias, quæ quidem tanta religionis sinceritate, et quasi per alterutram orationum collationem, vel ædificatorii sermonis impensionem, a compunctione etiam solet incipere; sed postmodum usu, et amatoriæ adulationis frequentia, ad verba levia, jocosque, quibus menti improvidæ exstruuntur incendia, devenitur.

Paulisper itaque confabulationis ludique facibus injectis, sua incipit impudens animus damna sentire, diu enim fota male concepti amoris scintilla, si in extratiles [f., exitiales] proruat flammas quis miratur? Tunc jam experiri cogitur morbida conscientia eas quas in se funestus amor passiones habet. Tunc inimicitias et redivivas ad suam perniciem paces, tum suspiciones, tum timores, iras et rixas juxta illud Terentianum dictum, in tali negotio licet invitus exsolvere compellitur. Tanta est enim ejus pestiferæ societatis molestia, ut licet interdum ex consuetudine mulceat, in tantum tamen plerumque rei quæ amatur fruendæ difficultas exasperat, ut exsanguem et languidum amatorem omni febre crudelius reddat. Sed cum quasi pacifice et honeste ab eo quod amat, sine ira et motione personæ se abrumpere nititur, fit modo miserabili ut pejus omnimodis obligetur. Non enim uxori ad lasciviam pronæ, lepidis sermonibus palpandæ sunt aures, sed dorsum verberibus severissime abradendum; sic menti cum perversis affectibus se inclinat, seu cum inclinata facile cum voluerit se erecturam pollicens emendari procrastinat, non solum non assentiendum est, sed etiam spretis omnium odiis, tantæ frenum illico cohibitionis ejus libidini imprimendum ut totius corporis obsequium impuris ipsius voluntatibus omnimodis debeat denegari,

Cui enim nisi desperato ægro cibus noxius, quantumlibet avide eum comedat, et nisi ab insanissimis detur? Dici solet sæpius ab ægrotis: Permittite, aiunt, nobis quod volumus manducare, quidquid voluntarie sumimus saluti proficiet. Dicitur et ab amantibus, saluberrime a nobis agitur, si saltem simplici confabulatione, et exteriori consortio, mente in suo statu durante, quam grave onerosumye sit vagis servire amoribus experiamur; et dum quam poxia res existat perpenderimus, eo exsecrabilius quo expertius 320 contemnemus. Quod cum plerumque aliqui, jam quod amarant fastidientes, facere moliti sint, dum quasi ex consensu sub quadam pace se cupiunt separari, consuetis illecebris, quibus jam caruisse austerum est, aut etiam personæ mollitivis sermonibus sic arctantur ut in omnis perditionis, obdurata mente, devolvantur abyssos, et absque reverentia, et cunctatione impudenter ardeant, quod veluti religiose sensimque adamare aç si innocenter cœperant, sed quicunque quocunque

B

cor a Deo separat, personam, quantumcunque valeat, aptaque videatur, etsi spreta infamiam aut damnum sibi excitet, a se rejiciat, præmii non offen sionis esse sciens, si Deum sibi tali ex odio concilians, hanc offendat, Non igitur enerviter, aut ludendo, aut eo iræ genere, de quo in Andria Chremes ille, nisi fallor, ad Simonem loquitur: Iræ, inquit, amantium integratio amoris est. Sed tam acri et abrupta dissensione, ut spes amoris reparandi denuo nulla restet, imo non modo mentis, quæ mobilis fallaxque crebro dignoscitur, sed corporis situ, juxta Apostoli prudens dictum, celerrime fugiatur

CAPUT X.

Elegantiæ vultus et vestium cultui minime incumbendum. Præterea contingere aliquando haud dubium est ut cum primum ad hujus febris igniculos paulatim inuri cœperit animus, et licet tentationis cujuslibet minime extrinsecus sentiatur calor, lamen in tantum accurando proprio vultui, habendæ etiam laudi urbanitatis, et amatoriæ jucunditatis anhelat. Vestibus denique pro corporis habitudine coaptandis, ut tota hominis solertia circa hæc studia occupata deserviat, qualiter acceptetur a quibusque suæ formositas speciei diligenter explorat, et cum secum, imo apud se quidquid pulchrum estimatur vilipendat, se potissimum singulariterque prædicari affectat, summopere adamari desiderat. Amans igitur amari, dum curiosissime personarum gratiæ C acquirendæ exæstuat, et ut ejus rei natura est, quo pluribus insinuatur, plurimorum concupiscentia inhiat, dum, inquam, in aliquo optati compos etficitur, illius cui inhæserit viscosissimo raptatur amo re, etiam, velit, nolit, victus desideriis amat amare. Sane si non inhoneste vagabunda conscientia vulgi inordinatum prosequeretur, non sine turpi superbiæ genere, affectum, nunquam ad hunc amoris tenacissimum compedem prorueret, per quem detrahitur ad totius flagitii, etiam quod est deterius scienter, effectum. Vestium itaque vultusque nimia affectatio, cum sicut fumus ignem, et ventus pluviam, libidinosi pectoris signa portenda, et ab exteriori pellenda est usu, et multo magis ab animi, utpote foD mes scelerum, excludenda aditu.

Non de eorum qui foris sunt, id est sæcularium lascivia, hæc tractamus, nam nec nobis pertinet, sed eis consilii quidpiam propinamus quorum vitæ propositum ab extrinseca sollicitudine mundi silet. Hoc plane vitium proprie vagos et instabiles, non 1am corde quam et corpore sui cultores efficit, juxta Salomonem de muliere garrula ait et vaga, quietis impatiens (Prov. vII, 11), etc. Alioquin res sibi contrariæ essent, pulchrum se facere, et pulchre ornari, et ab his quibus placeat, nolle videri, Hinc prosiliunt fœdissimi illi exterioris hominis habitus, ineptus superciliorum rigor, rotatus indecens, et procax oculorum, improbus, imo meretricius membrorum gestus, risus indecores, et ad om

« VorigeDoorgaan »