Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

possumus, a te tamen medullitus posse deposcimus. A Ut ad aures Regis regum nulla tam sit habilis. Reverberant nos carnalitatum turbines; verum ad In nos ergo per materna respice præcordia, dirimendos illos provocant nos experta semper in te Atque nostra tu tuæ proli suggere suspiria, dulcedines. His exsatiari, has avidissimis præcordiis Fluxum carnis atque vagos appetitus tempera; combibere satius est quam vivere. Et quis vivit nisi Rore semper castitatis pectus hoc refrigera, qui te affectualiter sentit ? Quis nisi demens non Omne nequam quod in nobis exsecraris, obrue, optet emori. si videre te possit moriendo mercari? Mores aptos, cor quietum, sancta quæque conNonne est nostræ consummatio gloriæ, si vel pos[gere. simus inter nos et tuum Filium te mediatricem habere? Ex debito est, Domina, si nostri memineris, propter hoc enim facta; propter hoc es electa, ut apud dulcissimum Filium causam nostram piissima tuearis. Insere cordi et ori nostro tui nominis irremissam memoriam, quam cui dederis, securus dico, quia jam cœlestem incipit prægustare gloriam. Quid enim te dulcius, quid tua recordatione securius? B tibi enim non orare, sed ubique imperare præsto est. Jube ergo ut in præsenti miseria te nobis invisceres, et jam miseria non est. Fac ut quidquid sumus ex te simus, et cum nos tibi feceris, præter tua nil restet ex nobis.

Rhythmus ad B. Virginem, et S. Joannem
Evangelistam

Erumnarum et dolorum plena gerens viscera,
De meorum exsecranda peccatorum fovea,
Quorum miser, velim nolim, patior damna,
Te reclamo salvatricem, puritatis domina.
Ad tuorum me factorum mentionem confero.
Te spem meam singularem, te salutem compute.
Non aspernans me contemnas, dum te, Mater, c
[invoco.

Sed hoc licet sim indignus, fac mihi quod filio,
O beata orbis omnis pretio valentior!
Tu prædicta Dei voce mundi sub primordio,
Cujus partum tota vatum præconatur concio,
Sola plebis expetenda Christianæ portio.
Virgo, dives prisco pietatum quondam tempore,
His diebus non minora signa da clementiæ;
Nam si taces, o miranda, quæ spes erit veniæ ?
Nos repulsos quam crudeles depriment miseria!
Graves mei sunt reatus; placa Deum, Domina,
Si te piam sensit olim meretrix Ægyptia,
Virque qui te atque tuum Filium negaverat.
Corde toto te quærentem cur fraudabis venia?
Tui nunquam moris fuit miseros despicere,
Sed plerumque non rogata consuesti visere :
Quanto magis ergo debes postulata adfore,
Quæ profundo appellaris mentis meæ vulnere [f., vi-
[scere],

Plena Dei, et piorum plena prorsus viscerum,
Super omne quod humanæ linguæ valet studium.
Jam tuorum elucescunt claritates munerum.
Orna mores in me curans quidquid est mortiferum.
Nunquam fuit, nec existit par tibi vel similis.
Toti enim creaturæ superexstas nobilis.
Apud Deum sic vox tua constat impetrabilis

Virus ejus atque dolos pellens, obsta Satanæ.
Nec ipsius hortamentis nos permittas cedere.
Sola namque si cœlorum surgis in concilio,
Præcatura pium Patrem cum prædulci Filio;
Succlamabit mox sanctorum tibi juncta concio
Et petita quæque tuo suberunt arbitrio
310 Et, Joannes. tu qui quantæ castitatis con-
[scius,

Tantæ matri, Christo dante, successisti filius.
Audi mea secum vota claris, precor, auribus,
Et a cunctis me diverte pessimis operibus,
Tu, qui terras incolenti mire charus Dominc
Exstitisti, tam felici dignus privilegio
Pro tuorum apud ipsum loquere remedio,
Frangens regna mortis, ejus subde nos imperio.
Illi Verbo quod prompsisti quanto est vicinior,
Tanto magis interventum præsta sollicitior.
Prosint tuæ sanctæ preces se deflenti misero,
Ora semper pro multorum peccatorum conscio
Tuæ multum indigemus largitatis munere.
Quid remittat ut offensas Deo differs dicere.
Quidquid enim postulabis consequeris facile.
Ergo tandem exoratus infelices respice.
Da perennem quam amasti castitatem corporis,
Et a cunctis quæ molestant exime contrariis.
Auge sensum, firma pacem, quidquid nocet re-
[move.

A futuris me refrenans facta mala dilue.
O Regina, jam præsenti inclamata carmine,
Custos ejus ac minister præpotens apostole,
Apud eum qui præ cunctis vos probavit agite
Ut dignetur ad se nostros animos erigere.
Passo sane Christo quondam satis estis memores.
Juxta crucis ejus aram quam stetistis flebiles.
Per hanc ergo sanctæ mortis oro vos mostitiam
Impetretis uti nobis Jesu pii gratiam.

DO Maria, quamvis ore te polluto nominem,
Audi tamen, et a culpis interim da requiem.
Jugem quoque hac in vita da tui memoriam.
Da, Maria dulcis tota, in futura gloriam.
O Joannes, digne multum Dei dici gratia,
Nos et omnes qui te quærunt in periclis libera.
Etsi corpus tribulatur, mentis pelle nocva,
Comprobetur ex effecto quod sit in te gratia.
Da, Maria, tuis servis animæ munditiam.
Da, Joannes, adversorum vincere molestiam.
Nosmet ambo ad virtutis lineam reducite :
Ut conjungi mereamur claritati cœlica,

FINIS.

VEN. GUIBERTI ABBATIS

AD OPUSCULUM DE VIRGINITATE

EPISTOLA NUNCUPATORIA.

311 Quam de se auctor humiliter sentiat.-Etsi nos tam eximiæ hujus virtutis et credimus, et credi volumus, pene totos exsortes, si copiose ipsius gloriæ eminentiam ne excogitando quidem attingere, nedum explicare, possibile est, tuæ dilectioni, licet supra vires a nobis exigat, nihil novimus quod usque ad sanguinem sit negandum. Præsertim cum ad puritatis studium nostra te oratione inhortari expetas, quamvis incongue, et indigne nos hac de re constet esse dicturos, arbitramur tuæ petitioni non obedire neras. Notitiam sane divinæ paginæ, etsi tenuiter, attigimus, cujus præcepta scita verbo, sed opere incognita, maxime, fateor, nostræ damnationi didicimus, si vel ea, non dico his qui respuunt, sed pie rogantibus dilargiri distulerimus. Si ergo nec salutis, neque præmii cura nos advocat, saltem undecunque desperati, et quasi pro certo puniendi, id soluma in omnimoda illa pœna lucremur ut non pro benedicendi inertia, cum pro aliis male gestis plectemur, dolor nobis gehennalis accrescat. Nec enim absque remedio est, si inter mortes vel ab uno nos redemerimus ictu.

A

B

Est et altera ratio non admodum cassa. Si enim persona quælibet sacris enuntiandis dogmatibus sibimet minus apta videtur, et ex pravæ conscientiæ objecta silere disposuit, nimium pudens mihi videtur iste, hunc inutilem necesse est mutet intuitum, et licet plenarie corrigere non possit vitium, agat tamen pro persona quam portat. Talentum humo non subruat, etsi non doctoris, aut prædicatoris officio, clamet, ne secum alii pessima sectando percant, vel præmunientis voto.

Doctus, licet peccatis obnoxius, debet alios verbis ad meliorem frugem provocare. Verbi gratia Ecce cujuspiam divitis filius, paterno ære consumpto, relicta sibi prædia abliguriens totum gulæ immersit, et egens ad infame vivendi devenit exemplum. Si is igitur talis, erroris quidem pœnitens, sed pristino statui redire non prævalens, aliquem moneret logupletem ne nimia effusione suas dilapidaret opes. Vide, inquiens, ne ventri aut inutili largitati studendo ad hoc ut mei sis similis delabaris, quis istum in hoc ridiculum æstimaret? Sane iste aliter audiendus quam ille quem quondam Terentianus legitur Parmeno risisse : Scitum hercle, aiens, hominem, qui de stultis prorsum hominibus insanos facit (TER. Eun. 11, 2, 23). Ille suæ gulositatis fortunas jactando miserum incitat auditorem, is ne ad cala. mitatem ruat, sui imitationem caute evitare doceret. Sed quia nos nosti, et quales nosti a talibus admoneri cupis, pudore recusso, non qua debemus sed

Tibi igitur humiliter, licet aliis impudenter, obtemperare proponimus; sed a te, sen a quibuslibet nobis exprobrandum non est, cum ea de qua cupimus tractare virtute vacui reperti fuerimus, cum idem coacti fecerimus. Et certe si hoc ipsum ex nostro arbitrio, simpliciter tamen, et non quasi ex magisterii auctoritate fuissemus aggressi, spontaneum nostrum bonum non supercilio, aut temeritati ascribi, sed C qua possumus, tuis auribus voce cantamus. gratulatorie excipi debuisset.

OPUSCULUM DE VIRGINITATE.

PRÆFATIUNCULA.

Subjectum

Poesi plus justo delectabatur auctor. valde in tenera adolescentia positus peregi opuscuJum. Nam cum arti metricæ, quæ comes esse consuevit tumoris ac lasciviæ, plus justo insisterem, quidam e meis contubernalibus, homo sine invidia litterarum studiosus, qui rogatu suo plures a me carminum nænias extruserat, Salomon nomine, ad hoc etiam impulit ut super virginitate aliquid dictitarem. Quod opificium, utpote insolitum, metuculosus [al., meticulosus] aggrediens biformiter horrui, dum et lusibus versuum mens dedita, seria prosaicæ gravitatis minus attigerat, et res, quæ tractanda proponebatur, difficilis etiam grandævis intellectibus

[blocks in formation]

tiæ usu jam extædiari debuerant, videamus in tan- A consumens est (Hebr. x11, 29), non inconcinnum æestitum tali appetitui non valere resistere, quinimo non velle, ut mirentur etiam ipsos, qui se continent ab hoc negotio, cohibere se posse. Quod plerumque malum acrius ac magis indomitum, proh pudor! in his quos fatigat senium, quorum caput pessima longevitate incanuit, reperiri solet.

Deum imitatur qui virginitatem serval. Pene, inquam, vires excedenti Deum imitatione sectatur, cum contra naturalis irritamento caloris, et ingenitæ titillationis acumina, non in alterum, sed in semetipsum 312 de certando, quod difficilius est, sempiterno conamine refragatur. In re qualibet exteriori evincenda sæpe valent astuta ingenia, armorum vires, machinæ, obsidionum molestia. Operantur interea per verborum fallaciam plurimi, quæ non B possunt per prælia; sed horum nihil in intestinis negotiis quidquam juvat. Se enim quisque penes se habens, imo se in se ferens, quia aliud quam quod est quisque non est, nec in duo dividi, ut pars parti adversetur, potest. Seipsum plerumque superare in tantum pene non potest ut sua a seipso dissecari membra posse levius æstimet quam nolle id quod se velle et appetere ipsa potissimum natura docuerit.

Cum igitur voluntarie quidpiam mens ambiat (de his cupiditatibus loquor, quæ nos originaliter afficiunt) et universi illico corporis amor voluntati mentis comes assistat, cum flagrent venæ, cum cordis robur elangueat, cum ignis intimus viscera lassa resolvat, cum caro et animus in unum miserabiliter ruant, quæso, in uno illo tunc homine tot ictibus obruto, quæ pars remedium aliunde delatura remansit, unde ad reprimendum mentis rogum vel minimam stillam eliciet, qui totus est flamma? mirum nempe unum aliquid contra se in bellum sua proprie voluntatis posse consurgere, ut in cujus desiderio præcipue defecerit, id ne agat sibi im

peret.

[ocr errors]

His exercitari docta confiictibus illa viva antiquorum sagacitas, dum inter se et bestias quid debeat rimatur distare non unum a Deo in nobis corpus esse debere et spiritum, ut nil efficiat spiritus nisi quod corporis usui prosit, quod satis in animalium vita promptum esse dignoscitur, prudentissime reperit, et ut non alterutrum alterum vicissim aut D subigeret, aut præferret, sed regimen totius mortuum corporis spiritui æterna soliditate maneret, et se homo adversum se divisum perpetua horum duorum hostilitate noscet, dum viveret nos instruxit. Sed Deo opitulante de his alias morosius tractare licebit. Ad prioris quam prælibavimus sententiæ redeamus exordia.

CAPUT II.

Virtutes simile quid cum Deo. Cum omne datum optimum, et omne donum perfectum a Patre descendat luminum (Jac. 1, 47), prudentis animi cuique attendendum est, quomodo quæque quas ex eo excipimus fonte virtutes, quiddam suo semper simile habeant præbitori, Si Deus noster, ut scribitur, ignis

mo quod hi igniculi, quasi quidam æternalis illius
solis radioli, nos ad eundem a quo infunduntur,
arrigunt. Sed patenter rei hujus enuntiat conside-
ratio, et nostra ab ipso procedere debere credi bona,
et nullo modo credi debere bonum, quod ad ima et
terrena nostros, quamvis imagine pietatis, imprimat
cogitatus. Si namque materialis hæc flamma suæ
sic naturæ semper indicat qualitatem, ut indesinen-
ter ad superna contendat, quanto plus incorruptibilis
illius ignis portiones, scilicet a Deo nobis insitæ
virtutes, ipsum imitari ad ipsumque evolare de-
bent? Hæ sunt illa Dei similitudo, ad quam homo
in Genesi legitur factus (Gen. 1, 26), hoc, signatum
super nos lumen vultus ipsius (Psal. VII, 4), propter
hoc, juxta illud poeticum:

Os homini sublime dedit, cælumque videre [al. tueri]
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

(OVID. Metamor.)

Ut cujus regionis esset accola futurus, illuc crebro læta spei inferret intuitus.

Omnes itaque virtutes, cum, ut dicere cœperamus, simile quid suo portendant datori, hæc, de qua loquimur, integritas mentem sui hominis servans, et corpus integre purificat, geminoque quodam officio similitudinem sui Conditoris affectat. Et hæc quantum reor cæteris specialius. Aliarum sane pleræque ita soli menti pertinent ut si plenarie habeantur in animo, quamvis diversa et penitus sæpe contraria exhiberi videantur exterius, mens tamen solida absque ullius destitutionis damno arcem suæ obtinet bonitatis, verbi gratia, inter operandum aliquis orat, et ore compresso, immotis labiis dum universi in quovis exercitio corporis implicat artus, Deum sola meditatione precatur. Alter filium pro ipsius flagellat facinore; prælatus quilibet in subditos acerrime, et, ut putatur, plus æquo infrendet, et tamen discretionis neuter prætergreditur libram, qui scelera ferire, non explere noverit iram.

Ad servandam pudicitiam continuo invigilandum est. Hæc sane cum cordi mundando cautissima provisione incumbat, membra totius corporis, ac si quosque, qui suæ præsint domui officiales, observat, diminutio fiat. Et licet sæpius animus quiddam ne corum inertia, seu libidine interiori substantiæ polliceatur quietum, ne se velle nisi pudicitiam pacemque testetur, nulla tamen securitate sua patitur membra laxari. Jam illam cœli civium serenitatem cogitatuum strepitu imitari affectat, imo illum sumetiam inter carnis crebra convitia quasi dissimulato incommodi accedit, cui proprie, et non collative, sed mum æternæ quietudinis sinum, cui nulla admistio naturaliter essentialis inest integritas, cui per se, et ex se, et in se existenti nihil eorum quæ per aliquid, aut ex aliquo facta sunt necessario accidit, nee Creatorem adminiculo suffulcitur. Extra quem nihil omnino conditum continetur.

Vere feliciter æmula, nil in se extraneum admittens, quidquid corrumpit fugiens spiritus et carnis impassibilitate prosequitur. Felix! et millies felix

audacia, quæ, etiam cœlestium spirituum gloriæ A quia virgo fuit, inter cætera potentiæ suæ miracula

similari non contenta, ipsius sui, quod dictu mirum sit, tranquillitati 313 beatæ nimium invidet Creatoris, non spe quidem eamdem, qua Deus est, naturam adipiscendi, sed ea qua sancti ex Dei filiatione deificantur requie et pace fruendi. Hæc est illa fortitudo asini, non ob irrationabilitatem, sed ob mansuetudinem tolerantiamque in Issachar benedictione positi (Gen. XLIX, 14), qui videns requiem a carnalium bello tumultuum, quod esset bona, et terram, corporis scilicet in quo nunc peregrinando hospitatur carcerem, quæ mitibus in possessionem dabitur, quia optima, humerum supposuit ad portandum pondus diei et æstus, et habitus est contemptui, quasi quædam gravis molestia mundi luxus. Hæc sunt sanctæ hujus primą excogitamenta virtutis, ut sicut suus auctor essentialis potentia ab omni motu, et superflua cogitatione dignoscitur exsors, ita quemque sui studiosum integritas quantum in corruptela positus homo fjeri patitur, ab inor dinato quolibet impetu reddat immunem; in tantum ergo similem dixerim.

CAPUT III.

adjicientes, deitatem sibi ignis ascripserunt. Ignis enim nihil generat; nihil etiam virgo. Unde et virgines ipsius servituras fano cum instituissent, tanta disciplinæ severitate earum lasciviæ obstiterunt, ut legibus edicerent Vestalem virginem stupri insimulatam, et convictam, cum suo vivam stupratore terra debere obrui. Quod attentissime vestigare, nec inultum dimittere Romanis solertia multa fuit.

Si igitur tantopere vilissimum, ne laberetur, vitrum tunc temporis servabatur, quod certe cum præcipue reniteret nullum erat, et integrum ne duo quidem vilia corna valebat. Quid illud omni topazio nobilius margaritum debet habere custodiæ, præsertim apud nos, quibus sua præ auribus crebro leB guntur præmia? locum ergo in Christiano pectore virtus obtineat, quos regno et gloria pollicitis Christus invitat. Si inter paganismum viguit, cum sine vitæ utriusque præmio sola greges miseros pœna cogebat, amplectatur suam solitudinem quisquis jugali consortio huc usque caruit, et ex conjugatorum molestiis, imo miseriis, astutior factus, suæ paci, magis vero beatitudini nunquam deceptus, precor, invideat. Noverat plane Apostolus cum clamaret, tribulationem habituros hujusmodi (I Cor. 1, 28), sed quam bonum sibi fore non retice!, si sic manerent, uti ipse maneret (Ibid, 7). O quantæ alacritatis pennas, quibus cœlum subeat, sibi subripit qui tam negotioso commercio se immergit!

De Filii Dei temporali generatione. Accedit et huic tam præcipuæ adventioni altera non usquequaque improbanda ratio, quod videlicet indisputabilis ex Patris æternitate coæterni Filii ortus, non de exterius adhibita, quæ illi nativitati cooperaretur, substantia, ne nostrarum geniturarum, conjugaliumve necessitudinum officio, corruptivoque semine C constat celebratus, sed ex illo inscrutabili sacrario, thesauroque Patris, non aliud quid alterum quam quod ipse, aut effigiale, sed sua, absque qua •nec puncto quidem fuit, sapientia virtusque prodiit, competenti sibi generandi modo, ut ipse munditia mundificans omnium quæ mundificat glorias excederet, et ex se, igne scilicet vivificante, qui cuncta foveat Filius tanquam splendor exiret. Talibus ad roborandam continentiam Christiana vivacitas instruitur argumentis, et in temporaria voluptate gerenda cedens aliis. omne quod sibi de sæculari amore irrepit, subnervat, et perpetua sterilitate mundo infructuosa marcere disponens, spiritualiter Deo fecunda, et illibatæ de pretio pudicitiæ, omni flore gratius, spe gaudiosa præpollet.

Cum igitur Deum, non sine Scripturæ testimonio, quasi quemdam ignem accipiat, de quo nii nisi quod spirituale sit certum est gigni, non absurde ei in isto se comparat, quæ dum ruitura carnis posteritate sese spontanea privat, fit ut eo studiosius demum fidei documentis, quos poterit Deo parturiat, et non morituræ sobolis semen ad dolorem, sed æternaliter victuræ ad gaudium fundat. Nefarium est si Christianus quispiam tam beato vitæ generi refragetur, et nimis causetur arduum, nec debere servari contendat, cum apud veteres observatum evidenti gentilium litterarum patescat exemplo. Vestam quamdam voluerunt esse deam, quam et matrem magnam, et nescio quæ alia infinita de ea fabulantur, quam,

CAPUT IV.

Ratio qua virginitas amplectenda suadetur.-Excitat, et non injuria, sed perquam juste illud etiam ad hujus virtutis amorem, piorum quorumque affectus. Quod scilicet olim propositum a sæculis incorporandi verbi mysterium, non aliunde quam ex sacrosancta pretiosæ Virginis alvo patratum, de suæ salvationis jucunda proventu, fidelis mens nulla non gaudet. Quis enim vel quæ potius posita in ancipiti de sua servanda virginitate consilio, dum eminentissimum decus tanti partus attendit, non ad prosequenda protinus vestigia tantæ Genitricis aspiret? Mirandum si sufficere considerando huic miraculo valeremus, magnopere nobis esset quod Deus huD manæ continentiæ bonum adeo magnipendat, cum omnes nostræ munditiæ suæ puritati collatæ, pannus menstruatæ a propheta 314 judicentur (Isa. LXIV, 6), et ea, quæ plerumque ipsi in nobis minas placitura putamus, aut certe quod non sine pœna est, habenda pro nihilo (Luc. xvii, 10), hæc, etsi apud nos nulla sint aut vilia, tantopere acceptare dignetur. Cum enim aliunde, et longe nobilius, sublimiusque quam feminea sit virginitas, multis modis aliis sese procreare divinitas posset. Licet enim foret virgo, tamen quia femina, uteri sui dignitas non confertur ad Deum, qui virtutum quarumque glorias mortalibus intimare veniebat. Singularem istam, quam ne conjugium fœdare videretur, laudavit qui- • dem, sed non ex præcepto edidit, quam reverenda

et mirabilis æstimari debeat solo, ut sic dixerim, A tas est, indesinenti studio satagamus, præfixit eos. nutu suæ electionis ostendit.

Elegit ergo suo corpori Virginis corpus, quodam nobis modo silenter innuens quod aperte hæc sonare videatur: Etsi vestræ causa fragilitatis, imo ne conjugia malum putetis, ut virginitati studeatis præcipere vereor, evidentibus tamen meæ conceptionis conversationisque indiciis, ad quid potissimum anhelare debeatis insinuo, cum per integram natus ad vos devenerim, et integerrime vobiscum me habuerim, et inter eos, quos mei magisterii scholæ asciveram, omnes quidem præcipue, sed illum specialius, qui Virgo fuerat, meæ charitudini familiariusque allegeram. Quos ergo privilegiis me honoratioribus donare videtis, quanti apud me sint eorum sinceritatis merita cæteris clariora pensare debetis. Sufficere possent hæc virginitatis exempla.

CAPUT V.

Angelos puros et corporis expertes sibi ministros elegit Deus. Dignitate angeli præcellunt homines. Angelos longe superat B. Virgo. —Aliud quoque non præterire operæ pretium reor, quod illud singulariter mundum, utpote quod est et supra et extra etiam mundum, cui nihil, dum corruptibilia regit, corruptibilitatis ant vitii infligere aliqua valet molestia, non alios ad sibi familiarius obsequendum quam incorporeæ substantiæ creaturas assumpsit. Quos sicut jam immutabiles æterna Deo obediendi voluntas, et excellentis honor naturæ, ab omni quod est indecens integerrimos reddit, sic suo Auctori creaturis aliis gloriosus eorum ordo vicinius hæsit. Quorum quanta habeatur summa, quamque præemineat dignitas, ex eo præcipue potest perpendi quod certa auctoritate scitur nullum hominum ad eum sanctitatis gradum pertingere posse, ut minimum angelorum gloriæ quantitate præcellat. Inde tamen excipitur quæ Dominum gloriæ ex se protulit Virgo, cui per Filium nil cœleste non subjectum, non novitia, sed veteri et probata testificatione didicimus.

B

C

Omni itaque nobis acumine animi pervidendum Deum, cum sibi ministros instituit, tunc adhuc faturo generi hominum, quos peccaturos noverat, mutam quamdam in suis angelis regulam præscripsisse, ut cum Regis sui curiam et ejus officiales singulos D attenderent, in cubiculariis et pincernis, ut ita loquar, familiarioribusque necessariis singularem munditiæ claritudinem mirarentur; et exinde colligerent, quod intra palatinorum ejus contubernia admitti nullo modo possent, nisi maximo sudore ejusdem participes nitoris ac pudicitiæ, quam illi naturaliter insitam possident, prius esse curarent. Non autem cos carnali præpeditos condidit grave, dine, quibus colluctatio adversus carnem esset et sanguinem, et violentia diuturna belloque nimio tandem sicuti nos ad impassibilitatem pertingerent; sed absque sexu, absque exteriori interiorique creans molestia, similitudinem nobis perfectionis, cujus conformitati inhiare, quantum nostro pulveri faculPATROL. CLVI.

dem.

Sed hæc tanti decoris, hæc tam digna Regis Dei familia, quibus nihil post suum auctorem conferri potest, illi in mulieribus benedictæ, quæ Deum suum peperit, virginitati subjacet, et ipsa vere sublimis, quia humilis, dum sui dispensationem Con. ditoris adorat, ejusdem dispensationis ministram consequenter honorat. Læta se ei subjicit per cujus officium partus damna proprii ordinis, de humani generis supplemento reparari gratulabunda cogno scit. Mirum sane, sed veri plenum, Virginem angelis principari.

Sed scio mihi objiciendum non Virgini, sed Domini Matri angelos fore subjectos, rem in nimium me extollere velle. Esto, attamen constat quia si Domini Matri subjiciuntur, et Domini Mater non esse virgo non potest, profecto Virgini subesse pro bantur. Privilegium siquidem potentiæ ascribendum est Matri, sic tamen ut virginitas non negetur pari ter honorari, quamvis ejus laudi, integritati scilicet satis esse queat, quod de illibata nascitur Deus. Sed quid tantopere a proceribus ei honorem queramus impendi, cum per se Rex ipse ita eam muneribus prosequatur, ut ille affectus, quem beato apostolo, qui pectori ejus cœnantis incubuit, Matri ad totius decus gloriæ sufficere posset. Mira cætera, quæ pene modum felicitatis exeunt, pigritamur allexere. Pensanda sagaci ea lectori committimus, qui si plene intenderit, quod queratur de Joannis honore non erit, qui virgo Virginis Filio sub tanto matris adoptiva successione successit. Haud dubium igitur, quin majestas angelica omnem virgineum ordinem præmaxime veneretur, cum nihil inter quarumquo virtutum sanctos nobilius, sibique similius habeatur.

[ocr errors]

Ad quid Paulus dextrum, Petrus sinistrum locum obtineant in picturis. Illud quoque laudi isti ex superfluo adjicere 315 audebimus quod in veteribus quibusdam Romæ picturis Salvatoris imago Paulum dextræ, Petrum vero apostolum, quod præposterum putatur adpictum, perhibetur habere sinistræ. Quod cum quid significaret is ordo, qui videretur inordinatus, a prudentibus exquisissem, dictum mihi est, Paulum fore idcirco ad dexteram, quod virgo fuerit, Petrum ad sinistram, quod conjugatus. De Petro nemo hæsitat, cujus ex Evangelio socrum, filiam ex gestis Petronillam novimus. At Paulus plurimum aliquibus forsitan scrupulum movet, sed si verba ipsius pro ipso consulere volumus, fateor lucidum quid reperimus. Qui cum consilium nubentibus, et uxores ducentibus daret, intulit novissime melius illis futurum, si sic permanerent sicut et ipse (I Cor. vii, 40). Ex quo hæc opinio non prorsus ignava putatur. Dum enim ante Christiani smum patrio suo Deo sine querela se deseruisse lestetur (Phil. 111, 6), et æmulatorem divinæ legis, paternarumque traditionum se supra suos coætaneos exstitisse commemoret (Gal. 1, 14), et hoc in adole

19

« VorigeDoorgaan »