Pagina-afbeeldingen
PDF

possumus, a te tamen medullitus posse deposcimus. Reverberant nos carnalitatum turbines ; verum ad dirimendos illos provocant nos expertæ semper in te dulcedines. His exsatiari, has avidissimis praecordiis combibere satius est quam vivere. Et quis vivit nisi qui ie affectualiter sentit ? Quis nisi demens nom optet emori. si videre te possii moriendo mercari ? Nonne est nostræ consummatio gloriæ, si vel possimus inter nos et tuum Filium te mediatricem habere ? Ex debito est, Domina, si nostri memineris, propler hoc enim facta; propter hoc es electa, ut apud dulcissimum Filium causam nostram piissima tuearis. Insere cordi et ori nostro tui nominis irremissam memoriam, quam cui dederis, securus dico, quia jam coelestem incipit prægustare gloriam. Quid enim te dulcius, quid tua recordatione securins? tibi enim non orare, sed ubique imperare praesto est. Jube ergo ut in præsenti miseria te nobis invisceres, et jam miseria non est. Fac ut quidquid sumus ex

te simus, et cum nos tibi feceris, præter tua nil restet ex nobis.

Rhythmus ad B. Virginem , et S. Joannewn
Evangelistam

Erumnarum et dolorum plena gerens viscera,
De meorum exsecranda peccatorum fovea,
Quorum miser, velim nolim, patior damna,
Te reclamo salvatricem, puritatis domina.
Ad tuorum me factorum mentionem confero.
Te spem meam singularem, te salutem comp»te.

Non aspernans me contemnas, dum te, Mater, c;

[invoco.
Sed hoc licet sim indignus, fac mihi quod filio,
0 beata orbis omnis pretio valentior !
Tu praedicta Dei voce mundi sub primordio,
Cujus partum tota vatum præconatur concio,
Sola plebis expetenda Christianæ portio.
Wirgo, dives prisco pietatum quondam tempore,
His diebus non minora signa da ciementiæ;
Nam si taces, o miranda, quæ spes erit veniæ ?
Nos repulsos quam crudeles depriment miseriæ !
Graves mei sunt reatus; placa Deum, Domina,
Si te piam sensit olim meretrix Ægyptia,
Virque qui te atque tuum Filium negaverat.
Corde toto te quærentem cur fraudabis venia ?
Tui nunquam moris fuit miseros despicere,
Sed plerumque non rogata consuesti visere :
Quanto magis ergo debes postulata adfore,
Quæ profundo appellaris mentis meae vulnere [f., vi-

[scere],
Plena Dei, et piorum plena prorsus viscerum,
Super omne quod humanæ linguæ valet studium.
Jam tuorum elucescunt claritates munerum.
0rna mores in me curans quidquid est mortiferum.
Niinquam fuit, nec existit par tibi vel similis.
Toti enim creaturæ superexstas nobilis.
Apud Deum sic vox tua constat impetrabilis

A Ut ad aures Regis regum nulla tam sit habilis.
In nos ergo per materna respice præcordia,
Atque nostra tu tuæ proli suggere suspiria,
Fluxum carnis atque vagos appetitus tempera;
Rore semper castitatis pectus hoc refrigera,
Omne nequam quod in nobis exsecraris, obrue,
Mores aptos, cor quietum, sancta quæque coii-
[gere.
Virus ejus atque dolos pellens, obsta Satanæ.
Nec ipsius hortamentis nos permittas cedere.
Sola mamque si coelorum surgis in concilio,
Praecatura pium Patrem cum prædulci Filio;
Succlamabit mox sanctorum libi juncta concio
Et petita quæque tuo suberunt arbitrio
310 Et, Joannes. tu qui quantæ castitatis con-
- - [scius,
Tantæ matri, Christo dante, successisti filius.
Audi mea secum vota claris, precor, auribus,
Et a cunctis me diverte pessimis operibus,
Tu, qui terras incolenti mire charus Dominc
Exstitisti, tam felici dignus privilegio
Pro tuorum apud ipsum loquere remedio,
Frangens regna mortis, ejus subde nos imperio.
llli Werbo quod prompsisti quanto est vicinior,
Tanto magis interventum praesta sollicitior.
Prosint tuæ sanctæ preces se deflenti misero,
Ora semper pro multorum peccatorum conscio
Tuæ multum indigemus largitatis munere.
Quid remittat ut offensas Deo differs dicere.
Quidquid enim postulabis consequeris facile.
Ergo tandem exoratus infelices respice.
Da perennem quam amasti castitatem corporis,
Et a cunctis quæ molestant exime contrariis.
Auge sensum, firma pacem, quidquid nocet re-
[move.

[ocr errors]

A futuris me refrenans facta mala dilue.
0 Regina, jam præsenti inclamata carmine,
Custos ejus ac minister præpotens apostole,
Apud eum qui præ cunctis vos probavit agite
Ut dignetur ad se noslros animos erigere.
Passo sane Christo quondam satis estis memores.
Juxta crucis ejus aram quam stetistis flebiles.
Per hanc ergo sanctæ mortis oro vos moestitiam
Impetretis uti nobis Jesu pii gratiam.
p 0 Maria, quamvis ore te polluto nominem,
Audi tamen, et a culpis interim da requiem.
Jugem quoque hac in vita da tui memoriam.
Da, Maria dulcis tota, in futura gloriam.
0 Joannes, digne multum Dei dici gratia,
Nos et omnes qui te quærunt in periclis libera.
Etsi corpus tribu!atur, mentis pelle nocta,
Comprobetur ex effecto quod sit in te gratia.
Da, Maria, tuis servis animæ munditiam.
Da, Joannes, adversorum vincere molestiam.
Nosinet ambo ad virtutis lineam reducite :
Ut conjungi n;ereamur claritati coelicar.

riNIS.

[ocr errors][merged small]

311 Quam de se auctor humiliter sentiat.—Etsi nos A Est et altera ratio non admodum cassa. Si enim

tam eximiæ hujus virtutis et credimus, et credi volumus, pene totos exsortes, si copiose ipsius gloriæ eminentiam ne excogitando quidem attingere, nedum explicare, possibile est, tuae dilectioni, licet supra vires a nobis exigat, nihil novimus quod usque ad sanguinem sit negandum. Praesertim cum ad puriualis studium nostra te oratione inhortari expetas, quamvis incongue, et indigne nos hac de re constet esse dicturos, arbitramur tuæ petitioni non obedire nefas. Nouitiam sane divinæ paginæ, etsi tenuiter, attigimus, cujus præcepta scita verbo, sed opere incognita, maxime, fateor, nostræ dammationi didicimus, si vel ea, non dico his qui respuunt, sed pie rogantibus dilargiri distulerimus. Si ergo nec salutis, neque præmii cura nos advocat, saltem undecunque desperali, et quasi pro certo puniendi, id soluta in omnimoda illa poena lucremur ut non pro benedicendi ineruia, cum pro aliis male geslis plectemur, dolor nobis gehennalis accrescat. Nec enim absque remedio est, si inter mortes vel ab uno nos redemerimus ictu. Tibi igitur humiliter, licet aliis impudenter, obtemperare proponimus; sed a te, sem a quibuslibet nobis cxprobrandum non est, cum ea de qua cupimus tractare virtute vacui reperti fuerimus, cum idem coacti fecerimus. Et certe si hoc ipsum ex nostro arbitrio, simpliciter tamen, et non quasi ex magisterii auctoritate fuissemus aggressi, spontaneum nostrum

persona quælibet sacris enuntiandis dogmatibus sibimet minus apta videtur, et ex pravæ conscientiæ objecta silere disposuit, nimium pudens mihi videtur iste, hunc inutilem necesse est mutet intuitum, et licet plenarie corrigere non possit vitium, agat tamen pro persona quam portat. Talentum humo non subruat, etsi non doctoris, aut prædicatoris oflicio, clamet, me secum alii pessima sectando pereant, vel præmunientis voto. Doctus, licet peccatis obnoxius, debet alios verbis ad meliorem frugem provocare. — Verbi gratia : Ecce cujuspiam divitis filius, paterno ære consumpto, relicta sibi prædia abliguriens totum gulæ immersit, et egens ad infame vivendi devenit exemplum. Si is igitur talis, erroris quidem pœnitens, sed pristino statui redire non prævalens, aliquem monerel lefupletem ne nimia effusione suas dilapidaret opes. Vide, inquiens, me ventri aut inutili largitati studemolo ad hoc ut mei sis similis delabaris, quis istum in hoc ridiculum æstimaret? Sane iste aliter audiendus quam ille quem quondam Terentianus legitur Parmeno risisse : Scitum hercle, aiens, hominem, qui de stultis prorsum hominibus insanos facit (TER. Eun. 11, 2, 23). Ille suæ gulositatis fortunas jactando miserum incitat auditorem, is ne ad calamitatem ruat, sui imitationem caute evitare doceret. Sed quia nos nosti, et quales nosti a talibus admoneri cupis, pudore recusso, non qua debemus sed

bonum non supercilio, aut temeritati ascribi, sed C qua possumus, tuis auribus voce cantamus.

gratulatorie excipi debuisset.

OPUSCULUM DE VIRGINITATE.

PRÆFATIUNCU;LA.

Poesi plus justo delectabatur auctor. — Sul)jectum valde in tenera adolescentia positus peregi opusculum. Nam cum arti metricæ, quæ comes esse comsuevit tumoris ac lasciviæ, plus justo insisterem, quidam e meis contubernalibus, homo sine invidia litterarum studiosus, qui rogatu suo plures a me carminum nænias extruserat, Salomon nomine, ad hoc etiam impulit ut super virginitate aliquid dictitarem. Quod opificium, utpote insolitum, metueulosus [al., meticulosus] aggrediens biformiter horrui, dum et lusibus versuum mens dedita, seria prosaicæ gravitatis minus attigerat, et res, quæ tractanda 9r9p0nebatur, difficilis etiam grandævis intellectihus

erat. Quod quomodo explicuerim curiosus sic lector advertat ut, quæ bene senserim, Deo, si qua secus quam debui, pubertati referat. CAPUT PRIMUM.

Quam excellens sit virginitas et ardua. Voluptuosi, quomodo possit contineri, capere nequeunt. — Quid mirum, si illud felix integritatis nomen adeo gloriosas in humanis moribus possidet laudes, cum per homines suo adhuc cinere amictos, et cadaverosi hujus corporis de fasce gementes, suum, modo satis arduo, et pene vires excedenti imitatione, auctorem sectari contendat ? Arduo quidem. Et non mimimum, cum eos, qui diuturio carnalis experien

tiæ usu jam extædiari debuerant, videamus in tan- A
tum tali appetitui non valere resistere, quiniimo non
velle, ut mirentur etiam ipsos, qui se continent ab
hoc negotio, cohibere se posse. Quod plerumque
malum acrius ac magis indomitum, proh pudor !
in his quos fatigat senium, quorum caput pessima
longævitate incanuit, reperiri solet.
Deum imitatur qui virginita!em servat. — Pene,
inquam, vires excedenti Deum imitatione sectatur,
cum contra naturalis irritainento caloris, et ingenitæ
tiiillalionis acumina, non in alterum, sed in semet-
ipsum 312 de certando, quod diflicilius est, sen-
piterno conamine refragatur. In re qualibct exteriori
evincenda sæpe valent astuta ingenia, armorum
vires, machinæ, obsidionum molestia. Operantur

consumens est (Hebr. xii, 29), non inconcinnum testimo quod hi igniculi, quas: quidam æternalis illius solis radioli, nos ad eumdem a quo infundunlur, arrigunt. Sed patenter rei hujus enuntiat consideratio, et nostra ab ipso procedere debere credi bona, et' nullo modo credi debere bonum, quod ad ima et terrena nostros, quamvis imagine pietatis, imprimat cogitauus. Si namque materialis hæc flamma suæ sic naturæ semper indicat qualitatem, ut indesinenter ad superna contendat, quanto plus incorruptibilis illius ignis portiones, scilicet a Deo nobis insitæ virtutes, ipsum imitari ad ipsumque evolare debent ? IIæ sunt illa Dei similitudo, ad quam homo in Genesi legitur factus (Gen. 1, 26), hoc. signatum super nos lumen vultus ipsius (Psal. vii, 4), propter

interea per verborum fallaciam plurimi, quæ non B hoc, juxta illud poeticum :

possunt per prælia; sed horum nihil in intestinis negotiis quidquam juvat. Se enim quisque penes se habens, imo se in se ferens, quia aliud quam quod est quisque non est, nec in duo dividi, ut pars parti adversetur, potesl. Seipsum plerumque superare in tantum pene non potest ut sua a seipso dissecari membra posse levius æstimet quam nolle id quod se velle et appetere ipsa potissimum natura docuerit.

£um igitur voluntarie quidpiam mens ambiat (de his cupiditatibus loquor, quæ nos originaliter afliciunt) et universi illico corporis amor voluntati mentis comes assistat, cum flagrent venae, cum cordis robur elangueat, cum ignis intimus viscera lassa resolvat, cum caro et auimus in unum miserabiliter ruant, quæso, in uno illo tunc homine tot ictibus obruto, quæ pars remedium aliunde delatura remansit, unde ad reprimendum mentis rogum vel minimam stillam eliciet, qui totus est mamma? mirum nempe unum aliquid contra se in bellum suae propriæ voluntatis posse consurgere, ut in cujus desiderio præcipue defecerit, id ne agat sibi imperet.

Ilis exercitari docta confictibus illa viva antiquo. rum sagacitas, dum inter se et bestias quid debeat rimatur distare non unum a Deo in nobis corpus esse debere et spiritum, ut nil efficiat spiritus nisi quod corporis usui prosit, quod satis in animalium vita promptum esse dignoscitur, prudentissime reperit, et ut non alterutrum alterum vicissim aut D. subigeret, aut præferret, sed regiinen totius mortuum corporis spiritui aeterna soliditate maneret, et se homo adversum se divisum perpetua horum duorum hostilitate noscet, dum viveretnosinstruxit. Sed Deo opitulante de his alias morosius tractare licebit. Ad prioris quam prælibavimus sententiæ redeamus exordia.

CAPUT II.

Virtutes simile quid cum Deo. Cum omne datum optimum, et omne donum perfectum a patre descendat luminnm (Jac. i, 17), prudentis animi cuique attendendum est, quomodo quæque quas ex eo excipimus fonte virtutes, quiddam suo semper simile habeant præbitori, Si Deus noster, ut scribitur, ignis

0s homini sublime dedit, caelumque videre [al. tueri]
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
(0vid. Metamor.)
Ut cujus regionis esset accola futurus, illuc crebro
lætæ spei inferret intuitus.
0mnes itaque virtutes, cum, ut dicere coeperamus,
simile quid suo portendant datori, hæc, de qua
loquimur, integritas mentem sui hominis servans,
et corpus integre purificat, geminoque quodam officio
similitudinem sui Conditoris affectat. Et haec quan-
tum reor caeteris specialius. Aliarum sane pleræque
ita soli menti pertinent ut si plenarie habeantur in
animo, quamvis diversa et penitus sæpe contraria
exhiberi videantur exterius, mens tamen solida
absque ullius destitutionis damno arcem suæ obtinet
bonitatis , verbi gratia , inter operandum aliquis
orat, et ore compresso, immotis labiis dum universi
in quovis exeroitio corporis implicat artus, Deum
sola meditatione precatur. Alter filium pro ipsius
flagellat facinore; prælatus quilibet in subditos
acerrime, et,' ut putatur, plus æquo infrendet, et
tamen discretionis neuter praetergreditur libram,
qui scelera ferire, non explere noverit iram.
Ad servandam pudicitiam continuo invigilandum
est. — Haec sane cum cordi mundando cautissima
provisione incumbat, membra totius corporis, ac si
quosque, qui suæ præsint domui officiales, observat,
ne eorum inertia, seu libidine interiori substantiæ
diminutio fiat. Et licet sæpius animus quiddam
polliceatur quietum, ne se velle nisi pudicitiam pa-
cemque testetur, mulla tamen securitate sua patitur
membra laxari. Jam illam coeli civium serenitatem
etiam inter carnis crebra convitia quasi dissimulato
cogitatuum strepitu imitari affectat, imo illum sum-
mum æternæ quietudinis sinum, cui nulla admistio
incommodi accedit, cui proprie, et non collative, sed
naturaliter essentialis inest integritas, cui per se,
et ex se, et in se existenti nihil eorum quae per ali-
quid, aut ex aliquo facta sunt necessario accidit,
nee Creatorem adminiculo suffulcitur. Extra quem
nihil omnino conditum continetur.
Vere feliciter æmula, nil in se extraneum admit-
tens, quidquid corrumpit fugiens spiritus et carnis
impassibilitate prosequitur. Felix! et millios felix

audacia, qu;e, etiam coelestium spirituum gloriæ A quia virgo fuit, inter cætera potentiæ suæ miracula

similari non contenta, ipsius sui, quod dictu mirum sit, tranquillitati 313 beatae nimium invidet Creatoris, non spe quidem eamdem, qua Deus est, naturam adipiscendi, sed ea qua sancti ex Dei filiatione deificantur requie et pace fruendi. Ilæc est illa fortitudo asini, non ob irrationabilitatem, sed ob mansuetudinem tolerantiamque in Issachar benedictione positi (Gen. xlix, 14), qui videns requiem a carnalium hello tumultuum, quod esset bona, et terram, corporis scilicet in quo nunc per egrinando hospitatur carcerem, quæ mitibus in possessionem dabitur, quia optima, humerum supposuit ad portandum pondus diei et æstus, et habitus est comtemptui, quasi quaedam gravis molestia mundi luxus. Hæc sunt sanctæ hujus prima excogitamenta virtutis, ut sicut suus auctor essentialis potentia ab omni motu , et superflua cogitatione dignoscitur exsors, ita quemque sui studiosum integritas quantum in corruptela positus homo fieri patitur, ab inordinato quolibet impetu reddat immunem; in tantum ergo similem dixerim. CAPUT III. De Filii Dei temporali generatione. — Accedit et huic tam præcipuæ adventioni altera non usquequaque improbanda ratio, quod videlicet indisputabilis ex Patris æternitate co;eterni Filii orlus, non de exterius adhibita, quæ illi nativitati cooperaretur, substantia, ne nostrarum geniturarum , conjuga\iumve necessitudinum officio, corruptivoque semine C. conslat celebratus, sed ex illo inscrutabili sacratio, thesauroque Patris, non aliud quid alterum quam quod ipse, aut effigiale, sed sua, absque qua • nec puncto quidem fuit, sapientia virtusque prodiit, competenti sibi generandi modo, ut ipse munditia mundificans omnium quæ mundificat glorias excederet, et ex se, igne scilicet vivificante, qui cuncta foveat Filius tanquam splendor exiret. Talibus ad roborandam continentiam Christiana vivacitas instruitur argumentis, et in temporaria voluptate gerenda cedens aliis. omne quod sibi de s;eculari amore irrepit, subnervat, et pcrpetua sterilitate mundo infructuosa marcere disponens, spiritualiter Deo fecunda, et illibatæ de pretio pudicitiæ, omni flore gratius, spe gaudiosa præpollet. Cum igitur Deum, non sine Scripturæ testimonio, quasi quemdam ignem accipiat, de quo nii nisi quod spirituale sit certum est gigni, non absurde ei in isto se comparat, quæ dum ruitura carnis posteritate sese spontanea privat, fit ut eo studiosius demum fidei documentis, quos poterit Deo parturiat, ct non morituræ sobolis sem.en ad do!orem, sed aeternaliter victuræ ad gaudium fundat. Nefarium est si Chri£tianus quispiam tam beato vitæ generi refragetur, et nimis causetur arduum, nec debere servari contendat, cum apud veteres observatum evidenti gentilium litterarum patescat exemplo. Vestam quamdam voluerunt esse deam, quam et matrem magnam, et nescio quæ alia infinita de ea fabulantur, quam,

adjicientes, deitatem sibi ignis ascripserunt. Ignis enim nihil generat ; nihil etiam virgo. Unde et virgines ipsius servituras fano cum instituissent, tanta disciplinæ severitate earum lasciviæ obstiterunt, ut legibus edicerent Westalem virginem stupri insimulatam, et convictam, cum suo vivam stupratore terra debere obrui. Quod attentissime vestigare, nec inultum dimittere Romanis solertia multa fuit. Si igitur tantopere vilissimum, ne laberetur, vitrum tunc temporis servabatur, quod certe cum præcipue reniteret nullum erat, et integrum ne duo quidem vilia corna valebat. Quid illud omni topazio nobilius margaritum debet habere custodiæ, præsertim apud nos, quibus sua præ auribus crebro leguntur praemia? locum ergo in Christiano pectore virtus obtineat, quos regno et gloria pollicitis Christus invitat. Si inter paganismum viguit, cum sine vitæ utriusque præmio sola greges miseros poena cogebat, amplectatur suam solitudinem quisquis jugali consortio huc usque caruit, et ex conjugatorum molestiis, imo miseriis, astutior factus, suæ paci, magis vero beatitudini nunquam dcceptus, precor, invideat. Noverat plane Apostolus c^.m ciamaret, tribulationem habituros hujusmodi (I Cor. 1, 28), sed quam bonum sibi fore non retice!, si sic manerent, uti ipse maneret (1bid , 7). 0 quantæ alacritatis pennas, quibus cœlum subeat, sibi subripit qui tam negotioso commercio se immergit!

CAPUT IV.

IRatio qua virginitas amplectenda suadetur.—Excitat, et non injuria, sed perquam juste illud etiam ad hujus virtutis amorem, piorum quorumque affectus. Quod scilicet olim propositum a sæculis incorporandi verbi mysterium, non aliunde quam ex sacrosancta pretiosæ Virginis alvo patratum, de suæ salvationis jucunda proventu, fidelis mens nulla non gaudet. Quis enim vel quæ potius posita in ancipiti de sua servanda virginitate consilio, dum eminentissimum decus tanti partus attendit, non ad prosequenda protinus vestigia tantæ Genitricis aspiret? Mirandum si sufficere considerando huic miraculo valeremus, magnopere nobis esset quod Deus hu

D manæ continentiæ bonum adeo magnipendat, cum

omnes nostræ munditiæ suæ puritati collatæ, pannus menstruatæ a propheta 314 judicentur (Isa. lxiv, 6), et ea, quæ plerumque ipsi in nobis minus placitura putamus, aut certe quod non sine pœna est, hai)enda pro nihilo (Luc. xvii, 10), hæc, etsi apud nos nulla sint aut vilia, tantopere acceptare dignetur. Cum enim aliunde, et longe nobilius, sublimiusque quam feminea sit virginitas, multis modis aliis sese procreare divinitas posset. Licet enim foret virgo, tamen quia femina, uteri sui dignitas non confertur ad Deum, qui virtutum quarumque glorias mortatibus intimare veniebat. Singularem istam, quam ne conjugium fœdare videretur, laudavit qui- * dem, sed non ex præcepto edidit, quam reverenda

et mirabilis æstimari debeat solo, ut sic dixerim, A tas est, indesinenti studio satagamus, præfixit e0s •

nutu suæ electionis ostendit. Elegit ergo suo corpori Virginis corpus, quodam nobis modo silenter innuens quod aperte hæc sonare videatur : Eusi vestræ causa fragilitatis, imo ne conjugia malum putetis, ut virginitati studeatis præcipere vereor, evidentibus tamen meæ conceptionis conversationisque indiciis, ad quid potissimum anhelare debeatis insinuo, cum per integram natus ad vos devenerim, et integerrime vobiscum me habuerim, et inter eos, quos mei magisterii scholæ asciveram, omnes quidem præcipue, sed illum specialius, qui Wirgo fuerat, meæ charitudini familiariusque allegeram. Quos ergo privilegiis me honoratioribus donare videtis, quanti apud me sint eorum sinceritatis merita cæteris clariora pensare debetis. Sufficere possent hæc virginitatis exempla.

CAPUT V.

Angelos puros et corporis expertes sibi ministros elegit Deus. Dignitate angeli præcellunt homines. Angelos longe superat B. Virgo. Aliud quoque non præterire operæ pretium reor, quod illud singulariter mundum, utpote quod est et supra et extra eliam mundum, cui nihil, dum corruptibilia regit, corruplibilitatis aut vitii infligere aliqua valet molestia, non alios ad sibi familiarius obsequendum quam incorporeæ substantiæ creaturas assumpsit. Quos sicut jam immutabiles æterna Deo obediendi voluntas, et excellentis honor naturæ, ab omni quod est indecens integerrimos reddit, sic suo Auctori creaturis aliis gloriosus eorum ordo vicinius hæsit. Quorum quanta habeatur summa, quamque præemineat dignitas, ex eo præcipue potest perpendi quod certa auctoritate scitur nullum hominum ad eum sanctitatis gradum pertingere posse, ut minimum angelorum gloriæ quantitate præcellat. Inde tamen excipitur quæ Dominum gloriæ ex se protulit Virgo, cui per Filium nil coeleste non sul)jectum, non novitia, sed veteri et probata testificatione didicimus.

Omni itaque nobis acumine animi pervidendum Deum, cum sibi ministros instituit, tunc adhuc futuro generi hominum, quos peccaturos noverat, mutam quamdam in suis angelis regulam præscripsisse, ut cum Regis sui curiam et ejus officiales singulos attenderent, in cubiculariis et pincernis, ut ita loquar , familiarioribusque necessariis singularem munditiæ claritudinem mirarentur; el exinde colligerent, quod intra palatinorum ejus contubernia admitti nullo modo possent, nisi maximo sudore ejusdem participes nitoris ac pudicitiæ, quam illi naturaliter insitam possident, prius esse curarent. Non autem cos carnali praepeditos condidit gravedine, quibus colluctatio adversus carnem esset et sanguinem, et violentia diuturna belloque nimio tandem sicuti nos ad impassibilitatem pertingerent; sed absque sexu, absque exteriori interiorique creans molestia , similitudinem nobis perfectionis, cujus conformitati inhiare, quantum nostro pulveri facul

PATRoi.. CLVI.

dem. Sed haec tanti decoris, hæc tam digna Regis Dei familia, quibus miliil post suum auctorem gonferri potest, illi in mulieribus benedictæ , quæ Deum suum peperit, virginitati subjacet, et ipsa vere sublimis, quia humilis, dum sui dispensatiQnem Conditoris adorat, ejusdem dispensalionis ministram consequenter honorat. Læta se ei subjicit per cujus officium partus damna proprii ordinis, de humani generis supplemento reparari gratulabunda cogno^ scit. Mirum sane, sed veri plenum, Virginem angelis principari. Sed scio mihi objiciendum non Wirgini, sed Domini Matri angelos fore subjectos, rem in nimium me exto!lere velle. Esto, attamen constat quia si Domini Matri subjiciuntur, el Domini Mater non esse virgo non potest, profecto Virgini subesse probantur. Privilegium siquidem potentiæ ascribendum est Matri, sic tamen ut virginitas non negetur pariter honorari, quamvis ejus laudi, integritati scilicet satis esse queat, quod de illibata nascitur Deus. Sed quid tantopere a proceribus ei honorem queramus impendi, cum per se Rex ipse ita eam muneribus prosequatur, ut ille affectus, quem beato apostolo, qui pectori ejus coenantis incubuit, Malri ad lotius decus gloriæ sufficere posset. Mira cætera, quæ pene modum felicitatis exeunt, pigritamur attexere, Pensanda sagaci ea lectori committimus, qui si

[blocks in formation]

quod virgo fuerit, Petrum ad sinistram, quod conjugatus. De Petro nemo haesitat, cujus ex Evangelio socrum, filiam ex gestis Petronillam novimus. At Paulus plurimum aliquibus forsitam scrupulum movet, sed si verba ipsius pro ipso consulere volumus, fateor lucidum quid reperimus. Qui cum consilium nubentibus, et uxores ducentibus daret, intulit novissime melius illis futurum, si sic permanerent sicut el ipse (I Cor. vii, 40). Ex quo hæc opinio non prorsus ignava putatur. Dum enim ante Chi istiani• smum patrio suo Deo sine querela se deseruisse lestetur (Phil. iii, 6), et æmulatorem divinæ legis, pa• ternarumque traditionum se supra suos coætaneos exstitisse commemoret (Gal. 1, 14), et hoc in adolg.

10

« VorigeDoorgaan »