Pagina-afbeeldingen
PDF

edidicit, sed ad internam animo satietatem semper ruminanda retinuit. Ipsa, et domus ejus comedit,

A cum vitali et alios ferculo, quo apprime opinabatur. inferciit,

FINiS.

VEN. GUIBERTI ABBATIS
LIBER

DE LAUDE SANCTÆ MARIÆ.

287 CAPUT PRlMUM.

Se laudantes nusquam aspernatur B. Virgo. — Feminam illam super omnes creaturas post Filium, et per Filium benedictam, omnium creaturarum s:b Dei cultu dignissimam, labiis omnino fidelibus, licet minus idoneis, prædicemus. Cujus præconio cum dignitas supercoelestium inefficax aestimetur, multa tamen experientia cognitum est, quod in ejus conspectibus laus hominum atque devotio gratissima habeatur. Nec id injuria. Cum enim se hominem negare non possit, homines, pro quorum potissimum utilitate talis facta est, et talis enituit, quomodo, non dico contemnere, sed omnibus creaturis præcordialius non amare possit? Et amplius, quæ enim humano generi ad hoc proposita, imo præposita est, ut Deo gignendo sufficeret, unde aliis medendis consuluit, inde primo sibi ipsi redemptionis origo fuit, in quo ergo sibi primitus fuit, in aliis non amabit? Et quæ gloriam, quam habuit in Dei Filium pariendo, exæquavit meritis nulli a sæculorum initiis usque ad fines speranda credendo, quomodo non ineffabiliter aggaudeat fidei nostræ, quæ ipsum Deum habet Filium pro præmio fidei suæ?

Ejus fides. — In cujus conceptionis denuntiatione, illud miraculi ullis ingeniis comprehendi non prævalet, quod puella, et meticulosa sexu, et inusitata ætate, cum sibi angelus insolita et inaudita sponderet , fidem tanta dare celeritate potuerit; quod certe iion aliter valebimus compensare mirando, nisi hanc primum intellexerimus inter omnes l:omines unice nutritam a Spiritn sancto. Nisi enim, plusquam humana consuetudo patitur, divinum, majestativumque quiddam ipsa ab ineunte ætate ingeniolo suo concretum cognosceret, tanta facilitate non crederet. Tanta enim excellentia promissorum in vanitati subjecto corde non caperet. Ubi quippe nulla præcesserint munia meritorum, spei magnæ emolumenta non suppetunt. Quis ergo homo perpendat, imo excedens hominem qu;e angelica natura conjiciat, quæ fuerit puritas, quod pondus, quæ gloria illi ut, ita dicam, cœlesti conscientiæ innu1rita, quæ nullis sibi præmi$sis Scripturarum exem] lis, nullis similium a sæculo eveiituum imaginibus

B exhibitis, tanto verborum privilegio sinum suæ credulitatis expanderit? Si Saræ, si Manue et uxori ejus, quod ad rei huius comparationem usitatissimum erat, vix astrui, viv credibile videri potuit, isti juvenculæ rerum omnium praesertim muliebrium inexpertissimæ, unde tanta, ex tam simplicibus verbis angeli, tam propere fides ingeri valuit? Si Moyses post tot divinorum eflicaciam signorum, qui cum Deo facie ad faciem quasi homo ad proximum loquebatur, ad contradictionis aquas distinxit in labiis suis, de cujus excellentia dicitur : Quia mitissimus esset omnium qui morabantur in terra (Num. xii, 3), pro cujus derogatione adversus Aaron motus Deus Maria lepra percusserit, quid putamus ex quam infinito sanctitatis fonte processerit, quod non cuicunque, sed divino conceptui, ac si semper præsagitum sibi fuisset, aurem ista adeo obtemperanter, animumque aperuit? Certe ipse Zacharias Joannis pater, legis prophetarumque doctissimus, dum filii sibi eximia coelitus enuntiaretur origo, iniserabiliter hæsit. Isti, quod ex Spiritu Virgo, non mulier ex marito conciperet, dicto celerius stetit; cui sententiæ concinit quod ei ab angelo plenitudo gratiæ prædicatur, nisi enim divinæ in ea virtutis ad integrum copia confluxisset, nunquam bonorum omnium universitati Dei Filio concipiendi obedientiam, quod ineptis mentibus fabulosum videretur, impenderet. Ex munere enim supernæ infusionis, quod a primævo singulariter inolitum sibi erat, non est, tali stupefacta de nuntio, sed omnimodam totius divinitatis exuberantiam, quasi ab æterno cognitam , gratanter excepit, quam ad hoc ipsum Spiritus sanctus semper imbuerat. Quam excellens fuit illius angelo assensus. — Dicenti plane angelo : Ecce concipies et paries (Luc. i, 51), nunquam, quomodo posset fieri quia virum non cognoscebat, objiceret, si se ex sponso quem videbatur habere concepturam sciret. Quis ergo istic. conjecturam pro tam insolita interrogatione non sumat, quod ex veteri mirabilis gratiæ experientia virginitati perpetuae inservire delegisset, quæ ex præsenti, cui ja:m credita fuerat viro, se pariturain minime reputasset ? quia enim novæ gratiæ principium ipsa erat, plane competens fuerat, ut nov;c genere auctorem totius sanctæ novitatis exponeret. Non igitur angelus cor in ea rude aut imparatum reperit, cui cunctis tunc viventibus adeo inseparabilia [f. insperabilia] nuntiavit, quibus tanto fidelius assensum præbuit, quanto humana natura eminentiorem inesse sibi affectum sensit. Gratiam dat Deus sanctis ad mensuram. — in aliis sanctis mentibus spiritualium charismatum 288 particulariter mensuræ, non plenitudines in præsenti sæculo prærogantur. Pro quo e regione dicitur quia in futuro erit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 28). Si itaque nunc in eis omnium virtutum scintillæ interemicant, tunc inlegræ per omnes sine ulla luminis interpolatione coruscant : quod enim dicitur: Non ad mensuram dat Deus Spiriium (Joan. iii, 54), ad Filium pertinet, cujus tolns spiritus ipse est. Quod autem unicuique secundum propriam virtutem, ad hoc utique quod fidelibus supernæ distributiones, juxta Apostolum, pro fidei mensura donantur (Ephes. iv, 7), cui simillimum est quod de incomparabili prorsus et benedicta hac Virgine et creditur, et prædicatur. Ipsi plane nihil ad mensuram est præbitum, cum eum, qui apud Patrem totus erat, Virgo mirabilis intra septa uteri tulit totum. CAPUT II. Deum in se totum substantialiter continuit B. Virgo. — Super qua re quæstio se infert omni contemplatione dignissima. De nullo sanctorum sentire aut dicere audemus quod in illa beatitudine sempiterna, nedum in hac mortali vita, cujuscunque excellentiæ sit, Deum substantialiter totum in se habeat, etsi enim omnis intra quemlibet virtutis congeries inesse perfectissime æstimetur, nulli tamen divinitatis universitas essentialiter, ut est infusa , dignoscitur. Quod quippe dicitur futurum Deum omnia in omnibus, nihil aliud est, nisi quod Deus, qui quosque sanctos per singulas quasque virtutes in hoc mundo nobilitat, tunc universos universitate gratiarum perfundendo collustrat. Aliud ergo est exuberare gratia, aliud ineffabiliter incomprehensibili repleri substantia. Quæ utraque singulariter benedicta de qua agimus femina sic habuit ut et plenitudine gratiæ redundaret, et incircumscriptum inter omnes

specialitatem professionishaberet, quæ novo gignendi A tissima, imo cunctis præstantissima ubertate jaiu

possidet, statui illi, ut mihi videtur, comparari valebit; quo licet mortalis totum in se - continuit quod Deus est. Aliud est nempe in quo totus resederit; aliud, quamvis beatissime, quod particulariter implet. Illam itaque ineffabilem Mariam ex quadam parte, dum Deum concipit, beatiorem in præsenti dixerim, quam existat in futuro, ea pene imparitate, qua pars distare putatur a toto. Cui namque personæ, præter istam, attribuas, ut in ea se Deus totum personaliter contulerit? Ne in futuro quidem reperies, in quem coagulum inaccessæ illius majestatis effecerit. Si enim Deo nihil est beatius, et illi beati dicuntur, ut sunt pauperes spiritu, ut sunt mites (Matth. v, 3, 4), quos virtutis alicujus splendor illuminat, quid in coelo terraque eo corde et ventre felicius, quo se ad integram illius creatricis essentiæ omnipotens summa coaggerat ? 0bjectionibus occurrit auctor. Sapientissima potentissimaque probatur Virgô beata. — Sed ad haec jam resipiscat animus, et ipsius sacrosanctæ puerperæ ignorantias, et quasi communes ei imbecillitates objectet. Dicat itaque : Cum ergo ipsa Deo concepto omnia pueri futura scire debuerit, toties. ad Joseph edocendum angelus vexari non debuit. 0ccurrat igitur econtra memoriæ, quod ab archangelo inter annuntiandum dicitur : Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1. 35). Et quid fuit illud obumbrare, nisi illius incircumscripti luminis immensitatem obtutibus mentis* obtexere? Virtus plane Altissimi obumbrat, cum sanctus Spiritus, cujus speciale donum est humilitas, in conspectu rationis interioris gloriæ claritates extenuat. In conspectu ergo illo sicut nulli comparabilis exstitit dignitas, ita dignitatis potentiam non dissimilis aliis obnubilavit infirmitas. Unde e: alibi dicitur : Pone quasi noctem umbram tuam (Isai. xvi, 3). Quasi , inquit, non vere, non enim quo lucemus, sed quo tenebrascimus debemus attendere. Non igitur forsitan quidpiam ignorare potuit, quæ Deum omnia sapientem genuit; quæ tamen et sapientia, pariterque ex Deo carni suæ unito potentia, tanta dispensatione delituit ut sibi nec scire, nec posse deesset, cum tamen opportuno tempori interim virtus contecta serviret,

creaturas sola, non in suo solummodo, ut cæteri, D sicut enim in puero Jesu sapientia, ætas et gratia

munere, sed totum in seipso portaret. Status ipsius in hac mortali vita præstantior quam in cœlo. — Unde quæritur, et a nobis debita humilitate pensatur, utrum sacrosanctissima illa in mortalibus adhuc constituta membris, Deum gestando plus habuerit, quam nunc habeat filio in cœlestibus coregnando; quod plane sic posse sentiri sine præjudicio intelligentiæ verioris existimo, quod in corruptibili carne multo magis plus habuerit, cum plenitudo divinitatis in se corporaliter habitaret (Col. 11, 9), quam nunc habeat, licet christo suo corregnet, quamvis enim omnibus potentius creaturis feliciter vivendo persentiat, non tamen illud, quod in modo omnium gratiarum ac gloriarum abundan

apud Deum et homines pedetentim coaluit (Luc. ii, 52), ita et in matre, exolescente Filio, et propalante per doctrinam et signa quod erat, quidquid in ea præter naturam factum nesciebatur, apparuit. Processu sane temporis, et coeptæ efficientia dispensationis, et matris imbecillitas, et nati ignobilitas mirabili mysteriorum revelatione perpatuit. Quodam denique modo fragili sexui et ætati, si dicere audeam, lubricæ parsum super isto putamus, dum ut virtus immodica in animo tolerari potuerit corporis tenuitate, sub egestate domestica, scientiæ etiam et exterioris conversationis generalitate temperatur. Exa to itaque a temporali miseria Filio, et gloriosa Mater fidelium omnium opinione eximitur : et A potuit siquidem ipsa similia nobis pati, et corporis obsta culo ab omnimoda scientia, quod Deus est, intercludi, et unde tamen intercluderetur, cui semper absque dubio quod pepererat præscriptum animo tenel)atur? Si propter sui exinanitionem, formæ servi acceptionem, crucis obeditionem super omne nomen exaltatur Filius, cum ejus contumelias 289 et mortem maternus dissimulare non potuisset affectus, suppar quodam modo Filio matri successit effectus. Sicut enim gloriam in Filio præcessit humilitas, sic Matris humilitatem, quæ redundabat a Filio, nimirum est subsecuta sublimitas: cujus gloria interior quo magis intrinseca, tanto fuit Deo contemplando subtilior; et lampas ejus quo apud cogitationes divitum despectior, eo ad statutum Filii sui tempus paratior. Unde ipse Tempus, inquit, meum nondum advenit (Joan. vii, 6).

Capro igitur emissario in solitudinem emisso, et ipsius Matris pedibus luna. supposita, et in idem traducta desertum, ejus jam rite magnificentia, et ex Filio, et post Filium omnipotentia multiplicibus aperitur ostensis. Ipsa in sanctorum visionibus, et signorum efficacia, ex coelestium spirituum apparitione, hominum patrocinio, inferorum exactione, Reginam se coeli terræque ex suis circumstantiis ubique propalat. 0 ab intus gloria ! o quam respexit Deus ancillæ singularis humilitas! Si eum jam perpendas qui pertransivit animam tuam gladium (Luc. ii, 55), multo avidiore lætitia uteri tui exsul. C. tabis ad fructum! 0 ineffabilem vere etiam angelicis rationibus feminam, quæ adhuc carnali septa pariete illud incomprehensibile lumen tulit, quod neque humanus, neque coelestis spiritus, non dicam totum tolerare, sed etiam pervidere non possit! videre enim suum qualitercunque Creatorem etsi permittitur, comprehendere tamen omnimodis ac pervidere negatur. Hinc est quod desiderant in eum angeli prospicere (I Petr. i, 12), dum propter sui incomprehensibilitatem non cessant insatiabiliter inhiare.

Pensemus ergo, dum eum ista concipit, quam excellentius omni creatura viderit, dum portare datur quod nulli licuit, unde illud mirabiliter sensum est, quod non cognoscebat eam donec pareret (Matth. I, 25). Ab eo enim statu quem ante conceptum facies ejus habuerat, tantum prægnantis forma distabat, quantum a lunaribus radiis solaris potentia; si enim de justo dicitur, quia exhilarat faciem in oleo (Psal. ciii, 15), id est exteriorem suum habitum clarificat de Spiritu sancto, quis putamus illius gloriosæ feminæ de ingenita majestate splendor accesserit, quæ excedens decorem angelicum gloria eluxerit? Si Stephanus iuter concilio considentes tantopere divinitus illustratur (Act. vi, 15), ista ex plenitudine divinitatis cui lumini com. paratur?

[ocr errors]

. CAPUT III. Thronus est eburneus Salomonis, — IIæc est thro

nus quem fecit Salomon de ebore grandem: et mestivit eum auro fulvo nimis (III Reg. x, 19). Sapientia Dei Patris primum, juxta apostolum, pacifica (Jac. iii, 17), ipsa est Salomon, quæ thronum de ebore sibi facit, dum sedem in Wirgine, qua nil unquam fuit castius, sibi ponit. Elephas enim, cujus ossa sunt ebur, continentis ac mundæ naturæ est. Porro grandem, nimirum ex Filio cœlis, terris, et inferis præsidentem. IHunc auro fulvo nimis vestit, cum eam non virtutum scintillis ut alios, sed ipsa substantialiter propria divinitate interius exteriusque infercit. Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori (III Reg. x, 19). Sex gradus sunt timor et pietas, scientia, et fortitudo, consilium et intellectus, quibus pervenit ipsa ad eum , qui sibi specialiter præsedit sapientiam Christum. Summitas throni, singularis eminentia est Genitricis Dei. Hæc rotunda est a parte posteriori, quia humanis usibus despicabilis, dum adviveret, quasi fabri uxor, jam nunc ubi solus Deus videt, supparem quodammodo prodigiis se ostendit omnipotenli;e Dei, dum trinam machinam, ut prælibavimus, potentialiter circumplectit. Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile ( ibid.). Duæ manus, duæ sunt in Christo operationes. Operatio carnis licet fragilitati primum addicta sit, tamen ea est quæ dicit : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Matth. xxviii, 18). 0peratio divinitatis : Quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). Hæ utræque operationes, pro una persona pariter binc et inde ipsam, quæ gignere meruit, dignitate debita roborantes, aequas et secundum Deum et secundum hominem, quia unus est, habent vires. Et duo leones st bant juxta singulas manus (II 1 Reg. x, 19). Leo super carnis motus regium in quoque fideli dominium signat. Duo leones itaque duo sunt prælatorum et subditorum seipsos regentium ordines Ecclesiæ. Juxta singulas manus duo leones stant, cum quidam corumdem ordinum actualiter sanctæ illi humanitati inhærent. Aliqui summæ contemplationi incumbendo præeminent. Unde est : Æstatem et ver tu psalmasti (Psal. lxxiii, 17), id est contemplalivcs et actuales tu instituisti. Duodecim leonculi stantes super sex gradus hinc et inde (III Reg. x, 20). Per duodenarium fide Trinitatis instructi, et quatuor Evangeliorum impletione quadrati. Hi leonculi penes alios innocentes, el sui ipsorum rectores super sex gradus stant, cum sese sex virtutibus prædictis roborant. Hinc et inde sunt quia pro captu suo quique in alterutram partem se deflectant. Unde de utraque dicitur : Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. cxx, 6). Quod est : Ex divinitate gloriæ, et splendoris nimietas tibi contemplanti non oberit. Porro humanitas Christi, si sis minus perspicax, non officit. Non est tale opus 290 in universis regnis; quia neque in coelo, neque in terra, neque sulatus terra tale quid contigit, ut Deus dignaretur non angelos, sed

ute mm Wirginis formam apprehendendo Abrahæ A via est, et ad intelligentiam veri luminis vergit,

seminis. CAPUT IV.

Porta orientalis apud Ezechielem xl, 6. — Ilaec est apud Ezechielem etiam porta illa, q'iae respiciebat ad viam orientalem, et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem. 0 porta, per quam Deus ad nos ingreditur! o porta, qua fidei mysteria reteguntur! Speciosa, inquam, porta per quam Dei civitas aperitur. Hæc respicit ad viam orientalem, quia quidquid ipsa est, quidquid in ea actum est, nil aliud quam divini luinimis indicat actionem. Cum talis illa inter feminas benedicta a nobis credatur. Ecce mox dum sic amatur, Dei gloria per ipsam viam ingreditur, quia qtio magis eam totius venerationis iiuternæ ulnis amplectimur , tanto a nobis evidentius celsitudinis ejus honor agnoscitur; is enim non commutando, sed amando penetratur. Et ror ei erat quasi vox aquarum multarum (Ezech. xliii, 2). llli Deo Israel, quod interpretatur cum Deo directorum, hæc femina gloria est, quia dum consideramus ex quanta eam Deus humilitate provexerit, quid in ea fecerit, in his ejus excellentiæ contemplationibus mens nulla non deficit. Ipsi gloriæ vox est ac si aquarum multarum (Psal. xcii, 4), quia cum una sit scientia hanc semper esse virginem et Dei matrem, tamen pro diversis et diligentium et amantium qualitatibus, quandiu pr;esens volvetur sæculum, non deerunt qui ejus gratissimam et verbis et scriptis promulgaturi sint laudem. Ecclesia illustratur Maria. Et terra splendebat a majestate ejus (Ezech. xliii, 2). Exclude Mariam ab Ecclesia, quid erit Ecclesia nisi miseria? si ipsa non genuisset, quæ redemptionis mentio exstitisset? At quia genuit, vide quis in omnium piorum mentilius florulentissimus gloriæ spei decor emersit. Et quis ille adeo inter Christianos miserabilis, qui vel ore non praeferat, qui non periculis oljiciat nomen Mariæ mirabilis? Dum ergo tantæ ejus majestas geniturae, licet cogitari plene non possit, attenditur, eo Ecclesia splendore respergitur, quia idipsum un le honorata tantopere constat, ad auspicium, ad propagationem, glorificationemque Ecclesiæ oimiiimollis retorquetur. Ipsa est terra, cui dicitur: Dei agricultura estis (I Cor. iii, 9), et infra: It cecidi super faciem meam (Ezech. xiiii, 5). Super faciem cadimus, cum a magnitudine benigniiatis a Christo impensæ, in conscientia erubescimus. Quid retribuam, inquit, pro omnibus quæ retribuit mihi ? (Psal. cxv, 12.) Majestas ingressa est templum (Ezech. xliii, 4), dum digno pudore concutimur: , quia nil dignum Matri et Filio retribuemus. Majestas Dei templum ingreditur, quia in consideratione nostra quid Deus in Virgine pro nobis fecerit, affectuosiss me ampliatur. Per viain autem portæ quæ re$picit ad orientem templum intrat (ibid ), dum per fiiein dispensationis in Maria factæ, quae singularis

mentem inspirat. Et levavit me spiritus (ibid., 5). Levat nos spiritus, cum ex repletione conscientiæ, quod est templum, in eminentiam contemplationis promovetur intellectus. Et introduxit me in atrium interius (ibid.). In atrium interius introducimur, cum ad præcordiales divinæ charitatis amplexus admittimur. Exterius autem charitas est proximi; quo enim magis Filii ex Matre humilitatem, et Matris ex Nato potentiam inspicimus, tanto amplius in eorum amore exardescimus. Unde subditur : Et ecce repleta erat gloria Domini domus (ibid.). Gloria Dei ratio accipitur in sacra pagina coeli terræque concretio, sed potius pro nostra salute in hominem divinitatis inductio.

B Unde psalmus cum Deum mirabilia fecisse diceret,

expressit: Salvavit sibi, inquit, dextera sua (Psal. xcvii, 1), subaudis genus humanum., Et illud : Inhabitet gloria in terra nostra (Psal. lxxxiv, 10). Nihil enim de Deo gloriosijs, quam quod apud infideles de eo est vilius, apud bonos hnmilius, apud omnes salvandos utilius. Gloria autem est frequens cum laude alicujus opinio. In quo ergo Deus nobis erit gloriosior quam ex eo quod nol)is exstitit, non sine suis doloribus immensis inflexior? Conscientiæ ergo domus, postquam in culjiculum Regis, quod est atrium interius, introducimur, subito sancti Spiritus illapsus divinarum misericordiarum recordatione gloriabunda, tunc vere repletur, quia nil ad nos invisendos Dei Spiritum magis provocat quam quod mens sui Redemptoris labores, et dona recogitat. Post aliqua quoque addidit : Converti me ad viam portæ sanctuarii eaeterioris, et erat clausa (Ezech. xliv, 1). Via portæ consideratio est Mariae ; sanctuarium exterius, corporeæ virgiiuitauis ipsius decus. Ilaec clausa est, omnis pullicitiæ circumstantia commuiiita : quæ non aperiiur, quia nulla ulli titillationi ex parte discingitur, Vir non transit per eam (ibid., 2), quia nulla maritalis intentio cadit in eam. Dominus Deus ingressus est per eam, eritque clausa principi (ibid.), quia etsi divinitas penetrat matris conscientiam, ipse idem, qui nascendi de Virgine princeps est, non imminuit casuitatis custodiam. Princeps ipse sedebit in ea ut romedat panem coram Domino (ibid., 5). Sedere 2931 regnantis est. ln ea itaque sedit, qui in eam, virginitate illæsa, ut rex naturarum introiit. Ibi panem coram Domino comedit, quia electos omnes in eodem utero sibi incorporavit. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. iv, 55). Quod est coram Domino. Per vestibulum portæ ingreditur, et per viam ejus egreditur (Ezech. xliv, 5), cum per humilitatem, quæ proprie sanctorum aninios vestit, Virgo gravidatur; et post exhaustum idem sacrarium sub eadem via, id est intentione, vita transigitur. Sub qua enim vilitate se egeri:, teste est Evangelium, cum defertur ad templuin parvulus officio parentum. Clarius omni creatura t)e;m videt eu cognoscit. rioris, quæ respirit ad 0rientem erit clausa sex diebus (Ezech. xlvi , M). Aurium interius, id est quod in Deo diligendo potissimum fervet intrinsecus. Porta itaque atrii interioris ipsa Virgo puerpera est, per quam fit nobis aditus divinae agnitionis : a memine enim scitur, a quo non diligitur. Porta ergo atrii interioris est, per cujus praecordialem amorem ad purissimæ fidei excurrimus imtellectum, qui ipsius fidei fructus est, ex quo sentimus quomodo sub eadem persona, et quid Deus et homo est. Porro etiam porta atrii interioris ipsa est, quæ non tam prius quam omnium excellentius ad summam Dei notitiam intromissa est; et quo ipsa spiritu sensit, per eumdem idipsum nobis sentire causas dedit. llæc respicit ad 0rientem, quia quo nullus mortalium, imo nulla creaturarum rationalium vix scintillare prævaluit, illuc ista, in Deum videlicet auctorem liiminis liberrime mentem fixit. Hæc clauditur sex diebus in quibus opus fit, quia conceptionis ejus mysterium, ex qua introitus ad vitam homini patuit, omnem in præsenti sæculo naturam (quod significare sex dies assolent) latuit et latebit. Cujus si corrigiam solvere dignus nom est, quo major in natis mulierum nullus est, quis putas interim dum advivitur dignus est? De visione beatifica. Die autem Sabbati aperietur.(ibid.) Si sex diebus præsens sæculum, in quo perfectorum habemus exercitia operum , per Sabbatum intelligitur requies animarum, in qua clausæ portæ tunc mysterium aperitur, quia carnis dimoto pariete, quod per speculum et in ænigmate nunc cernitur, magna ex parte perspicitur: quo enim absque solitis suis integumeniis simplicior, eo noster spiritus non solum ad secretorum notionem, sed et ad ipsam fit Dei visionem acutior. Sed in die Kalendarum apertetur (ibid.). l)ies est aperta Dei et omnium divinorum comprehensio. Unde Paulus : Sequor autem si comprehendam, tuncque cognoscam sicut et cognitus sum (Philip. iii, 12.) Kalendæ vero, quæ a convocatione sunt dictæ, diem significant regenerationis nostræ; in qua sine dubio sicut animæ, sic corpori dum cumulabitur plenitudo gloriæ, ad integrum quoque præbebitur scientia Christi incarnationis in Virgine, et dispensationis in homine. In hac igitur inlerni luminis omni moditate aperitur, dum quidquid de ejus divina et humana natura sciendum est, scitur. Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis (Ezech. xlvi, 2). Westibulum potest intelligi corpus nostrum; quia veluti domus prætexitur vestilulo, sic anima carnis obstaculo. Cujus via est sensualitas ipsa, quae licet corporalis sil, tamen in incorrupti])litatem impassibilitatemque versa, quanto spirituali potentia jam præeminet, tanlo, si dicere audeam, in subtilitatem rationis per vim rcsurrectionis acumi::ata, purius Dei faciem contemplari prævalet; et quanto forasticis distensionibus caret , tanto ad uhuum collecta, ei cui introrsum inhiat immutabiliter

Y

Post plurima quoque suljungitur : Porta atrii inte- A etiam exterius hæret. Porta autem deforis, ipse est

[ocr errors][ocr errors]

aditus et exitus virginalis; sicut porta intrinseca egressus intelligi potest de secreta essentia Patris. XPrinceps ergo intrabit per viam vestibuli portæ deforis, cum per ipsos non iam passivos corporis sensus penetratur virtus, ac veritas virgineæ, conceptionis. Sequitur : Et stabit in limine portæ (ibid.). Limen portæ summa est virginalis obedientiæ, in qua princeps tunc stabit, cum per divinitatis potentiam, quæ, mo.is omnibus, senper stat, virginem se fecundasse, et quo modo per Spiritum sanctum eam fccundaverit, virginemque dimiserit ipse monstrabit. Et facient sacerdotes holocausta ejus; et pacifica ejus (ibid.). Ilolocaustum totum incensum est. llolocausta ejus per sacerdotes fiunt, cum in consideratione ill.us ex virgine hamanitatis tam mirabili;er a$sumptæ, reges jam et sacerdotes a Deo facti miramur, et Auctorem omnium angelis minora tulisse, perpetuis desideriorüm aestibus nequaquam ardere desistimus. Pacifica ejus, id est principis, pariter fiunt, cum sancti immutabili contemplalione liujus tantæ dulcedinis, et imperturbabili jam securitale quiescunt. 0bedi n'ia er humilitate, humilitas autem ex adtersitate probatur. Et adorabit super limen portæ, et egredietur (ibid.). Limen portæ superius obedientiam diximus, quæ obedieatia dici non potest, nisi ex certa humilitate firmetur ; certa auuem humilitas tunc esse so!ummodo noscitur, quæ ex emergenti adversitate inter obediendum probatur. Sicut plai;e limen portæ instar fundainenti subsidit, et cunctis intrantibus pervium constat, sic ineffabilis Virgo licet alias prorsus inimitabilis habeatur, super hoc pene solo universorum exemplo proponiiur. In anteriori tractu vehemens miraculum 292 exstitisse probavimus, qiiod ad tam insuspicabiiia cunctis promissa mortalibus sine exhortatione morosa, sine ullius oblatione exeirpli, illius benedic* £ juvcnculæ inflecti valuerit adeo ccieriter animus. Cui quidpiam non minus mirum in hac ipsa obtemperatione subnectimus. Si communibus virginibus ex nobilissimis quos essent sortiuuræ maritis, filii nohil ores futuri præsagio aliquo sponderentur profecto eis, eu marium voluptas insignium, et gloriosa

D posteritas indubie blandirentur. At vero istie summe

dispariter: quæ enim , ut supra disputatuin est, mentem perpetuæ virginitali addixerat; quæ etiam quamvis specie tenus in jus virile jam cesserat, unde, quæso, tam facili oratione obtemperare sic potuit? quæ certe humanitus, etsi non aliorum, tainen ejus qui maritus videbatur scandalum timuit. Ciijus tactuum nescia, in eadem participatione, non fuit : quæ res eum quanto latuerat, tanto in hujus traductione secreti more humano sollicitare debuerat. Ubi ergo nihil quod carilaliter eam delectaret in conceptu suberat: imo tantum mysterium nescientibus suspicioni aut prol)ro patel)at; mira eji:s obedientia sub hac humilita e prol)atur, quae ii: tam

« VorigeDoorgaan »