Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

edidicit, sed ad internam animo satietatem semper A cum vitali et alios ferculo, quo apprime opinabatur. ruminanda retinuit. Ipsa, et domus ejus comedit, inferciit.

FINIS.

VEN. GUIBERTI ABBATIS

LIBER

DE LAUDE SANCTE MARIÆ.

287 CAPUT PRIMUM.

---

Se laudantes nusquam aspernatur B. Virgo. Feminam illam super omnes creaturas post Filium, et per Filium benedictam, omnium creaturarum s::b Dei cultu dignissimam, labiis omnino fidelibus, licet minus idoneis, prædicemus. Cujus præconio cum dignitas supercolestium inefficax æstimetur, multa tamen experientia cognitum est, quod in ejus conspectibus laus hominum atque devotio gratissima habeatur. Nec id injuria. Cum enim se hominem negare non possit, homines, pro quorum potissimum utilitate talis facta est, et talis enituit, quomodo, non dico contemnere, sed omnibus creaturis præcordialius non amare possit? Et amplius, quæ enim humano generi ad hoc proposita, imo præposita est, ut Deo gignendo sufficeret, unde aliis medendis consuluit, inde primo sibi ipsi redemptionis origo fuit, in quo ergo sibi primitus fuit, in aliis non amabit? Et quæ gloriam, quam habuit in Dei Filium pariendo, exæquavit meritis nulli a sæculorum initiis usque ad fines speranda credendo, quomodo non ineffabiliter aggaudeat fidei nostræ, quæ ipsum Deum babet Filium pro præmio fidei suæ?

Ejus fides. In cujus conceptionis denuntiatione, illud miraculi ullis ingeniis comprehendi non prævalet, quod puella, et meticulosa sexu, et inusiLata ætate, cum sibi angelus insolita et inaudita sponderet, fidem tanta dare celeritate potuerit; quod certe non aliter valebimus compensare mirando, nisi hanc primum intellexerimus inter omnes l:omines unice nutritam a Spiritu sancto. Nisi enim, plusquam humana consuetudo patitur, divinum, majestativumque quiddam ipsa ab ineunte ætate ingeniolo suo concretum cognosceret, tanta facilitate non crederet. Tanta enim excellentia promissorum in vanitati subjecto corde non caperet. Ubi quippe nulla præcesserint munia meritorum, spei magnæ emolumenta non suppetunt. Quis ergo homo perpendat, imo excedens hominem que angelica natura conjiciat, quæ fuerit puritas, quod pondus, quæ gloria illi ut, ita dicam, cœlesti conscientiæ innutrita, quæ nullis sibi præmissis Scripturarum exemplis, nullis similium a sæculo eventuum imaginibus

B exhibitis, tanto verborum privilegio sinum suæ credulitatis expanderit?

Si Saræ, si Manue et uxori ejus, quod ad rei huius comparationem usitatissimum erat, vix astrui, vix credibile videri potuit, isti juvenculæ rerum omnium præsertim muliebrium inexpertissimæ, unde tanta, ex tam simplicibus verbis angeli, tam propere fides ingeri valuit? Si Moyses post tot divinorum efficaciam signorum, qui cum Deo facie ad faciem quasi homo ad proximum loquebatur, ad contradictionis aquas distinxit in labiis suis, de cujus excellentia dicitur Quia mitissimus esset omnium qui morabantur in terra (Num. XII, 3), pro cujus derogatione adversus Aaron motus Deus Maria lepra percusserit, quid putamus ex quam infinito sanctitatis fonte C processerit, quod non cuicunque, sed divino conceptui, ac si semper præsagitum sibi fuisset, aurem ista adeo obtemperanter, animumque aperuit? Certe ipse Zacharias Joannis pater, legis prophetarumque doctissimus, dum filii sibi eximia cœlitus enuntiaretur origo, miserabiliter hæsit. Isti, quod ex Spiritu Virgo, non mulier ex marito conciperet, dicto celerius stetit; cui sententiæ con cinit quod ei ab angelo plenitudo gratiæ prædicatur, nisi enim divinæ in ea virtutis ad integrum copia confluxisset, nunquam bonorum omnium universitati Dei Filio concipiendi obedientiam, quod ineptis mentibus fabulosum videretur, impenderet. Ex munere enim supernæ infusionis, quod a primævo singulariter inolitum sibi erat, non est, tali stupefacta de nuntio, sed omnimodam totius divinitatis exuberantiam, quasi ab æterno cognitam, gratanter excepit, quam ad hoc ipsum Spiritus sanctus semper imbuerat.

D

Di

Quam excellens fuit illius angelo assensus. centi plane angelo: Ecce concipies et paries (Luc. 1, 31), nunquam, quomodo posset fieri quia virum non cognoscebat, objiceret, si se ex sponso quem videbatur habere concepturam sciret. Quis ergo istic conjecturam pro tam insolita interrogatione non su→ mat, quod ex veteri mirabilis gratiæ experientia virginitati perpetuæ inservire delegisset, quæ ex præsenti, cui jam credita fuerat viro, se parituram minime reputasset? quia enim novæ gratiæ principium ipsa erat, plane competens fuerat, ut novæ

specialitatem professionis haberet, quæ novo gignendi A tissima, imo cunctis præstantissima ubertate jam

genere auctorem totius sanctæ novitatis exponeret. Non igitur angelus cor in ea rude aut imparatum reperit, cui cunctis tunc viventibus adeo inseparabilia [f. insperabilia] nuntiavit, quibus tanto fidelius assensum præbuit, quanto humana natura eminentiorem inesse sibi affectum sensit.

Gratiam dat Deus sanctis ad mensuram. in aliis sanctis mentibus spiritualium charismatum 288 particulariter mensuræ, non plenitudines in præsenti sæculo prærogantur. Pro quo e regione dicitur quia in futuro erit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 28). Si itaque nunc in eis omnium virtutum scintillæ interemicant, tunc integræ per omnes sine ulla luminis interpolatione coruscant : quod enim dicitur: Non aa mensuram dat Deus Spirium (Joan. II, 34), ad Filium pertinet, cujus totus spiritus ipse est. Quod autem unicuique secundum propriam virtu tem, ad hoc utique quod fidelibus supernæ distributiones, juxta Apostolum, pro fidei mensura donantur (Ephes. IV, 7), cui simillimum est quod de incomparabili prorsus et benedicta hac Virgine et creditur, et prædicatur. Ipsi plane nihil ad mensuram est præbitum, cum eum, qui apud Patrem totus erat, Virgo mirabilis intra septa uteri tulit totum.

CAPUT II.

Deum in se totum substantialiter continuit B. Virgo. Super qua re quæstio se infert omni contemplatione dignissima. De nullo sanctorum sentire aut dicere audemus quod in illa beatitudine sempiterna, nedum in hac mortali vita, cujuscunque excellentiæ sit, Deum substantialiter totum in se habeat, etsi enim omnis intra quemlibet virtutis congeries inesse perfectissime æstimetur, nulli tamen divinitatis universitas essentialiter, ut est infusa, dignoscitur. Quod quippe dicitur futurum Deum omnia in omnibus, nihil aliud est, nisi quod Deus, qui quosque sauctos per singulas quasque virtutes in hoc mundo nobilitat, tunc universos universitate gratiarum perfundendo collustrat. Aliud ergo est exuberare gratia, aliud ineffabiliter incomprehensibili repleri substantia. Quæ utraque singulariter benedicta de qua agimus femina sic habuit ut et plenitudine gratiæ redundaret, et incircumscriptum inter omnes creaturas sola, non in suo solummodo, ut cæteri, munere, sed totum in seipso portaret.

Status ipsius in hac mortali vita præstantior quam in cœlo. Unde quæritur, et a nobis debita humilitate pensatur, utrum sacrosanctissima illa in mortalibus adhuc constituta membris, Deum gestando plus habuerit, quam nunc habeat filio in cœlestibus coregnando; quod plane sic posse sentiri sine præ. judicio intelligentiæ verioris existimo, quod in corruptibili carne multo magis plus habuerit, cum plenitudo divinitatis in se corporaliter habitaret (Col. 11, 9), quam nunc habeat, licet christo suo corregnet, quamvis enim omnibus potentius creaturis feliciter vivendo persentiat, non tamen illud, quod in modo omnium gratiarum ac gloriarum abundan

B

possidet, statui illi, ut mihi videtur, comparari valebit; quo licet mortalis totum in se continuit quod Deus est. Aliud est nempe in quo totus resederit; aliud, quamvis beatissime, quod particulariter implet. Illam itaque ineffabilem Mariam ex quadam parte, dum Deum concipit, beatiorem in præsenti dixerim, quam existat in futuro, ea pene imparitate, qua pars distare putatur a toto. Cui namque personæ, præter istam, attribuas, ut in ea se Deus totum personaliter contulerit? Ne in futuro quidem reperies, in quem coagulum inaccessæ illius majestatis effecerit. Si enim Deo nihil est beatius, et illi beati dicuntur, ut sunt pauperes spiritu, ut sunt mites (Matth. v, 3, 4), quos virtutis alicujus splendor illuminat, quid in cœlo terraque eo corde et ventre felicius, quo se ad integram illius creatricis essentiæ omnipotens summa coaggerat?

Objectionibus occurrit auctor. Sapientissima potentissimaque probatur Virgo beata. Sed ad hæc jam resipiscat animus, et ipsius sacrosanctæ puerperæ ignorantias, et quasi communes ei imbecillitates objectet. Dicat itaque: Cum ergo ipsa Deo, concepto omnia pueri futura scire debuerit, toties. ad Joseph edocendum angelus vexari non debuit. Occurrat igitur econtra memoriæ, quod ab archangelo inter annuntiandum dicitur : Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1. 35). Et quid fuit illud obumbrare, nisi illius incircumscripti luminis immensitatem obtutibus mentis obtexere? Virtus plane C Altissimi obumbrat, cum sanctus Spiritus, cujus speciale donum est humilitas, in conspectu rationis interioris gloriæ claritates extenuat. In conspectu ergo illo sicut nulli comparabilis exstitit dignitas, ita dignitatis potentiam non dissimilis aliis obnubilavit infirmitas. Unde e: alibi dicitur: Pone quasi noctem umbram tuam (Isai. xvi, 3). Quasi, inquit, non vere, non enim quo lucemus, sed quo tenebrascimus debemus attendere. Non igitur forsitan quidpiam ignorare potuit, quæ Deum omnia sapientem genuit; quæ tamen et sapientia, pariterque ex Deo carni suæ unito potentia, tanta dispensatione delituit ut sibi nec scire, nec posse deesset, cum tamen opportuno tempori interim virtus contecta serviret, D sicut enim in puero Jesu sapientia, ætas et gratia apud Deum et homines pedetentim coaluit (Luc. 11, 52), ita et in matre, exolescente Filio, et propalante per doctrinam et signa quod erat, quidquid in ea præter naturam factum nesciebatur, apparuit. Processu sane temporis, et cœptæ efficientia dispensationis, et matris imbecillitas, et nati ignobilitas mirabili mysteriorum revelatione perpatuit. Quodam denique modo fragili sexui et ætati, si dicere audeam, lubricæ parsum super isto putamus, dum ut virtus immodica in animo tolerari potuerit corporis tenuitate, sub egestate domestica, scientiæ etiam et exterioris conversationis generalitate temperatur.

Exa to itaque a temporali miseria Filio, et glo.

riosa Mater fidelium omnium opinione eximitur : et A nus quem fecit Salomon de ebore grandem: el vestivit potuit siquidem ipsa similia nobis pati, et corporis obsta culo ab omnimoda scientia, quod Deus est, intercludi, et unde tamen intercluderetur, cui semper absque dubio quod pepererat præscriptum animo tenebatur? Si propter sui exinanitionem, formæ servi acceptionem, crucis obeditionem super omne nomen exaltatur Filius, cum ejus contumelias 289 et mortem maternus dissimulare non potuisset affectus, suppar quodam modo Filio matri successit effectus. Sicut enim gloriam in Filio præcessit humilitas, sic Matris humilitatem, quæ redundabat a Filio, nimirum est subsecuta sublimitas: cujus gloria interior quo magis intrinseca, tanto fuit Deo contemplando subtilior; et lampas ejus quo apud cogitationes divitum despectior, eo ad statutum Filii sui tempus paratior. Unde ipse Tempus, inquit, meum nondum advenit (Joan. vii, 6).

Capro igitur emissario in solitudinem emisso, et ipsius Matris pedibus luna supposita, et in idem traducta desertum, ejus jam rite magnificentia, et ex Filio, et post Filium omnipotentia multiplicibus aperitur ostensis. Ipsa in sanctorum visionibus, et signorum efficacia, ex cœlestium spirituum apparitione, hominum patrocinio, inferorum exactione, Reginam se cœli terræque ex suis circumstantiis ubique propalat. O ab intus gloria! o quam respexit Deus ancillæ singularis humilitas! Si eum jam perpendas qui pertransivit animam tuam gladium (Luc. 11, 35), multo avidiore lætitia uteri tui exsul. tabis ad fructum! O ineffabilem vere ctiam angelicis rationibus feminam, quæ adhuc carnali septa pariete illud incomprehensibile lumen tulit, quod neque humanus, neque cœlestis spiritus, non dicam totum tolerare, sed etiam pervidere non possit! videre enim suum qualitercunque Creatorem etsi permittitur, comprehendere tamen omnimodis ac pervidere negatur. Hinc est quod desiderant in eum angeli prospicere (I Petr. 1, 12), dum propter sui incomprehensibilitatem non cessant insatiabiliter inhiare.

B

[ocr errors]

Pensemus ergo, dum eum ista concipit, quam excellentius omni creatura viderit, dum portare datur quod nulli licuit, unde illud mirabiliter sensum est, quod non cognoscebat eam donec pareret (Matth. 1, 25). Ab eo enim statu quem ante conce- D ptum facies ejus habuerat, tantum prægnantis forma distabat, quantum a lunaribus radiis solaris potentia; si enim de justo dicitur, quia exhilarat faciem in oleo (Psal. ciu, 15), id est exteriorem suum habitum clarificat de Spiritu sancto, quis putamus illius gloriosæ feminæ de ingenita majestate splendor accesserit, quæ excedens decorem angelicum gloria eluxerit? Si Stephanus inter concilio considentes tantopere divinitus illustratur (Aci. vi, 15), ista ex plenitudine divinitatis cui lumini comparatur?

CAPUT III.

Thronus est eburneus Salomonis. Hæc est thro

eum auro fulvo nimis (111 Reg. x, 19). Sapientia Dei Patris primum, juxta apostolum, pacifica (Jac. III, 17), ipsa est Salomon, quæ thronum de ebore sibi facit, dum sedem in Virgine, qua nil unquam fuit castius, sibi ponit. Elephas enim, cujus ossa sunt ebur, continentis ac mundæ naturæ est. Porro grandem, nimirum ex Filio cœlis, terris, et inferis præsidentem. Hunc auro fulvo nimis vestit, cum eam non virtutum scintillis ut alios, sed ipsa substantialiter propria divinitate interius exteriusque infercit. Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori (III Reg. x, 19). Sex gradus sunt timor et pietas, scientia, et foritulo, consilium et intellectus, quibus pervenit ipsa ad eum, qui sibi specialiter præsedit sapientiam Christum. Summitas throni, singularis eminentia est Genitricis Dei. Hæc rotunda est a parte posteriori, quia humanis usibus despicabilis, dum adviveret, quasi fabri uxor, jam nunc ubi solus Deus videt, supparem quodammodo prodigiis se ostendit omnipotentiæ Dei, dum trinam machinam, ut prælibavimus, potentialiter circumplectit.

Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile (ibid.). Duæ manus, due sunt in Christo operationes. Operatio carnis licet fragilitati primum addicta sit, tamen ea est quæ dicit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. xxvi, 18). Operatio divinitatis Quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). Hæ utræque operationes, pro una persona pariter binc et inde ipsam, quæ gignere meruit, dignitate debita roborantes, æquas et secundum Deum et secundum hominem, quia unus est, habent vires. Et duo leones st...bant juxta singulas manus (III Reg. x, 19). Leo super carnis motus regium in quoque fideli dominium signat. Duo leones itaque duo sunt prælatorum et subditorum seipsos regentium ordines Ecclesiæ. Juxta singulas manus duo leones stant, cum quidam corumdem ordinum actualiter sanctæ illi humanitati inhærent. Aliqui summæ contemplationi incumbendo præeminent. Unde est Estatem et ver tu psalmasti (Psal. LXXIII, 17), id est contemplatives et actuales tu instituisti.

Duodecim leonculi stantes super sex gradus hinc et inde (III Reg. x, 20). Per duodenarium fide Trinitatis instructi, et quatuor Evangeliorum impletione quadrati. Hi leonculi penes alios innocentes, et sui ipsorum rectores super sex gradus stant, cum sese sex virtutibus prædictis roborant. Hinc et inde sunt quia pro captu suo quique in alterutram partem se deflectant. Unde de utraque dicitur: Per diem sol non uret le, neque luna per noctem (Psal. cxx, 6). Quod est Ex divinitate gloriæ, et splendoris nimietas tibi contemplanti non oberit. Porro humanitas Christi, si sis minus perspicax, non officit. Non est tale opus 290 in universis regnis; quia neque in cœlo, neque in terra, neque subtus terra tale quid contigit, ut Deus dignaretur non angelos, sed

[ocr errors]

utem Virginis formam apprehendendo Abrahæ A via est, et ad intelligentiam veri luminis vergit, mentem inspirat.

seminis.

CAPUT IV.

-

Et levavit me spiritus (ibid., 5). Levat nos spiritus, cum ex repletione conscientiæ, quod est templum, in eminentiam contemplationis promovetur intellectus. Et introduxit me in atrium interius (ibid.). In atrium interius introducimur, cum ad præcordiales divinæ charitatis amplexus admittimur. Exterius autem charitas est proximi; quo enim magis Filii ex Matre humilitatem, et Matris ex Nato potentiam inspicimus, tanto amplius in eorum amore exardescimus. Unde subditur: Et ecce repleta erat gloria Domini domus (ibid.). Gloria Dei ratio accipitur in sacra pagina cœli terræque concretio, sed potius pro nostra salute in hominem divinitatis inductio.

Porta orientalis apud Ezechielem XL, 6. Hæc est apud Ezechielem etiam porta illa, quæ respiciebat ad viam orientalem, et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem. O porta, per quam Deus ad nos ingreditur! o porta, qua fidei mysteria reteguntur! Speciosa, inquam, porta per quam Dei civitas aperitur. Hæc respicit ad viam orientalem, quia quidquid ipsa est, quidquid in ea actum est, nil aliud quam divini luminis indicat actionem. Cum talis illa inter feminas benedicta a nobis credatur. Ecce mox dum sic amatur, Dei gloria per ipsam viam ingreditur, quia quo magis eam B Unde psalmus cum Deum mirabilia fecisse diceret, totius venerationis internæ ulnis amplectimur, tanto a nobis evidentius celsitudinis ejus honor agnoscitur; is enim non commutando, sed amando penetratur.

Et vox ei erat quasi vox aquarum multarum (Ezech. XLII, 2). Illi Deo Israel, quod interpretatur cum Deo directorum, hæc femina gloria est, quia dum consideramus ex quanta eam Deus humilitate provexerit, quid in ea fecerit, in his ejus excellentie contemplationibus mens nulla non deficit. Ipsi gloriæ vox est ac si aquarum multarum (Psal. xcii, 4), quia cum una sit scientia hanc semper esse virginem et Dei matrem, tamen pro diversis et diligentium et amantium qualitatibus, quandiu præsens volvetur sæculum, non deerunt qui ejus gratissimam et verbis et scriptis promulgaturi sint laudem.

-

Ecclesia illustratur Maria. Et terra splendebat a majestate ejus (Ezech. XLIII, 2). Exclude Mariam ab Ecclesia, quid erit Ecclesia nisi miseria? si ipsa non gennisset, quæ redemptionis mentio exstitisset? At quia genuit, vide quis in omnium piorum mentibus florulentissimus gloriæ spei decor emersit. Et quis ille adeo inter Christianos miserabilis, qui vel ore non præferat, qui non periculis objiciat nomen Mariæ mirabilis? Dum ergo tantæ ejus majestas genituræ, licet cogitari plene non possit, attenditur, eo Ecclesia splendore respergitur, quia idipsum un de honorata tantopere constat, ad auspicium, ad propagationem, glorificationemque Ecclesiæ omnimodis retorquetur. Ipsa est terra, cui dicitur: Dei agricultura estis (1 Cor. 1, 9), et infra:

cecidi super faciem meam (Ezech. x11, 5). Super faciem cadimus, cum a magnitudine benigniLatis a Christo impensæ, in conscientia erubescimus. Quid retribuam, inquit, pro omnibus quæ retribuit mihi? (Psal. cxv, 12.) Majestas ingressa est templum (Ezech. XL, 4), dum digno pudore concutimur: quia nil dignum Matri et Filio retribuemus. Majestas Dei templum ingreditur, quia in consideratione nostra quid Deus in Virgine pro nobis fecerit, affectuosiss me ampliatur. Per viam autem portæ quæ respicit ad orientem templum nitrat (ibid), dum per fidem dispensationis in Maria factæ, quæ singularis

C

D

expressit: Salvavit sibi, inquit, dextera sua (Psal. XCVII, 1), subaudis genus humanum., Et illud: Inhabitet gloria in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10). Nihil enim de Deo gloriosius, quam quod apud infideles de eo est vilius, apud bonos humilius, apud omnes salvandos utilius. Gloria autem est frequens cum laude alicujus opinio. In quo ergo Deus nobis erit gloriosior quam ex eo quod nobis exstitit, non sine suis doloribus immensis inflexior? Conscientiæ ergo domus, postquam in cubiculum Regis, quod est atrium interius, introducimur, subito sancti Spiritus illapsus divinarum misericordiarum recordatione gloriabunda, tunc vere repletur, quia nil ad nos invisendos Dei Spiritum magis provocat quam quod mens sui Redemptoris labores, et dona recogitat. Post aliqua quoque addidit:

Converti me ad viam portæ sanctuarii exterioris, et erat clausa (Ezech. XLIV, 1). Via portæ consideratio est Maria; sanctuarium exterius, corporeæ virginitatis ipsius decus. Hæc clausa est, omnis pudicitiæ circumstantia communita: quæ non aperitur, quia nulla ulli titillationi ex parte discingitur, Vir non transis per eam (ibid., 2), quia nulla maritalis intentio cadit in eam. Dominus Deus ingressus est per eam, eritque clausa principi (ibid.), quia etsi divinitas penetrat matris conscientiam, ipse idem, qui nascendi de Virgine princeps est, non imminuit castitatis custodiam. Princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino (ibid., 3). Sedere 291 regnantis est. In ea itaque sedit, qui in eam, virginitate illæsa, ut rex naturarum introiit. Ibi panem coram Domino comedit, quia electos omnes in eodem utero sibi incorporavit. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei {Joan. 1V, 5). Quod est coram Domino. Per vestibulum portæ ingreditur, et per viam ejus egreditur (Ezech. XLIV, 3), cum per humilitatem, quæ proprie sanctorum animos vestit, Virgo gravidatur; et post exhaustum idem sacrarium sub eadem via, id est intentione, vita transigitur. Sub qua enim vilitate se egerit, teste est Evangelium, cum defertur ad templum parvulus officio parentum.

Clavius omni creatura Deum videt et cognoscit.

--

[ocr errors]

Post plurima quoque subjungitur : Porta atrii inte- A etiam exterius hæret. Porta autem deforis, ipse est

rioris, quæ respicit ad Orientem erit clausa sex
diebus (Ezech. XLVI, 1). Atrium interius, id est
quod in Deo diligendo potissimum fervet intrinse-
cus. Porta itaque atrii interioris ipsa Virgo puer-
pera est, per quam fit nobis aditus divinæ agnitio-
nis: a nemine enim scitur, a quo non diligitur.
Porta ergo atrii interioris est, per cujus pra cor-
dialem amorem ad purissimæ fidei excurrimus in-
tellectum, qui ipsius fidei fructus est, ex quo senti-
mus quomodo sub eadem persona, et quid Deus et
homo est. Porro etiam porta atrii interioris ipsa
est, quæ non tam prius quam omnium excellentius
ad summam Dei notitiam intromissa est; et quo
ipsa spiritu sensit, per eumdem idipsum nobis sen-
tire causas dedit. Hæc respicit ad Orientem, quia B
quo nullus mortalium, imo nulla creaturarum rationa-
lium vix scintillare prævaluit, illuc ista, in Deum
videlicet auctorem luminis liberrime mentem fixit.
Hæc clauditur sex diebus in quibus opus fit, quia
conceptionis ejus mysterium, ex qua introitus ad
vitam homini patuit, omuem in præsenti sæculo
naturam (quod significare sex dies assolent) latuit
et latebit. Cujus si corrigiam solvere dignus non est,
quo major in natis mulierum nullus est, quis putas
interim dum advivitur dignus est?

De visione beatifica. - Die autem Sabbatiaperietur.-
(ibid.) Si sex diebus præsens sæculum, in quo perfe-
ctorum habemus exercitia operum, per Sabbatum
intelligitur requies animarum, in qua clausæ portæ
tunc mysterium aperitur, quia carnis dimoto parie- C
te, quod per speculum et in ænigmate nunc cerni-
tur, magna ex parte perspicitur: quo enim absque
solitis suis integumentis simplicior, eo noster spi-
ritus non solum ad secretorum notionem, sed et ad
ipsam fit Dei visionem acutior. Sed in die Kalenda-
rum aperietur (ibid.). Dies est aperta Dei et omnium
divinorum comprehensio. Unde Paulus: Sequor au-
tem si comprehendam, tuncque cognoscam sicut et
cognitus sum (Philip. ш, 12.) Kalendæ vero, quæ a
convocatione sunt dictæ, diem significant regenera-
tionis nostræ; in qua sine dubio sicut animæ, sic
corpori dum cumulabitur plenitudo gloriæ, ad in-
tegrum quoque præbebitur scientia Christi incarna-
tionis in Virgine, et dispensationis in homine. In
hac igitur interni luminis omni moditate aperitur,
dum quidquid de ejus divina et humana natura
sciendum est, scitur.

Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis (Ezech. XLVI, 2). Vestibulum potest intelligi corpus nostrum; quia veluti domus prætexitur vestibulo, sic anima carnis obstaculo. Cujus via est sensualitas ipsa, quæ licet corporalis sit, tamen in incorruptibiliCatem impassibilitatemque versa, quanto spirituali potentia jam præeminet, tanto, si dicere audeam, in subtilitatem rationis per vim resurrectionis acumiata, purius Dei faciem contemplari prævalet; et quanto forasticis distensionibus caret, tanto ad unum collecta, ci cui introrsum inhiat immutabiliter

D

aditus et exitus virginalis; sicut porta intrinseca egressus intelligi potest de secreta essentia Patris. Princeps ergo intrabit per viam vestibuli portæ deforis, cum per ipsos non jam passivos corporis sensus penetratur virtus, ac veritas virgineæ conceptionis. Sequitur: Et stabit in limine portæ (ibid.). Limen portæ summa est virginalis obedientiæ, in qua princeps tunc stabit, cum per divinitatis potentiam, quæ, mo is omnibus, semper stat, virginem se fecundasse, et quo modo per Spiritum sanctum eam fecundaverit, virginemque dimiserit ipse monstra

bit.

Et facient sacerdotes holocausta ejus; et pacifica ejus (ibid.). Holocaustum totum incensum est. Holocausta ejus per sacerdotes fiunt, cum in consideratione illus ex virgine hamanitatis tam mirabiliter assumptæ, reges jam et sacerdotes a Deo facti miramur, et Auctorem omnium angelis minora tulisse, perpetuis desideriorum æstibus nequaquam ardere desistimus. Pacifica ejus, id est principis, pariter fiunt, cum sancti immutabili contemplatione hujus tantæ dulcedinis, et imperturbabili jam securitate quiescunt.

Obedi nia ex humilitate, humilitas autem ex adversitate probatur. Et adorabit super limen portæ, et egredietur (ibid.). Limen portæ superius obedientiam diximus, quæ obedientia dici non potest, nisi ex certa humilitate firmetur; certa autem humilitas tunc esse solummodo noscitur, quæ ex emergenti adversitate inter obediendum probatur. Sicut plane limen portæ instar fundamenti subsidit, et cunctis intrantibus pervium constat, sic ineffabilis Virgo licet alias prorsus inimitabilis habeatur, super hec pene solo universorum exemplo proponitur.

In anteriori tractu vehemens miraculum 292 exstitisse probavimus, quod ad tam insuspicabilia cunctis promissa mortalibus sine exhortatione morosa, sine ullius oblatione exempli, illius benedicte juvenculæ inflecti valuerit adeo celeriter animus. Cui quidpiam non minus mirum in hac ipsa obtemperatione subnectimus. Si communibus virginibus ex nobilissimis quos essent sortituræ maritis, filii nobil ores futuri præsagio aliquo sponderentur profecto eis, et marium voluptas insignium, et gloriosa posteritas indubie blandirentur. At vero istie summe dispariter quæ enim, ut supra disputatum est, mentem perpetuæ virginitati addixerat; quæ ctiam quamvis specie tenus in jus virile jam cesserat, unde, quæso, tam facili oratione obtemperare sic potuit? quæ certe humanitus, etsi non aliorum, tamen ejus qui maritus videbatur scandalum timuit. Cujus tactuum nescia, in eadem participatione, non fuit: quæ res euin quanto latuerat, tanto in hujus traductione secreti more humano sollicitare debuerat. Ubi ergo nihil quod carnaliter eam delectaret in conceptu suberat imo tantum mysterium nescientibus suspicioni aut probro patebat; mira ejus obedientia sub hac humilita e probatur, quae in tam

« VorigeDoorgaan »