Pagina-afbeeldingen
PDF

Desiderium autem efficientiam quaerit. Quo modo ergo videbit ? ln carne utique exislens, poterit intueri carnalem, Dei quippe Filium, in eo jam quod incorruptibiliter resurrexerit, immortalem. Utraqne etenim, et homo per se et Deus, Dei sunt Filius. Cum hoc careat nomine, nec mortuus nec sepultus. Perlucide etiam valet intelligi quod in carne sua, hoc est in eadem, qua est ipse humana matura, constitutum Job suum Salvatorem se visurum spondeat. Mortalis quoque ac rationalis naturæ individuum signans, quod dixit inculcat : Quem visurus sum, inquit, ego ipse, et non alius (Job. xiii, 27). Qui alius procul dubio quodam mo.!o esset, si hominem exuens, spiritus remaneret. Tertio denique id replicat : Et oeuli mei conspecturi (ibid.). Ubi oculos adeo vigilanter expressit, corpus plane Dei futurum, quod visurus esset, innotuit. A corpore autem divinitatem videri fas non est. Ecce contra Dei hostes, contra iniimieum et defensorem arma præsumpsim.us; quibus egimus quod potuimus, non quod debuimus. Multa suppressiinus, quia ambigua de eorum voluminibus ponere testiamouia supersedimus. Nil enim agit exemplum, quod litem lite resolvit. Si perfidis ac derisoribus videtur jnane quod fecerim, fidelibus, qui talia ventilare non audent, aut nesciunt, non immerito fortassis placuerim, quia si non valde utiliter, valde tamen fideliter quæ injuncta fuere compleverim. Si quid infamiæ pro hoc ipso, sive laudis acquiriiur, inerito tibi, Pater, qui id imperasti, ascribitur. Si enim bene, fidei et precum tuarum fructus est; sin male, inconsideratus utrobique ausus e$t. Nemo me arguat, errores improbissimos, cum sim tenuis et stolidus, objurgantem. Meminerit asinam prophetæ insipientiam castigantem. Melior enim sum, licet malus hoino, quam bona asina.

licebil? .n eum enim desiderant angeli prospicere. A

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

VI ENI. GUI B E RT T I ABBATI [§
EPISTOLA

DE

BUCCELLA JUDÆ DATA ET DE VERITATE DOMlNICI C0RP0RIS.

232 Patri et domino SanctiNicolai priori Sigeftudo D Primo etiam horrori mihi est, si aliqua dieam, in buisse asserens, et duodecim apostolos cum eo (Luc. C

[at., Vincentii abbati Sigefiubo, frater, etc.] Gt ib£rtus Dei familiæ, quae est apud Novigentum minister, quæ Dei sunt simpliciter quaerere ac amplecti. Quaestionem quam mihi tua ingessit sanctitas utrum videam , nedum enucleare valeam, nescio.

quibus videar Patrum sententiæ refragari. Unde p to, ut si quae non tamen præter regulam dixero, ea audias intentione qua dicam. Dicam enim sine praejudicio melioris sententiæ palpantis potius aninio quam nitentis.

CAPUT PRIMUM.
QUAEST10 1.

Quæstio est magistros Ecclesiæ clariores,. Augustinum videlicet (enarr. in psal. x, tom. VIII, et in Joan. tract. 26, tom. IX), ac Leonem (serm. 3 de pas. Dom.) consentire, quod Julas cum caeleris apostolis eucharistiain de Domini manu susceperit. Ililarium Pictaviensem (com. in Matth., can. 30), Capuanumque Victorem ab hac intelligentia quod acceperit dissentire. Illud, nisi fallor, dicuorum suorum argumento habentes, quod cæteris sacramento participantibus, buccella præbita simplici scilicet pane, suum Dominus insignierit proditorem.

QUAESTIO II.

fllud quoque, ad nostri adumbrationem sacrificii a quibusdam ol)jectari solere, quod sacramentum hoc, signum magis quam veritas fuerit, et ideo Judæ, quem ante diabolum vocaverit, idipsum Dominus irretractabiliter dederit. Hoc in litteris a te datis ita proponitur.

Quibus ego subinfero, quia sive veteres, sive novi, quicunque super hac re altercantur ac dispu{ant circumstantiam lectionum minus plene consi«lerant. Nam apostolis vetus pascha secundum Matthæi dicta coenantibus, nullo excepto dicitur : Accipite, et comedite (Matth. xxvi, 26; Marc. xiv, 25; Luc. xxii, 14). Et porrecto calice postmodum apertius : Bibite ex hoc omnes (ibid., 27). In Marco quoque, Biberunt, ait, ex illo omnes (Marc. xiv, 25). Porro Lucas primum eum ad esuim paschæ discu

xxii, 14), quod et Matthæus et Marcus dicunt, post dationem calicis infert : Accipite, et dividite inter vos (ibid., 18). Sed et panem gratias agens, et fregisse, et eis dedisse subscribitur. Si ergo de calice ab omnibus facta inter eos divisione combibitur, Judas nullatenus excipitur; qui a pedum lavatione apud Joannem mequaquam, cum jam conscius esset proditionis, excluditur. Etsi enim nulla adniteretur auctoritas, multa tamen ratio suppeteret, pro sola conceptione criminis, quem aperta opera non probarent, hominem a suis gradibus, et commilitonum communi gratia nullatenus arcendum. Ipse enim dixerat, et diffiteri non poterat : Nolite judicare (Matth. vii, 1). Quod in arcanis peccatum adhuc latens, qui omnes ad salutem compellare venerat, nequaquam tunc temporis damnare debuerat. Quod autem de calice dicitur, par est ac si eadem evidentia eliam de pane diceretur, cum in utroque dignitas par, imo identitas, habeatur. Qui enim ei et baptizandi, dæmonia ejiciendi morbosque curandi cum cæteris jus deulerat, si ad uitiiuum ei maligna tractanti collatam aliis gratiam detraxisset, causas ei forsitan peragendæ proditionis auxisset. Quid enim virtus, quæ operatur, juxta Apostolum, in salutem omni credenti (Hom. i, 16), nisi Spiritus sanctus est, ex quo potestas super dæmonia languoresque curandas emergit? Dedit, inquit, eis sui tutem ct potestatcm supcr omnia da'monia (Luc.

A ix, 1), etc. Qui etsi cum sit spiritus disciplinæ,

quantum ad suam ipsorum salutem ficuos effugiat ; fidei tamen aliorum adjumenta ministrat. Cui ergo spiritum quem Petro dederat ad miracula non negavit, merito nec mysteria aliis communia detrectavit.

At si de buccella agiuur, quæ ei intincta porrigitur, signum fuit, et non signum : signum plane proditoris, sed non signum sacramenti; quæ etiam ante traditionem novi illius sacrificii, Mattheo et Marco testibus, dum 283 quis esset proditor quæreretur, data est (Matth. xxvi, 22; Marc. xiv, 19), quæ quoque si quid sancti in se habuit, non ex mutatione sui aliqua, sed ex tactu forsitan Salvatoris accepit. Et diaboli ille introitum non tam pro indigna susceptione ipsius offulæ quam pro sua erga corripientem Dominum impudentia et incorrigibilitate commeruit.

CAPUT II.

Porro, de inconvenientia Evangeliorum super capitulo illo : Verumtamen manus tradentis me, mecum est in mensa (Luc. xxii, 21), quod Matthæus Marcusque præscribunt (Matth. xxvi, 23; Marc. xiv, 19); Lucas vero corporis Dominici traditioni subscribit. Si tibi respondeam, circa vilem et patulum morabor orbem, cum pene ridendus sit, qui hoc quaesiit quasi qui in seirpo nodum repererit. Si enim ordinem capitulorum eadem dicentium, vel inter se dissonantium, in Evangeliis quæras tam præposterata, adeo immutata invenies, ut de tantillo hoc libi videatur magistros interpellasse fotuitas. Sive enim præcedat, sive sequatur hoc verbum, nil officit. Sed in harum partium de quibus agimus, controversia quæ videtur plurima non epistolæ sed libri necessarii sunt. Et certe in ipso paschæ veteris epulo, et post novi traditionem mysterii, aliquantus ad mensam illam proditori consessus fuit, et temerarias utrique edulio manus apposuit. Aut quid mirum si temptis pro tempore ab evangelista positum est, ut diceretur est, pro fuit ? Scias quia istic dicendorum copia me inopem facit.

CAPUT lll.

Agit contra Berenqarianam hæresim. — Sed quo

niam de Domini corpore objectiunculas fieri episto

D læ auctor dicit, quod signum, et non veritas exstet,

pauca etsi exilia, super eo contemplemur. Si umbra est, et non corpus, in umbram de umbra decidimus, imo in deteriora valde devenimus. Si boves, arietes, capræ, turtures, columbæ, et passeres, olim peccatum fuerant, hostia videlicet pro peccato, ita ut carnis justitiæ vocarentur, et secundum conscientiam salvum non possent facere servientem, quanto minus si species creditur, et non res, illa tantilli panis adeo miserabilis quantitas, omni animarum remedio indigna erit, de quo si manducaverimus, non abundabimus, si non inanducaverimus, non utique deficiemus. Si ergo utrumque species, et in neutro veritas, novum haptismati Joannis aequabitur, in veteri non e:uinebit, quantum animalia rei exanimæ, quantum ea quæ caro emuntur, panibus, obolo similibus, præstant. Et certe vetus alio quoque modo prævalere probabitur. Si verum est quod ab auctoribus traditur, quo quidem nil verius, ante circumcisiomem originale peccatum sacrificiis solvebatur. Hæc autem hostia nostra passo semel Domino, si sola passi figura, ut dicitur, sit, si quid veri efficiat, nescio. Quod si sola mortis illius memoria est, quasi aliqua aut Dei, aut sancti cujuspiam, quæ in Ecclesia pingi solet imago, perfunctoria est. Quod ergo .£olum præfert rudium oculis monimentum, parvum, aut nullum præstat sapientibus adjumentum. Sed scire velim quare calix sanguinis novi et

• proderit interna utilitas, sed materiei pretium prae- A vivit propter me (Joan. vi, 58.), cesset umbra, ces

æterni testamenti dicitur (Matth. xxvi, 28; Marc. B

xiv, 24; Luc. xxii, 20), ubi quid innovatur, vetustas abrogatur. Quod enim antiquatur et senescit prope interitum est (Hebr. viii, 13). Vetustas in peccato si est, et novitas in gratia; gratia ipsa nulla est, nisi ad æternitatem possit. AEternum autem quiddam testatur, et spondet. Magni igitur cujusdam boni effectiva, et non inanis, aut umbratica est. Unde et in consecrativo canone calix isdem mysterium fidei appellatur; mysterium enim non modo in bono, verum et in malo, et in nugis accipitur. Nam et mysterium iniquitatis dicitur; et inter agendum comoediam, si videas, quid significet actus ille interrogas. Est ergo utrumque mysterium. sed nullam utilitati quærentium exigens fidem, quid itaque sibi vult adjectivum, fidei? Est plane ac si diceret : Arcanum totius fidei, in quo scilicet universæ nostræ credulitatis majestas Jatet; unùe ut sequentia dicunt; ipse calix sanguinis fructum in se portat nonnisi divinum, remissionis videlicet peccatorum. Dicant ergo quænam umbra est, quæ tantam parturit veritatem. Miror quoque quibus auribus audiant ipsius verba veritatis, Caro mea vere est cibus sanguis meus vere est potus (Joan. vi, 56), ubi vere quidpiam est; sola species aut sola umbra quomodo est? Et certe si post orationem sacerdotis species panis demutaretur in carnem, contentio sopiretur. Ideo igitur objectores circa speciem exercentur. Quod si species est, et nil habet amplius quam petra, quæ secundum Apostolum Christus est (I Cor. x, 4), miror quare petras, ligna, et cætera quæ Christum in Scripturis significare dicuntur, non ea aspectione, et laude prosequimur, qua illam hostiolain panis, ac vini, quæ in altari conficitur, quare non ea , benedicta, adscripta, rata ; » et rursum a pura, sancta, et immaculata; vitæ quoque æternæ, » aut , salutis perpetuæ; » et ultimum postquam , in sublime Dei altare per manus angeli , 284sacerdotis precatione deferentur, quod non est aliud quam Christi corpus extra quod omnis hostia vacat : quare non iterum sanctificata, vivificata, ac benedicta vocamus? Si ergo, ut illa omittam, hostia per sanctificationem vivificari dicitur, cui Dominicum congruit dictum : Qui manducat mqn aliud quidlibet sed me,

set species, vitæ ac salutis effectiva quædam: in his mysteriis anima sentiatur. Et, o vecordia, elemento baptismatis per Trinitatis invocationem tantum defertur, ut simplices aquæ ad peccata eluenda fecundentur, ac vivificentur, et huic sacramento quod, proprio Dei verbo conficitur, sola stolida figura tribuitur! Dicant qui hoc signum sine veritate asserunt, ipsum corpus Dominicum in terra degens signum fuisse, dum aliud patet, aliud latet. Latentem ergo Dominum in homine diffitebimur? Ipse resurgens a mortuis claritatem, quam resurrecturis spoponderat, discipulis non ostendit, quam tamen ante passionem in monte coram Petro, Joanne et Jacobo transfiguratus ostenderat. Quem humilem dispensative statum exhibuit, ne incognitum aliquid rudibus aut insolitum ostentaret, unde quos erudire debuerat, eorum sensus magis obtunderet. Quid quod in cœlo positus ne vulnera quidem sua obducere aut servilem formam quam futuro repræsentabit judicio exuere voluit, imo post judicium transiens de humano in divinum statum sese rursum alterabil? Si in illa quæ Deus et homo est substantia tanta specierum mutatio fuit, et est, et adhuc futura est, in ista, quæ interim in præsenti ad nostræ miseriæ munimentum et consolationem præstita est, nova creatura et ad Dei ac hominum unionem, mirum me est si in hac ipsa specie panis ac vini ob humani sensus horrorem sic relicta, fidem nostram Deus exerceat? Certe ipsa Trinitas, quæ in hac vita necessario propter nos dicitur, in Deo substantialiter minime prædicatur; quia sensus noster, qui hic nonnisi per syllabas et spatia de Deo imbuitur, in æternitate illa sine ullis morulis, ac nominibus in lumine videndo lumen agnitione deitatis impletur. Si hæc et aliaquæ non videmus credimus, nt est in baptismate remissio, supplicia in inferno, præmia in regno, quare hic appulsi dicimus, quomodo poterit Deus parare mensam in deserto? (Psal. lxxvii, 19.) Et si multis et bonis et malis quæ non vidimus, credimus, ut quid in uno offendimus, et alias potentem, hic impotentem Deum dicimus? Ne ergo concidamus a facie ejus, quasi inimici ejus, quia veritas et misericordia

D Dei sit in Christo fateamur; et quia in nomino

Patris venit, super carnales hostias exaltari cornu eius. CAPUT IV.

Alludit his sensibus illud quod in libro Regum ad Eliam dicitur : Recede hinc, inquit, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes (III Reg. xvii, 3). Elias, qui interpretatur Deus meus Dominus, Judaicum populum signat, cui in sua ipsius lege creberrime inculcatur, Ego Dominus, huic imperatur ut hinc, id est, ab infidelitate recedat, quod in Abraham primitivo factum constat. Contra orientem jul)etur ut vadat, id est ad Dei cognitionem se dirigat. Contra namque non solum pro adverso, sed «litur, dum inlra legis scientiam a multis quæ lege prohibenlur vitiis contutatur, et recte ipsa torrens dicitur, quæ non immutabiliter, sed perfunctorie, et quasi ad tempus datur. Unde et a Paulo sanctum sæculare vocatur (Hebr. ix, 1). Carith autem vocabalur, quod occursus ignis interpretatur, quia quo magis legis mandato ab illicitis arcebatur, eo amplius concupiscentiarum occursibus pulsabatur. Ignis enim concupiscentia est. Unde Apostolus: Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi ler diceret : Non concupisces (Rom. vii, 7). Contra Jordanem est, quia non aliud, quam secundum gratiam baptismatis vivere volentium præsagium, imo auspicium est. lex enim pædagogus noster est in Christo. De torrente, inquit, bibit, dum qualemcunque vapidum, scilicet intellectum , de legis scientia populus haurit. Corvis præcipit Deus ut ibi eum pascant, dum sacerdotibus nimia sacrificiorum ambitione rapacibus injuugit, ut eum doceant; quibus Dominus: Vos, at, fecistis hanc domum speluncam latronum (Matth. xxi, 15). Sed et Elias in torrente cum plebs, ut juxta Apostolum loquar, requiescit in lege. Corvi deferunt panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere (III Ileg. xvii, 6), dum in prosperis ei adversis, quod est mane et vespere, temporalem jucunditatem, quod panis significat, per sacrificiorum assiduitatem, et carnales observantias populis 'pollicentur. Post dies autem siccatus est torrens (ibid., 7), quia post illuminationem Evangelii, gratiarum legalis doctrinæ rudimentum visum est credentibus ad salutem minus sufficiens: Non enim pluerat super terram (Gen. ii, 5), quia adventus Salvatoris nullam in libris veteribus, qui nonnisi terrena promittere videbantur, infuderat intelligentiam. Unde est : Virtutem operum suorum annuntiabit 285 populo suo, ut det illis hæreditatem gentium (Psal. cx, 6). Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge, vade in Sarephta Sidoniorum et manebis ibi (III Reg. xvii, 8,9). Sermo Domini fit, cum Werbum invisil)ile creatura factum apparuit. Ut surgal hortatur, quia ut ab infimis ad superna aspiret per novam gratiam incitatur. In Sarephtam ire jubetur, cumque sit intra se tribulatio panis, id est penuria divinæ intelligentiæ, scire commonetur; Sarephta quippe tribulauio panis interprelatur. Quod enim in Evangelio tres Panes propter Trinitatem (Luc. 11, 5), hoc hic sim. 8ulariter intelligitur propter unitatem. Haec Sarepbta Sidoniorum est, quia hæc egestas qua quis tribulatur in eis potissimum est qui carnalia inutiliter Venantur. Sidonia euim venatio inutilis interpretatur. Ibi quoque manere præcipitur, dum in hac consideratione non horarie, sed stationaliter persistere edocetur. Præcepi ibi mu.ieri viduæ ut pascat te uIII Reg. xvii, 9), id est mandavi Ecclesiæ crucifixi Domini iJiorte viduatæ, sine ulla panis et carnium matutini aut vespere memoria, ut simplicis documento fidei

et pro directione sæpe ponatur. In torrente abscon- A erudiat te. Cumque renisset ad portam civitalis, ap

paruit ei mulier vidua colligens ligna (ibid., 10). Porta civitatis ipse est qui dicit : Ego sum ostium (Joan. x, 9). Est autem Ecclesia civitas, quia ibi unum cor habentes communiter ducunt vitas. Jure ergo primum ad portam venitur : tuncque mulier vidua apparet quia primum Christus agnoscitur, . tuncque demum quid sit Ecclesia patet. Hæc ligna col!igit, quia utrumque populum in se counit; quod enim paries alibi signat, hoc istic lignum non inconvenienler ostentat, nam duo ligna crucis sic ista portendunt, ut alterum porrectum Judæos ac si unicornes innuat, alterum transversum gentiles, ac si e diverso subintroductos ostendat.

D Et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum

aquæ in vase ut bibam (111 Reg. xvii, 10). Vocat eam cum patenter addiseit vocationis omnium fidelium causam. Aquam in vase dari sibi expostulat ut bibat, cum doctrinam non per deutereses, ut solebal fluitantem, sed in Christo, qui est vas electum et præelectum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi (Col. ii, 3), undecunque cohibitam et constantem, exhiberi sibi ab Ecclesia primitiva corrogitat. Cumque illa pergeret ut afferret panis, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam in manu tua (III Reg. xvii, 11). Pergit ut afferat, cum, juxta Apostolum, lectioni intendit ut doceat. Post uergum clamat, cum aliqua Judæorum pars aversos apostolos et dicentes : Quoniam repulistis

C verbum Dei, ecce convertimur ad gentes (Act. xiii,

46), ad se docendam etiam precario interpellat. Ac si diceret: Hactenus me corvi sacrificiorum cam ne paverunt, amodo non panem, sed buccellam panis, quod prægustari potius quam exsatiare valeat, tua mihi doctrina suggerat. In corpore enim Dominico, quod ex ejus mensa prærogatur, nefarium est si quidpiam aut corporaliter saporosum aut aliqua exteriori sanctitate [al., saturitate] distendens præstimatur, quia quod spiritui soli est præstitum, a corporis esse debet prorsus voluptate diversum.

Buccella érgo, quæ vulgo bucca dicitur, a vidua petitur, dum non armi aut quævis frusta carniuim gulæ juvant appetitum, sed panis ac vini in divinam

D carnem substantialiter per verba Dominica immu

tati, mimoritas æque ac majoritas salubriter transit ad animum. Quid enim ibi quantitas, in cujus etiam atomo constat salutis universitas? Ubi notandum. quod eam ut in manu sua afferat postulatur, quia in potestate utentium est quidquid inde suscipitur. Si enim in potestate nostra est filios Dei fieri, non minus in nostro sedet arbitrio per fidei amorem tanto mysterio inviscerari. Qui autem super hac re disputat, nunquam se isti interno muneri computat. Cujus edulium, quam idcirco buccellam dicimus, si quis debita parcitate non sumat, imo pestifera largitate quæ cætera quæque præsumat, in eo corpus animamque addemiiat, quo animæ antillotum gulæ sapori importat, et ab escis communibus cor

yus Domini, juxta Apostolum, non dijudicat (I Cor. A nem ex farina facias, scilicet nutabundum et molli.

xi, 29). Vivit, .nquit, Dominus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus potest capere farinæ in hydria et paululum olei in lecytho (III Reg. xvii, 12). Wivere Dominum dicit, dum eum efficacem ad tantam de substantia im substantiam immutationem fideliter sentit; nec habere se panem perhibet. nisi quantum farinæ pugillus capere prævalet, quia nil de ipsa præter speciem panis essentia in hoc sacrificio se habere fida mente confirmat, nisi quod invocatio Trinitatis sine ullo scrupulo fidelibus administrat, quod farina significat; quasi enim molitur, quo manus ingenii nulla retractione offenditur. Indo est quod crebræ crucum trinitates im sacrativo camone fiunt; quia sicut in Maria carnem, sic in altari hoc mysterium Trinitas operatur. Pugillum autem tres primores digitos appellamus. Potest et per pugillum Scriptura, quia ex iis scribimus intelligi ; et est ac si diceret : Hoc quod in altari videtur substantive panem non habeo, id est non intelligo, nisi quantum capi potest ex sacræ paginæ documento. Hydriam vas aquarium dici nemo hominum disertus ignorat. In hydria farina est spiritualis in hac fragili conversatione scientia; aqua Imamque pro scientia por:i solet. Huic scientiæ oleum additur, quia me 286 inflet ex divina charitate conditur. Lecythus vas olearium idem significat quod in Evangelio nomen vasorum, et hydria quod lampadum. En coiligo duo ligna ut ingrediar et faciam mihi illud et filio meo : ut comedamus et moriamur (ibid.). Quod est dicere : Ecce dilectionem quæ ad Deum porrigiiur, et eam quæ in amicum inimicumque disvenditur, quibus ab omni lascivia restringitur ac si crucifigatur animus, quasi duo ligna complector ut per haec a mea evagatione coliibita ad me regrediar et faciam, id est figuraliter insculpam, non panem, sed illud quod in pane signatur, non tam mihi quam iis quos in fide gemuero, ut comedamus quod non ore, sed pio solum alfectu manditur. Et moriamur, mmorti videlicet, quæ per ipsum signatur sacrificium, conformemur. Ad mensam, inquit, magnam sedisti ? (Eccli. xxxi, 12,) oportet te similia præparare. CAPUT V. Noli, inquit, Elias, timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea (III Reg. xvii, 13). Ac si diceret : Noli vereri immutationem vultus David coram Abimelech, id est translationem sacerdotii nostri ad ordinem Melchisedech, sed vade, id est processu fidei promovere, ut passioni Christi umoribus configureris, cui conformia cœpisti sacramenta docere. Verumtamen mihi ex carnali observanlia resipiscenti, in ipsa novi hujus mysterii scientiola ac si subtili farinula, quam ex inutilitate veterum cæremoniarum salubriorem quia veriorem jam comperi, solidum quid et continens ac si pa

lem quasi pulverea levitate animum, rationis ac si aquæ respersione constringas. Et hunc parvulum, servando videlicet in doctrinæ tuæ exhibitione meae capacitatis necdum adultæ modum , hunc tamen facies subcinericium, nunquam mihi adimendo, licet in baptismate lota sint, memoriam peccatorum, quia cinis significat acrediuem pœnitentum, quibus convenit cinis et cilicium. Ubi jure notatur quod præmittitur primum, quia iis qui sceleratius et in Judaismo et in gentilitate vixerunt, Dei gratia consuevit exuberare potissimum. Inter quos cognovimus Paulum, qui se inter peccatores fatetur primum, ut in me, inquit, Jesus Christus divitias misericordiæ suæ ostenderet primum (1 Tim. i, 16). Unde est : Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia (Rom.v, 20). Quod in Matthæo et Magdalena etiam perpatuit factum. Pro parte ergo horum atque similium intellige dictum. Hunc panem sibi rogat afferri, id est propriæ intelligentiæ penetralibus disserendo inferri. Quod sequitur, pro parte justorum, ex legis consummatione venientium, ut fuerunt Petrus, Andreas et Jacobus frater Domini, accipitur. Tibi et filio tuo facies postea, id est quos ad tui conformitatem ex innocentia legis adduxeris ex peccato graviore conversis, per gratiæ indulgentiam undecunque substare cognoveris : Unde Paulus : Nihil, inquit, minus feci ab his qui sunt supra modum apostoli (II Cor. xii, 11). Et : Plus illis omnibus laboravi (I Cor. xv, 10).

Hæc autem dicit Dominus Deus : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (III Reg. xvii, 14). Ac si diceret : Licet ex tuo documenlo Novi Testamenti, o primitiva Ecclesia, rationes acceperim, tamen ex legali et prophetica lectione Deum astruxisse comperi scientiam fidei hujus, et contemplationis, quæ est in Domini corpore subtilissima nunquäm desituram. Domum utique Domini decere sanctitudinem in longitudinem diuturnam (Psal. xcii, 5), et sacerdotii Melchisedech sine jurisjurandi pœnitentia æternitatem, et donum gratiæ tanquam olei lecythum in mente Ecclesiæ perpeti redundantia emersurum {al., surrecturum] usque ad illum sine nocte diem, quo non ab occulto spiritualis nobis unda se suggeret, sed in evidenti post resurrectionem incorruptibilibus oculis corporis tanquam pluvia Dei cognitio se infundet. Ubi facies terræ tantopere ditabitur, ut in quo [al., quod] mens quamvis sincerissima scintillare modo vix prævalet, ibi carnis oculus irremota et inobtusa acie intendere nunquam cesset.

Quæ abiit et fecit juxta verbum Eliæ (III Reg. xvii, 15), et comedit ipse, et illa, et domus ejus. Abit, cum ex Pauli aliorumque ex Judæis sapientium plurimum primitiva Ecclesia conversione profecit. Juxta verbum Eliæ fecit, cum eos, quos erudiendos acce* perat, etiam super se magistros acceperit. Ipse comedit, quia non verbo, non lingua hæc declamanda

« VorigeDoorgaan »