Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

eum diligentes, corde mentiti. Jam ergo aliqua de A tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, ejus passione attingamus.

CAPUT II.

De Christi passione.

Ingloriosus, ait Isaias, aspectus ejus inter viros, et forma ejus inter filios hominum (Isa. LII, 14). Aspectus et forma, qua speciosus est præ filiis hominum, adhuc contemnitur a Judæis, dum opera divina premuntur, et carnis communio, mortisque proponitur. Iste aspergit multas gentes (Ibid., 15). Unde asperget, vel quid? Hyssopo plane illo, qui nascitur in pariete, quo David aspergi se vult, et mundabitur, quo leprosi aspergebantur in lege. Asperget vero sanguinem, sed suum (Levit. XIV, 7) : multas, inquit, gentes, non omnes, novit enim Dominus qui sunt ejus. Super ipsum continebunt gentes [al., reges] os suum (Isa. LII, 15). Nullus namque eorum licet sanctissimcrum, qui ad integrum regunt seipsos, dispensationis ejus mysteria temerare ausus est; quibus non est narratum de eo, viderunt. Nos sumus qui videmus, quia in eum credimus, licet aliquoties ipsius fidei plenam intelligentian non habeamus, Patrum tamen fidem tenaciter prosequimur, et quasi sine prædicatore complectimur. Et qui non audierant, contemplati sunt, ante oculos enim mentis nostræ credulitatis amore præscriptus est, quem etsi pene nullus annuntiat, pietas tamen affectat, vel hoc totum est: Multi reges et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt, et audire quæ auditis, et non audierunt (Luc. x, 24): et utraque tamen habuerunt, quia in venturum crediderunt. Unde idem propheta: Utinam dirumperes cælos et venires (Isa. LXIV, 1)! Coelos quippe dirumpit, qui in effectum prophetica de se promissa produxit.

Sequitur vox credentium conquesta de vobis: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LI, 1)? lis, inquiunt, quæ audivimus, id est intelleximus, vix credere quidam volunt, et in hominis infirmitate nequaquam Dei fortitudo cognoscitur. Et ascendet sicut virgultum (Ibid., 2), quia humilis apparuit, sed coram eo (Ibid.), quia ipse est in quo Patri complacuit. Ascendit etiam quasi radix de terra sitienti (Ibid), quia se passus est tarde cognosci. Ipse plane vivum granum solum pene mansit; mortuum, multum fructum attulit (Joan. x11, 24). Vel ascendit tanquam radix de terra arida, quia ipse sibi origo in Maria, cui nulla se infudit humani seminis unda.

[blocks in formation]

B

24). Non reputabatur, cum vorator et bibitor, damoniacusque vocaretur, aut in cruce rideretur. Putavimus, inquit, cum quasi leprosum, el percussum a Deo, et humiliatum (Isa. LIII, 4), et Judæorum voce a Deo non esse, et peccator esse, quia Sabbatum non custodierat, clamabatur, et pro arrogantia, quia Dei Filium se dixerat, percussus : Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus propter scelera nostra. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Disciplina pacis nostræ super eum (Ibid., 4, 5). Ipse enim docuit et fecit modum reconciliationis ad Deum. Et livore ejus sanati sumus (Ibid., 5).

Quid prosequor, de alienis mea verbis interficiens? Cui ascribis, Judæe, quæ prætuli, 270 et quæ subsequuntur? quis est ille, in quo posuit Deus iniquitatem omnium nostrum. Qui oblatus est, quia voluit, osque suum non aperuit, quasi ovis ad occisionem ductus, qui ut agnus coram tondente obmutuit (Ibid. 7), qui de angustia et de judicio sub'atus (Ibid. §), tantam habet generationem quæ enarrari non possit. Ipse secundum opinionem vestram abscisus de terra viventium, dabit tamen impios pro sepultura (Ibid., 8, 9), ut eos in baptismo sibi consepeliendo ab impietate distrahat; et divitem (Ibid. 9), scilicet diabolum, pretio suæ mortis occidat. Quis est, precor, ut plurima eorum quæ sequuntur omittam: Qui cum sceleratis reputatus est (Ibid., 12), qui peccatum multorum tulit, qui pro transgressoribus C oravit (Ibid.), ut non perirent. Nunquid Messias ille, quem vos præstolamini feliciter regnaturum, a vobis hic significatus putabitur? Non hoc ei attribuitis, ut credatis purum hominem dolores vestros, et peccata laturum, non minus voluntarie, quam simpliciter moriturum, cum sceleratis deputandum, pro transgressoribus, ne pereant, oraturum.

[ocr errors]

T

Simplex homo pro peccatis satisfacere nequibat.Et cum secundum vos non hoc ei pertineat, tanta quæ in uno eo convenere, miseria pariter ac potestas, in quam videbitur concessisse personam? Qui enim tantus est ut, Deo transponente, omnium peccata supportet, ut puto, non homo, sed Deus est. Si enim coram Deo non est, nec infans unius diei, si sit vita ejus super terram, mundus, præsertim cum sit de immundo conceptus semine, cum dicat David, quem Deus invenerat secundum cor suum : Si iniquitates observaveris, quis sustinebit, Domine? (Psal. cxxIX, 3.) Et Isaias: Omnes justitiæ nostræ quasi pannus menstruatæ in conspectu tuo (Isa. LXIV, 6). Et ipse Moyses, qui aliorum deprecabatur exitia, nec aliis impetravit, et culpa exigente, terra promissionis caruit. Si, inquam, omnes propriis sunt præpediti reatibus, quis est qui idoneus omnium peccati portare sit pondus? Si enim verum est quia væ laudabili vitæ hominum, si remota pietate, judicetur; in conspectu enim Dei omnis vivens non justificatur (Psal. CXLII, 2), quomodo de paucorum, non dicam universorum malis penes Deum acturus est, qui

sibi soli insufficiendus est? Si autem de peccatorum A nisi cor fidei admoveris æquanimiter, ejus rei quam

quantitate agitur, solerter astruimus nullum parvum dici posse peccatum, quod ad Dei dignoscitur fieri contemptum. Qua igitur satisfactione quis luat, nisi eum quem offenderit pium apud se interpretem habeat?

Justum itaque erat, ut is pro hominibus ageret, qui, secundum quod homo, mori pro homine poterat; peccati tamen exsors, hominum peccata portaret; et secundum quod Deus erat, Deo et sibi, quia unum sunt, eumdem reconciliaret. Vide ergo quorsum, Judae nequam, propheta tuus intendat, ubi nec etiam propheticis ambagibus evagatur, sed veluti historialiter narrat; et si præteritum quempiam cui congruat nescis, et futurum ignoras, eum cui innitimur tene, in quo quod prælibatum est luce evidentius completum constat. Discute Evangelia, discute quod credimus, prophetæ nobis sensum aperuit factis Christus.

CAPUT III.

Utrum Christus mori potuit, an non. Christus Deus et homo est sine confusione utriusque naturæ. Quare hominem Deum pro omnibus mori necesse erat. Quod si quia eum dici Deum audis, ideo de morte causaris, mori enim Deo non convenit, scire debes quia Deus, qui hominem suscepit, Deum nequaquam humanitati confudit, nec hominem Deo miscuit, sed in se stabiliter utraque consistente natura, una ex duabus, et in duabus substantiis exstitit ipse persona. Qua ergo parte hominem, ea merito se præbuit ipse mortalem, ut quia mors ex peccato obvenerat, ipse peccati expers, cum sponte se morti addiceret (quam tamen, quia non peccaverat, indebite ferret), omnes obnoxios illi miseræ conditioni absolveret. Natura namque nulla alia præter eam, quæ peccaverat, pro eadem satisfacere poterat. Congruum tamen non esset, ut quod humanitas commisisset, de angelico quispiam ordine expiaret. Juste itaque homo, qui omnium causas apud Deum insumeret, sed sine culpæ ullius macula fuit. Nam quia nil debuit, et a diabolo impetitus coactus est solvere quæ non rapuit, eum qui se impetiverat, sed injuste, corripuit, et ab humani generis possessione submovit. Cum ergo se moriens homine, et diabolum domino [f., dominio] exuit; et unde secundum tuam opinionem infirmus fuit, superbia hostis sua, ut par erat, humilitate confusa, nobis virtus accrevit.

Dicis forsitan Qui Deus erat, non potuit, nisi moreretur, id facere? Potuit, inquam, et Deus tuus, cum Abrahæ in convalli apparuit, et jejunus in cœlum redire. Si dicas mibi causas prandii, multo clariores polliceor me causas dicere posse supplicii. Si diceres mihi : Deus vester, qui si vellet, ut dicitur, fabas aurum faceret, cur præceperit ut super auro, et argento, ac vestibus fraus inferretur Egyptiis? Et quare agni sanguine vestris illito postibus angelus ultor pepercerit primogenitis? ego occasiones tibi luculentissime disseram passionis. Scio autem quia

B

C

D

exosam habeas rationem 271 suscipere non poteris. Danielis de Christo prophetia expenditur. — Et quia propheticis te oraculis compellare jam coepimus, et tuorum tibi voluminum innovare memoriam, argutius enim aliorum carmina discutere solemus, quam nostra, audi Danielem ipsos eventus, et eventuum contempora declarantem. Septuaginta hebdomades abbreviate sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ul consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. ix, 24). Intellige angelum prophetæ loquentem, ac si diceret : Quoniam de populi tui abductione et dispersione conquereris, spatia adhi bendi remedii Deum factum propitium contraxisse noveris, ut populus quidem de justitiis carnis ad spiritualem sese transferat cultum, et urbs illa, jam Christi sanguine sancta, novis vetustatem mutabit honoribus, ut prævaricatoris Adæ culpa fatiscat, et illud, quod antonomastice peccatum est, idololatria infidelitasque deficiat. Et quidquid absque æquitate ad proximum geritur, sopiatur, et quiescat, et adducatur non sanctum, ut ait Apostolus, sæculare (Hebr. 1x, 1), sed justitia sempiterna; hanc enim erigendam domum decet sanctitudo in longitudinem dierum, ut visionum, ac prophetarum effectui mancipata reveletur impletio. Et hoc totum fiet quando oleo lætitiæ præ participibus suis Sancti sanctorum celebrabitur unctio.

Scito, inquit, et animadverte : Ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt (Dan. ix, 25). Ab exitu sermonis quo a Dario jussa est restitui civitas, et templum, habes numerum annorum usque ad Christum specialiter ducem. Hebdomades autem non dierum, sed annorum intellige. Qualiter autem septem primæ hebdomades, et residuæ sexaginta duæ vigilanter adeo subdistinctæ sunt intelligendæ, lector apud Hieronymum (Expos. in Daniel. lib. 1, cap. 9), quamplurium inibi auctorum compilatione facta, requirat. Ut breviter vero cognoscat, septuaginta, nisi fallor, hebdomades, quadringentos nonaginta continent annos. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio (Ibid., 26). Hac, inquit, exacta annorum serie, ipsæ vocaturæ [f., vacature], et essentialiter Christus occidetur, et populus qui dicturus est: Non habemus regem nisi Cæsarem (Joan. xix, 15), conclamabit Pilato : Noli scribere: Rex Judæorum (Ibid., 21). Cui contra in Psalmis tituli inscriptionem ne corrumpas. Ex patre diabolo erit, non ejus, quapropter? Quia non cognovit tempus visitationis suæ (Luc. XIX, 44); et urbem, et sanctuarium dissipabit populus Romanus

cum duce Vespasiano, cujus rei finis perennem A ignoro. Hoc tamen scio, quia si sic eminens est. inibi habitationis Judaicæ pariet vastitatem.

Et post belli finem (Dan. Ix, 26), fixum faciens quod dixit, ingeminat: Exterminium idem statuta desolatione firmabitur. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio (Ibid., 27). Quæ est enim hebdomas, qua confirmat multis pactum, nisi quod alias dicitur, Tempus, et tempora et dimidium temporis (Apoc. XII, 14), tres videlicet anni, et dimidius prædicationis Dominicæ, et tres cum dimidio subsequentes, in quibus potissimum cuneus apostolicus, cum omni discipulatu pariter se cum Judæis exercuit et multos ab errore diduxit. Quorum tamen omnium doctrina Jesu Domini se minarium fuit. In cujus dimidio hebdomadis sacrificium defecit et hostia, quia corpore, quod est Christus, exhibito, vitulorum et taurorum jam nihil profuit umbra. In templo fuit abominatio desolationis, quia ubi Deus non est, neque ullum bonum est omen, neque habitari dici potest, ubi nullus est. Quia euim diabolus non vere est, ubi vera essentia non est, misera solitudo est: Ecce, inquit, relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38; Luc. XIII, 35). Etenim umbra quomodo esse poterat absque corpore? Ergo nil inibi non supervacuum erat.

Et ut certo certius teneremus quod mille et amplius annis jam perstitisse videmus, tertio sententiam desolationis inculcat. Perseverabit, inquit, desolatio (Dan. ix, 27), dum et consummatio et finis videlicet sæculorum deveniat. Dicite, profanum et pertinax vulgus, cuinam ista judicabitis pertinere? Forsitan ad Hircanum, quem extremum cum pontifico [f., pontifice, vel pontificio] regem habueritis. Sed quid ista ad illum? nunquid populus, qui ejus erat, negavit? nunquid non parchi ejus desecuerant, non ferro, sed dentibus aures, ut sacerdotio damnaretur? Neque enim a populo aut vita, aut regno privatus est. Velim plane a vobis nosse, quæ sit post abbreviationem septuaginta hebdomadum consummatio prævaricationis et peccati, unde tunc finis, quæ iniquitatis delectio, quis tunc adduxerit justitiam sempiternam. Conferte, mendaces, et certe nequaquam reperire poteritis, quod aliquid horum illi ullo modo tempori valeat convenire. Imo sub novis regibus bellorum ac cædium plurima, secundum historias, excrementa sævisse.

De visione et propheta quid sentiant miror, quia nihil novi secundum quod opinantur, 272 illis diebus acciderit. Et cum annorum adeo evidenter præfixus sit terminus, ut temporum notitia vacillare non possit, et ipsi non aliquid propheticum, visionive conveniens, eo loci tunc evenisse testentur: quæ erit illius, quæso, Sancti sanctorum unctio? Si Sanctus sanctorum est, sanctorum omnium præcipuus est; quem vos hunc sentiatis

non alius quam Christus est. Quod si Christus est. et is occisus talis temporis diffinitione probatur, cuj aversio populi atque negatio, civitatis denique ac sanctuarii dissipatio ad integrum congruit cum duce præfato. Pacti quoque, quod non est aliud quam promissio, regni cœlestis confirmatio. Agite, ait, pœnitentiam, appropinquabit [al., appropinquavit] enim regnum cœlorum (Matth. 111, 2). Et in dimidio hebdomadis, cum Christus se Patri obtulit, hostiæ sacrificiique defectio, ad ultimum loci ab habitatoribus tripliciter repetita damnatio. Quid dicetis, qui neminem cui conveniat nisi hunc inferre potestis? Aut ergo vestras mihi Scripturas exponite, ut a prætaxata serie explanatio vestra B non discrepe!, aut intellectui Christiano acquiescite, a quo prophetica intentio non abhorret.

Si tibi minus perspicua hæc sunt, accipe evidentius quiddam : Aspiciebam, ait idem, in visu noctis, et ecce in nubibus cœli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum: et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguæ servient ei (Dan. vii, 15, 14). Antiquum dierum haud dubium quin ipsum Deum intelligatis; sed quis est filius hominis, qui pervenit ad illum? Nunquid comparabitur homo Factori suo? Potestas enim, honor et regnum in æternitate illa nemini datur, nisi ei, qui Deus habeatur. Populi, tribus, et linguæ ibi nulli serviunt, nisi quem transcendere C totius jura humanitatis sciunt. Ideo hunc in conspectu Dei offerunt, quia eum quique fideles solum Patri conspicabilem, Patri specialiter placitum credunt. Nemo enim novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare? (Matth. 1x, 27.) Ipse etiam subjungit ibidem : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Ibid.). Et : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Sic pervenit ad Antiquum dierum, quia qui in sole posuerat tabernaculum, qui tanquam sponsus de thalamo suo egressus fuerat, qui plusquam homo, ideo gigas, ad currendam exsultaverat viam, cujus egressus a summo cœlo exstitit, occursus quoque ad summum ejus, ad Patrem videlicet fuit (Psal. xvIII, 5).

D

Is per visum noctis quasi Filius hominis veniebat in nubibus (Dan. v11, 13). Quia obscure omnino venturus prædicabatur in propheticis locutionibus quasi homo purus; vel quasi filius hominis, hoc est revera filius hominis; quod non est aliud quam Virginis. Ut est illud: Quasi Unigeniti a Patre (Joan. 1, 14). Sequitur: Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur (Dan. v, 14). Si filius hominis est, et potestas ejus potestas æterna, immobilis, incorruptibilisque est, ergo Deus et homo est. Ipse est homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6).

Quis est etiam apud hunc ipsum prophetam lapis

ille abscisus de monte sine manibus, qui terræ A pies me, ait, de contradictionibus populi, constitues omnia regna comminuit? (Dan. 11, 34, 35.) nonne me in caput gentium. Populus quem non cognovi serin sequentibus cum explanaret, adjungit? Susci- vivit mihi et reliqua usque vivit Dominus (Psal. xvII, tabit Deus cœli regnum quod in æternum non 44, 46) certe et si contradictiones habuit, non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non trade- populi sed filii Absalon res novas molientis. Sed tur. Comminuet et confringet universa hæc regna, et esto ubi constitutus est in caput gentium? Non diipsum stabit in æternum (Ibid., 44). Si omnes homi- cam sane gentium, sed nec unius gentis. An dicetis nes mortales non negas, et omnia quæ corpus quod cum ad Abimelech Philisthinorum regem Sauhabent transitoria credis, quæ erit ulli regni æterlis timidus concessisset, sit caput gentium institunitas? Illumne lapidem stolidum aliquid putas? tus? Sed nec eorum decimæ partis. Quis fuit popuQuod si mons magnus factus est, adeo ut impleret lus quem non cognovit? Certe Philisthæos, et omnia universam terram, ubi ergo commanebunt homieorum ipse cognoverat. Et unde tanta eorum obenes? vides te rejici ab historia, et typum apertisdientia commendatur, ut in auditu auris obtempesime parturiri. Accipe itaque quia alias non poteris rasse dicantur? nonne Abimelech contra Israelem Christi nomen, quia ipsum est, quod penitus pugnaturo dixerunt satrapæ ejus ad ipsum : Non obliterari non valebit per externam religionem. Ipse B egredietur David nobiscum, non enim melius plasine manibus abscisus, nullis venereis operibus care poterit Dominum suum, quam in capitibus noprocreatus. Regna comminuit, quoniam ipse est qui stris? (I Reg. XXIX, 4). Non sunt hæc verba memin omnibus gentibus hæreditavit. Regnum non brorum de capite. Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. dissipatur, nec alteri populo traditur, quia justitia, XVII, 46). Nunquid filii alieni secundo replicantur, inveterati et claudicantes appellantur, quia os quæ per Sanctum sanctorum infertur, sempiternitate firmatur. Nec aliena scilicet hæreseos alicujus suum, et caro sua, mortuo Absalon, ab ipso vocantur? traditione corrumpitur, quod alteri populo traderetur, qui superveniente perfidia mutaretur. Domum enim Domini decet sanctitudo in longitudinem dierum (Psal. xcii, 5).

Videtis, o ingenia omni tortiora falce, his paucis testimoniis evidentiam fidei Christianæ, quæ non ideo sunt pauca, ut in vestris voluminibus habeantur rara, sed tam multiplicia, ut iis retexendis

C

sufficiat nullius scientia, omnium retundantur eloquia. Si illum qui bonos in terram rectam deducit Spiritum haberetis, certe ea, quæ idem per suos prophetas locutus est, ejusdem condimento indubie saperetis. At quia nil plane aliud quam furta, et fæenora cogitatis, nihil plane ad piam subtilitatem pertinens affectatis. Si verum est, quia quod voluit Dominus fecit in cœlo et in terra (Psal. cxxxiv, 6), et cæteris, qui Deus probabiliter existens hominem assumpsit, quid scrupuli habet, quæso, et quod hominem non absque salubri mysterio humiliari siverit, quoque voluerit postmodum provexerit ? Exponite quod contemporaneis Jesus 273 Dominus ipse proposuit. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. cıx, 1), et cætera psalmi, D quæ valde vestro sunt errori contraria. Perspicacitas etiam vestra aut dicat, aut discat quid sibi velit Davidicum illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 7, 8). Et si enim David, quomodo Filius Dei? Ego hodie genui te, quem sensum a vobis habeat, rogo. Gentes quoque an a Patre utrum a matre hæreditas ejus erant, et possessio termini terræ multa a vobis mente disquiro. Licet contigua plane sibi loca Palæstinorum aut Ammonitarum tributaria fecerit, abhorret tamen a vero, quod hæreditari gentes et possessive non tributarie terminos terræ tenuerit. Illud quoque : Eri

Deficite, quæso, quia ratio vobis deficit. Quis ergo caput gentium? Christus profecto : Non auferetur sceptrum de Jula, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio Gentium (Gen. XLVI, 10). Ipse est qui stat in signum populorum, quem gentes deprecabuntur (Isa. II, 10). cationem gentium sonant? in nomine Christi gentes Lege Isaiam, recole Psalmos, quid aliud quam vosperaturas? Dicendum in nationibus quia Dominus regnavit A solis ortu usque ad occasum nomen Domini futurum laudabile, ipsumque super gentes excelsum (Psal. cx11, 3, 4). Et deficientibus jam in templo vestro sacerdote et hostia, Malachias infert: Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus (Mal. 1, 11). Vos autem cum a nobis interrogamini quare templo, pontificio, et ara careatis, illico de terra in qua habitatis immunda causamini, sed prædictus in hoc propheta non favet vobis.

Quid præterea Balaam ille ariolus : Orietur, inquit, stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et confringet omnes duces Moab, vastabitque omnes filios Eth; et erit Idumea possessio ejus. Hæreditas Seir cedet inimicis suis. Israel vero fortiter aget (Num. xxiv, 17, 18). Quæ est stella? Maria a vero sole illuminata, et de qua exorta est in tenebris lumen rectis corde, miserator et misericors et justus (Psal. 111, 4). Exinde virga consurgit, totius videlicet rectitudinis singularitas ipse Christus emergit. Vide in his exemplis quæ de tuis assumpta est libris, quam pure sine ulla patris aut seminis memoria enuntietur origo. Audi stellam quæ sine sui detrimento lumen illud emiserit. At quia lumen oculis non videbatur infirmis, partus stellæ mutatur in virgam, quæ devios dirigat, suverbos deprimat, imbecillibus sustentaculum Gat.

CAPUT IV.

Hæc confringit a rigore nequissimo duces Moab, A vastitatem, annorum jam mille continuatione progentilium utique qui sine lege sunt, patremque habastis. bent diabolum. Moab namque ex patre vel exlex dicitur. Eth autem interpretatur stupens. Qui sunt stupentes, nisi Judæi qui nescierunt neque intellexerunt, et in tenebris ambulant? Hi sunt filii, sed mentiti, sed alienati. Hos virga vastat, quia legis scientiam, quam falso Judæa usurpat, gentili Christus populo veraciter dat. Calix enim in manu Domini vini meri plenus misto, et inclinavit ex hoc in hunc populum. Verumtamen fæx ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terræ (Psal. LXXIV, 8, 9). Idumæa ejus possessio est, quia tanto castigatius quæque mens ad Deum convertitur, quanto terrenior est. Sicut mons Sion, ita et latera aquilonis civitas Regis magni; ubi enim abundat peccatum superabundat gratia. Seir pilosus dicitur: pili superfluunt corpori, significantque substantiam sæculi. Quæ est hæreditas Seir, nisi lex, aut ipsum regnum Judæorum, quæ jam possidet plebs Christianorum; sed hic sensus apud vos quomodo se capit ad litteram? nil enim in Pentateucho significativum accipietis. In terris sane illis Assyriorum, Parthorum, Arabum, Francorumque nuperrime alternante victoria, gentium istarum ne ipsa quidem nomina resedere. Messias ergo vester quid faciet? sequitur:

Israel vero fortiter aget (Num. XXIV, 18). Israel dicitur 274 directus cum Deo. Et quis cum Deo dirigitur, nisi qui fidei regulam sequitur? Is fortiter agit, qui fidem Christianam etiam inter atrocia tormenta defendit. De Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Ibid., 19). Quod est dicere: Licet inter gentes martyrum fortitudo laudetur, de Jacob tamen, id est de Judæis, qui Esau, id est gentes, se per acceptionem legis supplantasse gaudebant, Christus Dominus oritur. Unde superius stella ex Jacob, virga de Israel est. Maria enim de Judæis quidem ducit originem, sed gentium populus cum Christo specialiter directus, Christi præcipue ostendit fortitudinem. Perdit autem reliquias civitatis, quia licet homo ex femina oriundus, ex virtute tamen Deitatis quos a Dei civitate judicabit extorres, perpetuis poterit punire suppliciis.

B

De Christi resurrectione. Habentes igitur rationes ac exempla de humanitatis assumptione in Deo, de passione, resur rectione, et ascensione, tanta profecto ut eorum copia inopiam dicendi pariat, quorum multiplicitatem, et minus eruditi ad manum habent, et Ecclesia can titat, ea sola protulisse collibuit quæ Deum in homine demonstrarent. Quod si Deus æternus aperta Scripturarum vestrarum astipulatione probatur, quid magnum fecit, si corpus passum vitæ restituit, cum et Elisei cadaver id egerit? Audis David cum de pressurarum nimietate quereretur, quæ solent apud homines provocare vigilias : Dormivi, ait, et soporatus sum, et exsurrexi (Psal. III, 6), fossas alibi manus et pedes asserens (Psal. XXI, 17); apud Osee, mortem se mortis Deo exhibente futurum (Osè. XIII, 44). Rursusque in psalmo ascendisse in jubilatione Deus, et in voce tubæ (Psal. XLVI, 6): Aliasque, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem, ac hominibus dona dedisse dicitur (Ephes. iv, 8). Cum certo, juxta Apostolum constet, neminem ascendere nisi quem descendisse constiterit (Ibid., 9).

De vocatione gentium. Cum ubique Scripturarum tuarum testimonia hujusmodi in modum scintillarum emicent, illud summopere claret quod gentium vocatio libris passim celebrata propheticis, Cindubie completa videtur. In omnem terram jam exivit sonus prædicatorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. xvIJI, 4). In quo nobis objicere nemo potest quarumdam gentium apostasiam, sicut nee Isaiæ qui Judæos, gentem peccatricem, semen nequam, filios sceleratos vocaverat (Isai. 1, 4). Postmodum ait: Audi, Israel, serve meus, el rectissime, quem elegi (Isa. XLIV, 1). Si enim semen nequam, gensque peccatrix, quomodo rectissimus quem elegerat? Sed totum pro parte, partemque pro toto in Scripturis vestris ac nostris, solere accipi non dubium vobis est, ut est illud: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 2), quod non aliter intelligimus, quam si diceret: Ad te de omni carne veniet. Illi enim de morte surrecturo dicitur: Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis, non omnes gentes, sed in omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8). Et cum Elias quereretur solum se relictum (111 Reg. XIX, 10), audit de septem millibus, qui non curvaverant genua Baal (Ibid., 18). Si enim populus Dei quondam dicebamini, licet maxima vestrum pars aberraret, non tamen bonæ partis intuitu quod vocabimini, perdebatis. Itaque etsi mundi plurimum retro abiit, in hoc tamen Christi potentiam ex sua retrogradatione non minuit.

Quod totum est dicere? Ille, qui Judaici induet generis vilitatem, tantam habebit Domini, quod ad D impios pertinet, quantitatem (paternitas enim ad pios) ut quos suæ viderit urbanitatis indignos, eos in ignes potens sit perdere sempiternos. Pater enim non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio (Joan. v, 12). Est autem Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas (Psal. cxx1, 3). Miror quas hic vestras beatitudines intelligatis ad litteram. Quod si ita fallimini, attendite quæ post pauca sequuntur. Assumpta iterum Balaam parabola ait: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? (Num. XXIV, 23): ubi præmisit heu, spopondit utique se dolenda dicturum. Venient, inquit, in trieribus de Italia, superabunt Assurios, vastabuntque Hebræos (Ibid., 24). Hanc quam iste præconatus est vobis

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »