Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sermonem cum eo miscere dissimulo, et quantum A bulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent possum contego, quia si superbe se erigit, contemptum meum reputo. Jure ergo et virtute, et vestibus res contumax operitur, quia ad plurimam et carnis et spiritus contumeliam suscitatur. Sed ad rem redeamus.

CAPUT VI.

In statu innocentiæ pudor nullus. Utrum generationi intendissent primi parentes, si in obedientia perstitissent. - Adam igitur et Eva, ante prævaricationem, his vacantes motibus, beatissime impudentes fuerunt. Cui rei simillimum est quod infantulos et impubes plerumque pueros conspicimus sine verecundia nudos incedere, qui, si titillationes aliquas paterentur, aut seipsos utique aut eos qui possent occurrere vererentur. Beatus ergo primus primorum hominum status. Felix etiam ignorantia parvulorum, quia dum impassibilitatis moenibus circumdatur, angelica securitate lætatur.

Sed quærendum est, si obediendo persisterent, utrum duo seli paradisum incolerent, an de posteritate, imo de prole curarent. Posteritas namque dici non potest, ubi decessor non est; sed nisi procrearent, numerum non facerent; nisi numerum facerent, ad id pro quo facti fuerant, non sufficerent. Tractandum igitur est quem modum generandi haberent, cum alter agendi, altera patiendi nulla unquam incentiva sentirent. Peccati immunitas utrobique constiterat. Peccatum autem concupiscentia est. Quod si sine concupiscentia, cum et cætera omnia mala vacarent, miror, sed definire non audeo, si non et utriusque virginitas indemnis foret. Virginitas enim bonum est: virginitatem igitur deperire malum esset. Jesu bone! licet majora per te meruerimus, quid munditiæ, quid tranquillitatis in primo parente perdidimus?

Voiuptates virginitatis ingerunt contemplum. Jactitant itaque sordidis rictibus hostes deificæ nativitatis verba putentia. Dicam, et astruam certe digniora fuisse illa membra, quæ illi tunc partui deservissent, quam sint ora spurcissima, quæ se quotidianis fraudibus et luxuriis imbuunt, et vivifica sacramenta derident. Quid, quæso, displicet in his membris, nisi fœdæ voluptatis expletio? Aufer libidinis suspicionem, non erit quod horreas, sed quod venereris. Vos qui turpitudines amatis, juste damnabimini, qui ea ipsa quæ vos turpes efficiunt membra damnatis. Deus omnipotens, quid gratius, quid bonæ menti suavius esse potest quam vera virginitas et illibatus animus? Nos audieramus ex Osee quia vinum et ebrietas aufert |al., auferunt] cor (Osee v, 11). Et Joel de tuis loquitur : stupra potationi communicans: Puerum, inquit, posuerunt in prosti

B

C

D

(Joel 11, 3). Dic mihi quod vinum est germinans virgines (Zach. ix, 17), cum soleant facere pudicitiarum cætera vina jacturam? Scio quia nescis; et ego adhuc inferam, quia illud idem est vinum, quod in libro Judicum Deum lætificare et homines dicitur (Jud. ix, 13). An Deum aliquando bibisse putas, cum juxta litteram sensu deficias? Exponam tua tibi; interim si vis, garri.

Quid vinum lætificans Deum et homines, ac germinans virgines. Vinum quod lætificat Deum et homines, Spiritus sanctus est qui Patrem Filiumque amore conjungit, Deoque subjungit homines. Quid autem amor nisi gaudium ? et quod gaudium nisi in amore? hoc vinum, is scilicet spiritualis fervor, germinat virgines, quia nunquam nisi per cœlestis flammam desiderii mitigari poterunt carnis ardores. Si hoc Dei bonum, hoc pulchrum ejus est, ut nihil penes Deum melius pulchriusque putetur. Quis est qui horrere audeat virginis uterum? quis virginalis partus causetur egressum? Si velis hoc ob naturales detestari meatus, o, quoties hiremarum carnium pridianas crapulas ore fetentissimo vomuisti? Quoties tetros vomices, et horribiliora flegmata, quam sit liquor ille, jecisti? Sensui tuo respondeo. At Deo talium auctori nihil dedecens præter peccata scio.

[ocr errors]

Quod Deus nullam in utero Virginis labem contraxerit. Habes ergo in primis parentibus formam impassibiliter generandi, quam quis[f., quamvis]qui ad effectum ducere poterat, si perseverassent, in propria matre resculpsit; licet autern sufficere debuerit Deum humanis nullo modo attingi sordibus, accipe adhuc. Solem, ut æstimo, credis natura mundissimum. Quotidie vides per publicos sterquiliniorum aggeres radios ejus progredi, putida quælibet, ac visibus ipsis indigna lustrare, putas ex his, quæ prætervolat, aliquam eum sibi labem contrahere, insaniæ esset. Amplius: si oleum aut balsamum aquæ injicias, neutrum aquæ confunditur, sed per se ipsam solida utraque natura subsistit. Habe iterum: Mens mea recogitans, et res quas viderit uspiam crebra imaginatione retractans, cum meminerit leprosi cruentis ulceribus extuberati, aut ex cadavere lacero scaturientium examina vermium, seu recordetur passim jacentium stercorum; quid, quæso, maculæ rotabundus per hæc animus sibi rapit, nisi quantum si pulcherrima feminarum seu marium corpora simplici revolutione percurre: et, aut splendidi operis metalla reviseret; atris aurum claude ruderibus, licet putris terra sordescat, tamen auri minime natura deficiet. Disce, miser, de materialibus qualiter spiritualia metiaris, et cum in rebus habeas exempla terrenis, perpende quid valeat Divinitas in æternis.

LIBER SECUNDUS.

DEUS OMNIA HOMINIS UTRUM SUSCEPERIT AN NON?

CAPUT PRIMUM.

265 Membra, cum abest peccatum, sancta sunt. Porro Dei Filius in carnem veniens,si competentia corpori membra habuit,membrorum compositio non nocuit. Frustraque non pudeat quod ipsum non puduit. Et quid eum puderet, ubi nihil non sanctum fuit! Si quidquid est, bonum est, nisi ubi peccatum est, membra quæ per se bona sunt, cum peccatum non est, sancta sunt. Membra nostra imbecillitati nostræ sunt administratoria, et cum aures, ora vel nares superfluis capitum egerendis inserviunt, cætera quid mali faciunt, quæ inferius intestinorum pondus exponunt?

A

Hominis Deus omnia suscepit. Interroga, putidissime et nequam, de Domino nostro, si spuerit, si nares emunxerit, si pituitas oculorum vel aurium B digitis hauserit, et intellige quia qua honestate superiora hæc fecerit, et residua peregerit. Aut dic mihi, ille tuus, qui Abrahæ apparuit Deus, ea quæ comedit in quem alium [f., alvum] deposuit? quomodo etiam, aut si factum est, quod consequens fuit? Contremisco dum de his disputo; sed vos, filii diaboli, me cogitis. Deus a vobis exigat, qui novit quo affectu id ago. Breviter accipite Deum humiliter omnia hominis suscepisse, et nihil hominis veritum præter peccata fuisse. Si velitis ex ratione percipere, poterunt, ut reor, vobis ratiocinia superius habita satis esse; si vobis quod patribus vestris; si vos, inquiam, non credideritis non intelligetis. CAPUT II. Rationes quomodo Virgo peperit. At vero tracta-C turus illud quod restat de beatæ Mariæ virginitate capitulum, quod dicitur contra naturam virgo parere nequivisse, juste insanus judicer, qui cum insanis ratiocinari sic videar. Ratio tamen ea mihi est ut, si a dementibus ridear, saltem ab his qui minus me sapiunt, et quos addiscere libet, fidei intellectum habere aliquantisper inveniar. Ipsa, quæ vere Dei Mater est, contra suos nobis hostes præbere virtutem potest. Quid de natura disputas? An natura fuit quod Adam de limo subito plasmatus emersit? natura fuit, quia tunc homo de humo originem sumpsit? Natura non fuit, quantum ad naturæ usum, quo ex homine homo procedit. Credes ergo creationi quam non vidisti, et cujus inter homines tibi minime exempla præbentur. Credes plane non tam Deo quam Moysi tuo. Costam etiam in mulierem ædificatam non diffiteris. Et hoc de natura non fuit. Age ergo, poterisne credere quidquam nasci nisi congruenți illato semine. Certe cattas ex nepeta (23), et capellas (24) ex vervena, et vultures absque coitu concipere

(23) Seu nepetha herba calaminthæ genus.

D

et parere comperimus. Dei Filius per sanctum Spiritum concipi non potuit, ob hoc solum quia invidia vestra noluit? Apiculæ ex opusculorum semine fetus creant, cum minores musculæ crebris sibi irruant coitibus. Ergo, Deus Pater Filio, et Filius sibi fuit impotens parare conceptum, qui tot etiam minusculis rebus sine suo præbuit semine propaginis incrementum ?

Deus in utero Virginis præparavit semen. Judæi tunc temporis ab Christi coævis discrepant. Sed dicitis Deus quidem id sibi, et cuilibet facere poterat, sed is, cui mater sine maris semine per Spiritum, ut asseritis, fecundanda erat, nec Deus, nec Dei filius erat; ideo nec Deus ei fecit, nec ipse sibi poterat facere. Mentimini. Dicite mihi Isaias postquam gentium populum, qui ambularat in tenebris, lucem vidisse magnam, et habitantibus in regione umbræ mortis lucem dixit exortam (Isa. ix, 2), quis est ille parvulus, qui, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis (Ibid., 6), de quo post aliqua loquitur? Scio vos dicturos, sicut et dixistis dum quibusdam vestrum super hoc verbo confligerem : Qui filius, qui natus dicitur, homo est. Et vobis intuli cum hæc de Messia agi diceretis. Messias, secundum vestram opinionem, purus homo erit. An Deus et homo? absit, aistis, ut ei qui homo sit, divinitas ascribatur! Homo erit prudens, tempore aliquo regnaturus, finem postmodum regni et corporis habiturus. Ecce quanta desipientia est, imo hebetudo in modernis Judæis, ad eorum comparationem, qui Domini Jesu contemporanei fuerunt. Illi dicebant: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum (Joan. XII, 34); hi ei metas mortis consciscunt. Attendite, inquam, infelices, quam absurde sentitis.

Prosequimini quæ sequuntur. Et factus est, ait, principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis (Isa. 1x, 6). Qui superius et natus, et filius, et nobis datus asseritur, nunc Deus, nunc Pater futuri sæculi appellatur. Et ne deitas ipsa, ut aliquorum perfunctoria putaretur, (ut est illud Applica illum diis (Exod. xxII, 8); vel Constitui te Deum Pharaonis (Exod. vii, 1) additur perpetuitas potestatis, quod est, Pater, scilicet non Dominus, futuri sæculi (Isa. 1x, 6). Ibi plane sapientia, quæ modo attingit a fine usque ad finem fortiter, disponet omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Denique post imperii multiplicationem, post pacis perennitatem, post solii David in judicio, et ju

(24) Seu vanellos aves: sed hic pro quadrupe desumitur.

LIB. JI stitiæ confirmationem, 266 rursum ejus indefecti- A habet. Sed hoc eis diverticulum permittamus, unde bilitas prædicatur : Amodo, inquit, et usque in sempiternum (Isa. ix, 7). Poteritne iste talis sibi loculum in utero præparare, et qui dominatur futuro sæculo, non valebit sibi præbere tantillum in isto? Cogor ad pervicaciam vestram comprimendam de vilissimis dare rebus exempla. Tradunt physici et historiographorum veritas in quadam provincia equas vento concipere. Ergo sancto Spiritui natura prævaluit, imo Dei vires locorum et aerium privilegia transcenderunt.

CAPUT III.

Item unde supra.

eos ad tempus inconveniens compellamus. Quid est ergo quod sub duobus fidelibus testibus accessit ad uxorem, ut dicitis, suam? Accessus Hebraica consuetudine pro concubitu solet poni, ut est in Ezechiele: Ad mulierem, inquit, menstruatam non accesseris (Ezech. XVIII, 6). Si igitur dicatis quia sub oculis testium fidelium Zachariæ, ac Uriæ Isaias cum uxore, id est prophetissa, coierit, et illa conceperit, et impræsentiarum sub momento pepererit, quorum non ore conspuendi estis, quibus non stercoribus lapidandi, qui hinc viro sanctissimo dedecus ignominiosissimum irrogatis, et præpotens mendacium illinc astruitis.

Si itaque stare non potest, concedamus saltem, secundum vos, ut adolescentula conciperet, quare non est appositum de cujus semine eadem id quod conciperetur, exciperet. Quod tamen si fieret, profecto signum quod spondebatur, signum jam non esset. Ergo aut pater enuntiandus est, aut virgo, sive adolescentula si conceperit, peperitque, signum est. Si autem signum est, contra usum naturæ est.

Probat ex Veteri Testamento virgineum conceptum. -Negatis adhuc Virginem? agnoscite ejusdem Isaia prophetæ illud: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, B et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Isa. 7, 14). Sed vos dicitis, quia halma, nomen Hebraicum, apud vos non virginem, sed adolescentulam significet; et adolescentula plane potest esse non virgo. At Hieronymus (In Isa., lib. 11, cap. 7, post med.), quem vos scientissimum testari consuevistis interpretem, et quo vestrum quidam mecum disceptaturus perhibuit, quod in confligendo nullatenus exorbitare de ejus Igitur quoniam id, quod conceptum et partum est,

translationibus vellet, non modo præfatum verbum virginem sonare, quod betulam dicitis, asserit; sed illam proprie virginem exprimere, quæ virorum conspectibus maneat semper abscondita. Sed vos veteris pertinacia memores, illud quod est amphiholicum, id est juvenculam, retinetis. Nam si assentiremini, multum vos videretur vox hæc sola subi

gere.

Ponamus itaque adolescentulam ibi esse dicite mihi quid est quod præmittitur: Ecce Dominus dabit vobis signum (Ibid.), mox supposito: Ecce virgo concipiet; nullo præmisso, de quo adolescentula conciperet. Et jam si virgo non esset quæ conciperet, quia per se conciperet signum esset. Sed objecit mihi quidam eorum lapide veterior, quod hæc eadem adolescentula uxor prophetæ erat; et hanc esse quam in sequentibus longe commemorat. Adhibui, inquit, mihi testes fideles Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachia, et accessi ad prophetissam, que concepit, et peperit filium (Isa. vIII, 2, 3). Prophetissas in nostris voluminibus sub gratia reperi, uti Annam filiam Phanuelis (Luc. 11, 36), et filias Philippi virgines, quæ prophetissæ (Act. XXI, 9), non quia conjuges prophetas Kabuerint, sed quia per se prophetaverint, appellantur. Nam Holdam liber Regum sub rege Josia non prophetissam, sed prophetam vocat (IV Reg. xx11, 14). In libris veteribus si alias uspiam legerim hoc vocabulum nescio. Sellum tamen Holdæ maritum non vocari prophetam scio (Ibid.). Ponamus, quæso, iterum et hanc uxorem fuisse prophetæ, cum certo certius sciam, sicut apud nos neque abbatissa, neque diaconissa, uxor abbatis, aut diaconi est; nec virgo, nec vidua si comitatum regeret, comitissæ nomen amitteret; sic prophetissa ex solo suo officio, quod sic vocatur

C

D

vocatur Emmanuel, id est nobiscum Deus, quod et pro signo generali domui David, id est Ecclesiæ, præstat Deus, intelligite aut convincimini nequam, quia, velitis, nolitis, paravit sibi quod voluit in natura, etiam præter naturam, ipse auctor et dispositor naturæ Deus. Et ipse qui disposuit, ipse qui natus est in ea et ipse eam fundavit, non eligere potuit, nisi quod mundius fuit. Ideo constat quia non adolescentula, non virgo, sed supra solitam hominum puritatem virgo pudicissima fuit. Et is quem genuit, in signum, ut propheta prosequitur, populorum stetit (Isa. x1, 10), quia nullus, nisi qui ad eum respexit, salutem meruit.

Dicite mihi qui affectatis magisteria vestræ legis, quæ consonantia est rationis, ut is puer nutriendus butyrum et mel comedat, quatenus reprobare malum, et eligere bonum sciat (Isa. vII, 15). Nunquid ut singulis singula referamus, ideo butyrum comeditur, ut totius malignitatis odium subsequatur; et in animam mellis esus sic transeat, ut boni electione nos imbuat? Fateor, butyrum hucusque oderim, melque minus curaverim, a modo 267 utraque avida fauce diripiam, cum ea docueritis eam habere vim. Scio, quia loco in hoc, vestro more cornicabimini. Audite, etsi aversi, quod verum est. Butyrum ex carne est, mel ex rore cœlesti conficitur. Per butyrum ergo humanitas Salvatoris accipitur, cujus lenitate peccatorum nostrorum asperitas temperatur. Mel, divinitas designatur, cujus sapientia nostræ rationis intelligentia dulcoratur. Hæc benedictus Puer ille comedit, quia in se uno utramque substantiam Dei ac hominis adunavit. Per humanam ergo naturam, qua virtutum exempla præbuit, scivit, id est, nos fecit scire criminum feditatem, et per divinitatis haustum internæ dulcedinis intimavit

charitatem. Sed hæc quæ dixi, risui vestro exposita A secundum auditum aurium arguet (Isa. x1, 3), Quis un

sunt.

CAPUT IV.

Instat, et prosequitur Isaiæ vaticinium · Sequitur idem propheta post plurima : Egredietur, inquit, virga de radice Jesse; et flos de radice ejus ascendet (Isa. xi, 1). Quare virga? quia recta, singularis et unica puritatis omnimoda, subtilitate porrecta. Dicite mihi, qui licet in quinque libris Moysi nullas recipere allegorias velitis, propheticos tamen libros mysteriis plenissimos non negatis? Dicite, inquam, quæ sit virga? Quid sit egredi? Quis flos non de ramo, sed de radice conscendens? Certe haud dubium quin de nostro dictum Messia putetis. Peto igitur, ut ea qua proposui a vobis distributione dicatur. Si Messiam dicitis virgam, quis erit flos? Attendite, an quod dixero vel veri simile habeatur. Si virgae pluraliter dicerentur, de quibus flos oriretur, conjugales significare personas merito putarentur. At quoniam virga est, simplicitatem innuere videtur. Si patrem sine sua jugali intelligas, scimus quia juxta naturam per se nil agit masculus. Si matrem sine patre, nihil secundum opinionem tuam; aliquid vero est secundum meam, imo propheticam. Hæc egressa est, quia præeminens, et sine exemplo in toto humano genere ostensa est. Si dixisset Egredietur virga, de cujus ramo flos ascendet, forsitan aliquis maritum, et costam ejus lateralem videlicet suam crederet; at non de ramo, non de pari, ascendit, sed de virgæ radice, de solo concretus per Spiritum sanctum Virginis matris sanguine. Sed quare flos? propter omnium odorem virtutum, et quia speciosus est præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3), et quia de flore fructus exsurgit. Ipse enim est lignum secus decursus aquarum plantatum, quod fructum suum in tempore suo dedit (Psal. 1, 3).

Totius divinitatis in Christo inhabitat plenitudo, cæteris vero hominibus secundum mensuram virtutis. Super hunc, inquit, florem requiescet spiritus Domini (Isa. 11, 2), etc. Quoniam convenit inter nos et vos, ut hæc de Christo dicta intelligantur, Christum autem certo vos tempore victurum, certo desiturum credatis, quem et de mari et femina ut cæteros dicitis nasciturum, æstimare non possum quod alicui puro homini tanta inesse valeat opulentia, et continuatio gratiarum, præsertim cum non affutura, sed asseratur requietura super eum. Etsi namque spiritus Eliæ super Elisæum requievisse scribitur, aliud est tamen spiritum hominis in hominem devenisse, quem et duplicem legitur meruisse, aliud est totius divini muneris plenitudinem habuisse. De servis plane dicitur: Quia dedit illis bona sua, unicuique tamen secundum propriam virtutem (Matth. xxv, 15). De Christo autem non ad mensuram dat Deus spiritum. At quia nostrarum Scripturarum exempla non recipitis, intendite quæ sequuntur, quia plusquam humana videntur. Non secundum, inquit, visionem oculorum judicabit, neque

B

quam homo juste judicat, nisi de his solis agat quæ visus et auditus approbat? Et unde in lege vestra tres aut duos testes, sub quorum testimonio stat omne verbum, esse jubentur (Deut. xv11, 6), nisi de iis quæ audiuntur et videntur. Est itaque sensus : Homines judicant de his quæ sensibus comprehenduntur, minus interna curantes; iste interius, dum et judicat humiles, id est discernit juste merita singulorum, sua cuique distribuens, et arguit pro mansuetis terræ in æquitate, dum flagellat quos amat, ut bonitatem, et disciplinam doceat, terramque faciat, non pulverem quem ventus tollat, potum dando in lacrymis in mensura.

Et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isa. x1, 4). Christus, quem nos et vos hic intelligimus, terram virga oris sui quomodo percutit, si purus homo existit? Virga oris terram cædere, est aut famem super terram vocare, aut quibuslibet aliis correctionibus hominum peccata punire. Virga oris terram percutere, est sui virtute sermonis delinquentium animos perterrere. Spiritu labiorum suorum interficit impium (Ibid.), dum propheticæ intelligentia locutionis, a statu peccati destruit temetipsum. Quod si juxta illud Job Tu non es impius: quis ergo est? Labia autem Christi, prophetæ sunt. Spiritus eorum, interior sensus est: tu enim corpus sequeris, id est litteram. Spiritu quoque labiorum suorum interficit impium (Ibid.), illum videlicet quem pro Messia, præstolaris Antichristum; nam per illustrationem sui adventus destruet illum (Ibid., 5). Haccine videtur tibi humanitus quisquam agere posse? Et quomodo etiam justitia, et fides cinctorium 268 renum ejus fieri poterit, quod in materialibus ad materialia admistio nulla sit. Est itaque ac si diceret : Quidquid in illa Dei et hominis persona carnale putatur, totum spirituali virtute ambitur. Lumbi autem et renes quæ voluptatis loca noscuntur, recte pro carnalitate ponuntur. Rides fortasse meam; tuam, quæso, pro me sententiam, sed nullatenus dici poterit, quod hoc totum pure homini conveniens sit; hæc enim terrena potentia terram ore percutiet, aut respiciendo tremere faciet, non impium spiritu perimet, D non fide, non justitia, lumbos cinget.

C

Inferiora quæ sequuntur de contrariarum substantiarum cohabitationibus attexerem, nisi supervacaneum æstimarem. Si quis enim velit in his, horumque similibus Christum prænuntiatum amica ratione colligere, facile poterit illa quæ pacifice convenit diversa videre, quod totum est: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9). Et: Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. xv11, 45).

CAPUT V.

Item de virginitate.

De virginitate ergo beatæ Mariæ qui quæritur,

cum aperte sciatur, quia ubi Christus filius delegit A plurimos elanguisse et ægrotasse legatis. Asinam

vero, angelo sibi conspicabiliter apparente, ne ad inodicum quidem claudicasse noveritis. An dignior asina quam propheta ? An brutum animal sanctius illis sanctis, qui nil tale videre, hominibus? Taceo quia locuta est, quod natura non est, illud dicam quod omni irrationali creaturæ res intellectuales, et angelicas agnoscere multo magis natura

nasci, mundissime ac superexcellenter debuit ap. parari. Certe uterus idem tanto fuit mundior quanto impassibilior. Multum digna est virginitas, etiam que tentationibus perurgetur, sed longe gloriosior, si evictis ac sopitis universis motibus, primorum parentum primo statui comparetur. Creditis plane Dei spiritum sancios quondam inhabitasse viros, et eos non modo ad bene vivendum, verum etiam ad prophetandum sæpius animasse. Is quoque, quia Deus est, lege minime stringebatur, quin quos vellet etiam malos imbueret, et prophetia acueret. Si enim Saulem, quem dudum spiritus pravitatis obsederat, et apparitores ejus qui ad trucidandum David venerant, eversa priori vecordia, idem spiritus immutavit, ut perfidus rex cum prophetis B nihil Deus efficere queat, ac si auctor naturæ, na

nudus interdiu et nocte præcineret; quid contra naturam factum super conceptu Virginis disputare molimini. Quid magis contra naturam, quam auctorem Deum munditiæ sordidis illabi pectoribus. Certe multos in vestra vetustate viros sanctos habuisse vos scitis, quibus angelos nunquam apparuisse legistis, cum Danielem omni modo cælibatu dignissimum ex visione, ni fallor, Gabrielis, per dies

non est.

Desistite, pertinaces, verbositas vestra vacet, quia ratio tota jacet. Qui furtis aut fenoribus corda convolvitis, causas Dei sacramentorum et sacramenta causarum quomodo pervidetis? An tantillum illud humani seminis, Dei omnipotentiæ, aut voluntati præponderat, ut nisi illud præeat,

turæ adminiculis egeat? Frustra in obstinaciam vestram nitor, quia nisi hunc credideritis, quem credimus Christum, tractatum contra nos nunquam omittere poteritis istum, nec de matre bene sentietis, qui Filium exhorretis. Verumtamen quod vobis non proderit, fidelibus scisse non oberit. Jam ergo ad alia transeamus.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]

Quid

De humana in terris Christi conversatione. de Domini Jesu Christi diutina inter homines conversatione loquimini, qui Deun ipsum vestrum quadraginta vobiscum annis habitasse fatemini? In David plane legitur: Quadraginta annis proximus fui generationi illi (Psal. ix, 10). Et in libro Regum: Ambulabam, inquit, in tabernaculo, et in tentorio per cuncta loca, quæ transivi, cum omnibus filiis Israel (II Reg. VII, 6). In Deuteronomio quoque : Habebis, inquit, locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturæ, gerens paxillum in balteo. Cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo fossa operies, quo relevatus es, Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut erudi te, ut sint castra tua munda, et nihil in eis appareat fœditatis (Deut. xx, 12-14). Qui ergo tandiu Deum inter vos habitasse jactatis, ut castra vestra regeret, vosque de terra in terram duceret, absurdum vobis unde videbitur Deum Dei Filium, ut gentes Dei notitiæ repararet, et vos ad spiritualiora vocaret, humanitatis et contubernii communis pertulisse fastidium?

Quod si sordem cohabitationis objicitis, quia quondam palos in balteis ferebatis, et egesta humo fossa tegebatis, ut castra nitida Deo ambulanti pɔraretis, certe parvuli vestri, et conjuges a palorum circumlatione vacabant, nec minus tamen alvos urinis stercoribusque levabant. Deus itaque, qui

C

D

269 subitis circumquaque movebatur occursibus, aut minime ista videbat, aut spurcitias marium ægre ferebat, femineis ac infantilibus nullatenus gravabatur. Quid, quod peculia inibi ac armenta manebant? Quare non bonorum parentum vestrorum vigil solertia, post vestigia gregum cadentes a podicibus. caprarum, et ovium pilulas colligebat, et spuria, ut ita dicam, vitulamina sepulcro condebat, ne dumn Deus oberrans iret, fimo vaccæ pluris pretii calceos macularet. Profecto et in crepitaculis incontinentias scimus infantum, et matres, aut asseculæ hujusmodi eluebant illuvies. Quis dicere poterit quoties ostio, ubi hæc fierent, Deus minime feriatus astitit. Ille etiam lues, quæ in penetralibus cubiculorum agi solent, nunquid fieri Deo circumeunte destiterant. Miserrimi hominum, qui Deum, qui spiritus est, hos corporum æstimatis haurire putores! Mirumne fuit si Filius Deus corporatus ista sustinuit, quæ vos incorporeum Deum nequaquam per quadraginta annos apud vos tolerasse negotia? Nihil sane Deus homo gravius tulit quam Deus vester vestra tunc murmuratione sustinuit. Ipse revera vos uti aquila pullos suos portavit in humeris, quos victualia e cœlestibus missa, miraculaque frequentia, et Dei legationes assiduæ, et futurorum denuntiationes bonorum a querela cohibere non poterant. Facilius scimus Deo nostro suam portasse carnem, imo potius crucem, quam illi vestro vestram inquietudinem. Cum enim occideret vos, quærebatis eum; ore

« VorigeDoorgaan »