Pagina-afbeeldingen
PDF

et regnare dignaris, non solum in hac, qua tibi na- A scuntur præsenti generatione, sed etiam in illa hujus sæculi subsecutiva regeneratione, famulatum perpetuant, Weas. 20. — ' Quare in perpetuum oblivisceris « nostri, derelinques nos in longitudinem dierum? » Si tu, inquit, tuis hæc impertiris electis, ut hic et in posierum tui eis indivisibilitstem largiaris, nos, quos a te desipere vides, et resipiscere facere potes, quare hic perpetuum tibi serviendi affectum, et illic diuturnitatem inexplebilis lucis aufers ? Vox est eorum qui de sua salute hæsitant. Vers. 21. — ' Converte nos, Domine, ad te, eu * convertemur, innova dies nostros sicut a princit pio. • Certe, inquit, si tu gratiam conversionis nobis inspirares, procul dubio nil possemus nisi ad B te sicut et illi converti. Innova ergo dies nostros sicut a principio, id est eam claritatem pii desiderii, quæ jam deambulacra vulpium facta est, in nobis repara, ut fas sit redire ad dulcedinis atque lætitiæ

quondam expertæ principia. Sed tu pe. bstinationem nos repellis, et te iratum irremediabiliter ostendis.

Quoniam tandem emenso pertimescendi laboris opusculo per immensas mysteriorum voragines sermo noster enatavit, securrissimo ausu dicam quia, in tam horrendi transmissione sali, solum Deum remigem et nauclerum habuerim. Testor enim ipsum, intra cujus portus anchoram meæ intentionis appulerim, quod ab ipso exordio totius hujus stadii in tantum ingenii mei acumen hebuerit quoties aciem animi ad hæc vestiganda tetenderim : ut nisi ad ipsum, cujus vultus lumen cordi nostro insignitur lacrimabiliter respectarem (quippe qui bona conscientia id me arripuisse coguoscerem) cum magna procul dubio ab eo quod cœperam confusione desisterem. Sed infinitas super hac experientia, Deus, grates, qui sic nos tuo munere imbuis, ut nos nullo modo lateat quid ex te, quid sapiamus ex nobis.

EPILOGUS.

Quoniam ergo hujus æstuantissimi freti qualemcunque Deo ductore portum attigimus, ad te (18) tandem in quo totius sinceritatis judicium præeminere non ambigo, quasi in solidissimo littore coinmercia nostra, magnis cordis et corporis coempta sudoribus, imagister reverende, deponiinus. Nec enim le improvide eligimus hujus nostræ supellectilis appreliatorem, immo vigilantissimuin discusso- C rem, cui prorsus insolitum scio, sine omnimodæ æquitatis intuitu censoria quempiam jaculari sententia, cujus nimirum operis gressus indesinenter præcurrere consuevit inlellectualis consilii palpebra. Non absurde, inquam, tuis præsens opusculum disquisitionibus appulisse decreveriim, præsex:iim cum indubitanter agnoverim neminem super interioris 263 hominis statu in cunctis nobis contiguis regionibus majorem discretionis obtinuisse viim. Nec id injuria. Quid enim spirituale nescias, cum in hujus examinatione te indesinenter exerceas? Iti his tractatibus noctem diei continuas, in fiujus conteimplationis radio, totius interni habitus delectaiioi:e conspiras. Quod si ad animales, quorum copia est

(18) S. Norbertum alloquitur Auctor.

infinita, magistros, et qui suis dignoscuntur sensiialitatibus irretiti, aliqua spiritualiter sensa proponerem, studium plane meum eorum lentitudine considerata gravissime examinarem. Ad te igitur, qui spiritualiter cuncta examinas et a neinine judicaris, securus intendo, quia ad liquidum universa, et his majora non penetrare non p0teris; cum nihil sit aliud quam divinum et spirituale quod vivis. Si qua ergo islic corrigenda perpendis, consilio cuin Scripturis, quarum tibi non infrequens usus exstat, communicato , nequaquam corrigere dedigneris, sciens indubie quia non ingratum me ullo inodo reperies, si qua imibi oblitleranda, vel potius immutanda notaveris. Cæterum ad litteram nihil ine dixisse nolo mireris, quia quod B. Hieronymus satis superque elucidasse in promptu est, idipsum repetendo schedulas implere supervacaneum [)rocul dubio mihi est. Quæ ergo pro captu meo, et

Deo, ut « redo, indigno peccatori aspiiante, bona .

intentione peregisse me memini, uon tantum tua lex :ione quam oratione firmanda et auctorizanda transmisi.

EXPLICIT TROP0L0GIARUM LIBER QUINTUS ET ULTIMUS,

[ocr errors]

ven. guiserti abbatis

TRACTATUS DE INCARNATIONE CONTRA JUDÆOS.

AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA.

264 Patri et domino sanctæ Suessionensis Eccle- A Si enim id facerem, et res vilipensioni pateret,

siæ decano BerNARDo indignus admodum prænomine suo. Petitionem tuæ sanctitatis biennio distuli , sed jam nunc nescio si digne paruerim. Fateor enim tibi Dominum , quem communem testor, multum me hujus postulationis puduit, dum tuam de me opinionem majorem sentio quam merui. Scientiæ enim imbecillitatem expaveram, et dum inexperta, et quæ Gregorios Hieronymosque terrere poterant, exigor, sub assumpto turpiter fasce veritus casum, quantum licuit, urgentem te dilationibus hucusque suffugi. Inauditas plane et male subtiles quæ nostræ intenduntur fidei controversias refellere, perspicacissimi animi postulat puritatem. Dominicæ namque Incarnationis illa sinceritas oculo vestigatur nonnisi a quibusdam imaginationibus lautiore, quibus cum me noverim acerrime præpeditum, nimirum valde cum id aggredi cogerer, æstuabam.

(cogitabam secundum hominem) hoc mei honoris posse fieri detrimento, imo, quod magis verendum est, tepide tractare de talibus Ecclesiæ poterit officere documento. Attamen pensans quod tantopere orationem præmittere me rogasti, ad eum qui omnia mea hactenus coepta juvisset, cor appuli, demumque, si qua possem, super tuo negotio elaborare tentavi. Si quid in eo bene potui, in hoc tibi ascribo, quia tuæ summæ humilitati humiliter obtemperare proposui. Cum puer essem et sub pædagogo agerem, accidit me quasdam admodum sæculares litterulas dictitasse (19); quod cum magister idem aegre tulisset, dormienti astitit cano persona capite, dicens : Volo mihi rationem de litteris reddas, verumtamen manus quæ scripsit non est illius personæ quæ scripsit. Qaod cum esset mihi ab ipso relatum, animadverti quod aliquid mihi internæ lucis impenderet Deus, ut manus mea piis serviret operibus.

LIBER PRIMUS.

DE CONCEPTIONE FILII DEI INTRA VIRGINEM.

CAPUT PRIMUM. Cur tractatum fuerit aggressus rationem reddit au

ctor.Tolerabile utcunque|est, cum ab his fidei nostræ detrahitur qui ejus nequaquam dogmata susceperunt. At cum hi qui Christi reconciliati videntur gratia adversus eamdem controversiarum dentes et linguæ macheras exacuunt, omnium bonorum animi pie æmuli tali auditione tabescunt. Etsi Judaica inertia de Filii Dei inlra Virginem conceptione submurmurat, nimirum res est inolita genti, et pudendum quiddam sibi æstimat incuti, cum a suis Deum, qui sibi Salvator advenerat, progenitoribus traditum audit cruci. Porro Christianus, qui hoc ipso censeri nomine non refutat, qui, quamvis miser et tepidus, ecclesias tamen intrat (20); altaria aliquoties et sacerdotes honorat, dum Eucharistiæ fidelium et peccatorum confessioni communicat (21); qui Dominicæ memorias passionis adorat, et interdum etiam elee

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

mosynarum largitiones affectat. Is, inquam, quare Judaicis sermonibus se inclinat? Quare eorum adversum nos contentiones assumit ac roborat? Susurria eorum qui per se grunnire non audent, suo, quo Deo judice brevi florebit, potentatu sustentat; et quod illi in faucibus vix loquuntur, iste promulgat, et, o mirum! verborum suorum superstitionis arguitur, ægre fert, vix tolerat, sese Christianum inclamitat. Et quis furor est, ut qui Judæum aut pagamum se haberi aut vocari respuit, eorum cæremomias tueatur, et instituta defendat, in leges odium Christianas exerceat, imo idipsum vituperet quod adorat? Dum cum Judaea quadam facelissima de hoc ipso colloquerer, extremæ, ait, dementiæ est sui quas dicit Salvatoris imagines hominem adorare, et idem mox quod adoravit, postquam recesserit, subsannare. Plane hunc non incongrue Neutericum novo vocabulo dicam, qui neutrum sectatur, dum ea quæ

Joannem hic comitem Suessionensem intelligit,

16

laudat jura non prosequitur, et quæ videtur prose- A suo promulgatore claudamus. Mariæ vero erit, si sui

qui Christiani studii jura non laudat. liaurit ergo homo uequissimus ex Hebræorum confabulatione verba mefaria, et quæ sint nostræ pudicæ fidei non modo dictu, sed vel auditione gravissima. Certe credideramus hactenus, quia legeramus Virginem illam unicam, sine exemplo Deiferam, in universo mundo interemisse pravitates hæreticas. Sane ex ea Natus capita confregit inimicorum suorum (Psal. lxvii, 22), ipsa sunt capita draconis dati in escam populis Æthiopum (Psal. lxxiii, 14). Et unde huic valeiitissimæ dominæ accedet impotentia? quin etiam conterat verticem capilli in delictis suis perambulanlium (Psal. lxxvii, 22). Quisquis contra Virginis partum disputat, in Spiritum sanctum blasphemat.

Nemo autem sanus dubitat quin felix eadem fuerit B

Spiritu sancto fecunda : non est ergo blaspliemia hæc remissiva. Audieramus beatitudinem mundicordium, quod hujusmodi visuri sint Deum (Matth. v, 8). Joannes, qui nemini secundus in natis est mulierum; solvendæ calceamenti Jesu corrigiæ se profitetur indignum (Luc. iii, 16). Ili agni carnes coquunt aqua, et fœde nimium ab eis dissipatur calceamenti corrigia, qui gemituram Salvatoris discrepare non æstimant ab aliis, nec habere mysteria. Omnium a sæculo sanctorum, et qui ante gratiam prævidere fiendum, et sub gratia tractavere de facto, super hujus consideratione sacramenti puritas intellectualis emarcuit. Ubi etsi scintillam momentaneæ intentionis pius quilibet contemplator hahuit, ad id tamen quod comprehendi non poterat, oratione caruit. Meritoque super hoc hominum perspicacitas siluit, ubi totius eorum naturæ exemplum defuit. Ad hoc itaque capiendum nulla subtilitas spiritualis evaluit : Generationem enim ejus, ait propheta, quis enarrabit (Isa. lni, 8). N umquid etiam dicet homo : IIomo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. lxxxii, ö). Si ergo nulli mundicordes, si nee uterimus cognitor Baptista Joannes, si neque propheta, neque apostolus quidpiam super tanto præsumpsere negotio, quid sapiet, precor, animus, impudicitiis enormibus sordens, apud quem flagitiosa commercia nihil re

sidui habuerunt? Si Paulus nec ad tertium raptus D

coelum ausus est quidquam tale, optime congruit modo de his hominem turpissimum disputare? Si ipse ex aflectu laudaret, laus ejus in se deficeret; in ore enim peccatoris nequaquam speciosa laus esset (Eccli. xv, 9), ne dum omnium spurcissimus cum nostræ exordia salutis exprobret, et partus coelo ac terra digniores infamet. Dissererem de ejus genere et moribus, nisi mihi per sequentia sese largior aperiret locus. Certo autem nobis constat certius quia continuis ingentium facinorum libidinumque motiJ)us in supremæ hujus blasphemiæ venit casus. Sed jam aliqua maledictorum ejus proponamus, quibus, quia ex putidissimo Judæorum fonte prolata sunt, ita respondeamus ut impuri dogmatis susurrones cum

supplices secundos exitus habeamus. CAPUT II. QUAESTIO JUDÆI. * Nullus, inquiunt, nisi qui desipiat, credit Deum ad uteri feminei sese dimittere voluisse vilitatem, et consuetudinarii incrementi pertulisse moras. Illud potissimum horrori'est ut is, qui Deus dico. retur, per mulieris virginalia funderetur. Isdem quoque natus, cum non dissimilia humanitati membra haberet, et feminalibus usus est, et edendi ac bibendi necessitati subjacens, his etiam quae eonsequuntur ærumnis addictus est. Unde prorsus ridiculum est ut is talis Deus habeatur qui in nullo a miseriis discrepare communibus videatur. Porro si dicatur quia de Virgine natus fuit, falsissimum est, quia homo, tanta infirmitate depressus, contra leges naturæ nasc; non potuit. Maximum denique huic sententiæ robur accessit quia cum latronibus ipse et latronum morte decessit. Et unde malum se potuit resuscitare, qui non prævaluit tam putendi exitii facta vitare? , Hæc ille. Nos autem : SEQUITUR QUAEST10NIS S0LUTIO.

Deus incomprehensibilis, continens et implens omnia, corporalibus pollui non potest. — Deus, cui nullus similis, ne sileas neque compescaris (Psal. lxxxii, 2), sed imple faciem ejus ignominia (Ibid., 17), qui minuit nomen tuum. Mihi enim nihil atlinet de his qui foris sunt judicare (I Cor. v, 12). Quæramus

7 tamen ab utrisque Deum incircumscriptum omnia

regentem credant, nec ne. Si dicant eum aliqua, licet magna, corporalitate finitum, et ac si senem gloriosum ex Danielis libro majestative contingant, quod dicere sunt soliti, quoniam oculos et aures, manus, uterum et pedes Dei ubique Scripturarum reperiuiit (Dan. x, 6) : et nos pariter nescio quam avem eum dicemus, quoniam alatus legitur et volasse, ut est : Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. xvi, 8). Et : Filii hominum sperabunt sub alarum tuarum tegmine (Psal. xxxv, 8). Ascendit quoque super Cherubim, et volavit (Psal. xvii, 11). Quod si quemquam eorum dicti hujus pudeat, et Deum incomprehensibilem, ut est, esse concedat, respondeat mihi an is, qui ubique totus est, et universaliter quæ creavit adimplet, corporalibus, quæ in mundo sunt, aut etiam spiritualibus immunditiis polluatur? Totus enim ubique omnia continet ac implet, ut diximus. Quod si dicat, quod et verum est, naturam illam impemetrabilem alterius non posse maturæ diversitate foedari, consequenter inferimus quia nec Deus potuit aut debuit, aut sua, aut materna, humanitate gravari. INTERR0GATI0.

Deus creaturas condidit bomas. — Sul,iude inlerrogatio subsequatur : Utrum bona an mala Deus fecerit quæ creavit? 264 Haud dubium plane quin bona et valde astruat (Gen. i, 5!). Licet enim post hominis creationem solita Moyses verba tacuerit scilicet Deus vidit quod esset bonum (Gen. 1, 10), quod constat non sine mysterio factum, tamen esset omnimoda absurditate plenissimum, si humiles creaturæ hominum subsidio faclæ, valde dicerentur bonæ, et is qui ad Dei imaginem est conditus inferior fieret bonitate. Imo valenter excellit; nam præpostere Conditor ordinasset, si bruta intellectualibus prætulisset. Si ergo bona a Deo est condita matura mortalium, quod utique est, quid aspernaris quod creaturæ conditionaliter bonæ pius auctor illapsus est?

De originali peccato. Circumcisio et sacrificia per fidem profuere Judæis, — Quod,si de originalis peccati contagio, de quo tamen apud Judæos silentium est, agitur, dicemus quia quiqui hoc remedio egueruiit, fide sua potius, ut parentum, quam circumcisione, seu' cæremoniis mundati sunt. Verbi gratia, feminæ apud Judæos quondam fideles recens natæ el mortuæ, nec etiam ad templum cum hostiis delatæ, nunquid iere perditum? Certe fides non per sacrificia, sed sacrificia valuere per fidem; et locus in feiainis circumcisioni non erat. I{espexit enim Deus Abel, inde [al., et ad] ejus munera (Gen. iv, 4). Ergo quicunque vel in circumcisione, seu præputio, tunc temporis salvabantur, fide meruerunt sua parentumve salvari. Non immerito itaque in Actibus apostolorum dicitur : Fide mundans [al., purificans] corda eorum (Act. xv, 9) : licet noslris hostibus confutandis, hæc minime susceptibilis apud ipsos nequaquam Scriptura conveniat. Siiie fide etiam in })aptismo cætera sacramenta cassantur. Virgo igitur paritura Deum, fide sibi munditiam, ubi Deum susciperet, comparavit. Sed jam ad susceptam seriem redeaInuS.

CAPUT III.
QUÆSTIO SEQUITUR.

Creditur a vobis Deus omnipotens. Et certe ommipotens non fuit, si ad hominem, quem bene fecerat, pro redimendo suscipiendum pietate duci non potuit. Peccare enim, est impotentia; pietate supemari, potentia. In hac enim quam dicitis infirmitate pltis potuit. Fecit enim quod debuit. Specialiter sane Deus misericordiarum debitor est. Cur nobis non proponitis quod vos continua murmurationum, et querelarum obstinatione rebelles, quasi aquila pullos in deserto circumtulit, multimoda idololatriarum repetitione damnatos in terra promissionis tamen fovit. In lege et prophetis vestris non modo misericors, quod est in natura, aut miserator, quod est in efficientia, sed ipsa essentialis misericordia vocilatur, etsi ipse aliter se egisset, seipsum profecto negasset.

Dicitis igitur quia feminei ventris humilitas divinae sublimitati non congruit. Quare, inquam? Quia tot sunt præsertim in sexu fe:mineo fragilitates ut ipsa sibi plerumque natura sordescat. Et cum sibi ipsa humanitas ob frequentes quibus obsita est miserias indignetur, ignavum est credere quod his divinitas unquam implicari pateretur.

A.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Quare humanam Deus potius quam angelicam assumpsit naturam. — Bene sensa sunt hæc. Debuerat ergo Deus propter evitandos carnis fetores, angelicos sibi uteros praeparare. Hos forsitan aptiores conceptioni ipsius poteritis judicare. Minime gentium. Non legistis quia cæli non sunt mundi in con- . spectu ejus (Job xv, 15). Et : In angelis suis reperit pravitatem ? (Job iv, 18.) Si de dignitate agitur, nil Creatori in creatura dignum. Et cum sit tanta Conditoris puritas, ut conditorum omnium justitiae haheant unde displiceant, illam rationalem, quæ videbatur infirmior, naturam congruentissima sibi ratione connexuit, ubi præter ullam meriti spem sola gratia dignationis apparuit. Nam si angelos apprehendisset, supparilitas quædam videri, quia incorporei sunt, ex assumptione contigua potuisset. Unde et in libris vestris, rebus crebro indignissimis comparatio divina subjicitur, ut quidquid apud homines dignius æstimatur, in Dei comparatione prematur, et ubi Deo bonis indignæ hominibus similitudines dantur, nullatenus ei conferenda quæ sunt hominibus pretiosa putentur. Hinc est : Stridebo subter vos sicut plaustrum onustum feno (Amos ii, 15). Et : Ercitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. Lxxvii, 65).

Fragilitas bifariam accipitur. — Quid de fragilitate causaris? hæc bifariam solet accipi. Quia et cibi, potusque, ac somni necessitas, et peccandi labilitas consuevit appellari. Plane in paradiso peccati adhtic fragilitate et morte suspensa, ex necessitate vescendi, bibendi dormiendique fragiles erant illi generis nostri principes. Quod pareret eis fragilitas illa peccatum, si contigisset non præterire mandatum? Ex libro tuo habes: De omni liqno paradisi c0mede (Gen. ii, 16). Et: Quia misit Dominus soporem in Adam (Ibid., 21). Hæc dicebantur ei. Hæc in eo cum esset immunis a peccato fiebant. Quid horret Deus in homine? non naturam utique, quam ipse condidit, sed malum quod homo addidit. Quod si horreret, facturam utique suam justissime detractioni expone. ret. Nam si ipse quod statuit, exauctorando ac vili

pendendo destituit, prævaricatorem se constituit. Sed al)sistat hæc vecordia. Celeberrimum est in libris tuis Deum et filios et deos homines sæpius appellare. Ne corruptionem carnis et uteri fetores attendas. Non æstimes Deo quidpiam præter peccata fetere. Non habet Deus mares tibi pares. Legisti Noe altari post diluvium fabricato holocaustum de avibus obtulisse, et Deum odorem suavitatis hausisse (Gen. viii, 2f). Et quæ in tali vapore voluptas? Forsitan tu Deum æstimas nebulonem, ut patinis fumantibus delectetur, et assarum carnium flagrantiam libenter absumat. Certe sobriis hominibus idipsum quod usui præparatur, et nidor displicet coquina. rum, ne dum Deo placeat putor avium exustarum. Putasne quia quod hominibus est putidum, Deo suave redoleat? Depone suillum caput, et sen

sum rejice carnis. Spiritualibus spiritualia com- A quia Christianus non sit, multoque rectius isti

para. Deus spiritus est, et solius virtutis haurit odorem, et sola morum vitia sibi sordent. Ubi ergo Deus bona animæ universa congesserat, nullatenus in virgine fragilitatem corpusculi horrere debuerat. CAPUT IV. QUAEST10.

Pro Filii Dei incarnatione nequeunt homines dignas grates rependere. — Quis vero ex vobis potest ipsam feminam arguere de peccato ? At quoniam non suppetit unde arguatur, sola naturæ et sexus indignitas in causa est. Si Deus in propria persona ad homines descendisset, aut personam aliquam divinam, unde nescio quo modo nasceretur, sibi adhibuisset, dum sibi in nullo de sua quidquam majestate minuisset, satis mediocres ab hominibus gratias meruisset. At quia totum pro eorum se contulit salute, humilitati et gratiæ, non est quod homo possit dignum rependere. Non fuit quod hominem magis potuisset instruere.

SOLUTIO QUAESTI0N1S.

Humana specie Deus apparuit. Inde concludit haud absurdum, Deum corpus humanum induisse. — Nonne Deus in veleri tua lege sub humana specie in convalli Mambre Abrahæ apparuit ? (Gen. xviii, 1.) Et qui vestiri nostra ad horam imagine unius causa hominis voluit, id facere quandoque veraciter pro suæ imaginis salute non debuit ? Tantum sane præcellere specialem debuerat utilitas generalis. Nonne illi tuo quem dicis Deo azymus panis, butirum cum vitulinis illata sunt carnibus. Deinde legitur comedisse, et discumbenti Abraham astitisse (Gen. 6-8). Et ne dicas angelum fuisse. Lege Deum verbo ad Abraham habito abiisse (Ibid., 33); et duos angelos nominatim Sodomam contendisse (Gen. vii, 1). Perpende igitur Deum necdum corporatum corporalibus cibis ac potibus indulsisse. Et si tu Deum credis fuisse, nihil quantum ad humilitatem spectat, minus ego eum perpendo fecisse quam quod postmodum visus est hominem induisse. Creditur enim ille secundum opinionem tuam Deus corpus ex aere perfunctorium assumpsisse. Si ergo credis Deum incorporeum ad horam corporaliter manducasse, cur discredis pro tanto salutis humanæ negotio corpus

dicitur quod impius hic fueris, si pius esse velis. Quare zelo vehementi non efferar (22), cum videam, eos qui conjugia pulcherrima et honesta deserunt, et anus etiam sub maritis agentes, jamque rugosissimas assectantur, in quarum quoque abusiono germanorum suorum rivalitati non parcunt, qui nulla desponsata Deo verentur, qui nullo studio fidei, sed perjurii et proditionis aguntur, quorum patres, et ex quibus isti maternae Ecclesiæ, destructio. nibus institerunt, sacri ordinis cædes amarunt. Hi, inquam, ad reprobi sensus augmentum de divina disputant genitura, et assumpto Judæorum patrocinio, cum lingua eorum in terra transierit, in cœlum jam posuerunt ora sua (Psal. Lxxii, 9), et

° secundum usitatas sordes metiuntur divina mysteria,

et cum putores exercitatae libidinis fastidire coeperit, ex se victa nequitia flagitiorum suorum crapuham in Christianas, imo in rerum coelestium nauseant puritates.

Nec nirum si Dco, quem non vident, derogent, cum id genus in sese alterutrum implacabiliter hostes existant. Est tamen qui dicat aliquando: Eristimasti, inquam, quod ero tui similis, arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. xi.ix, 21). Interrogo itaque eos nui, dum turpissimos usus attendunt, virgine;e et impassibilis munditiæ gloriam non agnoscunt. Adam et Eva quare, post transgressionem mandati, foliis pudenda texerunt? Antea nudi erant, et non erubescebant. Unde pudor ? Justum fuit ut quandiu Deo obedirent corpora rationi, concupiscentialiter rebellia non haberent: at, ubi Deum postponerent, frædis illico in se motibus æstuarent. Hi sunt motus, qui in animas et corpora eorum qui gignuntur, peccatum originale trajiciunt. Conqueritur se proinde David in iniquitate conceptum (Psal. l, 7). Merito itaque erubuerunt, qui jam membrorum suorum dominos se non esse senserunt.

Quarc pudenda corporis membra velantur. — Quæritur proinde a quibusdam quid causae sit, quod tantopere ea membra velamus, cum nullas corporis nostri partes ea intentione legamus. Non enim ea sola celamus, sed etiam propinqua eis loca, uti sunt umbilicus et crura videri vix patimur. Quare hoc ?

aliquamdiu suscipere voluisse. An personæ illi, licet D Cum moventur digitus meus, oculi mei, labia mea,

expertissimæ fidei, pro filii denuntiatione plus debuit quam sæculorum salvationi. Porro in semine ejus benedicendæ erant omnes gentes (Gen. xxii, 18). Quod vos non intelligitis, quia non creditis. CAPUT V. Quid quod indignamini per feminæ puerperia fustim ? Cogor insolita loqui, et cum pudore maximo, sed ut B. Gregorii verbis utar : s Hanc ipse verecundiam in me reprehendo. » Qui enim tantas pii Redemptoris injurias non ægerrime fert, qui inaudita integerrimæ Matris probra non acerbissima animadversione refellit, qui hæc æquanimis audit, patet

(22) De his in Vita sua pluribus agit Guibertus.

meo nutu, mea voluntale moventur; et quia placide sub meo agunt imperio, nullum mihi pudorem incutiunt (Rom. vii, 25). At quia partes, de quibus agimus, contra jura totius rationis effreni quadam libertate feruntur, et quasi quædam diversa lex est, juxta Apostolum , in membris nostris repugnans 264 legi mentis nostræ, et captivos nos ducens in lege peccati, quæ est in membris nostris (Ibid.); idcirco juste erubescimus, quia velimus, nolimus, turpiter hæc erigi ex desiderii passione videmus. Verbi gratia, habe servum alias utilem, sed protervum, coram extraneis ei quidpiam imperare, aut

« VorigeDoorgaan »