Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1

et regnare dignaris, non solum in hac, qua tibi na- A quondam expertæ principia. Sed tu pe

scuntur præsenti generatione, sed etiam in illa hujus sæculi subsecutiva regeneratione, famulatum perpetuant.

-

VERS. 20. Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum?> Si tu, inquit, tuis hæc impertiris electis, ut hic et in posterum tui eis indivisibilitatem largiaris, nos, quos a te desipere vides, et resipiscere facere potes, quare hic perpetuum tibi serviendi affectum, et illic diuturnitatem inexplebilis lucis aufers? Vox est eorum qui de sua salute hæsitant. VERS. 21.

Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, innova dies nostros sicut a principio. Certe, inquit, si tu gratiam conversionis nobis inspirares, procul dubio nil possemus nisi ad B te sicut et illi converti. Innova ergo dies nostros sicut a principio, id est eam claritatem pii desiderii, quæ jam deambulacra vulpium facta est, in nobis repara, ut fas sit redire ad dulcedinis atque lætitiæ

bstinatio

nem nos repellis, et te iratum irremediabiliter ostendis.

Quoniam tandem emenso pertimescendi laboris opusculo per immensas mysteriorum voragines sermo noster enalavit, securrissimo ausu dicam quia, in tam horrendi transmissione sali, solum Deum remigem et nauclerum habuerim. Testor enim ipsum, intra cujus portus anchoram meæ intentionis appulerim, quod ab ipso exordio totius hujus stadii in tantum ingenii mei acumen hebuerit quoties aciem animi ad hæc vestiganda tetenderim ut nisi ad ipsum, cujus vultus lumen cordi nostro insignitur lacrimabiliter respectarem (quippe qui bona conscientia id me arripuisse cognoscerem) cum magna procul dubio ab eo quod cœperam confusione desisterem. Sed infinitas super hac experientia, Deus, grates, qui sic nos tuo munere imbuis, ut nos nullo modo lateat quid ex te, quid sapiamus ex nobis.

EPILOGUS.

Quoniam ergo hujus æstuantissimi freti qualemcunque Deo ductore portum attigimus, ad te (18) tandem in quo totius sinceritatis judicium præeminere non ambigo, quasi in solidissimo littore commercia nostra, magnis cordis et corporis coempla sudoribus, magister reverende, deponimus. Nec enim te improvide eligimus hujus nostræ supellectilis appretiatorem, immo vigilantissimum discusso- C rem, cui prorsus insolitum scio, sine omnimodæ æquitatis intuitu censoria quempiam jaculari sententia, cujus nimirum operis gressus indesinenter præcurrere consuevit intellectualis consilii palpebra. Non absurde, inquam, tuis præsens opusculum disquisitionibus appulisse decreverim, præsertim cum indubitanter agnoverim neminem super interioris 263 hominis statu in cunctis nobis contiguis regionibus majorem discretionis obtinuisse vim. Nec id injuria. Quid enim spirituale nescias, cum in hujus examinatione te indesinenter exerceas? In his tractatibus noctem diei continuas, in hujus contemplationis radio, totius interni habitus delectatione conspiras. Quod si ad animales, quorum copia est

(18) S. Norbertum alloquitur Auctor.

infinita, magistros, et qui suis dignoscuntur sensialitatibus irretiti, aliqua spiritualiter sensa proponerem, studium plane meum eorum lentitudine considerata gravissime examinarem.

Ad te igitur, qui spiritualiter cuncta examinas et a nemine judicaris, securus intendo, quia ad liquidum universa, et his majora non penetrare non poteris; cum nihil sit aliud quam divinum et spirituale quod vivis. Si qua ergo istic corrigenda perpendis, consilio cum Scripturis, quarum tibi non infrequens usus exstat, communicato, nequaquam corrigere dedigneris, sciens indubie quia non ingratum me ullo modo reperies, si qua inibi oblitteranda, vel potius immutanda notaveris. Cæterum ad litteram nihil me dixisse nolo mireris, quia quod B. Hieronymus satis superque elucidasse in promptu est, idipsum repetendo schedulas implere supervacaneum procul dubio mihi est. Quæ ergo pro captu meo, et Deo, ut credo, indigno peccatori aspirante, bona intentione peregisse me memini, non tantum tua lectione quam oratione firmanda et auctorizanda transmisi.

EXPLICIT TROPOLOGIARUM LIBER QUINTUS ET ULTIMUS,

VEN. GUIBERTI ABBATIS

TRACTATUS DE INCARNATIONE

CONTRA JUDÆOS.

AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA.

264 Patri et domino sanctæ Suessionensis Eccle- A Si enim id facerem, et res vilipensioni pateret, siæ decano BERNARDO indignus admodum prænomine (cogitabam secundum hominem) hoc mei honoris

suo.

Petitionem tuæ sanctitatis biennio distuli, sed jam nunc nescio si digne paruerim. Fateor enim tibi Dominum, quem communem testor, multum me hujus postulationis puduit, dum tuam de me opinionem majorem sentio quam merui. Scientiæ enim imbecillitatem expaveram, et dum inexperta, et quæ Gregorios Hieronymosque terrere poterant, exigor, sub assumpto turpiter fasce veritus casum, quantum licuit, urgentem te dilationibus hucusque suffugi. Inauditas plane et male subtiles quæ nostræ intenduntur fidei controversias refellere, perspicacissimi animi postulat puritatem. Dominicæ namque Incarnationis illa sinceritas oculo vestigatur nonnisi a quibusdam imaginationibus lautiore, quibus cum me noverim acerrime præpeditum, nimirum valde cum id aggredi cogerer, æstuabam.

B

posse fieri detrimento, imo, quod magis verendum est, tepide tractare de talibus Ecclesiæ poterit officere documento. Attamen pensans quod tantopere orationem præmittere me rogasti, ad eum qui omnia mea hactenus cœpta juvisset, cor appuli, demumque, si qua possem, super tuo negotio elaborare tentavi. Si quid in eo bene potui, in hoc tibi ascribo, quia tuæ summæ humilitati humiliter obtemperare proposui. Cum puer essem et sub pædagogo agerem, accidit me quasdam admodum sæculares litterulas dietitasse (19); quod cum magister idem ægre tulisset, dormienti astitit cano persona capite, dicens: Volo mihi rationem de litteris reddas, verumtamen manus quæ scripsit non est illius personæ quæ scripsit. Quod cum esset mihi ab ipso relatum, animadverti quod aliquid mihi internæ lucis impenderet Deus, ut manus mea piis serviret operibus.

LIBER PRIMUS.

DE CONCEPTIONE FILII DEI INTRA VIRGINEM.

CAPUT PRIMUM.

Cur tractatum fuerit aggressus rationem reddit auctor. Tolerabile utcunquefest, cum ab his fidei nostræ detrahitur qui ejus nequaquam dogmata susceperunt. At cum hi qui Christi reconciliati videntur gratia adversus eamdem controversiarum dentes et linguæ macheras exacuunt, omnium bonorum animi pie æmuli tali auditione tabescunt. Etsi Judaica inertia de Filii Dei intra Virginem conceptione submurmurat, nimirum res est inolita genti, et pudendum quiddam sibi æstimat incuti, cum a suis Deum, qui sibi Salvator advenerat, progenitoribus traditum audit cruci. Porro Christianus, qui hoc ipso censeri nomine non refutat, qui, quamvis miser et tepidus, C ccclesias tamen intrat (20); altaria aliquoties et sacerdotes honorat, dum Eucharistiæ fidelium et peccatorum confessioni communicat (21); qui Dominica memorias passionis adorat, et interdum etiam elee

(19) De his fuse in Vita sua.

(20) Joannem hic comitem Suessionensem intelligit, (21) Vita Guib., lib. 1, cap. 15, infra.

PATROL. CLVI.

mosynarum largitiones affectat. Is, inquam, quare Judaicis sermonibus se inclinat? Quare eorum adversum nos contentiones assumit ac roborat? Susurria eorum qui per se grunnire non audent, suo, quo Deo judice brevi florebit, potentatu sustentat; et quod illi in faucibus vix loquuntur, iste promulgat, et, o mirum! verborum suorum superstitionis arguitur, ægre fert, vix tolerat, sese Christianum inclamitat. Et quis furor est, ut qui Judæum aut paganum se haberi aut vocari respuit, eorum cæremonias tueatur, et instituta defendat, in leges odium Christianas exerceat, imo idipsum vituperet quod adorat? Dum cum Judæa quadam facetissima de hoc ipso colloquerer, extremæ, ait, dementiæ est sui quas dicit Salvatoris imagines hominem adorare, et idem mox quod adoravit, postquam recesserit, subsannare.

Plane hunc non incongrue Neutericum novo vocabulo dicam, qui neutrum sectatur, dum ea quæ

16

CAPUT II.

QUÆSTIO JUDÆI.

laudat jura non prosequitur, et quæ videtur prose- A suo promulgatore claudamus. Mariæ vero erit, si sui supplices secundos exitus habeamus. qui Christiani studii jura non laudat. Haurit ergo homo equissimus ex Hebræorum confabulatione verba nefaria, et quæ sint nostræ pudicæ fidei non modo dictu, sed vel auditione gravissima. Certe credideramus hactenus, quia legeramus Virginem illam unicam, sine exemplo Deiferam, in universo mundo interemisse pravitates hæreticas. Sane ex ea Natus capita confregit inimicorum suorum (Psal. LXVII, 22), ipsa sunt capita draconis dati in escam populis Æthiopum (Psal. LXXII, 14). Et unde huic valentissimæ dominæ accedet impotentia? quin etiam conterat verticem capilli in delictis suis perambulantium (Psal. LXXVII, 22). Quisquis contra Virginis partum disputat, in Spiritum sanctum blasphemat. Nemo autem sanus dubitat quin felix eadem fuerit B Spiritu sancto fecunda: non est ergo blasphemia hæc remissiva.

Audieramus beatitudinem mundicordium, quod hujusmodi visuri sint Deum (Matth. v, 8). Joannes, qui nemini secundus in natis est mulierum; solvendæ calceamenti Jesu corrigia se profitetur indignum (Luc. 11, 16). Hi agni carnes coquunt aqua, et fœde nimium ab eis dissipatur calceamenti corrigia, qui genituram Salvatoris discrepare non æstimant ab aliis, nec habere mysteria. Omnium a sæculo sanctorum, et qui ante gratiam prævidere fiendum, et sub gratia tractavere de facto, super hujus consideratione sacramenti puritas intellectualis emarcuit. Ubi etsi scintillam momentaneæ intentionis pius quilibet contemplator habuit, ad id tamen quod comprehendi non poterat, oratione caruit. Meritoque super hoc hominum perspicacitas siluit, ubi totius eorum naturæ exemplum defuit. Ad hoc itaque capiendum nulla subtilitas spiritualis evaluit: Generationem enim ejus, ait propheta, quis enarrabit (Isa. LI, 8). Nunquid etiam dicet homo: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXII, 5).

C

Nullus, inquiunt, nisi qui desipiat, credit Deum ad uteri feminei sese dimittere voluisse vilitatem, et consuetudinarii incrementi pertulisse moras. Illud potissimum horrori est ut is, qui Deus dice<retur, per mulieris virginalia funderetur. Isdem <quoque natus, cum non dissimilia humanitati membra haberet, et feminalibus usus est, et edendi ac bibendi necessitati subjacens, his etiam quæ consequuntur ærumnis addictus est. Unde prorsus ‹ ridiculum est ut is talis Deus habeatur qui in nullo ‹ a miseriis discrepare communibus videatur. Porro si dicatur quia de Virgine natus fuit, falsissimum est, quia homo, tanta infirmitate depressus, contra leges naturæ nasci non potuit. Maximum denique huic sententiæ robur accessit quia cum latro‹nibus ipse et latronum morte decessit. Et unde malum se potuit resuscitare, qui non prævalut ‹ tam putendi exitii facta vitare?, Hæc ille. Nos autem :

SEQUITUR QUÆSTIONIS SOLUTIO.

-

Deus incomprehensibilis, continens et implens omnia, corporalibus pollui non potest. Deus, cui nullus similis, ne sileas neque compescaris (Psal. LXXXII, 2), sed imple faciem ejus ignominia (Ibid., 17), qui minuit nomen tuum. Mihi enim nihil attinet de his qui foris sunt judicare (I Cor. v, 12). Quæramus tamen ab utrisque Deum incircumscriptum omnia regentem credant, nec ne. Si dicant eum aliqua, licet magna, corporalitate finitum, et ac si senem gloriosum ex Danielis libro majestative confingant, quod dicere sunt soliti, quoniam oculos et aures, manus, uterum et pedes Dei ubique Scripturarum reperiunt (Dan. x, 6): et nos pariter nescio quam avem eum dicemus, quoniam alatus legitur et volasse, ut est : Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. xvi, 8). Et : Filii hominum sperabunt sub alarum tuarum tegmine (Psal. xxxv, 8). Ascendit quoque super Cherubim, et volavit (Psal. xvi, 11). Quod si quemquam eorum dicti hujus pudeat, et Deum incomprehensibilem, ut est, esse concedat, respon

Si ergo nulli mundicordes, si nee uterinus cognitor Baptista Joannes, si neque propheta, neque apostolus quidpiam super tanto præsumpsere negotio, quid sapiet, precor, animus, impudicitiis enormibus sordens, apud quem flagitiosa commercia nihil residui habuerunt? Si Paulus nec ad tertium raptus D deat mihi an is, qui ubique totus est, et universacœlum ausus est quidquam tale, optime congruit modo de his hominem turpissimum disputare? Si ipse ex affectu laudaret, laus ejus in se deficeret; in ore enim peccatoris nequaquam speciosa laus esset (Eccli. xv, 9), ne dum omnium spurcissimus cum nostræ exordia salutis exprobret, et partus cœlo ac terra digniores infamet. Dissererem de ejus genere et moribus, nisi mihi per sequentia sese largior aperiret locus. Certo autem nobis constat certius quia continuis ingentium facinorum libidinumque motibus in supremæ hujus blasphemiæ venit casus. Sed jam aliqua maledictorum ejus proponamus, quibus, quia ex putidissimo Judæorum fonte prolata sunt, ita respondeamus ut impuri dogmatis susurrones cum

liter quæ creavit adimplet, corporalibus, quæ in mundo sunt, aut etiam spiritualibus immunditiis polluatur? Totus enim ubique omnia continet ac implet, ut diximus. Quod si dicat, quod et verum est, naturam illam impenetrabilem alterius non posse naturæ diversitate fœdari, consequenter inferimus quia nec Deus potuit aut debuit, aut sua, aut materna, humanitate gravari.

INTERROGATIO.

Deus creaturas condidit bonas. Subinde interrogatio subsequatur: Utrum bona an mala Deus fecerit quæ creavit? 264 Haud dubium plane quin bona et valde astruat (Gen. 1, 31). Licet enim post hominis creationem solita Moyses verba tacuerit

SOLUTIO.

LIB. I. scilicet Deus vidit quod esset bonum (Gen. 1, 10), A quod constat non sine mysterio factum, tamen esset omnimoda absurditate plenissimum, si humiles creaturæ hominum subsidio factæ, valde dicerentur bonæ, et is qui ad Dei imaginem est conditus inferior fieret bonitate. Imo valenter excellit; nam præpostere Conditor ordinasset, si bruta intellectualibus prætulisset. Si ergo bona a Deo est condita natura mortalium, quod utique est, quid aspernaris quod creaturæ conditionaliter bonæ pius auctor illapsus est?

De originali peccato. Circumcisio et sacrificia per fidem profuere Judæis. — Quod,si de originalis peccati contagio, de quo tamen apud Judæos silentium est, agitur, dicemus quia quiqui hoc remedio eguerunt, fide sua potius, ut parentum, quam circumcisione, seu' cæremoniis mundati sunt. Verbi gratia, feminæ apud Judæos quondam fideles recens natæ et mortuæ, nec etiam ad templum cum hostiis delatæ, nunquid iere perditum? Certe fides non per sacrificia, sed sacrificia valuere per fidem; et locus in feminis circumcisioni non erat. Respexit enim Deus Abel, inde [al., et ad] ejus munera (Gen. iv, 4). Ergo quicunque vel in circumcisione, seu præputio, tunc temporis salvabantur, fide meruerunt sua parentumve salvari. Non immerito itaque in Actibus apostolorum dicitur: Fide mundans [al., purificans] corda eorum (Act. xv, 9): licet nostris hostibus confutandis, hæc minime susceptibilis apud ipsos nequaquam Scriptura conveniat. Sine fide etiam in baptismo cætera sacramenta cassantur. Virgo igitur paritura Deum, fide sibi munditiam, ubi Deum susciperet, comparavit. Sed jam ad susceptam seriem redea

mus.

CAPUT III.

QUÆSTIO SEQUITUR.

Quare humanam Deus potius quam angelicam assumpsit naturam. Bene sensa sunt hæc. Debuerat ergo Deus propter evitandos carnis fetores, angelicos sibi uteros præparare. Hos forsitan aptiores conceptioni ipsius poteritis judicare. Minime gentium. Non legistis quia cœli non sunt mundi in conspectu ejus (Job xv, 15). Et: In angelis suis reperit pravitatem? (Job iv, 18.) Si de dignitate agitur, nil Creatori in creatura dignum. Et cum sit tanta Conditoris puritas, ut conditorum omnium justitiæ haheant unde displiceant, illam rationalem, quæ videbatur infirmior, naturam congruentissima sibi ratione connexuit, ubi præter ullam meriti spem sola gratia dignationis apparuit. Nam si angelos B apprehendisset, supparilitas quædam videri, quia incorporei sunt, ex assumptione contigua potuisset. Unde et in libris vestris, rebus crebro indignissimis comparatio divina subjicitur, ut quidquid apud homines dignius æstimatur, in Dei comparatione prematur, et ubi Deo bonis indignæ hominibus similitudines dantur, nullatenus ei conferenda quæ sunt hominibus pretiosa putentur. Hinc est: Stridebo subter vos sicut plaustrum onustum feno (Amos II, 13). Et Excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65). Fragilitas bifariam accipitur. Quid de fragilitate causaris? hæc bifariam solet accipi. Quia et cibi, potusque, ac somni necessitas, et peccandi Clabilitas consuevit appellari. Plane in paradiso peccati adhuc fragilitate et morte suspensa, ex necessitate vescendi, bibendi dormiendique fragiles erant illi generis nostri principes. Quod pareret eis fragilitas illa peccatum, si contigisset non præterire mandatum? Ex libro tuo habes: De omni ligno paradisi comede (Gen. 11, 16). Et: Quia misit Dominus soporem in Adam (Ibid., 21). Hæc dicebantur ei. Hæc in eo cum esset immunis a peccato fiebant. Quid horret Deus in homine? non naturam utique, quam ipse condidit, sed malum quod homo addidit. Quod si horreret, facturam utique suam justissime detractioni exponeret. Nam si ipse quod statuit, exauctorando ac vilipendendo destituit, prævaricatorem se constituit.

Creditur a vobis Deus omnipotens. Et certe omnipotens non fuit, si ad hominem, quem bene fecerat, pro redimendo suscipiendum pietate duci non potuit. Peccare enim, est impotentia; pietate superari, potentia. In hac enim quam dicitis infirmitate plus potuit. Fecit enim quod debuit. Specialiter sane Deus misericordiarum debitor est. Cur nobis non proponitis quod vos continua murmurationum, et querelarum obstinatione rebelles, quasi aquila pul- D los in deserto circumtulit, multimoda idololatriarum repetitione damnatos in terra promissionis tamen fovit. In lege et prophetis vestris non modo misericors, quod est in natura, aut miserator, quod est in efficientia, sed ipsa essentialis misericordia vocitatur, etsi ipse aliter se egisset, seipsum profecto negasset.

Dicitis igitur quia feminei ventris humilitas divinæ sublimitati non congruit. Quare, inquam? Quia tot sunt præsertim in sexu femineo fragilitates ut ipsa sibi plerumque natura sordescat. Et cum sibi ipsa humanitas ob frequentes quibus obsita est miserias indignetur, ignavum est credere quod his divinitas unquam implicari pateretur.

Sed absistat hæc vecordia. Celeberrimum est in libris tuis Deum et filios et deos homines sæpius appellare. Ne corruptionem carnis et uteri fetores attendas. Non æstimes Deo quidpiam præter peccata fetere. Non habet Deus nares tibi pares. Legisti Noe altari post diluvium fabricato holocaustum de avibus obtulisse, et Deum odorem suavitatis hausisse (Gen. VIII, 21). Et quæ in tali vapore voluptas? Forsitan tu Deum æstimas nebulonem, ut patinis fumantibus delectetur, et assarum carnium flagrantiam libenter absumat. Certe sobriis hominibus idipsum quod usui præparatur, et nidor displicet coquinarum, ne dum Deo placeat putor avium exustarum. Putasne quia quod hominibus est putidum, Deo suave redoleat? Depone suillum caput, et sen

sum rejice carnis. Spiritualibus spiritualia com- A quia Christianus non sit, multoque rectius isti para. Deus spiritus est, et solius virtutis haurit odorem, et sola morum vitia sibi sordent. Ubi ergo Deus bona animæ universa congesserat, nullatenus in virgine fragilitatem corpusculi horrere debuerat. CAPUT IV.

[ocr errors]

QUÆSTIO.

Pro Filii Dei incarnatione nequeunt homines dignas grates rependere. Quis vero ex vobis potest ipsam feminam arguere de peccato? At quoniam non sup. petit unde arguatur, sola naturæ et sexus indignitas in causa est. Si Deus in propria persona ad homines descendisset, aut personam aliquam divinam, unde nescio quo modo nasceretur, sibi adhibuisset, dum sibi in nullo de sua quidquam majestate minuisset, satis mediocres ab hominibus gratias meruisset. At quia totum pro eorum se contulit salute, humilitati et gratiæ, non est quod homo possit dignum rependere. Non fuit quod hominem magis potuisset in

struere.

SOLUTIO QUESTIONIS.

B

C

Humana specie Deus apparuit. Inde concludit haud absurdum, Deum corpus humanum induisse. - Nonne Deus in veteri tua lege sub humana specie in convalli Mambre Abrahæ apparuit? (Gen. xviii, 1.) Et qui vestiri nostra ad horam imagine unius causa hominis voluit, id facere quandoque veraciter pro suæ imaginis salute non debuit? Tantum sane præcellere specialem debuerat utilitas generalis. Nonne illi tuo quem dicis Deo azymus panis, butirum cum vitulinis illata sunt carnibus. Deinde legitur comedisse, et discumbenti Abraham astitisse (Gen. 6-8). Et ne dicas angelum fuisse. Lege Deum verbo ad Abraham habito abiisse (Ibid.,33); et duos angelos nominatim Sodomam contendisse (Gen. vii, 1). Perpende igitur Deum necdum corporatum corporalibus cibis ac potibus indulsisse. Et si tu Deum credis fuisse, nihil quantum ad humilitatem spectat, minus ego eum perpendo fecisse quam quod postmodum visus est hominem induisse. Creditur enim ille secundum opinionem tuam Deus corpus ex aere perfunctorium assumpsisse. Si ergo credis Deum incorporeum ad horam corporaliter manducasse, cur discredis pro tanto salutis humanæ negotio corpus aliquandiu suscipere voluisse. An personæ illi, licet D expertissimæ fidei, pro filii denuntiatione plus debuit quam sæculorum salvationi. Porro in semine ejus benedicendæ erant omnes gentes (Gen. xxII, 18). Quod vos non intelligitis, quia non creditis.

CAPUT V.

Quid quod indignamini per feminæ puerperia fusum? Cogor insolita loqui, et cum pudore maximo, sed ut B. Gregorii verbis utar: Hanc ipse verecundiam in me reprehendo. Qui enim tantas pii Redemptoris injurias non ægerrime fert, qui inaudita integerrimæ Matris probra non acerbissima animadversione refellit, qui hæc æquanimis audit, patet

(22) De his in Vita sua pluribus agit Guibertus.

dicitur quod impius hic fueris, si pius esse velis. Quare zelo vehementi non efferar (22), cum videam, eos qui conjugia pulcherrima et honesta deserunt, et anus etiam sub maritis agentes, jamque rugosissimas assectantur, in quarum quoque abusione germanorum suorum rivalitati non parcunt, qui nulla desponsata Deo verentur, qui nullo studio fidei, sed perjurii et proditionis aguntur, quorum patres, et ex quibus isti maternæ Ecclesiæ, destructionibus institerunt, sacri ordinis cædes amarunt. Hi, inquam, ad reprobi sensus augmentum de divina disputant genitura, et assumpto Judæorum patrocinio, cum lingua eorum in terra transierit, in cœlum jam posuerunt ora sua (Pṣal. LXXII, 9), et secundum usitatas sordes metiuntur divina mysteria, et cum putores exercitatæ libidinis fastidire cœperit, ex se victa nequitia flagitiorum suorum crapulam in Christianas, imo in rerum cœlestium nauseant puritates.

Nec mirum si Deo, quem non vident, derogent, cum id genus in sese alterutrum implacabiliter hostes existant. Est tamen qui dicat aliquando: Existimasti, inquam, quod ero tui similis, arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XI.IX, 21). Interrogo itaque eos qui, dum turpissimos usus attendunt, virginex et impassibilis munditiæ gloriam non agnoscunt. Adam et Eva quare, post transgressionem mandati, foliis pudenda texerunt? Antea nudi erant, et non erubescebant. Unde pudor? Justum fuit ut quandiu Deo obedirent corpora rationi, concupiscentialiter rebellia non haberent: at, ubi Deum postponerent, fredis illico in se motibus æstuarent. Hi sunt motus, qui in animas et corpora eorum qui gignuntur, peccatum originale trajiciunt. Conqueritur se proinde David in iniquitate conceptum (Psal. L, 7). Merito itaque erubuerunt, qui jam membrorum suorum dominos se non esse senserunt.

- Quæ

Quare pudenda corporis membra velantur. ritur proinde a quibusdam quid causæ sit, quod tantopere ea membra velamus, cum nullas corporis nostri partes ea intentione tegamus. Non enim ca sola celamus, sed etiam propinqua eis loca, uti sunt umbilicus et crura videri vix patimur. Quare hoc ? Cum moventur digitus meus, oculi mei, labia mea, meo nutu, mea voluntate moventur; et quia placide sub meo agunt imperio, nullum mihi pudorem incutiunt (Rom. VII, 23). At quia partes, de quibus agimus, contra jura totius rationis effreni quadam libertate feruntur, et quasi quædam diversa lex est, juxta Apostolum, in membris nostris repugnans 264 legi mentis nostræ, et captivos nos ducens in lege peccati, quae est in membris nostris (Ibid.); idcirco juste erubescimus, quia velimus, nolimus, turpiter hæc erigi ex desiderii passione videmus. Verbi gratia, habe servum alias utilem, sed protervum, coram extraneis ei quidpiam imperare, aut

« VorigeDoorgaan »