Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

hic agunt, semper in promptu est, quia nec deest A instruunt. Non enim sumus noctis neque tenebra-
unde transitorie honorari possunt, si fortuna arri- rum, sed diei ac luminis (I Thess. v, 5).
VERS. 19. Et factum est vespere et mane dies
serit, nec honoribus ipsi desunt. In malo autem et
in bono nomen temporis poni solet, et vulgo etiam quartus. In eo quod præmittitur et sæpe dicitur :
Vidit Deus quod esset bonum, licet plura dixerimus,
dici quibusque quibus sunt mala proventura felici-
bus. Vos habebitis, inquiunt, tempus vestrum ; id præcipue notare debemus, quod dum suorum in
nobis munerum Deus incrementa largitur, et a
unde in psalmo : Et erit tempus eorum in sæcula
(Psal. LXXX, 16). Hic gloriæ, illic habituri sunt nobis econtra quantos nos de quam nullis fecerit
aspicitur, maxima in mentibus nostris humilitatis
tempus miseriæ. Tempus autem post finem sæculi
hujus non est, juxta illud in Apocalysi: Et tempus summa generatur. Videt Deus quod bonum sit,
ultra non erit (Apoc. Lx, 16). Sed tempus et sæcu- quando quid fuimus et quid simus, nos humiliter
lum unimode solet poni pro eo quod est vita. Unde attendere facit. Et ex ipsa cœpti boni consideratione
animum nostrum ad meliora succendit. Unde cum
apostolus: Ambulastis aliquando secundum sæculum
Apostolo nos cogit dicere: Gratia Dei sum id quod
mundi hujus (Ephes. 11, 2). In psalmo etiam dicitur :
Posuisti sæculum nostrum in illuminatione vultus tui sum (I Cor. xv, 10). Dies quartus, gratiarum
spiritualium scilicet fortitudo gradus est quartus.
Quid enim magis animum roborat, unde amplius
fortitudo nutritur quam cum ipsum Deum electos-
que ejus attendimus prospera despicere, mundi
adversa nusquam formidare? Quod si extra disci-
plinam sumus, et cum hominibus flagellari nolumus,
adulteri et non Alii sumus. Fortitudo igitur
vespere et mane in adversis et jocundis tantis
pullulet de exemplis, et mentium nostrarum vigori
per hæc fortiter excitato fastidii omnis cedat
obscuritas.

(Psal. LXXXIX, 8), id est vitam nostram. Usualiter B
etiam de aliquo dicimus: Malum sæculum ducit ille.
Per hoc igitur quod Christus in diebus carnis suæ
probra potius appetiit quam honores, et Ecclesia
adhuc sponte paupertatem tolerat et labores, signum
est quod in his temporalibus bonis noluit defigere
mentes, sed ad futura se extendunt, quæ retro
sunt obliviscentes (Philip. 11, 13), quorum et fieri
utpote æternorum delectantur et conantur hæ-
redes.

Et dies, et annos. Dies sunt singulæ quæque virtutes quæ per manifestationem spiritus dantur ad utilitatem, non modo genera linguarum, vel interpretatio sermonum, sed, quod salubrius est, patientia, benignitas, misericordia, charitas, et castitas. Qui harum quamlibet attigit, diem habet; qui vero omnium perfectionem habuerit, quod in apostolicis viris fuisse non discredimus, quandiu etiam præsens durabit sæculum, etsi raros admodum tales; tamen aliquos non defuturos speramus: aut ipse est annus, vel potius habet annum. Sicut namque ex multis diebus annus, ita ex multiplici virtutum lumine vir quilibet dignoscitur constare perfectus. Concinit huic sensui quod filia Job dies vocatur, et Job ipse plenus dierum obisse perhibetur.

VERS. 16. Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei, et luminare minus ut præesset nocti, et stellas. Facit itaque Deus luminare majus, quod illuminat minus, quia Verbum caro factum sui cognitione illustrat Ecclesiam, et Ecclesia sui exemplo et doctrina illuminat terram, id est, terrenorum terram amantium conscientiam. Et stellas.

[ocr errors][merged small]

VERS. 17 et 18. - Et posuit eas in firmamento cæli, ut præessent diei ac nocti. Firmamento cæli, id est virtuti animi debent impressa non solum Christus, sed et Ecclesice universalis concordia, qua sunt alteri alterorum membra; nec solum attendenda universalitatis sanctitas, sed et singulorum, qui per stellas figurantur pervidenda simplici.. tas. Quæ præsunt diei ac nocti, quia et ad virtutum custodia nos muniunt, et de cautela vitiorum, doctrinæ ac operationis ipsorum consideratione nos

Potest et per luminare majus ratio, per luminare minus voluntas, per terram carnalis affectus intelligi. Sicut enim a sole luna illustratur, et a luna terra, sic voluntas nostra prorsus comparabilis C lunæ, quia nunquam in eodem statu permanet, et sæpe deficit, nisi a ratione forti moderamine regatur, ad consensum carnalis appetitus, qui semper sordibus inhiat, creberrime deducitur. Sed quia sicut a patre filius a parasitarum societate restringitur, ita illa spiritui parere compellitur, fit inde ut ipsum carnis motum et ipsa compellat quatenus sibi famuletur. Hæc itaque ordinata modo quo diximus, scilicet voluntate facta appendice rationis, et carnali affectu posito sub imperio justæ voluntatis, necesse est ut hæc cum stellis, id est cum omnium nostrarum claritate 18 virtutum affigantur firmamento coeli, ei videlicet, cujus Verbo, imo per quem Verbum ipsi facti et firmati sunt cœli, et quorum virtus est Spiritu ejus oris D (Psal. xxx11, 6).

VERS. 20.- Dixit quoque Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram, sub firmamento cæli. Quid per reptile, nisi subtilis alacritas animorum ad intelligendas et penetrandas obscuritates divinorum librorum? Aqua autem divinæ scientiae copia est: Extendens, inquit, cœlum ut pellem, qui tegis aquis (Psal. cII, 3), et cætera; et illud in bono intelligi potest: Pisces maris qui perambulant semitas maris (Psal. v111, 9). Producunt aquæ reptilia, cum sacræ Scripturæ usu suo corda nostra reddunt ad reperiendum acutissima, et ad exolvendum celerrima, in quibus quasi procreamur, et in earum naturam convertimur in

cogitationem devolvatur. Etenim non imaginationis grossitie, sed spirituali prorsus acie Deus videtur. Deus namque Spiritus est. Verbum ergo carnem factum contemplemur, per quam amando a terrenis elevemur.

tantum, ut sine his vivere, nil præter has gratum A nimis ardua præsumptive erigit, ad' phantasticam cogitare possimus. Quid enim indignius, quid molestius animæ viventi, ut secundum textum loquar, et de mortuis quos sæcularia pascunt taceam, quam a divina lectione vacare, et diem sine studii fructu transigere? Sunt igitur reptilia viventia, qui huic sanctæ scientiæ quasi undæ purissimæ sua immergunt pectora. Scientia autem est de moribus, et de his quæ in usibus aguntur humanis qualiter fieri debeant honeste tractare, et eadem proximos edocere.

VERS. 21. Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ juxta species suas, et volatile secundum genus suum. Quid cete grandia, nisi doctores clarissini, quorum capacissima plus omnibus miramur ingenia ? Quid Augustinus, quid Hieronymus, quid denique Gregorius nisi monstra suo et nostro sæculo fuere ingentia? a quibus, ut breviter dicam, non dico tot et tanta inveniri et teneri, sed, quod B mirabilius est, tam innumera potuere conscribi quæ vix media possint a nobis non dico capi, sed vel simpliciter legi? Quis gloriosi Origenis dicta in quinque librorum millibus relegat? Quis Areopagitæ Dionysii mysteria digne intelligat? Sed hæc divina spectacula lectoris animo rectius pensanda omittimus, quam pauca, imo nulla, quantum ad id quod se res habet proferamus. Facit Deus hujusmodi insignia, sed et animam viventem, id est eos qui ex fide vivunt, qui et si non operantur, fides tamen eis, juxta Apostolum, reputatur ad justitiam (Rom. iv, 22): facit et motabilem, eos scilicet qui non solum ad credendum vivere, sed ad bene agendum motus alacres dare noverunt. Sunt 19 namque qui fidei solius sacramento salventur, ut infantes, quibus aliorum succurrit credulitas, et hi quos Christianismum excipere mortis urget necessitas: sunt et alii quos ad recte vivendi studium instigat pura voluntas, et æterni præmii cupiditas. Ili igitur viventes, isti motabiles. Sed omnes ex aquis oriundi sunt, quia ex sacræ Scripturæ prædicationibus, et affectum bene cogitandi concipiunt, et ad effectum, quæ bene conceperant, ducunt. Habent et reptilia hæc species suas, et volatilia genus suum, quia quique et bene credentes, et juste viventes, et subtiliter contemplantes varia possident pro suo modo gratiarum charismala, quæ diversa in una intentione faciunt proposita.

C

Volatile vero super terram eos qui sapientiæ student et contemplationis excellentia terrenis omnibus supereminent intelligimus. Sapientiam autem definimus in cognitione æternorum, in intelligentia Dei; contemplationem vero bifariam dicimus, dum scilicet argute intendimus inter vera et falsa, virtutes ac vitia, utilia et inutilia, et in speculatione divinæ majestatis et civium supernorum gloriæ. Hi qui istis, contemplationi videlicet ac sapientiæ, dant operam, sicut illi quos prælibavimus, qui scientiam affectant, ex aquis, id est, Scripturis originem sumunt, quia his innutriti discunt qualiter se in spiritualium sensuum inquisitionibus exercere debeant. Sed licet se super terrena penna sanctæ cogitationis efferant, sub firmamento tamen necesse est ut se deprimant. Firmamentum hoc in loco potest intelligi virtus angelica, quæ aliis ruentibus in beatitudinis sede perpetua firmitate consistit. Qui cum semper videant faciem Patris, juxta Evangelii dictum (Matth. XVIII, 10), tamen quia creatura sunt, Creatoris sui majestatem comprehendere nullatenus possunt. Et cum ne modicum quidem peccandi affectum, vel carnis pondus habentes, quo aggraventur a Deo contuendo, ipsum aliquatenus videre, sed nunquam pervidere sinantur. Quid homo peccator, quid corruptibili mole depressus ibi videat, ubi ex parte spiritualis etiam natura caligat? Ipsa enim cum ad Dei comparationem corporea sit, quia circumscribi potest, quod Deus non potest, quia non est idipsum quod Deus, non valet comprehendere quod est Deus. Pensemus itaque, et si sit aliquis adeo sanctus, qui per speculum et ænigma scintillet in illud supremum lumen, quam infra illam dignitatem angelicam jaceat, cujus natura, quamvis D purissima, tamen creata, in Deum minus videat. Sub firmamento igitur volemus, quia etsi de divinis tractemus, quia longe ab eorum perspicacitate distemus, in omni contemplatione nostra pensemus, nec nos ad eorum comparationem, imo æqualitatem, in hac vita pervenire posse præsumamus.

Possumus et per firmamentum humilitatem Salvatoris, quæ immortalis et impassibilis ex resurrectione, et quasi firma jam facta est, intelligere, sub qua multo probabilius est et tutius imaginando animum intendere, et ad eam pii æstu desiderii suspirare, quam illuc oculus et lippiens dirigatur, ubi aliquid de Deo inconveniens cogitetur, et unde intentio spiritualibus minus assueta, dum se ad

VERS. 22. Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Ac si Deus attendens exercitia nostra, quibus de bonis meritis ad potiora meren la inardescimus, patenter dicat: Crescite intelligentia, et alter alterum sacris eloquiis imbuendo propagamini, et aquas maris, id est plenitudinem Scripturarum, allegoricis et moralibus commentando replete sensibus, et hi quos penna speculationis sublevat, et in discretione spirituum, et contemplatione mysteriorum colestium spiritualis amoris flagrantia sint super terram, id est, terrenæ cupiditatis illecebris abstrahantur. Maris autem aquæ sacra pagina non inconcinne confertur, quia ipsa est quæ Joannis in Apocalypsi amaricat ven

trem (Apoc. x, 10), et accendit eo magis bibentis A (Rom. x11, 6), alius sic, alius vero sic, quas multositim, quo amplius bibitur; unde et sitientibus ut ad aquas veniant ab Isaia clamatur (Isai. Lv, 1). Videt etiam Deus quod sit bonum, quia ex delectatione acceptorum munerum intuitum nostrum provocat ad appetitum meliorum.

VERS. 25. Et factum est vespere et mane dies quintus. Et divinæ gratiæ gradus quintus, consilium. Et cui negotio magis est conveniens consilium, quam sacræ paginæ quæstionibus disquirendis? Nusquam enim periculosius erratur, quam si a regulis et sensibus Patrum veterum recedatur. Teneatur ergo eorum usquequaque sententia, qui de sacri eloquii obscuris qualiter essent inquirenda scripserunt, et ab eis a quibus quæritur, eodem Spiritus fervore quæratur, quo ab illis qui eam reperere quæsita cognoscitur. In omni nostra causa quasi laterales habeamus, qui nos suis tueantur consiliis, ne certam jaculemur sententiam in rebus dubiis, ne, cum intelligentia non suppetit, auctores arguere velimus quasi nimic obscuritatis aut rusti citatis, quod horrendi est criminis. In quibus scilicet tractatibus etsi vesper aliquando patimur defectionis, aut caliginis, crebra instantia meditandi, et æstu amoris divini comitante, mane poterimus adipisci intelligibilis lucis. Vix enim in vapido animi statu summum aliquid quis attingit, aut nusquam, quod expertus sum ex meipso, qui, quod tepidus non posse ab aliquo credidi, animatior solito facile irrupi.

B

C

VERS. 24. Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Terra multis in locis, et specialiter mens cujusque fidelis, et generaliter omnis Ecclesia dicitur, ob fertilitatem scilicet, cultibilitatemque, quia divini præcepti ligonibus colitur, et bonorum actuum ferax dignoscitur. Ecclesia quidem animam viventem, Deo jubente, producit, quia Salomon ille verus etsi sexaginta sint reginæ, tamen octoginta habet concubinas, et adolescentularum non est numerus (Cant. vt, 7). In populo enim Dei, etsi non omnes sua dimittunt, si virgines esse non possunt, mediocrem tamen Deus suis statuit locum, ex quo si recte vivatur, salus optata obtineatur. Ideo in domo Patris mansiones D multæ sunt (Joan. xiv, 2), ideo stella a stella differt in claritate (I Cor. xv, 41), quia in hac peregrinationis valle diversi valde inter nos sunt ordines vitæ. Sunt enim animæ quædam, scintillam quidem ctsi non ardoris ad agiliter operandum, saltem ad bene volendum habentes eleemosynas libenter impendunt, ecclesiasticis officiis pie intersunt, et alia mediocria bona devote facientes, a capitalium se malorum sorde juxta posse continent. Vivant ergo quantum ad Dei amerem vel fidem attinet. Jumenta autem sunt in quantum bonæ consolationis aut humanitatis cuilibet opem ferunt.

Sed notandum quod dicitur in genere suo, quia habemus donationes secundum gratiam differentes

ties et vario modo locis pluribus retexit Apostolus. Unde et dicit quia, etsi membra nostra diversum in corpore officium habent (Ibid., 4), tamen officiorum concordia et vicario suffragio unitatem servant. Quod ibi dicit membra, hic dicitur genus vel genera. Ministeriis autem apta animalia jumenta vocantur, quæ non incongrue quorumdam sæcularium vitam signant, qui, etsi in quibusdam terrenis acclines sint negotiis, a propria tamen valde libertate frenantur, quantum aliorum misericordiis inservire conantur. Quem sensum juvat, quod talia a terra plurimum suspenduntur.

Habet etiam Ecclesia reptilia, quia quosdam in se continet qui ita mundanis curis ac voluptatibus injacent, ut nullo virtutis intervallo a temporalibus distent. Attamen vivunt, et hoc sola fide, qua opitulante cum pedem 20 non habeant operis, labuntur super terram industria intelligentiæ vivacis; sciunt se prava agere, transitoriis inhiare, spe tamen in seipsis misericordiæ consequendæ ingemiscentes, saltus super ea quibus inhærent consueverunt dare. Tradunt auctores quod reptilia, quæ in hoc loco serpentes intelligimus, vitalem animam principaliter in capite habeant, ita ut si, toto reliquo abscisso corpore, quibusdam saltem palmi mensura juxta caput de corpore ipso resederit, ex ipsa quæ capiti manet vivacitate mori non possint. Cui valde simillimum est quod nostræ fidei documenta tenent, quia peccator cuicunque errori implicitus, etiamsi in ipso mortis momento ingemiscens poenituerit, salvandorum jam moriens parti pertinebit; sic enim scribitur: Peccator quacunque hora ingemuerit, salvus erit (Ezech. xxx, 12); fide enima salvi fiunt, sicut Apostolus ait: Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 45). Ipsi corpus, id est opera non habent, at vero capite, id est fide viventes, ex ipsa unica, unde semper vivant, operantur sibi. Cui astipulatur quod serpentes pro tuendo solo capite totum corpus periculis objicere solent. Sic isti contemptis temporalibus quae possident plerumque timore Dei, aliquando mortium suarum articulis, seu quibuslibet periculis caput, id est Christum, vel Christi fidem sibi salvant, monachum faciendo, seu alias bene vivendo.

Per bestias terræ quidam intra Ecclesiam figurantur ferali animo et crudelitate insignes, qui, licet per potentatum sæcularem quem gerunt multa mala perpetrent, tamen ad cor redeuntes sæpius de Dei judicio valde extimescunt, et plurima beneficia proinde impendunt. Quæ si humiliter agunt, nec de bono opere securitatem peccandi accipiunt, etsi a mundiali cura prorsus expediri non possunt, aut metuunt, dicere non audeo quod hujusmodi desperandi sint. Quis Nabuchodonosor nequior, cui a propheta dicitur: Redime misericordiis pauperum peccata tua? (Dan. iv, 24.) Et si idololatræ et gentili prædicare poenitentiam Daniel non neglexit, et

Ninives populo non solum infinitis sceleribus obruto, A rationis, propter quæ innumera, quæ magis sen

sed et veri Dei prorsus ignaro idem alius propheta
prædicat; ubi satis mirandum est, quod his qui
fidei scientiam non habebant pœnitentia nuntiatur :
et si, inquam, his, quanto magis proderit Christia-
nis? Et quis desperet de fidelibus, si spes tanta
datur et impiis? Hos in Ecclesia Deus quemque së-
cundum propriæ vitæ gradum instituit, ut nobis
insinuet quia, si ad summum ejus discipulatum, id
est imitationem, facultas niti non est, sciamus sal-
tem quia minus potentibus medius locus sit. Ipse
enim qui dixit, cum virginitatem sub eunuchorum
nomine laudaret : Qui potest capere capiat (Math.
XIX, 12), idem dixit: Si vis perfectus esse, vade,
vende quæ habes (Ibid. 21), et cætera; non dixit:
Nisi vendideris, non intrabis in regnum cœlorum. B
Quod namque dixit : Qui non renuntiat omnibus quæ
possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV,
33); idem est ac si deceret : Non potest me perfecte
imitari, a quo constiterit terrenas divitias affectari.
Qui enim se discipulum cujuspiam profiteri consti-
tuit, eo facit intuitu, quod in eo unde magistram
habere vult, cupit eidem conformari; et cum ma-
gister aliquis sit, et multos circumquaque eundo
doceat, non tamen vocari consueverunt discipuli,
nisi qui ejus lateri specialiter obambulant, discendi
solummodo causa.

Habet ergo aqua quæ producit ex sapientiæ scientiæque salutaris plenitudine volatilia, hoc est viros eminentes speculationis ala, habet terra, id est Christi humanitas simplicium animos quasi jumenta, reptilia, et bestias, qui, si in lumine verbi oculum figere nequeunt, Christuni tamen pro peccatoribus incarnatum 'red mendis, fidei ac spei contuitu constanter attendunt. Cum enim diei verbum eructare pertineat, nox nocti scientiam consequenter indicat {Psal. xviii, 2), habet Ecclesia hos in se viventium status, qui pecora jure ad eorum comparationem, qui rationaliter se agunt, dici meruerunt; vel etiàm respectu pietatis ita dicuntur, quia hominum id est recte sapienterque viventium usibus quasi domestica animalia famulantur. Nil enim est quod non in animantibus, et rebus etiam inanimatis in aliquo hominibus utile sit. Sub qua specie dum montes Deus de suis superioribus irrigat, per eosdem potum bestiis et onagris administrat, et ex eisdem fenum rursus herbamque hominum servituti convectat (Psal. cxLvI, 8). Qui enim montes in quibus fena creantur ob fastum vocati sunt, iidem ibidem bestia ob ferocitatem dicti sunt.

Habet quoque fidelis aniina etiam quæ ad summos vitæ emerserit gradus, imo patitur in se hos acerbissime motus. Insunt namque non modo nobis, qui vix initia conversionis habemus, sed sanctis ac intelligentissimis, Paulo scilicet apostolo, suique similibus jumenta, id est oneriferæ hujus nostræ mortalitatis bebetudines, quibus interioris hominis obtunditur, et crebro gravatur alacritas, dum videt aliam legem in membris suis repugnantem legi

C

D

tiri, quam ab aliquo dici possunt, exclamat tota spiritualis Ecclesiæ multitudo: Miser ego homo, quis me liberabil de corpore mortis hujus ? (Rom. vii, 24.) Insunt et reptilia, infimæ et prorsus carnales 21 que nos inclinare solent cupiditates, quibus ventre repimus, id est affectu inliæremus terrenis voluptátibus, et titillationum frequentia lubrici ac molles instar colubri attenuato animi rigore efficimur. Dum enim virtutum fastigia attigisse nos credimus, ne nos gratie ubertas elevet, propitio Dei judicio stimulus carnis ab angelo Satanae nobis qui nos colaphizet immittitur (11 Cor. x11, 7), et sic dum de supercolesti cogitatione ad plusquam terrena, ut sic dicam, meditanda delabimur, quid de nobis sine opere Dei simus in nobis ipsis advertimus.

Nec desunt bestia, bestiales videlicet mores, insolentiæ, iræ et rancores, quæ, etsi sanctos viros usque ad perpètem impellere non possunt discordiam, magnas tamen ad tempus in corum cordibus generant turbas, et, dum vetant interioris ferociam murmuris prodire in verbum, ardentissimos intra se æstus cogitationum sibi invicem obijcientium, et cum grandi strepitu convicia referentium patiuntur. Vitia autem pariter vix aut nunquam quempiam tentant, sed vicissim nos pulsant: sopito scilicet voluptatis incentivo defurit ira; ira ad tempus quiescente effervet luxuria; his rursus quasi edomitis subrepit inanis gloria, sive superbia.

Hæc autem tria, quæ præmisimus sub specie fumentorum, reptilium, ac bestiarum, et in psalmo satis congrue sub figura alia denotantur: Holocausta, inquit, medullata offerimus tibi cum incenso arietum, offeram libi boves cum hircis (Psal. Lxv, 15): Holocausta offerimus, cum quidquid ex nobis sumuś, in Dei amore consumiinus; medullata eadem sunt, cum sine charitatis interiori pinguedine virtutum nostrarum ossa non sunt: aridus est enim ramos bonæ actionis, si non habet succum divinæ ac nidtuæ charitatis; cum incenso, id est incensione, consumptione videlicet totius cervicositatis, quæ supra per bestias, hic per arietem designatam scimus; holocausta offerre debemus, quia, si diabolus rex est super omnes filios superbiæ (Job. xLi, 25), et filius tanti monstri, servusque diaboli Deo munera defert, quid ipsi Deo videri poterit ingratius, tor pius, indignius? Sic tamen dico, donec in ipsa mortis profunditate jacere deliberat. Offerimus boves, cum omne pondus, et circumstans nos peccatum, quod nos aggravat, et animales hebètesque nos in his quæ Dei sunt, reddit, fervore, acumine rationis, et spirituali vivacitate mutamus, et mutando quän tum patitur natură consuinimus. Hi per jumentà designantur superius. Hircos in Del placatione incendimus, cum in carne nostra et intimis animæ affectibus petulantiæ fluxa dispergimus, que, vel potius qui hirci, scilicet sunt figurate reptilia que protufimus, quæ tota secundum cujusque animalis naturam dicta sunt, quia aries superbum ac bellicosum

est animal; bos vero ponderosum et hebes; unde A machina miro ac incomprehensibili administratur

dicitur de stulto apud Salomonem: Sequuntur eam quasi bos ductus ad victimam (Prov. vii, 22); hircus autem petulcum et lascivum; unde Ovidius de Galatea Tenero lascivior hædo (Met. xш, 790).

[ocr errors]

Hæc itaque hisque similia cum ab eis qui supra expositos virtutum dies habent, magnæ autoritatis calce premuntur, dum sive in dexteram declinare nesciunt, aut sinistram, id est, dum neque virtutum proventibus extolli, quod est dextera, nec vitiorum impulsibus destitui norunt, quod est sinistra. Deus qui nostris aggratulatur profectibus, augmenta semper exaggerat gratiarum, et illud tandem in nobis perficit, ad quod omnis noster agon et desiderium tendit. Quidquid enim boni arripimus, non ob aliud plane agimus, imo agere debemus, nisi ut divinæ B imaginis quam amisimus conformitati reparemur. Deus igitur quos ut bene agere vellent gratiæ dono prævenit, et gratiam suis piis studiis subsequentes ad perficienda quæ voluerant, juvit, ad summa jam suæ similitudinis consortia evehit, dicens, ut ita dicam :

VERS. 26. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Imago et similitudo, cum ab aliquibus idem esse credatur, plurimum aliquando inter se distant. Imago proprie dicitur quod pingitur vel sculpitur causa alicujus memoriam repræsentandi, etsi non simile illi pro quo fingitur sit. Similitudo autem indifferenter in cunctis quæ sibi similia quovis modo sint, dicitur, etsi altera alterorum causa facta non sint. Possem dici imago patris mei, etsi sibi specie non convenirem, quia pater meus causa ut essem mihi fuit. Unde et hoc modo imago pariter et similitudo de re una dici queunt, si propter eamdem et facta sint similiaque sint. Virgilius tamen inducens Andromacham de Ascanio loquentem ait (Eneid, 11, 489):

O mihi sola mei super Astyanactis imago! Quem revera pro similitudine imaginem dixit, et imaginem adhuc ideo forsan, quia formam, licet illius filius non esset, ex ejus consanguinitate trahebat. Imaginem Dei Adam habuit in anima, ex ea parte qua æterna est, quia ille naturaliter æternus est, ista collative. Imaginem namque determinant in æternitate similitudinem in moribus. Imaginem autem Dei nos in eo perspicue habere dicere possumus, quod sicut Deus omnem implens mundum sic omnibus generaliter adest, ut singulariter tamen rei cuique totus proprie inesse sentiatur, ita anima nostra incorporata 22 ipsum corpus quidem implet, moveri et vivere facit, ordinatissime regit, et sicut de Deo dignosci non potest unde cœlo quam terræ præsentior æstimetur, sic ipsa nullatenus magis in capite sentitur quam in minimo pedis digito. Læsus quispiam in utrolibet non dissimiliter angitur; tota enim in singulis quibusque membris anima reperitur, quam graviter læsus in ungue doleas nosti; habet corpus ubique spiritum, uti mundus habet ubique Deum. Deus autem ratio universalis est, qua tota

ordine, ubi nihil extraordinarium fit, nil sine causa, nil inconveniens recte sentientibus videatur. Quod itidem et homini constat datum, dum suum exteriorem per interioris hominis intellectualitatem disponere possit, ut nil in sui operis exhibitione ineptum aut turpe valeat inveniri. Vivit Deus, et sapit, vitalem per se et vivificam in carnali massa indidit animam, quæ pondus suum foris reddit vegetum, semet vero ex participio cœlestis luminis intro providam possidet. Imago ergo Dei sumus, ipsius gloriæ et honoris facti sumus, non nostri meriti aut utilitatis causa, utpote qui non nobis egebat, sed nos fecit, ut ipso beate frueremur. Causa nostrum, sicut et omnium creatorum fuit, ut scilicet glorificaretur ex nobis, non quo nostra glorificatione proficeret, sed quo eum et ex sui consideratione, et ex mundi totius mirabili propter nos institutione glorificando gloriosior homo fieret. Nos itaque illi quo nos et mundum regit ordini confirmando,... scilicet nostri ipsorum existentes, vitiis principando, et cum virtute omnia nostra gerendo supernæ imagini comparemur. Similitudinem supra diximus in moribus debere putari, quia sicut Deus est amor, justitia, pietas, munditia, et quidquid boni dici aut cogitari potest, ita omnis gratiæ et sanctitatis capacem hominis animam fecit. Unde et summo nostro, quod nos videlicet habere conveniat, bono ab Joanne dicitur: Sicut ille, inquit, est, et nos sumus in hoc mundo (Joan. iv, 17). Deus naturaliter pius sic deitatis plenitudine nobisC cum versans, misericordiæ viscera nulli negat, ut solem suum super bonos et malos aperiat (Matth. v, 45), et non minus, imo multo satius impiis sua munera, licet corporea, tribuat, quam his quos juste vivere constat. Sicut igitur Deus est, et nos sumus in hoc mundo, quia sicut nemini sibi etiam prorsus infenso beneficii sui subtrahit largitatem, sic nos erga eos qui nos oderunt habere necesse est charitatem. Sunt multa præterea satis ardua, quæ de hac Dei imagine disseri possent, sed ad alia properantes sufficere mediocribus ista putamus.

D

Et præsit, inquit, piscibus maris, ei volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, et omni reptili quod movetur in terrra. Cum bene de se merentes Deus ad sui, qui nihil aliud quam virtus est, conformitatem elevat, ad hoc utique fit, ut illustratione superna, qua quisque accepit subtilitatem ingenii, in Scripturis moderari discat, quod pisces maris significant; et volatilibus cœli præesse noverit, id est contemplationis acumen cautissime librare in divina sciens, nihil imaginarium, nil sensuale de Deo senserit, et cum post magnitudinem revelationum, tentationum acerbitas, quod pene semper consuevit accidere, subsecuta fuerit, bestia irarum, superbiarum, terrenorumque motuum, id est cupiditatum, reptiliaque libidinum, rationalis memor imperii servitium mox imponat corpori, et suæ vindicans libertatis dignitatem super hæc exerceat potestatis. Mare Scripturam intellige, quæ sapientiæ sale salsa ad sitim

« VorigeDoorgaan »