Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

qaos prædiximus, oculo etsi multum turbato, non A lux scilicet est. Sapiens enim : Proposui, inquit, pro tamen penitus excæcato, qui caput de abysso elevantes clamare, soleant: De profundis clamavi ad te (Psal. cxxix, 1), et cætera. His convenit quod sequitur.

B

luce habere illam (Sap. vii, 10). Et alter: Miserere nostri, ait, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum (Eccli. xxxvi, 1), Et exponens quam lucem adjecit: Et, id est, immitte timorem tuum super gentes, quæ non exquisierunt te (Ibid., 2), id est super vitia nostra, quæ non permittunt a nobis exquiri te. Ut cognoscant (Ibid.), id est ut cognoscere nos faciant, cum evicta ac depressa, te opitulante, fuerint a nobis, quia non est Deus, nisi tu? (Ibid.) Sed videndum est, cum superius dixerimus, eos qui vitiis opprimuntur,timore su perditionis urgeri, unde iste timor sit melior qui a nobis appellatur lux.

Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Aquæ in sacra pagina aliquoties voluptates carnis significant. Unde et in Evangelio spiritus de homine exiens per loca inaquosa ire dicitur (Luc. x1, 24). In diluvio igitur aquarum multarum (Psal. xxx1, 6), id est in fluxu multorum carnalium desideriorum constitutis mentibus Dei Spiritus superfertur, quia adhuc igniculo discretionis vivente considerat infelix animus quas patitur miserias; et sicut de rege Babylonis legitur, quia coram Sedechia rege Juda filios ejus occiderit (Jer. LII, 10), ita, dum quisque attendit a diabolo per vitiorum immissionem opera sua bona interfici et destrui, cum quanto rugitu hæc aspiciat dici non potest, quia se videt omnino perire, dolet malletque mori, et tamen contra insitas medullis concupiscentias et consuetudines non valet ullo modo resistere. Sub persona horum multa in suis lamentationibus Jeremias propheta deplorat. Sunt qui ollis carnium delectantur in Ægypto, et exerceri sponte sua operibus luti et lateris; sed sunt rursus alii qui coacti ac mœrentes ab exactoribus urgentur ad sordida et fragilia opera, quæ signantur per lutum et laterem, et Pharaoni, id est diabolo, famulantur inviti, qui clamant cum Psalmista ad Deum : Miserere mei, Domine, quoniam inveteravi inter omnes inimicos meos C (Psal. vi, 7). Quorum Deus interiorem gemitum audiens educit vinctos (Psal. LXVII, 7) funibus criminum, ad hoc ut sint in fortitudine pravis suis motibus resistendi; similiter eos qui exasperant (Ibid.) ad hoc erigit, ut cum David audire debeant: Inveni viros secundum cor meum (Act. xı, 22), quorum perire facit memoriam iniquitatis cum sonitu blasphemiarum, quibus adversus Deum solebant perstrepere, qui vertit impios, et jam non sunt impii, et habitantibus in sepulcris oblivionis exclamat : Lazare, veni foras (Joan. x1, 42). Id est pestilentem illam peccati temulentiam digerens 12 æstu acerrimo pœnitentiæ edormisce, et qui quasi mortuus, excors et elinguis in barathro vitiorum jacebas occlusus veni, id est accede ad eum qui te vocat interius per peccati deplorationem; ut foras, id est in aperto jam prodeas per bonorum operum exhibitionem. Ipse namque videt afflictionem populi sui, et descendit, id est compatitur ad miserendum eis, et dicit eis: VERS. 3. Fiat lux, et facta est lux. Quid ergo dicimus debere intelligi per lucem, nisi illud primum bonum, quod his qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV, 9) datur. Quid est autem primum bonum, nisi timor Dei, qui dicitur initium sapientiæ ? (Psal. cx, 9). Sapientiam vero lucem appellari non uno, sed multis Scripturarum locis advertimus. Quod si ipsa lux est, et initium ejus timor Dei est, timor profecto, quia pars ejus est, idem quod totum est,

Sunt qui timent, ne in suis deprehendantur flagitiis, qui timor magis ad male agendum incitat, quam retrahit. Sicut enim poeta de talibus ait :

D

Quoque magis legitur, lectus magis æstuat ignis. Sic et nos secundum eumdem sensum possumus dicere, quia quo occultius peccatum committitur, eo vehementius in animo committentis desiderium excitatur. Nam, quod latenter fit et quod prohibetur ne fiat, libentius perpetratur. Nam concupiscentiam, ait Apostolus, nesciebam, id est non adeo gravem expertus eram, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. vII, 7). Dicit etiam quidam Sapiens: Timor nihil est nisi præsumptionis adjutorium (Sap. xvII,14), scilicet quia cum in animo timore quis æstuat, æstus ipse, qui de servili totus timore constat, plus ad effectum sceleris provocat quam retardat; et est proditio cogitationis auxiliorum, id est ostendit,'quod ipsis perversis cogitationibus ad malum anhelantibus timor ipse auxilietur, scilicet vires præbeat. Timent itaque deprehendi, timent proditioni etiam suæ aliqui, sed quia ex gratia Dei non est, quia ex amore non constat, vitiorum ardorem non superat. Filii Israel pœnas quas lex minabatur timentes, nec metu pœnarum, nec carnalium præmio promissarum a legis prævaricatione teneri poterant, quia nullo Dei amore ad bene agendum animos applicabant, sed totum coacti serviliter non spiritu adoptionis agebant. Timor ergo ille quem dicimus lux est, qui et tenebras obscenæ cogitationis discutit, et pariter ad amorem virtutis accendit.

Qui igitur primo sine fructu de suo torpore dolebat, de quo se excutere non poterat, quia sine luce gratia cœlestis erat, jam dolet, nec dolor vacuus est, quia unctio sancti Spiritus, quæ eum docel de omnibus et roborat, adest. Antiqui quando exercebantur ad palæstram, ungi consueverant, ideo videlicet ut per nuda, et ex unctione madefacta corpora labentibus ejus, qui colluctabatur, manibus minus teneri luctator posset. Nudi autem, id est a sæcularium rerum amore præpediti [f., expediti] et uncti, id est divinæ dilectionis dulci suavitate delibuti, diabolo duellum indicere jubemur, cujus tanto minor est fragiliorque in pugnando constantia, quanto fervidior in corde pœnitentis invenitur compunctionis gratia.

-

quæ Deo ad horam secedente ingruere solent, sui Spiritus redeuntis igne dissolvit. Quid illud, quod anima nostra omnem sacræ lectionis escam, de qua vires compunctionis hauriebat, ita aliquando abominatur, ut usque ad portas mortis (Psal. cv1, 18), id est vitia per quæ itur ad mortem appropinquare videatur. Sed ille qui tentat nos, non ut perdat, neque ut sciat, sed ut scire nos faciat si diligimus eum, mittit verbum, id est saporem verbi sui in nos, et sanat, eripitque de interitu (Psal. cv1, 20). Ilæc Deus in nobis agit, ut bona ex ipso, mala ex nobis nos habere noverimus, et sic inter lucem et tenebras dividimus.

VERS. 4. Facta autem luce, Vidit Deus quod A et esurientes bonis exsatiat, et vincula tentationum, esset bona. Quid est vidit Deus, nisi quia videri fecit? Dicitur et de Centurione : Audiens Jesus miratus est (Luc. vii, 9). Unde miratus est, per quem omne mirum creatum est, præter quem nihil mirum est, nisi quod mirum voluit nobis ostendere, quod ad commune exemplum a fideli homine dictum est. Vidit ergo lucem quod esset bona, id est videri fecit, quam bonum esset, timori et amori mentem mancipare divino. In delicis et voluptatibus educati quid sit miseria nesciunt, et in squaloribus ac spurcitia enutriti, quid sint deliciæ ac felicitas nesciunt. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit, ait quidam; cognoscimus quid habuimus, postquam habere desinimus. Cum igitur post innumera flagitia ad Deum revertimur, et vitia in virtutes com- B mutamus, tunc primum animadvertimus, in quo pestilentiæ barathro jacuimus, et quo vehementius de perpetrato facinore erubescimus, tanto copiosius ad priorem vitam boni operis novitate contegendam æs:uamus. Et non modo timor est, ne deprehendamur in vitiis, sed etiam si impune peccare liceret, amore justitiæ semel prægustatæ jam peccare nolumus, quæ ad præsens in tantum nos remunera!, ut etiam metu jam perditionis abjecto securitatem gloriæ consequendæ tribuat. Sequitur :

C

Et divisit inter lucem, et tenebras [al., Et divisit lucem a tenebris]. Quid est divisit nisi discretionem habere inter vitia virtutesque docuit? Quanto enim arctius in virtutum custodia persistimus, tanto perspicacius his contraria quælibet cognoscimus, 13 Sed alia est quædam valde notanda discretio, qua scilicet acute et indesinenter attendere debemus, quid ex nobis, et quid ex Deo habeamus (11 Cor. 1, 5). Quod mirabili arte pietas nobis divina sæpe insinuat. Nam in nostræ conversionis initio tantam lacrymarum ubertatem, tantam orationis nobis Deus plerumque largitur instantiam, ut jam humanam nobis videamur transgredi naturam, et imitari contemplando angelicam. Quod cum aliquandiu nobiscum agitur, de nostro profectu supra quam justum est gaudere intra nos præsumimus. Sed Deus nostram mira dispensatione retundit superbiam, et nos qui erraveramus in solitudine, id est sine Deo irrationabiliter, et bestialiter vixerà- D mus, ad viam quærendæ civitatis, cujus artifex est Deus (Hebr. x1, 10), postquam sua gratia reducit dicens: Non habetis [al., juxta Vulg. habemus] hic manentem civitatem, futuram inquirite [inquirimus] (Hebr. xi, 14). Et aliquid supernæ dulcedinis prægustare facit, subtrahere solet gratiæ ubertatem, et esurire, et sitire interiori siti ac fame, et in malis permittit tabescere, sed totum eruditioni nostræ, ut ostendat nobis quod ipse ait : Quia sine me nihil polestis facere? (Joan. xv, 5.) Et tamen non nos derelinquens usquequaque (Psal. cxvIII, 8), cun ad se quærendum, sicut sponsa in Canticis per noctes dilectum quærere dicitur in lectulo (Cant. 11, 1), intentos et vigilantes viderit, animas tandem inanes

VERS. 5.

Appellavitque lucem diem: et lenebras noctem. Est quædam summa lux, quæ illuminat omnem hominem (Joan. 1, 9), rationem scilicet cuique dando. Appellat itaque, id est eligit lucem, cujusque scilicet hominis rationem, eam faciendo diem. Quomodo diem? Dies, ut ait quidam, est sol super terram, sol sub terra nox est. Ratio igitur nostra si velit esse lux, sicut esse debet, solem sibi præponat, id est terrena desideria amore et exemplo Christi deprimat, ut dies etiam dici queat; nox enim iniqui non essent, nisi Christum atque rationem suam infimis cupiditatibus supponerent. Appellare sicut vocare accipi in Scripturis bifarie potest. In bono Vocavi ex nomine Beseleel (Exod. xxxi, 2). In malo Vocavit famem super terram (Psal. CIV, 21), et affatim alias. Vocal tenebras noctem, quando eos, qui præpostere vivunt, et voluntarie peccant, tradit in noctem, id est in reprobum sensum (Rom. 1, 28). Vocat autem in quantum venire permittit, ut est: Et ne nos inducas in tentationem. Rectus vero vitæ modus est, ut carnis motus subjiciantur rationi, at ipsa ratio primum subdatur Deo.

Et factus [al., juxta Vulg. Factumque] est vespere, el mane dies unus. Quid est vespere nisi adversitas, quid mane nisi prosperitas? Exitus, inquit, matutini in vesperam, et vespere in matutinum delectabis [al., juxta Vulg., Exitus matutini el vespere delectabis] (Psal. LXIV, 8); id est delectabiles facies, quia diligentibus Deum Spiritus omnia cooperatur in bonum, sive scilicet in adversis, sive in prosperis. Vespere igitur et mane fit dies unus, quia sancti sive malis premantur, sive honoribus cumulentur, idem sunt, et semper in eis perseverat idem splendor divinus.

Potest et aliter dici. Factum est vespere et mane dies unus. Vesperum habemus in præsenti, quia, etsi bene vivere contendimus, nihil tamen perfectæ claritatis babemus ex parte enim cognoscimus, el ex parte prophetamus (I Cor. xin, 9); in quibusdam enim et humana ignorantia, et tentationum violentia caligamus, in aliquibus vero et divina cognitione, et usu experientia quasi quodam lumine suffundimur. Vespere ergo nunc habemus, mane in futuro, unde licet incongrue ad litteram, ad sensum tamen optime primo vespere, dehinc mane ponitur, quia

per exercitium corporis, quod corruptibile aggra- A nesta gerendum subministrat, et in nostra faciens vat animam (Sap. ix, 15), pervenimus ad matutinam supernæ intelligentiæ claritaten). Dicitur namque Deo: Dies super dies regis adjicies ? (Psal. LX, 7.) Dies modo nobis in hujus sæculi vespere sunt, in quibus Deo servimus, sed his superadjiciuntur alii, quibus jam indefectibili luce innovati ipsi nostro regi Deo famulemur, et hi tamen unus dies sunt, quia unum efficiunt, uni videlicet obsequium Deo reddunt.

Potest rursus idem dies unus timor intelligi, qui quidem, ut supra diximus, initium sapientia (Eccli. 1, 16) cum sit, et ex amore constet, in adversis ac prosperis idem nos semper illustrat, et primus quo ad sapientiam perveniatur gradus esse dignoscitur. Unus autem idem dicitur quia primus est.

[ocr errors]

B

VERS. 6. Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Aquæ multoties in sacris litteris scientias significant, ut est: Sitientes, venite ad aquas (Isai. Lv, 1); hoc in bono; fet: Aquæ furtivæ dulciores sunt (Prov. ix, 17); hoc in malo. Geminam enim esse scientiam satis liquet, alteram divinam, sæcularem alteram. Sæcularem quidem definit apostolus Jacobus terrenam (Jac. 111, 15), id est terrenis inhiantem, animalem, id est ea sola, quæ bruta animalia 14 appetunt, exquirentem. Diabolicam (Ibid.) vero dicit, quia ad hoc solum vacat, hoc triumphum, hocque gloriam deputat, ut alios decipere valeat, ex aliorum damnis sua lucra efficiat, ex pauperum lacrymis opes congerat, ad ultionem sui caute alteri malum C infligat, et, quod pejus est, gratis mala perpetrat, et se audacter perpetra: e exsultat. Hæc sapientiæ nomine in Scripturis valde abusive appellatur, sicut lex, sicut judicium, quæ cum bona semper esse debeant, aliquando tamen dicuntur lex mala, judicium pravum. Sapientia autem quæ desursum est (Jac. 1, 17), primo, ut idem ait, pudica est (Ibid.), quia ex sua pulchritudine nulli præter Deo soli placere amore adulterino desiderat, cui vitio tota sapientia, imo ut rectius appellem astutia, vel versutia humana commilitat. Deinde pacifica (Ibid.), quia non verborum strepitui vel litibus instat; sed, se tranquille regens, aliorum sibi benevole corda conglutinat. Modesta (Ibid.) est etiam, quæ nihil nos indiscrete facere sinat. Suadibilis (Ibid.) quoque dicitur, u obstinationem penitus fugiat, et facile rationi obtemperans nulla credenda discredat, quæ tantæ potentiæ est, ut absque ea nemo quidquam virtutis efficiat.

Duobus autem modis accipimus sapientiam. Sapientiam Dei dicimus Christum (I Cor. 1, 24), qui per quemdam ait sapientem: Ego ex ore altissimi prodivi (Eccli. xxiv, 5). Sapientiam etiam rationabilitatem ac intellectualitatem a Deo in angelis et hominibus creatam, quæ dicit: Ab initio et ante sæcula creata sum (Ibid., 14). Hanc in nobis illa ex ore Dei prodiens sapientia creat, quæ nostro adjun cta animo vires ad veritatem cognoscendum, et hoPATROL. CLVI.

D

infirmitate virtutem, quidquid in nobis fragile ac
vetus est, solidat el confirmat. Huic, inquam, annexa
mens nostra sumpto ex ea adipe interiori, et exte-
riori pinguedine fit ratio. Ratio autem ab eo quod
est ratum, id est, firmum dicitur, quia nil eo firmius,
quod cum ratione fit. Ratio vero, nisi supernæ illi
sapientiæ innixa, tota versipellis, noxia ac perversa
est, nec etiam ratio dici potest. Firmamentum ita-
que fit, quoties divinæ prudentiæ se adjungit, quia
ex ipsa vires sumit, quibus .superiores aquas si-
tiendo sustineat, et inferiores sub dominio rationis
deponat. Superius namque spiritualis scientiæ my-
steria non tam localiter, quam, ut sic dicam, men-
taliter habemus, ad quae bibenda, imo totis su-
genda desideriis inhiare debemus, quæ cœlesti nos
institutione informent, mores ædificent, vitia se-
dent, augeant exercitia, fastidiis obstent, invitent
præmiis, supplicia suggerant, et contemplationis
acumine in omnis veritatis educant altitudinem.
Superius, inquam, non per localitatem, sed per di-
gnitatem. Unde Apostolus: Quæ sursum sunt quæ-
rite et sapite (Coloss. 111, 1). Subterhabemus vitæ
sæcularis astutiam, quæ bona corporis exquirere,
animæ negligere, fraudes jurgiaque amare, et quid-
quid saluti contrarium est appetere prædicat ac le-
nere. Horum duum media ratio currit, quæ a su-
periori armata contra inferius tam fideliter ei quod
sibi præest, et a quo sufficientiam constantiæ ac-
cipit, adhærere contendit, quantum sub sui juris
arbitrio animalitatem, id est corpus suum, et
ea quæ prudentia carnis, quæ ab Apostolo mors
(Rom. viii, 6) dicitur, a se exigit, habere subdita
cupit.

Per hoc itaque firmamentum aquæ supercœlestes,
id est, ut ita dicam, superrationales et inferiores, ad
infima videlicet nos devolventes dividuntur, quia
ex Dei amore firmatum nostræ mentis ingenium, et
superno intellectui se subjiciendo aspirat, ut decet,
et indignis affectibus se præfert, ut dominum aucto-
ritate qua debet. Talis ejus esse debet vigor atque
integritas, ut quidquid ad divinam sapientiam atti-
net in verbo, aut opere pro nulla spe commodi ali-
cujus temporalis ab eo fiat, et si aliquid, etiam pro
corporis sola necessitate, aut etiam non necessitate,
sed prava voluntate fit, id se inepte ac fallaciter
pro divini obsequii studio facere cæcus sui ipsius
arbiter non credat. Ita mihi inter aquas firmamentum
consistere debere ac posse videtur; sed idem fir-
mamentum a Deo vocatur cœlum. In cœlo mysteria
multa clauduntur, quod menti non immerito nostræ
assimilatur, ubi quidquid animæ saluti, remedio
atque consolationi aptum est, quasi in thesauro
usque ad tempus opportunum, quo res exhiberi
illud exigat, custoditur, quod plenius supradiximus,
cum de cœlo ac terra ageremus.
VERS. 8. Factum est ergo vespere, et mane dies
secundus. Primordia nostra secundum beatum Gre-
gorium mista sunt malis; et licet mane nos illu-

[ocr errors]

2

vitari et credi a nobis vult deceptorium malum. Apostolus clamat: Miser ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. vii, 24) et nos tortiones quas ferimus, pugnæ carnis in spiritum, et spiritus in carnem (Gal. v, 17) bonum putaremus? Et si bona utcunque agimus, quia in fluctu, et peccati periculo semper sumus, ut illa Noe columba, quia hic requiem non habemus, ad Noe, id est Christum, qui requiescere nos faciat, suspiremus. Et recte die secundo quia bonum sit non videmus, quia postquam primi diei in paradiso habiti, in protoplasto perditi gloriam amisimus, istuc devoluti dolores, non bona reperimus. Quod satis apte signat in Sabbato paschali post Alleluia tractus qui cantari solet, qui laborem sæculi hujus post lætitiam paradisi nos incurrisse docet.

minet piæ erga Deum devotionis, creberrime tamen A modo videat, id est videri faciat Deus bonum, quod involvit obscuritas pristinæ, imo naturalis, consuetudinis. Obtenebrascit animus ex vitio terrena molis, ne superbiamus ex gratia, Deo id dispensante pro nobis, sed rursus irradiatur ardore compunctionis, ne defluat in barathrum desperationis aut criminis. Sicque, dum alternatim ascendendo usque ad cœlos et descendendo usque ad abyssos, manu superna remigante deducimur, fit ut per hæc discrimina ad hoc, ut simus sine discrimine et timore etiam discriminis, ad vitam scilicet cælibem veniamus. Et is dies secundus est, quia a timore, qui primus gradus est, pietas secundus est. Pietas autem ad Dei cultum pertinet, ut est illud Apostoli: Sobrie, 15 et juste, et pie vivamus (Tit. 11, 1). Quod sic exponitur: Sobrie in nobis, juste ad proximum, pie ad Deum. Unde et impii proprie dicuntur alieni a fide. Quæ vero major pietas, quis ex nobis ad Deum major affectus esse potest, quam totam mentis intentionem in divinæ sapientiæ sinum reclinare, et nos in hujus mundi negotiis, in quibus se quidam plurimum valere et sapere gloriantur, imbecilles et fatuos facere? Is post Dei timorem idoneus et competens valde gradus est.,

B

VERS. 9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt in locum unum, et appareat arida, Aquæ, quæ sub cœlo, sunt sæcularis versutia, que in solis negotiis forensibus et ad decipiendum maxime callet, et sub jugo tamen intelligentiæ nostræ restringitur. Hæ congregantur in locum unum, quia totæ Deo, qui locus noster est, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. xv, 28), velint nolint, sollicitudines nostræ, quæ vage et instabiles antea diffluebant, servire coguntur. Loca Dei, imo locus fideles quique in Scripturis dici solent, sed multo magis proprie Deus, extra quem nec nos, nec aliquid est, locus noster vocatur. Qui quia quos C excipit sibi vivificat, unus recte dicitur. Tota autem nostra, quam de sæculo possidemus, prudentia, tunc plene ad Deum convertitur, cum ad agendas ecclesiarum causas, et extrinsecas curas, quas litterati viri minus scire solent, zelo et amore deserviendi his qui contemplationi inserviunt, quo liberius Deo vacent, sæculares quique accinguntur. Hi non ad decipiendos pauperes suo jam utuntur ingenio, sed aurum et argentum quod de Ægypto extulerunt, ad exstruendum Dei tabernaculum in solitudine, id est, extra turbas vitiorum devota mente expendunt. Hi sunt cilicia domus Dei, qui sæcularium curarum pulveres tolerant, ut hyacinthus, et purpura sanctarum mentium nihil exterioris inquietudinis ferant, sed suo indesinenter proposito instent. Et appareat arida, inquit; per hoc namque quod conscientia pridem fluida ad Deum constringitur, terra cordis nostri a cogitationum superfluarum ingurgitatione siccata jam ferendis boni operis frugibus apparet apta.

Sed quæstio gravis hic oritur, cur cum pridie et reliquis sequentibus diebus dicatur: Vidit Deus quod esset bonum, hodie prætermittatur. Sed scimus quod de diabolo dicitur quia in veritate non stetit; qui quandiu summæ veritati inhæsit, in quantum illi conjunctus est, veritas et ipse fuit. Qui enim adhæret Domino, unus est Spiritus (I Cor. vi, 17). Et de eo in Job scribitur: Habitent in tabernaculo ejus, scilicet impii socii ejus, qui non est (Job. xvm, 15). Quis est qui non est nisi diabolus, qui in quantum a vero esse decidit, jam esse etiam destitit. Quomodo enim est, qui tam infeliciter est, imo qui æternaliter in morte sine morte est. Quod idem et de nobis sentimus, quia a Dei visione in primis parentibus lapsi sumus, de veritate in vanitatem devenimus, et veraciter esse perdidimus, nisi quod Dei sola gratia nostro tamen sudore durissimo ac conflictu restitui credimus. Hinc dum ad glutiendam salivam capitis nostri, ad prægustandam videlicet sapientiam Conditoris nostri magnis suspiriis elaboramus, nosmetipsos nobis valde contrarios positos experimur, D et in salutis opere neminem viciniorem, infestioremque hostem quam nos patimur. Conqueritur inde Psalmista Quantas ostendisti mihi tribulationes, multas et malas (Psal. LXX, 22). Et alibi sub spe futuri boni lætatur: Pro diebus, quibus humiliatus est, annis quibus vidit (Psal. LXXXIX, 17), id est expertus est mala. Cum ergo dies mali sint (Ephes. v, 16), et mundus in maligno positus (I Joan. v, 19), et hunc conflictum inferiorum aquarum, in quibus est superbia adversus superiores, quibus constat humilitas et sanctitas in valle lacrymarum, in lacu miseria, sæculo scilicet præsenti toleremus, prophetica apostolicaque lingua hoc non vitam ac patriam, sed exsilium mortemque denuntiet, quo

VERS. 10. Et vocavit Deus aridam terram, con. gregationes aquarum vero appellavit maria. Terra ab humore carnalis petulantiæ avaritiæque levigata, apta quidem cultui ac fructui est divino, sed congregationes aquarum sub jure rationis non se voluntarie cohibentes, amarissimos tentationum fluctus in nobis exsuscitant. Unde et maria vocabulo valde congruo appellantur. Maria enim amaritudo interpretatur. Inde atrocium irarum, libidinum et aliorum

motuum tempestates, quæ dum animi imperio coer- A est, qui intelligentiæ lumen ubique Scripturarum habere queat: habent namque sacra eloquia corpus, et quasi vesperam in integumento litteræ, habent animam et quasi mane in splendore moralitatis ac allegoriæ.

centur, quasi freti enjusdam fervor subbulliens 16 prosilire nituntur. Sed Dei pietas hujus pugnæ exercitia non irremunerata relinquens, videt, id est videri facit a nobis, quam bona salubriaque sunt quæ agimus, et ex eorum consideratione ad meliora gerendum, ipso aspirante, excandescit animus. Unde suo invisibili nutu dicit, id est prosperum effectum bonis affectibus tribuit.

[ocr errors]

VERS. 11. Germinet, inquit, terra herbam virentem et facientem semen. Terra germinat herbam, cum cor cujusque fidelis ab omni lascivia mundi sudum, verbi Dei semine conversationis initia emittit. Quæ herba virens est, quia succo spei æternæ vivit. Quidquid enim pro favore humano fit, marcidum ac sterile est.

Et facientem, inquit, semen. Semen facit quisquis id religiosi propositi, quod aggreditur, opere efficaci exsequitur. Aut certe herba virens, semen facit cum quisque id boni quod agere apud se inchoat, aliis etiam ex benevolentia ut se æmulentur prædicare non cessat.

Et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. Quid per lignum pomiferum, nisi arduum vitæ institutum de piis initiis ad sanctiora progressum. Sed quid agit sanctitas, si de sua aliis nulla est probitate utilitas? Per hoc enim quod in teneritudine exordii nostri bona, quæ gustare cœpimus, libenter aliis propinamus, fit pia Dei largitate, ut proinde ad meliora provebi mereamur; unde dicitur: Fructum faciens juxta genus suum, id est Deo lucrifaciens proximum. Genus nostrum natura humana est. Juxta genus ergo nostrum fructificamus, cum ejus, quæ in nobis est donationis, docendo et orando participes et proximos facimus. Dicitur enim in Job: Et visitans speciem tuam non peccabis (Job v, 24); quod idem est ac si dicat: Facies fructum juxta genus tuum. Sequitur :

r:

VERS. 14. Dixit quoque Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividam diem ac noctem, Duo ista luminaria Christum et Ecclesiam interpretari satis idoneum est, secundum illud: Dies diei eructat verbum (Psal. xv, 2), etc. Christum quidem propositum exemplo et imitationi fortium dicimus; Ecclesiam vero in suis mediocribus membris juniorum minusque potentium exemplar positam non absurde sentimus. Tolerabilius sane oculis infirmis est lucernam sub laterna attendere, quam solis B jubar in sue spheræ virtute videre. Solem namque in potestate diei tradit Deus, cum viris intellectualitate præditis contemplationis dona largitur. Videmus sane quosdam in utroque sexu virginitate professa, mundanorum rerum possessionibus pauperiem Christi præponere, Deo vacare. Porro sunt aliqui, qui nec mundum deserere, nec cælibes vivere, neque ad plenum Deo vacare possunt. Unde et lunam ac stellas in potestate noctis dat. Dat enim nobis qui summa præsumere non audemus, nec Noe, id est rectores, nec Daniel, id est cælibes, imitari possumus, ut Job bene operantem, misericordiæ studentem sectemur, et qui ad reclinatorium aureum, id est ad beatam requiem per ascensum purpureum, scilicet per martyrium pervenire non speramus, per media saltem propter filias Hierusalem charitate constrata attingere valeamus. Qui igitur Agnum illuminantem a montibus æternis quocunque ierit sequi (Apoc. XIV, 5) non audet, montes ab co illuminatos attendat, et si non in omnibus, vel in aliquo eos ut membrum Ecclesiæ censeri debeat, prosequi contendat. Post hæc autem cum fiunt, videlicet cum hi ardua perfectaque eligunt, illi leviora proponunt, dies noxque dividitur, quia in studiis quæ quisque appetit, vitæ qualitas declaratur.

C

Cujus semen in semetipso sit super terram. Semen nostrum opera nostra, quæ pro fructu cœlestis bravii hic jacimus, sunt. Quod semen in nobismetipsis habere jubemur, ne bona gerendo cum adulatorum fabulis ungimur, quasi palea exterius inventa favoris vento rapiamur. Sit itaque virtus nostra granum, non exeat cordis horreum. Sed non ita D temporum, ut est illud: Pateris libabat et auro, hoc

interius fructus noster contegatur, ut ad exemplum proximi non prodatur: Sit super terram, id est, veniat ad corporalis operis evidentiam. Potest enim et bonum fieri, et laus oblata contemni. Quæ sequuntur præcedentium repetitio sunt.

VERS. 13. - Et factum est vespere, et mane dies tertius. Quid tertius iste dies nisi scientia, quæ post timorem pietatemque ad sapientiam tendentibus tertius gradus est? Nihil enim spirituali scientiae magis competit quam sæculi astutiam reprimere, et cum bene egerit, alios ad sanctitatis studium provocare. Scientia enim, juxta beatum Gregorium, pertinet ad doctrinam, sapientia vero ad vitam, cui satis vespere et mane convenit, quia rarus omnino

Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et illuminent terram. Signa et tempora quod dicitur, nil amplius valet quam si diceret, ut sint in signa

est, aureis pateris. Christus et Ecclesia signa sunt temporum, quia quidquid egere vel agitur, aliud videtur in re, aliud portenditur. Christus, et qui sunt ejus in præsenti dum vivunt, 17 mundi tolerant opprobria ac ærumnas, et si ab his qui sæculi pascuntur gloria requiratur, cur ista ferant, quia, inquiunt, tempus nostrum nondum advenit, tempus autem ve strum semper est paratum (Joan. vII, 6). Tempus glorificationis sanctorum impræsentiarum non est, quia non habent hic manentem civitatem (llebr. xIII, 14), sed locum, quo ipsi qui aurum esse delegere conflentur, et ubi pressuris contundantur, ut in templum Regis sine securi et malleo exstruantur (III Reg. vi, 7). Tempus vero perversorum, dum

« VorigeDoorgaan »