Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Vox est Israelis ad filios Juda jam non desperantium A incorrigibilitatem affectualium motuum, qui Deo post motus illos superiores de salute sua, acsi di- non respiciente durantur, referri convenit. Unde cerent: Quoniam, o filii Juda, motus scilicet spiri- sequitur. tuales, qui nos ad confessionis cohortamini puritatem, unum sub uno capite jam sentimus, dicite fratribus vestris, id est affectuum motibus jam vobis consentaneis, ut pote ex eadem matre ratione genitis, quia sub eadem ipsa compopulares estis, et si qua subinde fragilitas, tanquain soror, vobis incessit, sine spe misericordiæ fortia repetentibus non sit.

VERS. 2. Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. › Licet tanta indulgentia sorori et fratribus præbeatur, tamen judicanda est mater ratio ab inferioribus suis motibus, tanquam quæ regere eos debuerit; et insuper judicanda, plane judicanda, quod non primordia delectationis obstruserit, nec minus jud'canda, imo potius quod ineptum aliquoties opus admiserit, quoniam in eo quod externo, id est diabolico semine conceperit. Non uxor mea, et ego non talis germinis infusione vir ejus Omne enim quod nascitur ex Deo nescit [al., vincit] mundum (I Joan. v, 4). Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. (VERS. 3.) Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ. Aufert fornicationes a facie sua, cum a sua imaginatione removet peccata præterita; cum enim turpium nostrorum recordamur actuum, in vapido animi statu constituti, errorem nobis facillime refricamus antiquum.

[ocr errors]

Inter ubera cor consistit. Dilectus enim in amoris Cantico inter ubera commorari dicitur (Cant. 1, 12). De medio ergo uberum adulteria auferuntur, cum a jure maritali, quod Dei tenax amor est, quæ possunt falso diligi corruptibilia quælibet subtrahuntur. Ne forte, inquit, exspoliem eam nudam, ne usu scilicet peccandi justo meo judicio per reprobum sensum ducatur ad impudentiam. Nemo enim nisi sui incuriosus æquanimiter ferre dignoscitur, si sensus improbitas æque pudenda ut impudenda perpetitur. Vel secundum illud: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, ne videant turpitudinem ejus (Apoc. xvi, 15). Secundum diem nativitatis suæ eam Deus statuit, cum originalia et actualia mala ei in vacuum gratiam Dei recipienti nequaquam imminuit. Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. (VERS. 4) Et filiorum ejus non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt. › In solitudine ponitur, qui a Deo inhabitatore desolatur. Velut terra invia statuitur, in cujus corde nullius doctrinæ, nullius boni exempli vestigium reperitur. Siti interficitur, cujus interioribus nullo modo fons aquæ in vitam æternam salientis illabitur. Filiorum ejus non miseretur Deus, cum peccanti ad mortem cuilibet, et gratiam qua salvari poterat impugnanti, etiam cæterorum fidelium oratio juxta Joannem apostolum denegatur. Quod totum ad

VERS. 5. Quoniam, inquit, filii fornicationum sunt quia fornicata est mater eorum, confusa est 187 quæ concepit eos. Nisi cnim primum conscientia mater a Dei amore exerrans, velut legali exorbitaret a thoro, ipsæ cogitationes et intentiones, quæ quasi filii inde propagantur, nomine non fierent inhonesto. Quia enim irrationabiliter in ipsa pravitatis conceptione confunditur, ex traduce generantis proles necesse est identidem vitietur.

Quia dixit, inquit, vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, Bet linum meum, cleum meum, et potum meum. ▸ Dixit nil aliud est quam apud se destinavit. Amatores non alii sunt quam aut dæmones, qui nostris desideriis causas vitiorum suppeditando suffragantur, aut quilibet amici sive potentes, qui talibus assequendis, seu favore, seu munere miseros prosequuntur. Hi dant panes, cum rerum temporalium administrant jucunditates. Unde est : Abominabilis ei haud dubium quin justo panis, id est voluptas in vita sua (Job. xxxш, 20). Dant aquas, quando ad votum carnales ingerunt fluxus atque lascivias. Unde per loca inaquosa spiritus egrediens ambulare dicitur (Matth. xii, 43), et Behemoth in locis humentibus habitare prohibetur (Job. XL, 16). Dant quoque lanam, cum sæcularis curæ reique familiaris, quod plurimi pretii apud ipsos est, docent scientiam. Non minus etiam linum præbent, cum aut liberales artes, quæ plurimo egent acumine, aut causarum forensium subtilitates insinuant. Oleum pariter tribuunt, cum qualiter ditioribus se adulari debeant instruunt. Potum quoque his propinant quos libidinum furoribus malesuada circumlocutione inebriant. Hac lana eoque lino etiam utiliter Ecclesia utitur, quæ apud Salomonem utrumque quæsisse et operata dicitur (Prov. xxx1, 13). Confunduntur quoque Ægyptii e diverso, qui operabantur linum peclentes, et texentes subtilia (Isai. XIX, 9), id est machinantes astuta.

C

D

Notandum denique quod, dum de suis se mulier mercibus jactat, unicuique speciei quod sua sit, vigilanter assignat. Quid enim apud reprobos magis suum quam illud quod, Deo reprobato, solis militat usibus vitiorum?

VERS. 6. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Quia ergo magis amatoribus suis quam Deo prosperitas talis ascribitur, et non ad Dei, sed in suos turpiter usus expenditur. Propter hoc, inquam, via ejus spinis repente sepitur, dum tota illa mollities et secundum ista proficiendi intentio in adversitatum aculeos, et in lapidum duritiam commutatur. Cui tropologia pulchre alludit Balaam, asino sedens, in angustiis duarum maceriarum deprehensus (Num. XXI, 24). Solent enim

talibus provenire, ut subita mutatione fortunæ ami- A citium, quod circa scientiam, quæ per lanam, quæ cos æque ut inimicos experiantur infensos. Unde semitas suas jam non invenit, quia diverticula pravarum actionum et furtivorum moliminum angiporta divini judicii incursus obstrusit.

VERS. 7. Et dicet: Vadam, et revertar ad ‹ virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc ‹ magis quam nunc. › Dicet, videlicet proponet. Vadam, scilicet a talis prosperitatuke me occupa tione removeam. Ad virum meum priorem revertar, quia ad eum, cui prima mea, me scilicet, et omne interius meum debeo, me referam, a quo viriliter regar. Bene mihi erat tunc magis quam nunc, quia postquam primum ordinem, et divinæ institutionis legisque naturæ deservi, multimodo me errori et dolori inservi.

[ocr errors]

VERS. 8. Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum. Ac si diceret: Haec miserabilis illa, dum amatores prosequeretur iniquos, quod sibi essent in adversum convertenda nescivit. At modo non immerito postliminium meditatur, quia ego dedi ei causas, pro quibus ad me avidius revertatur. Frumentum dat, cum doctrinæ salutaris alimenta ministrat. Et quia prædicationis sive lectionis exercitatio, sine divina inspiratione vacua constat, vinum supernæ dulcedinis additur, quo veteris inertia torpor abscedat. Datur et oleum, ut progrediatur suavitas dilectionis ad proximum. Et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Argentum multiplicat, cum Scripturarum scientiam, sive doctrinæ efficaciam coaugmentat. Aurum quoque eadem largitate prærogat, cum aut supernorum notitiam, aut vitæ excellentiam subministrat. Haec quondam Baal fecerunt, quia per inanem gloriam in diabolica servitia abusive transtulerunt.

Nota propheticum morem, quam facile de singulari ad pluralem, de plurali ad singularem, de persona quoque ad personam delabatur. Unde superius diccns Sepiam vitam tuam, subjecit mox semitas suas non inveniet. Et hic cum se ei multiplicasse aurum diceret, subdidit: quæ fecerunt, inquit, Baal.

>

VERS. 9. —— ‹ Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam, et linum meuin, quæ operiebant ignominiam ejus. › Idcirco revertitur, quia ex tantorum munerum, quæ ei impenderat, consideratione reflectitur. Unde crebro ei objicimus, ut 188 eos, pro quibus passum se meminit, diabolica non sinat fraude lacerari. Sumit frumentum suum in tempore suo, cum divinam scientiam, non qua abutebatur, sed suam conservat, et retinet remunerandam æternaliter, quod est in tempore suo. De quo dicitur: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6). Est autem tempus sine tempore, pro sæculo, vel statu non pro varietate positum. De vino et tempore ejus idem sentitur. Lanam suam et linum suum Deus liberat, quando exer

B

C

D

crassioris naturæ est, intelligitur, habuimus; et linum subtilioris intelligentiæ, quæ sapientia dicitur, bravio cœlesti apponderat. Lanam etiam et linum librat, quando quidquid temporaliter aut scimus, aut sapimus, etiam in præsenti ad Dei contemplationem suspendit et elevat. Cui consonat : « Qui appendit, inquit, tribus digitis, id est an ore Trinitatis, molem terrena mentis, et librat in pondere montes (sai. XL, 12), ut sancti quantum amant, tantum interni saporis accipiant. Pondus enim a pendendo dicitur, et qui pendet ad aliquid inclinatur, unde et qui amat pendere dicitur. Hæc operiebant ignominiam ejus, quia quo major aliquibus exuberat in præsenti astutia, eo licent a peccandi ex eruditionis velamine magis eis inesse videtur authentica.

VERS. 10. Et tunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus, et vir non eruet eam de ‹ manu mea. › Nunc revelatur stultitia ejus, quia in ipso conversionis ejus novo statu amatorum ejus oculis, id est sensibus intelligi datur, quia studium illud inordinatum et incompetens erat, quod tanta severitate contemnitur. Nulli enim improbis vivaciora exempla proponunt, quam qui pro Deo ab eorum illecebrosa societate desciscunt. Vir de manu Dei eam non eruit, quia nullus adeo vivax rationis est motus, qui contra ingruentes cordi ejus æterni judicii minas excusabile aliquid loqui possit.

[ocr errors]

VERS. 11, 12. Et cessare faciam omne gau⚫dium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, Sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. Et ‹ corrumpam vineam ejus, et ficum ejus de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei. Omne gaudium ejus cessare facit, cum quidquid ineptæ lætitiæ ex instantibus prosperis eatenus colligebat solo lacrymarum appetitu despuit: Fuerunt, inquiens, lacrymæ meæ, panes die ac nocte (Psal. XLI, 4). › Solemnitas ejus cessat, cum hujus mundi spectacula jam et celeberrimos, qui oculos præcipue pascere solent, conventus ignorat. Neomenia quoque, quæ nova luna dicitur, conquiescit, quia nulla temporum mutatio de adversis scilicet, quæ supra retulimus, in prospera mentem ejus in spem inanem erigit. Sabbatum deinde destruitur, quando torpor et otium ab ejus cogitatione recutitur. Etenim Nabuchodonosor otium, juxta Ezechiel, Sabbatorum imitatur (Ezech. xxi, 25). Omnia festa tempora ejus sopiuntur, dum quidquid in hoc sæculo jocundum et optabile suboriri potest in ejus intentione commoritur. Vinea ejus corrumpitur, quando amor sæculi, ex quo vinum totius dementiæ hauserat, in ejus præcordiis exstirpatur. Sicut enim domus Israel vinea Dei dicitur, ita e diverso vinea Sodomorum, et alias vinea terre appellatur. Ficus quoque corrumpitur, quæ succos lacteos, ramosque teneros habere dignoscitur, cum prava penes sæculum, vel parentes, quæ Deum postponi docet, affectio a corde rejicitur. Hanc fi

cum apud alium prophetam, se Deus decorticaturum A aversos ergo it qui Dei obliviscitur, quia pudor omnis (Joel. 1, 7), id est robur ei sublaturum comminatur. recutitur, ubi quidquid Dei est, a sinu mentis arMercedes has suas dixerat, quas a suis amatoribus ceter. acceperat, quia hunc fructum suæ sæcularitatis, vel a dæmonibus, seu amicis, ut sibi videbatur, habuerat, quod opportunitates peccandi frequentius suppeditantibus ipsis invenerat. Et ponam eam in saltu, et comedet eam bestia agri. In saltu ponitur, cum in fervore, qui ad tentationem ei fit, juxta Apostolum, peregrinatur (I Petr. 4, 12). A bestia agri ibi comeditur, quando multimoda a diabolo suggestione corroditur. Reete bestia agri, quia tyrannus est mundi.

VERS. 13.—‹ Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et B mei obliviscebatur, dicit Dominus. › Dies Baalim super eam visitantur, cum jam lacrymis punire cogitur, quod quondam multis innutriri se vitiis lætabatur. Dies enim pro jucunditate ponitur, ut est :

In hac d'e, quæ ad pacem tibi (Luc. xtx, 42). › Baalim pro idolis ponitur, et est acsi diceret, dies idolorum. Interpretatur quoque habens me, vel virorum meorum. Et quæ sunt idola majora quam crimina, de qui us Apostolus: Avaritia, quæ est idolorum servitus (Colos. 111, 3). › Et alibi: Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum (Phil. μ, 19). › Hi sunt viri, qui nos non regunt, sed abigunt, de quibus ille est: Et hic quem habes non est tuus vir (Joan. iv, 18); et quandiu nos habent, non tam possident quam obsident. Quibus tunc incensum accenditur, cum ex pravi fervore desiderii intra mentem, quæ nos male obcæcat, nebula suscitatur. Hoc est, quod apud Ezechielem vapor nebulæ de thure consurgere dicitur (Ezech. vi, 11). Nec nobis officit, quod libenter aliquoties ardentia thura sentimus, quia sæpissime per imaginationes 189 non minus quam præsentialiter visa, et audita gratanter olfacimus.

Inaure sua ornatur, qui de claritudine propriæ intelligentia elevatur. Monile autem ad extrema colli appenditur. Monili ergo ornatur, qui de profunditate consilii gloriatur. Habent enim qui peccant verba cujusdam apud se ratiocinationis, ad excusandas scilicet excusationes in peccatis (Psal. cxL, 4). Sub nomine enim ejus, quæ quasi vix cohiberi possit, humanitatis securius solent inservire peccats. Nec mirum si in malo ea ponimus, cum repeTiantur in bono frequentius, quia in libro Judicumn Ismaelitas inaures et armillas habuisse legimus (Jud. vin, 24); sicut in manu Babylonis secundum Apocalypsim calix est aureus (Apoc. xvi, 19). Unde el ire post amatores nunc dicitur, quia plerumque nec homine, nec diabolo incentore pravam consuetudinem sponte prosequitur. Unde cuidam dicitur:

Mittam te quasi in pilam in terram latam et spatiosam (Isai. xx11, 18). Pila enim plus volvitur quam velit is a quo jacitur. Multi enim non ut afficiantur exspectant, sed affectus in se excitant. Post

VERS. 14, 15. Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam cam in solitudinem, et loquar að cor ejus. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem, et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascen<sionis suæ de terra Ægypti. › Propter hoc, inquit, lactabo eam, id est dulcibus eloquiis, ut mei reminiscatur, et desertores non prosequatur erudiam. In solitudinem eam ducam, quia a strepitu vitiorum, et etiam ab inanium cogitationum eam turbis, quia sibi sola esse non potest, quæ tantis exactoribus subest. Ad cor ejus ibi Deus loquitur, dum sacræ paginæ verbum per compunctionis gratiam in ejus animo dulcoratur. Vel etiam ad cor ejus loquitur, cum ea, quæ vix summa aure attingere dignabatur, ejus præcordiis medullitus illabuntur. Vinitores ei ex eodem loco dantur, cum rationales motus, qui quondam ipsa sua interna disperserant, ad spiritualis culturæ exercitium fideliter glomerantur. Vallis Achor pariter tribuitur, quando humilis mens pœnitentiæ acerbitate turbatur; Achor enim dicitur tumultus sive turbarum. Unde psalmus: Commovisti, Domine, terram, et conturbasti eam (Psal. LIX, 4), etc. Quæ enim turba gravior, quis tumultus quam conscientiam sub Deo judice de propriis morderi et dolere criminibus? Sed non vane hæc huCilitas perturbatur, cui subinde quo acrius voluerit spes veniæ aperitur. Juxta juventutis dies ibi canitur, quia secundum claritatem innovatæ virtutis mens letatur; quo enim amplius diem divinæ cognitionis attigerit, et internæ soliditatis robur (quod significat juventus) induerit, tanto gratiosiores in Deum jubilos fundit. Juxta etiam dies ascensionis suæ de terra Ægypti canit, quia quo magis illuminante gratia terrenos appetitus, quod Ægyptus signat, excesserit, tanto ei, pro quo ea contemnuntur, glorificando et amando expeditior erit.

[ocr errors]

VERS. 16. Et erit (hoc supra exposuimus) in die illa (quod et supra expositum est), vocabit me: Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. ›

Vox est mulieris de præmissa Dei sponsione gloriantis. Cum hanc, inquit, mihi Deus præstiterit lucem, vocabit, id est æstimabit me uxorem, ut scilicet ipse dicatur vir meus, nec peccata vetera obcrunt, quia cultus pristinee idololatriæ sopiti sunt. (VERS. 17.) Et auferam nomina Baalim de ‹ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eo

rum. Redit Dominus ad id quod superius dicere cœperat. Quod totum est: Non solum antiquæ criminositatis cultum sibi subtraham, sed etiam ipsa nomina vitiorum, quod Apostolus ‹ turpiloquium › nominat (Ephes. v, 4), de ore ejus abradam, nec solum verborum fœditates subtraham, sed etiam omnis obsoleti actus ab ejus animo obliterabo memoriam. Unde Apostolus: Nec nominetur in vobis

(Ibid., 3).

Et

[ocr errors]

Qualem fructum habuistis in A dendas res in corde fidelis tanta faciat soliditate
subsistere, ut certius se æstimet eas, quam quælibet
tractabilia et corporosa tenere. In fide ergo sponsa
tur, cum ad immobilitatem animi credulitatis suæ
crebra contemplatione fundatur. Inde est quod se-
quitur: Et scies quia ego Dominus. Etsi enim nec
doctrina, nec liber adesset, qui instrueret, certe
Deum esse ex sola experientia dulcedinis internæ
colligeret.

quibus nunc erubescitis? (Rom. vı, 21.) ›
VERS. 18. Et percutiam eis foedus in die illa,
cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum
‹ reptili terræ, et arcum, et gladium, et bellum
⚫ conteram de terra; et dormire eos faciam fidu-
cialiter. In die illa fœdus eis Deus cum bestia
agri, hoc est super bestia agri percutit, cum in illo
interiori lumine ex bonæ intentionis firmitate eis
pasciscitur, quod bestia agri, id est feralis cupiditas
in nullo eis dominari permittatur, nec volucre cœli,
quod est superbia, nec reptila terræ, quod est
luxuria. Nota distantiam, quod scilicet reptile humi
prorsus inhæreat, volucre per alta feratur, bestia
se aliquantisper a terra suspendat. Arcum conterit,
cum subripientes animo suggestionum insidias re-
primit, gladium, cum delectationes carnis a ratio-
nis imperio dissidentes obruit. Bellum destruit, cum
cogitationes sese oblatæ voluptati immergentes
summa spiritus auctoritate recidit. Fiducialiter eos
dormire facit, cum tentationum harum trium, quæ
cæterarum origines sunt, sopitis incursibus, a mun-
danis eos permittit vacare tumultibus. Unde est :

Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. v, 2). › Quod enim hic dicitur dormire faciam fiducialiter, in alia translatione dicitur: Habitare eos faciam in spe; quod est Qui in impassibilitate dormit, in spe tamen vigilat, et hos fiducialiter, quia jam de 190 certitudine retributionis exsultat.

-

VERS. 21, 22. Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et ‹ oleum. › Et erit, scilicet quod dicendum est, indubie constabit. Sed in hoc primo attendendum quid exaudiat, cum nihil subinferat; unde sciendam B est, quod fidem illam, quam præmisit, exaudiat. In hac ergo fidei luce primum exaudit, quia ex corde nostro, etiam vacante opere, nil gratius accipit. Postmodum exaudiuntur cœli, quia nulla non virtus grata est, quæ tanto fundamine innixa est, quæ per se etiam sufficiens est. Coelos enim vocari virtutes non abs re est, quia in his potissimum Deus est; omni enim benedictione spirituali in his cœlestibus benedictos nos dicit Apostolus (Ephes. 1, 3). Et illi exaudiunt terram, quia virtutes non desinunt contra emergentia vitia corporis nostri tueri substantiam. Terra exaudit triticum, cum pars nostra inferior ad doctrinæ spiritualis irrefragabiliter obedit imperium. Exaudit et vinum, cum et ipsa caro suo respondens spiritui immortalitatis aspirat ad gaudium. Unde est:

VERS. 19. Et sponsabo te in sempiternum, c et sponsabo te mihi in justitia, et in judicio, et in misericordia, et miserationibus. › In sempiternum sponsal, cum mens ejus, qui se Deo desponderit, nequaquam ullo modo in perseverandi studio titubat. In justitia sponsatur, cum ad reddendum quid Deo, quid proximis debeat, tenacissime roboratur. Diffinitio enim justitiæ est : • Communi utilitate servata reddere cuique quod competit. › Et hoc sine judicio, id est discretione non constat, quia cavendum est ne nimium prosequendo justitiam injusto deterior fiat. In misericordia quoque desponsatur, cum nos suis se meritis, sed sola Dei gratia de massa perditionis assumptum arbitratur. Nec sine miserationibus, quia quibuscunque vocationem Dei bonis operibus prosequatur, credendum sum- D mopere sibi est quod inter tentationes nulla ratione subsisteret, nisi pietate sui Conditoris assidue juva

retur.

VERS. 20. Et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. › Mirum est quod tam præpostere fidem posuit, cum prælibata omnia non dico stare, sed nec esse sine ea possint. Sed considerandum est quod opportunissime fides supponitur, ut per merita simplicis fidei fructus ipsius fidei denotetur. Fructus namque et præmium ejus in præsenti intellectus est. Is autem non tam in scientia quam in amore est, quia amor illa substantia est, de qua Apostolus: Est, inquit, fides sperandarum substantia rerum (Hebr. x1, 1), ▸ quæ scilicet cre

Cor meum et caro n.ea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 4). Hoc est vinum, quod in libro Judicum lætificare Deum et homines dicitur (Jud. ix, 13). Exaudit et oleum, cum ex hac ebrictate vere sensata totius beneficii suavitatem refundit ad proximum.

VERS. 23, 24. Et hæc exaudient Jezrahel. Et seminabo cam mihi in terram, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: « Dominus meus es tu. › Jezrahel, sicut dictum est, semen Dei dicitur. Hæc ergo prælibata omnia Jezrahel exaudiunt, cum ex divina inspiratione, quæ origo totius hujus boni est, hæc universa fideliter habere se credunt. Et in terram sibi ipsa Jezrahel seminatur, cum totius sanctæ operationis fructuositate respergitur. Ejus quæ fuit Absque misericordia, miscretur, quia menti quondam ad vitia pronæ, sed jam divinis purificationibus defecatæ, non est unde spiritus irascatur. Non populo suo populus suus dicitur, cum cogitationum frequentia olim lasciviens sub Dei ditione frenatur. Ipse dicit: Dominus meus es tu. cum Dei Dominium intra conscientiam nullius superstitionis interstitio mutilatur.

CAPUT III.

VERS. 1. -Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi

-

respectant ad deos alienos, et diligunt vinacia A affectu disparatur adultero. Sed et Deus exspectare uvarum. Ac si diceret: Alicui in tanta virtutis se dicit, cum an se diligat anima, per hoc ipsum arce reposito, cum dicere Dei non sit aliud quam intelligi facit. Secundum hoc psalmus : Non me, humanæ rationi suggerere. Adhuc vade, id est per inquit, derelinquas usquequaque (Psal. cxvm, 8). › considerationem tuam ab hoe tuo statu æstima aliquo VERS. 4. Quia dies multos sedebunt filii infortunio te posse recedere. Mulierem dilectam Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrifiamico dilige, id est incliorem vivendi habitum, in cio, et sine aliari, et sine ephod, et sine theraquo tamen non displiceas Deo, propone. Quæ tamen phim. Dies multos filii Israel sine rege sedent, adultera erit, quia in ipsa remissione, quæ in super- quia diu Deo, ut dixi, ad tempus se subtrahente, ficie, quasi quædam bona deliberat intentio peccandi affectuales motus nostri regimine rationis carent. male palliata latebit. Diligit Dominus filios Israel, et Sine principe sunt, quando etiam a bona voluntate ipsi ad deos alienos respectant, quia affectum orandi, deficiunt. Velle enim Apostolo adjacet, perficere et etiam compunctionis gratiam, affectui nostro tamen non invenit (Rom. vi, 18). Hæc est Sara, Deus plerumque largitur, et tamen ad affectandam quæ interpretatur princeps sub patre excelso Abranequitiam, acsi non fleverit, impudens post mo- ham, id est spiritu auctore agens. Sine sacrificio, menta revertitur. Bid est sine interni desiderii, quod nos interius mactat, voto. Sine altari, id est sine fervore fidei; altare enim tunc esse non poterat, ubi ignis, quo carnes cremarentur, non erat, et fides non est quæ pii caloris expers est. Sine epkod, sunt, quando supereminentem scientiæ charitatem Christi perdunt (Ephes. 11, 16); ephod namque super indumentum sacerdotale vocatur. Sine theraphim sunt, quoniam nulla exemplificatione cœlestium vivunt; theraphim enim formæ illæ erant, quæ sub specie Cherubim Moysi a Domino in tabernaculo fieri jussæ sunt. Quæ tota significant quod scilicet terre accline absque totius spiritualitatis respectu se habent.

191 Vinacia uvarum diligunt, quia cum post ́abrenuntiationem mundi quidam jam ipsi mundo despicabiles facti intra ipsum mundum nihil dulcedinis et amoris inveniant, tamen mundo colloqui, mundana spectacula prosequi importune desiderant. Ilinc est quod in veteri lege ab uva passa usque ad acinum Nazarei vetantur comedere (Num. vi, 4). Uva passa est, quæ immatura decoquitur, ut diuturnius vigeat. Quid uva passa nisi eos, qui ante possibilitatem ætatis peccare docentur, insinuat? Uva matura est, quibus peccandi facultatem ætas ipsa suppeditat. Acinus est, qui, exhausta omni voluptate, vel infirmitate, vel senio, solo pravo us, sola etiam voluntate peccat. Vinaciis ergo diligendo utuntur, qui spectaculis alienæ felicitatis, ima C alienæ nequitiæ solummodo contuendo cum sint miseri ipsi pascuntur. Nazarei interpretantur sancti, quibus interdicitur, ne uvis quibuscunque vescantur, cum ab eorum imitatione, qui præsentis vie dulcedine sunt vividi, Dei præcepto arcentur.

VERS. 2, 3. Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei. Et dixi eam Dies multos exspectabis me, non fornicaberis, et non eris viro, sed et ego exspectalio te. Quindecim argenteis foditur, cum interior et exterior ejus sensualitas Decalogo legis excolitur; plane foditur, cum terrenitas a mente recutitur. Quinario nempe sensuum dispertitio designatur. Per argenteos autem divinum eloquium figuratur. D Corus hordei universalitatem animalitatis innuit ; qui tamen ad dimidium corum redit, quia etsi Apostolus carnis curam non vetuit, carnem, inquiens, suam nemo unquam odio habuit (Ephes. v, 29), fieri tamen in desideriis inhibuit (Rom. XIII, 14). Ecce quomodo per argenteos foditur, cum universitas ad mediocritatem restringitur. Hordeum enim cibaria jumentorum est. Dixi ad eam, id est instinxi ei. Dies multos Deum exspectat, cum Deo se dispensative ad probationem hominis subtrahente animus a compunctionis gratia, vel etiam a contemplatione vacat; et tamen intra innocentiam se coarctat. Et hoc est quod sequitur: Non fornicaberis, et non eris viro, dum interim a solita continentia nullo

VERS. 5. Et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regen suum, et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum. Multoties conting't ut ex nimia sua evagatione etiam carnalis terreatur affectus, et inde fit ut ad de Deo recogitandum Israel cum filiorum, id est, cogitationum frequentia ad se recolligatur. Unde et mox David rex quæritur, cum ratio manu fortis, quæ sola carnali et diabolico repugnat impetui, ad vetus imperium reciprocatur. Ad Dominum parent, cum ab illicito excursu ad ejus nutum, qui ulcisci potest, ut Dominus jam se cohibent, humiliter scilicet, quia quod servili timore contrabitur multa cum locus est facilitate laxatur, recte additum est: Et ad bonum ejus in novissimo dierum; si enim pœna timetur, multo liberalius est ut præmium appetatur. Ad bonum ergo Dei in dierum novissimo pavetur, cum illud singulare retributionis extreme bonum timore paritur, et lætitia præstolatur: Lætetur, inquit, cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11) ›.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »