Pagina-afbeeldingen
PDF

bus suis: Post mortcm meam Deus visitabit vos, et A (I Cor. x, 13). De loco isto ossa mea asportate, id est

ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. Dum tot filiorum, ill cst incrementorum numerositate tenditur, inter miseriarum, quod est Ægyptus, circumstantias positis virtutibus 181 propriis discretive eloquitur. Post mortem, inquit, meam, cum scilicet carnalitatum surculos intelligibilitatis meæ vivacitate succidero, tum a Deo visitabimini superni amoris conceptu plenario, et de terrenis his quibus irrelimini imaginibus per Abraham, quod est paternitas spiritus, et Isaac, quod est spei gloriæ risus, sed et Jacob, supplantationem videlicet totius noxii actus. sublevabimini ad illam quæ non dejectionem sed soliditatem significat terram, quam promittit Deus a mitibus possidendam (Matth. v, 4), puritatem scilicet ad Deum contueudum stabilem et inconvulSam. Superbis plane Deus resistit, mitibus autem dat gratiam (Jac. iv, 6). Cum namque vivimus spiritu, et per spiritum ipsum ad superna gaudia spei beatæ ambulamus incessu (Gal. v, 25), sine dubio supplantandæ nequitiæ prospero potimur effectu, a quibus tribus ac si patronis principalibus, merito exigitur sanctitatis gratia a Deo, quodam divini juris objectu. Qui enim in se piis actibus divinam resculpit imaginem, justa et prorsus felici violentia Dei quodammodo sibi promissam, et jure debitam vindicat sanctitudinem. Sancti , inquit, estote, quoniam sanctus sum (Lev. 11, 44, xix, 2). Vers. 24, 25. — Cumque adjurasset eos, atque dixisset: Deus tisitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto, mortuus est, eapletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, reposit*;s est in loco in Aegypto. Adjurat, cum ad rectitudinis jura interiores status instituit et advocat, ut cum tentationum infirmitate torquentur, Deus, inquit, vos visitat, ut cum tentalione proventum faciat

de præsenti sæculo nequam, quod spiritualiter cst Sodoma et Ægyptus, quidquid intellectualis virtutis habetis ad intentionem supernæ æternitatis attollite; nec habeatis hic manentem civitalem, sed futuram, cujus Deus est fabricator, inquirite (Hebr. xiii, 14). 0ssa profecto habet in Ægypto quisquis fortia quæ agit non pro Deo operatur, sed pro sæculo. De his in psalmo : Deus, inquit, dissipabit ossa eorum qui hominibus placent (Psal. cxl, 7). 0ssa namque rolur virtutis, et carnes significant pondus fragilitatis. Postmodum ergo jam per observantiam Decalogi, ut præmissum est, ad certitudinem æternæ perfectio. nisattingens, totius terrenitatis concupiscentiæ moritur. Centenarius plane a sinistra transit in dexteram, B quia plenitudo interior divinæ multiplicata legis effectibus, a præsenti sæculo ad futurum, totis vontemplando altissima transitaffectibus. Reponitur conditus aromatibus in loco in Ægypto, quia contra carnis corruptiones, virtutum custodia munitus, inter præsentis sæculi procellas sub humilitatis stabilitate deponitur. Reponitur etiam solet dici pro eo quod est, absconditur. Et quisquis humilis esse cupit, ab omni profecto spectabilitate se occulit. Ipsum quoque positionis nomen hoc innuit. Unde psalmus : Qui posuit, inquit, id est deposuit, animam meam ad vitaw (Psal. Lxv,9); multi enim elevanlur ad mortem. Locus nempe electorum in præsenti humilitas. Unde est * Auro locus est, in quo confletur (Job. xxviii). Et : In valle lacrymarum in loco quem posuit (Psal. lxxxiii, 7). Licet ergo totius fragremus sanctitatis aromatibus, ne favorum vulgarium aura jactemur, loci hujus modicitate stringamur, quia etsi Josepli, id est intellectualitatis auctoritas ad alia feratur,. nosse tamen omnimodis debet, quia adhuc in sæculi hujus Ægypto moratur, ubi facile, nisi sib* Deus provideat, in deteriora flectatur.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

••ralissime doctor, tanti ausus causas tuæ conscii A praeter rationem aut exempla Scripturarum investi

niiimilitatis inferimus. Cujus verba excusationis non ambigo quod modestia tua ea mente suscipiat quia a me intentione apud tuas sobrias aures promi JOIlSlat. Diflicultatem plane hujus voluminis beatus Hieronymus (Præfat. in Osee) tanta mysteriorum nebulositate multiplicat ut 0rigenem, post apostolos in doctrina supremum, et Apollimarem Laodicenum, Pierium quoque, Eusebium etiam Cæsariensem, ad extremum etiam Dydimum videntem, quibus suo tempore iuter diviiios oratores famosior nullus fuit, noc ipsum fateatur aggressos exponere, et meminem eorumdem valuisse cuepta perficere. In quo mihi conatu videtur siinultatis apud exteros quidpiam generari, qui longe alia quam tanta sacramenta exigunt, inæc æstimant intentione patrari. Sed hi qui talia opinantur, si aqua, quod illi facere voluerunt, et quod nos suljiude prosequi nisi sumus, fibra perpenderent, ab om;mi procul dubio vecordia hujus jijustæ suspicionis at sisterent, cum enim Begunt eumdeum beatum Hieronymum magnis o! scuritatibus involuta hujus l:bri dixisse sequentia. lntantum, inquit, ut et mos qui explanare conamur, et Prudens lector simul attendat, quia si non veritalem, quod diflicillimum esl, saltem suspicionem verisimiíiuim invesligare valeamus, forsitam mihi nævos non minimæ temeritatis inurent, qui materias viris extiuiescendas insignibus videar velut impudenter ador

sus. Sed si quanta sit inter allegorias, imo inter c

ipsas litteræ explanationes, el moralitatem, quæ inde elicitur, discrepantia attenderent, profecto sua adversum nos judicia continerent. Longe enim securius de nostrarum passionum, quas experimur intra nos, natura tractamus, quam de mysteriis Christi et Ecclesiæ, in quibus, misi simus circumspecti, facile exorbitare valemus. In uropologia enim eo solo proviso ut litteræ obscuritas ad integruin nostris ingeniis clucescat, interioris hominis status prosecutione uitissima sine erroris timore disquiritur, si cautum tarnem apud nos constet, ne noster videlicet inuellectus a litteræ concordia violenter intorqueri sinatur. Nisi enim litteram patenter agnoscas, frustra te in studio allegoiiae exquirendæ vel inortalitalis exerceas, et multuiu in liac discussione fallevis, si quidquam

gare coneris.

Porro si de tantarum rerum praesumptione me ab aliquo dijudicari contingat, indubie sciat me solo Dei instinetu certissime læc penetrasse mysteria. Et testor Deum, qui aspirare non distulit, nullo meo præcedente exercitio, nulla providentia, nisi quantum inter scribendum diclandumque exceptoris mei brevis admodum patiebatur mora. Ilactenus enim non tana perpetuitate legendi quam nimia contiuuatione scribendi, utpote qui non solum dictator exstiteram, sed et laboris indefessi notarius, oculorum meorum aciem undecunque obluderam, unde ad hoc mea immoderantia me redegit, ut exceptore adhibito, quod mihi nunquam moris fuerat, sola memoria, sola voce, sine manu, sine oculis praesens opusculum cogerct explicari. In quo pii moderatio lectoris attendat ut, si insolito mili modo dictantem ininus aliqua competenter dixisse repererit, eo milii intulu indulgere non differat, quo minus alienæ dum mea scribit manui, quam meæ quondam facere consueveram institisse cognoscit. Dum enim mea manu propria scriptitarem, et crebro contuitu inter scribendum eadem dicta reviserein, facillimum mihi erat et omissa retexere, et dum notarii mei fastidia nulla ex mora revereor, verborum curialitati secure milimet ipsi morosus intendo. Tanto enim liberius ad animum 183 dicenda recolligo, quanto minus pro circumspicienda sententia dictandi lentitudinem mihi soli vacuus erubesco.

Ex his ergo, quæ in aliis difficilibus quibusque sum Si ripturis expertus, divinis adminiculis el hoc opus adorior, non dubius quia, qui in minori sui amoris notitia tot præstitit, in suæ contemplatione legis meae intentioni subsidia, melius jam intendenti, et devotius aspiralo, non negabit animo majestas divina potiora de se tractandi atque cogitandi consilia.

Quia igitur quo nomine censeatur opusculum qu*r, potest mihi videtur, quandoquidem couueutariolos iueos in Geneseos libro ita vocaverim, Moralia non de])ere vocari, sed vel manente sensu , lingua 1 ummutata, Tropologias in proplietis posse conjicio appellari.

[ocr errors]

VEN. GUIBERTI

TROPOLOGIÆ IN PROPHETAS OSEE ET AMOS

LAMENTATIONES JEREMIÆ

LIBER PRIMIIS

TROPOLOGIÆ IN

^ CAPUT PRIMUM.

Vers. 1. — • Verbum Domini quod factum esl ad • Osee filiium Beeri. » Verbum hoc non elementa

rium, nec interius aliqua intellectuali ratiocinatio: per sententiarum membra distinctum intelligere debemus, quod non sit aliud quam lumen illud quod illuminat omnem liominem venientem in hunc mundum (Joun. 1,9), quodque a Psalmista dicitur: t Signauum est super nos lumen tui vultus (Psal. iv, 7). » Est autem rationis motus ad Dei dignoscentiam, bonique malique discretionem solis post Deum angelis hominibusque insitus. Hoc verbum Domini est, quia ab ipsa Sapientia creatrice, quæ loquitur : « Ego in altissimis habito (Eccli. xxiv, 7). » Ab initio et ante sæcula intra angelos el homines et ipsa dicta sapientia creata est (Ibid., 14). Iloc verbum fit, cum illud interni tractatus diligentia subtili distributione quasi per corporea lineamenta dispertit. Fit quoque ad 0see, cum ad solam capacitatem intellectualitatis pertingit humanæ. Ad 0see, inquam, fit, dum ad spiritum nostrum, in quo salutiferi consilii summa est, erudiendum singulari dignitate se colligit. Osee enim salvator. Domini interpretatur. Et cui magis spes humanæ salutis post Dominum intenditur quam illi verbo, quod pedibus nostris, juxta psalmum, quasi lucerna præscribitur ? (Psal. cxviii, 105). Unde et Domini dicitur, quia quod nos docendo salvat, soli illuminanti potius quam lunæ illuminatæ imputatur. Is Osee filius est Beeri, quia

salvationis suæ gloriam non haurit alias quam de .

ipso proprio fonte Dei, Beeri namque puteus meus
dicitur. Salvator itaque filius putei sui est, quia
quidquid interius suggerendo salubre mimistrat ex
affluentia aquarum viventium quæ fluunt impetu de
Libano est (Cant. iv, 15).
* In diebus 0ziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ regum
Juda. » 0zias fortitudo Domini. Joathan consummatio

PROPHETAM OSEE

^ vel perfeëtio, Achaz virtus, Ezeöhias imperium Do-
mini sonant. Verbum ergo per bonæ voluntalis re.
tractationem quasi substantiale effectum regum
Juda, id est confessionis dies efficit, dum per pec-
cati emissionem virtutibus admissis menti claritates
ostendit. Principium enim bonorum confessio malo-
rum; si enim 0zias Domini est fortitudo, quid fortius
quam injustitias in quibus erubescimus confiteri
adversum nos Domino? (Psal. xxxi, 5.)
Deinde, juxta quod Joathan innuit, quoniam non
solum bonum est confiteri, sed eliam eonsequenter
psallere (Psal. xci, 2), si in boni exhibitione operis
consummamur atque perficimur, juxta quod Achaz
suo signat nomine. Virtus necessaria est, quia dum
bona in nobis exuberant, honorum ambitio et laudis
B appetentia, quæ tunc importune ingerit, summa vi
propellenda est. Quo facto, juxta quod Ezechias in-
terpretatur plene Dominus imperat, quia qui sic se
habet, competenter valet dicere : • Tuus sum ego,
salvum me fac (Psal. cxviii, 94), » præsertim cum
sinistræ partis nil in se quod dominetur admittat.
VERs. 2. — • Et in diebus Jeroboam filii Joas
• regis Israel. Principium loquendi Domino in Osee. ,
Notandum quod superius verbum dixit factum ad
0see, modo principium loquendi 184 non ad 0see,
sed in 0see. Ad 0see Dominus loquitur, cum aut per
divina eloquia, aut per aliquam exterius exhibitam
occasionem mens nostra compungitur; in 0see, vero
cum sua ipsius contemplatione et piæ cogitationis
spontanea augmentatione succenditur. Jeroboam
temporalis, Joas sperans interpretatur, Israel prin-
ceps est Deo, vel directus Dei. Per Israel ergo affectus
noster carnalis accipitur, qui nunquam nisi cum
Deo, id est ratione comite principatur, nunquam per
se dirigitur, quia nec ab Apostolo bonum in carne
propria reperitur (Rom. vii, 19).
Hic Jeroboam et Joas habet reges, quia tcmporalis

[ocr errors]

commodi et spei mundanæ, quæ ex eo semper gi- A stum opus est quidquid ex humilitatis semente

gnitur, dominio frequenter vel exactione deprimitur. Qui duo habent dies, quia non misi hujus sæculi explorant prosperitates. Quatuor ergo Judæ reges, et duo Israelis sunt, quia unde ratio regi:ur, vel quod ratio reget, quadrum et ideo solidum est; in quo autem affectualiter intumescimus, quanto extra unitatem est, tanto divisioni et invidentiæ pronum est. Quandiu itaque temporalia, et spes temporalium animo imperant, quamvis quatuor præcedentium regum magna potentia sit, tamen mentis status utrobique alternantes duobus aliquoties molliter obsecundant. Unde principium habet Doininus in 0see loquendi, cum in interiori homine habent quatuor contra duos primas ex aliqua re occasiones altercandi. Ilinc est quod sequitur. « Et dixit Dominus ad 0see : Vade, sume tibi • uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum, • quia fornicans fornicabitur terra a Domino. » Ad 0see Dominus dicit, cum causas interioris actus ab exteriori ingerit. Vade, inquit, ne majora de ie sentias quam competit, sciens quia, dum advivis, caro adversus spiritum concupiscit (Gal. v, 17), sed sume tibi uxorem fornicationum, id est ascribe tibi voluiltatem, sine qua nec bonum nec malum fit, lascivientem per volutabra delectationum, et fac filios fornicationum , opera videlicet diversorum excesStuum. llæc est uxor quæ in Evangelii parabola cum filiis suis jubetur vendi (Matth. xvivi, 25), hoc est extra libertatem arbitrii in reprobum sensum abduci. Sume, inquit, uxorem, et fac filios, id est firmiter tibi propone non bona quæ cogitas et exerces, sed cogitationum libidines et luxus externos; nec id injuria, fornicans enim interius, et qrasi apostatans consuetudinarie, exterius etiam fornicatur (Prov. vi, 12), ore, ut Salomon ait, • gradiens perverso. Terra, id est corporalis appetitus, a Domino. Weits. 3. — • Et abiit, et accepil Gomer filiam • Debelaim, et concepit, et peperit filium. » Abiit, vum a sui boni actus consideratione, fiduciaque reccdit. Gomer interpretatur lacus, id es1 cisterna, Debelaim palatæ eorum. Sunt autem palatæ caricæ recentes, inter duas palas premendo in modum laterum compactæ. Gomcr accipit, cum solam lasciviam quasi laticem, quæ intra se latet, attendit, Et hæc est filia Debelaim, quia venenosam dulcedinem mundialis, quæ per palas signatur, volup:as ob sui dilatationem gignit. Concipit tamen, et parit non filiam, sed filium, quia dum in suis sibi vilescit obtutibus, non consequitur effeminata mollities, sed masculina, ut sic dixerim virtus. Vers. 4. — • Et dixit Dominus ad eum : Woca • nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et * visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, • et quiescere faciam regnum domus Israel. » Dominus ad eum dicit, cam quod super suo statu pensare 'ebeat, ostendit. Jezrahel interprelatur semen Dei. Semen ergo I)ei vocari filius præcipitur, quia robu

D.

creatur. Nec enim virtus dicitur, quæ non humilitate conditur. I{eddensque causas, adhuc, inquit, modicumn, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, id est parva erit internæ mora quietis, cum ulcisci coepero sanguinem, quod est peccatum vitiatæ humilitatis, et hoc super domum Jehu, id est stabilitatem conscientiæ, quæ ex Dei desiderio quamdam molitur immobilitatem, in qua diu sibi non hcet consistere. Fit enim silenlium in coelo, sed vix media hora. Notandum autem quod non aliud sit vocare filium quam æstimare opus proprium. Werbum, quod est visitare, cum sit frequentativum, bifariam in Scripturis accipitur, ut est : • Wisitabo in virga (Psal. lxxxviii, 35). » Et : • Wisita nos in salutari (Psa.. cv, 4), » et assiduitatem divinæ introrsum correctiomis insinuat. Israel pro affectu carnali posuimus, qui, sine Deo, seductor; cum Deo, princeps et directus est. Regnum quiescere facit Deus, cum mitiores re(ldit turbulentiam atque superbiam ejusdem carnalis affectus. Non enim dixit deficere, sed quiescere, ut est illud : « Peccatum in vobis non dominabitur (Rom. vi, 14), » plane nolens dicere, non erit. e WeRs. 5.—« Et in illa die conteram arcum Israe, in valle Jezrahel. » In illa die, hoc est in illa visitatione divina arcus Israel conteritur, quia subdolae affectus nostri suggestiones superni amoris diligentia decoquuntur. Et lioc fit in valle Jezrahel, in humilitate videlicet 185 quæ ex seminario Dei timoris solum modo originem habet. Nota propheticum morem, quod crebro repetunt in die illa, demonstrativo pronomine ostendentes quam frequens inesse menti debeat lucis internæ præsentia. Consuetudinarium quoque Scri] t'uris est arcum pro insidiis ponere. Vers. 6. — • Et concepit adhuc et peperit filiam. • Et dixit ei . Voca nomen ejus Absque misericordia; quia non addam ultra misereri domui Israel, « sed oblivione obliviscar eorum. » Adhuc concipit, filiamque parit, cum post rigidiorem statum ad infirmiora non solum cogitanda sed etiam peragenda sese deflectit. A Deo tamen imperatur ut nomen ejus Absque misericordia vocetur, quia semper ex rationis sibi deliberatione ingeritur, ne erga carnis macerationem aliqua falsa pietale moliatur. Solent enim qui vigilant cerebro suo timere ; qui flent, oculis; qui jejunant, corpori universo. Non quod horum nimietas inhibenda non sit, sed quod, si nimium levigentur, obsit. Cui concinit illud : • Pelles, inquit, tabernaculorum tuorum extende, 110 parcas (Isai. liv, 2). » Quod est dicere : Exempla sanctorum, quorum auctoritate muniris, in tuo opere sine ulla retractatione propaga. Non se additurum Deus misereri Israel pollicetur, dum per instinctum suum contra se indurari edocet eos, qui pro se æternam parcimoniam profitentur, sed obli* vione oblivisci eorum, dum quod in suæ conversionis ducuione dimoveant. Sciendum autem quod geminationes verborum, ut est, vita vivere, morte mori, et cætera his similia, vernacula Hebræorum locutio m: gis quam typus aliquis sit. Vers. 7. — ' Et domui Juda miserebor, et sal« vabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos • in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in. equilibus. » Israel, et Juda habent domus, quia diversos ab invicem habent status. Domui ergo Juda miseretur, quia eos, quibus piæ confessionis indulget gratiam, reveretur. Salvat eos in Domino Deo suo, quod et ipsum Hebraica locutio est, quod est in seipso, dum ex eo quod dominari eum sciunt, timent ; ex eo quod Deum norunt, se eum habituros in præmio ex amore sperant. Quod totum nil aliud est quam timore primum, dehinc amore salvari. Domino enim timor, ut Aggeus : « Si ego Dominus, ubi timor meus? (Mal. i, 6.) » Deo autem ac si patri amor attinet. Unde isdem : • Si ego, inquit, pater, ubi honor meus ? (Ibid.) » Et non salvat eos in arcu, quia nullo suæ rigidæ intentionis labore consolidat, nec gladio discretionis observat, neque in bello, quia cum vitiis frequens dimicat, non in equis, in quo scilicet carnis petulantiam frænat, non in equitibus, ubi omni superbiæ ac animalitati superequitat, quidquam salutiferum eis præstat. Quod totum est : • Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. ix, 16), » ut non quis in exercitio, sed Dei nitatur auxilio. Vers. 8, 9. — « Et ablactavit eam, quae erat • Absque misericordia. Et concepit, et peperit fi• lium. Et dixit : Woca nomen ejus : Non populus « meus, quia vos non populus meus, et ego non ero a vester Deus. » Filia ablactatur, cum a lenocinio pravæ remissionis absistitur. Nosmet namque lactamus, cum nos nobis bonis male parcendo laboribus intra nos adulamur. Concipit deinde, et parit filium, cum de experientia propriæ fragilitatis in fortiorem emergit statum. Wocari nomen ejus Non populus meus jubet, quia quantumlibet in bono opere excrceatur, etiam cum summa gesserit inutilia apud se censeri docet, ne scilicet securitatem piorum studiorum ei populus pariat, etsi ad hoc multa etiam irrepreliensibilitate desudat. Unde est: a Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. xvii, 10). » Et : « Nescit homo utrum amore an odio sit dignus (Eccle. ix, 1). » Affectando autem concipimus, efficiendo parimus. Vos non populus meus dicit, quia mentis obtutibus peccati semper consideratione prælata ne reprobus inveniatur, cujusque tumorem reflare non desinit. Unde et non ero vester Deus subjungitur, ut semper omnis quælil)et Dona agens de sua sorte futura del)ere metuere doCeatur. VERs. 10. — t Et erit numerus filiorum lsrael • quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non • uumerabitur. » Filiorum Israel numerus quasi arena maris est, cum affectualis levitas sub pondere

initiis semel obliterarunt a cordibus, perpetua sub- A divini timoris est, et condimento divinae sapientiæ

fatuitas interna salitur. Sal enim, ut dicunt, ex maritima arena conficitur ; quæ tamen sine mensura est, et non numeratur, quia quocunque superni metus artificio cogitationum inanium minutiæ deprimantur, nunquam tamen ad integrum cohiberi, aut comprehendi possunt ab eo ipso qui patitur. Mensuram autem accipe ad excursum appetitus, numerum vero ad crebras revolutiones interni qui fit cogitando rotatus. • Et erit, in loco ubi dicetur • eis, Non populus meus vos, dicetur eis : Filii Dei « viventis. » Erit, inquit, idem quod dicam, pro certo constabit. Est autem Hebraici moris, sicut et illud quod quibusdam propheticis verbis præscribitur, semper, ut scilicet se aeterna, non volubilia denuntiare significent. Locus autem noster, Dei timor est. Sicut enim gaudium effusio mentis est, ita timor restrictio. Unde est : w Ilaec recordatus sum, et 186 effudi in me animam meam (Psal. xli, 5), » elc. Et : • In valle, inquit, lacrymarum in loco quem posui (Psal. Lxxxiii, 7), » qui non est alitis quam timor et humilitas. In hoc, inquam, loco, ubi spiritualis mentem populositas pene exsortes a Deo nos nobis videri efficit. Filii Dei viventis dicuntur , quia ex nostri recompensatione quem patimur in observanda humilitate laboris, is saepissime fructus accedit, ut tantarum nube remota turbarum infinita redeat, et plusquam sperari valuerit placiditas animorum, ut jam mens de æterna salute C periclitari non timeat, sed jam spe in superna homo sublatus Christo cum Apostolo conrcgnet atque consedeat (Ephes. ii, 6). Hoc modo status nostri, qui juxta psalmum, descenderant in abyssos, ascendunt usque ad coelos (Psal. cvi, 26). Filii Dei dicuntur, sed viventis, quod vigilanter est additum, ut qui mortem de inferioris pugnæ præstolabantur eventu, Deo adhærendo de immortalis vitæ spe jam certificentur accessu. VERs. 11. — • Et congregabuntur filii Juda et * fílii lsrael pariter, et ponent sibimet caput unum, • et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. » Filii Juda, et filii Israel pariter congregantur, cum piæ confessionis alacritas, et affectualium motuum stoliditas sub unius Dei timoris vinculo glomeranD tur, dum quidquid vulgi nugacis, quod introrsum perstrepit, scurrilitate dispergitur, sanctæ confessionis coliibitione frenatur. Unum caput sibi ponunt, quando sub una ratione magistra se congerunt, unde et ascendunt de terra, quia illustrante eadem a Deo primuin ipso lustrata terræ, id est carnis, excedunt desideria. Et hoc fit, quia Jezrahel dies magnus existit, magna scilicet claritas divini seminis, id est inspirationis, per quam vera humilitas mentibus insinuatur, ignoscit ; non enim sese quispiam nisi ex magno Dei amore in præsenti contemnit. CAPUT lI. Wems. M. — w Dicite fratribus vestris : Populus mcus, et sorori vestræ: Misericordiam consccuta •

« VorigeDoorgaan »