Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

liciæ non aliud sunt quam invisibilium bonorum lucris sese exercere. Frequens enim legere, flere, verba Dei audire libenter, et dicere, et quæque quibusque sensibus convenientia pia intentione agere, deliciæ sunt emergentes ab interna pinguedine.

significat; cui semita concinit, quæ singularitatem A dici, et Apocalypsis testatur, et Psalmi, quorum deinsolentis cogitationis indicat, ubi se super alios cunctis indignando elevat, qui pene Deo ipsi se comparat. Mordet vero ungulas equi, cum corrumpit nimietas arrogantiæ in animo ipsam sui discretionem typi, ut non se superbire, sed quidquid de se gloriosum cogitat, sibi æstimet digne competere. Ungulas pro discretione ponere novit, qui scit vitulum novellum cornua et ungulas producere (Psal., LXIII,32). Equum autem pro superbia solere poni, testis est psalmus, qui ascensores equorum dormitasse perhibet ab increpatione Dei (Psal. LXXV, 7). Ut cadat ascensor ejus retro,id est, ut dum de gloriæ inanitate superbit, evertatur, et decidat in illo unde avertit obtutus futuro sæculo. Percussit enim Dominus inimicos suos, ubi minus attendunt in sequentis vitæ posteriora. Spiritus autem noster ista provide dispiciens, atque despiciens, salutare Dei se exspectare Deo ipsi pollicetur, quia quo magis impius et apostata superbit, pauper tanto magis incenditur (Psal. x, 23), ad bene agendnm scilicet purgatior vividiorque redditur; et cum sæculares ille glorias præstolatur, iste de salutaris, id est Christi exspectatione lætatur. Unde David, qui de eo qui prævaluit in vanitate sua loqueretur, subdidit de se, vel Christo, ejusque similibus: Ego autem, sicut oliva fructifera (Psal. LI, 9, 10), etc.

[ocr errors]

B

[ocr errors]

VERS. 19. · Gad accinctus præliabitur ante eum, el ipse accingetur retrorsum. Gad latrunculus interpretatur, per quem intelligitur carnalis stimulus. Qui accinctus ante Dan præliatur, quia collectis et appositis sibi ex inani tumore viribus, luxuriæ solet despumare fetoribus. Sæpe enim, et quasi naturaliter, majestatis illius ventositas reflari consuevit in Jabem, et justo Dei judicio improvide latrunculus sibi iste occurrit, ut qui Deum hominesque non reputat, in suo repente fœdissimo casu videat quam nullus existat. Ante autem præliari dicitur, quia ei qui interius ultra omnem modum gloriatur apertæ impugnationis turbas insolentia subitæ libidinis movere permittitur. His enim qui voluntarie peccant offendiculum proponitur. Retrorsum tamen prius accingitur, dum in animo suo, cui hypocrita dorsum vertit, multis prius cogitationum moliminibus conceptæ voluptatis affectus armatur, quomodo callidis D effectibus impleatur.

VERS. 20. Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser dicitur beatus; nec Deum perfecte timenti beatior est ullus. Huic panis pinguis est, quia dum oleum continet, nec interius de virginitate superbit, panis ei, qui de cœlo descendit (Joan. vi, 41), interior libertas, et succus est. Is ex adipe frumenti cibatur (Psal. LXXx, 17). Aser ergo iste, noster scilicet spiritus, vera hujus saporis beatitudine donatus, præfatis duobus, Dan videlicet et Gad, oppositus, præbet jam delicias regibus, quia non spurcitias, imo spinas concupiscentiarum, sed delectationes internæ jucunditatis administrat his qui nos quondam rexere sensibus. Reges autem hos

VERS. 21. Nephtali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Nephtali dicitur conversavit me, vel implicavit me, vel dilatavit me. Postquam namque celebro virtutis usu impios Deus, ut non sint,ab impielate conversat, et suis eos obsequiis implicat, consequenter 176 per profectuum gradus charitatis visceralitate dilatat. Spiritus ergo noster, ubi hæc attigerit,cervus jam potentissimæ adversus vitia majestatis cornibus et subtilissimis ad omnia discernenda sensibus,extra se emittitur per saltus,et alacritatem divinæ contemplationis, ubi haurit eloquia totius pulchri tudinis. Quæ quanto sibi intro gratiora fuerint,tanto dulcius ea propinat et aliis.

[ocr errors]

VERS. 22. - Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu. Joseph interpretatur augmentum. Augmentum igitur istud accrescit, et ruzsus accrescit, cum illud cœleste bonum, quo solo vere provehimur, et in mentis prius desiderio exten ditur, et certitudine deinceps quadam spei et securitatis ampliatur. Unde Paulus: Nostra, inquit, conversatio in cœlis (Phil. 111, 10). Et : Consedere nos fecit in cœlestibus (Ephes. 11, 6). Aspectu decorus Cest, quia superna speculatione, nil etiam adhuc, cum necdum rebus agitur, clarius est. Filiæ discurrerunt super murum (VERS. 23). Sed exasperaverunt eum, et jurgatæ sunt, invideruntque ei habentes jacula. Murus Christus intelligitur, Salvator enim ponetur in ea murus (Isai. xxvi, 2). Super hunc murum filiæ discurrunt, cum infirmi quique, e. fragiles motus, licet in Christi fide se stare confidani, hac tamen confidentia affectibus pravis et effectibus er rant. Sed licet lenocinentur intellectualitati, quod est Joseph, eamque mulceant, ea tamen mulcedine non molliunt, sed vehementer ad se versus exasperant. Unde et jurgantur, quia repulsi graviori denuo contra eam bellorum repetitione moventur. De his filiabus dicitur: Filiæ tibi sunt? serva corpus earum (Eccl. vi, 26), idest restringe nequam opera affectionum. Invident quoque ei habentes jacula, quia ad æternorum suscitare moliuntur invidiam molles, id est motus, intellectum, per præsentium, quibus eum jacuíantur desideria. Recte dicuntur invidere qui ad hoc impellunt ut faciant non videre. VERS. 24. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum, et manuum illius, per manu; potentis Jacob; inde pastor egressus est lapis Israel. Arcus in forti sedet, cum intentio, ex qua operum missilia diriguntur, non fragilibus sed æternis perseveranter inhæret. Hoc enim sessionis significare nomen solet, ut est: In cathedra pestilentiæ non sedit (Psal. 1, 1). Per brachia, fortitudo; per manus, signatur operatio. Horum dum recte intendit

est.

vincula solvit, quia consuetudine qua olim tenebatur A ab omni sensibilium imagine mundus ut sit necesse implicitus obruta libere jam proposita et fortiter agit. Hæc manus potentis Jacob efficiunt, dum supplantatoris vitiorum spiritus vires tantæ auctoritatis occasio sunt. Inde pastor lapis Israel egreditur, cum ex eodem spiritu intellectus, qui spiritum ipsum pane vitæ reficiat, et ad cum Deo principandum, quod est Israel, in modum lapidis firmet et stabiliat, ad libertatem contemplationis procedere monetur.

VERS. 27. Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. Benjamin dicitur filius dexteræ. Filium dexteræ spem electionis sæpenumero diximus, et rationes multoties de filio et dextera reddidimus. Est ergo de hoc rationis sententia : Filius dexteræ, quisque videlicet electus, cui fida posteritas in beatorum sorte resedit, non semper de his qui innocenter egerint, sed et de his qui lupina crudelitate nocuerint, assumi ur. Talis itaque ad eas et quas præmisi, et quas rationis jure contineo virtutes venturus, postquam mane divinæ illustrationis acceperit, id quod in se per vitia diabolus deprædatus fuerat, comedit, ad refectionis

VERS. 25, 26. · Deus patris tui erit adjutor tuus, ́et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum; fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. Deus, inquit, B scilicet robur vertit, et ex casu alacrior surgit, et

qui quasi patrem me et rectorem spiritum in homine constituit, et te licet natura meum, tamen mihi dignitate supremum, ex me creari voluit, ipse tuis conflictationibus cooperator erit, et cum omnia possit, ex rationis te multiplicabit ac si cœli eminentia, nec benedictionis, id est plenitudinis in subjacente rationi affectu minor erit obediendo exuberantia. Legitur enim Audite, cœli, quæ loquor, audiat terra verba oris mei (Deut. xxx11,1). Nil enim est spiritus, nisi ei obtemperet affectus, quod est terra ob infirmitatem vel abyssus. Vulva autem et uberibus benedicitur, dum in ipsa pii desiderii conceptione, et destinatione propositi, et geminæ dilectionis rudimentis,quibus gremio præsentis Ecclesiæ ad futurum vere virilem ac si uberibus enutritur statum, prospere promovetur.

Benedictionibus patrum patris benedictiones confortantur, dum per antiquorum memorias, qui abundavere virtutibus, virtutes ejus, qui intellectualitatis pater est, multiplicantur spiritus. Et hoc donec veniat desiderium collium æternorum, id est donec impleatur gloriæ supernæ largitas, quam suspirant fidelium devotiones æternæ excellentiæ destinatorum. Montes et colles quid significent psalmos interroga. Montium vero, vel collium significativorum æternitatem Sibylla destruit. ‹ Jam æquantur, inquit, montes campis. Caput Joseph, ipse Deus est, quia intellectualitati, qui intimus sapor, et notitia Dei est, cunctis quæ prætereunt subjacentibus sola principalitas præminens Deus est. Benedictiones ergo in capite Joseph constituuntur, cum sapientiæ augmenta Deo, non nostræ solertia, ascribuntur.

Potest et per caput cœleste præmium accipi, quod summum et capitale est intellectui; quo contra de reprobis Caput, inquit, circuitus eorum (Psal. CXXXIX, 10). Unde et vertex postmodum ponitur, in quo quia capiti præminet Deus, qui omni munere dignior est, intelligitur. Nazaræus autem flos dicitur, sive munditia. Vertex itaque benedicitur Nazaræi, cum Deo attribuitur fructuosus ille nitor atque munditia, qua Deus conspicitur animi. 177 Inter fratres autem Nazaræus est, quia contemplationis habitus inter cæteros mentis status non solum a vitio, sed PATROL. CLVI.

C

D

vespere, jam fervore tentationis exstincto, armaturæ salubris spolia, quæ aliquando possederat hostis, per singulas morum habitudines dividit. Virtutes enim corruptæ fiunt vitia; reparatæ, sunt spolia quibusque mentis statibus victoriose dispertienda. His extremis rationis verbis ad virtutum prælibatarum efficaciam commendatur gratia. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit misericordia (Rom. v, 20). Et cum cogitaverimus quanta de quam nulla mens nostra facta fuerit, patenter advertimus quia nihil habet quod non acceperit.

VERS. 28. Et omnes hi in trious Israel duodecim. Tribus ad fidei spei et charitatis ternionem referimus, et duodecim constant ex quatuor tribus. Quem quaternarium ad Evangelium, vel quatuor principales virtutes reducimus, quas per Trinitatis amorem, et trium præmissarum necessitudinum exsecutionem pertinere facimus, cum illis benedictionum copiis ad id, quod est Israel, cum Deo scilicet dilectionem. Hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. Et præcepit eis dicens. Dum quibusque cogitationum affectuumque qualitatibus, utilia spiritus, interioritatum specialis nostrarum pater, consilia distribuit, quasi singulis propriis benedictionibus valedicit.

VERS. 29, 30.- Congregor, inquit, ad populum meum; e! sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici, quæ est in agro Ephron Hethæi, contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulcri. Ad populum suum congregatur, cum ad mores, et actus ratione dignos spiritus omnino restringitur. In spelunca duplici cum patribus suis sepelitur, cum et ab extrinsecis delectationibus, et exterioritatum earumdem imaginationibus, cum præmaturis spiritualium rationum motibus, acsi cum patribus absconditur. Potest et spelunca duplex, geminus timor intelligi, quo et poena metuitur, vel regni amissio proponitur. His ergo duobus non immerito pavore contractus coercetur, et exemplis eorum quorum paternitates (sic) affectus aggregatus, a sæculi turbore sopitur.

Hanc speluncam ab Ephron Hethæo in possessio

11

nem sepulcri Abraham emit, cum spiritus interio- A sæculi corruptionibus, virtutum videlicet ae oratiorum gentium Pater ab affectu carnali, qui pulverem, num condiendo odoribus. id est curas inutiles et moeroris sibi injicit, et ad réprobi sensus stuporem quandoque pertrahit, sensuum imaginationumque continentiam, sub obtentu internæ quietis omni laborum impendio exigit. Ephron autem dicitur pulvis inutilis, vel pulvis mœroris; Hethæus stupens. In terra Chanaan contra Mambre ager est, quia in terrenitate, ubi a vitiis negatur otium, quod est virtuti discretionis et perspicuitatis adversum, conscientia quam excoli necesse est, jacet; vel corpus nostrum, ubi quæri et emi convenit duplicis spelunca sepulcrum. Chanaan enim negotiationem, Mambre sonat perspicua, vel divisionem.

--

VERS. 31. - Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge. Ibi et Lia condita jacet. Abraham cum Sara ibi sepelitur, cum ratio vel spiritus, quod idem est, cum subdita sibi voluntate bona a strepitu interiorum, exteriorumque sensuum, intra septa timoris occultatur. Isaac et Rebecca pariter conduntur, cum spes æterni gaudii, cum unice sibi juncta patientia illorum secreto miscetur. Frustra enim palmam præmii sperat, qui adversa bellorum non tolerat. Ibi Lia condita jacet, quia tota operum nostrorum laboriositas simul conquiescit et residet; nil enim exterius usurpat aut volet.

VERS. 32. Finitisque mandatis quibus filios instruxerat, collegit pedes suos super lectulum, el

obiit; appositusque est ad populum suum. Post

mandata colligit pedes super lectulum, quia postquam ad virtutis instrumenta pertigerit affectus, hac illacque diffluentes intra fulcrum conscientiæ jam pacatæ et silentis constituit. Obit, et ad populum apponitur, cum a præsentium desideriis excidens, ad populum internarum seditionum sollicite et vigilanter observandum diligens custos adjungitur.

[ocr errors]

CAPUT L.

VERS. 1. 2. · Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum. Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. Cum intellectualitas secundum 178 humanas astutias, et sæculi concupiscentias, spiritum experitur exstingui, quanto puriorem sentit, tanto uberius in faciem ruerc, ad ejus scilicet notitiam magis magisque sequendam divinitus consuevit illabi. Faciem pro notitia poni Scripturæ consuetudinis est. Flet, eumque deosculatur, cum intentive, et omni animositatis teneritudine, erga rationalitatis bonum afficitur. Servis suis medicis præcipit ut patrem condiant, quia singulis quibusque luminibus rationis ipsius veritatis, ac si clarissimæ faciei forma cognitæ, et intimæ charitudinis osculis applicitæ. status, infirmitatem mederi potentibus, solique divino intellectui inservientibus, de cura indesinenter sollicitatis, spiritus mandat, ne patere sinant

B

C

VERS. 3. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Ægyptus diebus septuaginta. Quadraginta dies post conditionem transeunt, cum universitas temporalis prosperitatis uti transitoria contemnitur, postquam mentem spiritualia charismata imbuunt. Denarius enim pro universitate, quaternarius pro temporalitate, dies pro prosperitate ponitur. Ex his superius actum est. Sic enim cadaveris, id est infimæ et ruinosæ nostræ naturæ aliqua firmitas comprobatur, si nihil a nobis temporaliter prosperum cupiatur. Per dies rursus divinorum munerum splendores signantur. Septuaginta ergo diebus Ægyptus Jacob flevit, dum ex gratiarum plenitudine spiritum nostrum mundus sibi exst.actum doluit. Septies deni septuaginta sunt, et septenarius plenarium quid figurans denario, custodia scilicet sanctæ legis roboratur, quia super trementem Dei verba Spiritus requiescere dicitur (Isai. LXVI, 2).

VERS. 4, 5.

--

Et expleto planctus tempore, locu

tus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, eo quod pater meus adjuraverit me, dicens: En morior, in sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Tempus planctus expletur, cum quilibet vir sanctus, qui sæculo idoneus olim erat, et ideo periisse mundi honoribus plangebatur, ad hoc usque per studium discipli

næ se dejicit, ut etiam a sæculo contemnatur, et jam non solum sibi mundus crucifixus sit, sed etiam ipse mundo crucifigatur. Hujus ergo intellectualitas ad familiam Pharaonis loquitur, cum cogitationes affectuum carnalium sentire quæ sua sunt adhortatur. Verborum autem sensus est: Si in ipso considerationis vestræ examine, gratiam divinam, non humanam gloriam prosequi, et cupere invenior, agite vos cogitationes cum intelligentia affectus carnalis; et apud ipsum tractate quatenus assentiat juri paterno, id est legibus rationis, quia emori sæculo delegit, et sæculari terrenitate discussa, in qua continua, juxta nomen Chanaan, D motatione nutabat, ab externis tumultibus abscondi quærit.

VERS. 6.Ascendam igitur, et sepelium patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum, sicut adjuratus es. Ab imis, inquit, desideriis progrediar, ut rationis quæ me genuit auctoritatem cœlestibus inhærendo tucar, et sic ad patriam velut ad naturalem conditionis, ac dignitatis meæ ordinem revertar. Nutus Pharaonis, impotentia est, contra intellectualitatis excellentam, repugnationis. Cætera ut superius. VERS. 7, 8. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti, domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis, quæ

tur in talibus spiritualium charismatum plenitudines cumulantur.

derelinquerant in terra Gessen. Ipso ascendente A Sicque septem dies implentur, qui dum perseveraomnes senes domus Pharaonis, cum eo non ascendere, sed ire dicuntur, quia intelligentia summis inhiante, jam carnis motus defervescentes et lan guidi, velint, nolint, spiritualitati obsecundare coguntur; et post eam, vel cum ea irrefragabiles pertrahuntur. Majores natu terræ Ægypti sunt vitia, quæ originalia et ideo antiquiora sæculo insunt. Haec coeunt, quia obesse non possunt. Domus Joseph cum fratribus suis, ille scilicet virtutes, quæ specialiter intellectualitati adnituntur, ut sunt cælibaLus, munditia animi, otium a forensibus curis, nam versari solet in his cum animæ et corporis bonis justitiæ, matris omnium, filiis.

B

C

-

VERS. 11. Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus iste est Ægyptiis. Idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti. Postquam hi qui terram habitant, et perpetuo motui, quod est Chanaan, subjacent; qui terrenum habent fundamentum, quorum in cœlis conversatio non est, aliorum studium spirituale attendunt, vehementer mirantur, et mirantes exhorrent, quod cum sæculi gaudia suppetant, indesinenti se moerore consumant. Unde et Ægyptios vocant, quos jugis tristitiæ tenebris pessumdatos vident, et monasteria, ubi hæ cohibitiones aguntur, barathrum appellant, ubi lux transitoriæ jucunditatis et gloriarum examina non apparent. VERS. 12, 13. Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis. Et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, etc. Spiritus noster postquam vitia supplantaverit, filii ejus, motus videlicet, juxta Job, fortitudine robusti (Job, 36, 19), facile jam imperiis ejus obediunt, sed ne de viribus supplantationis efferantur, in terrain Chanaan eum jam portant, dum terrenitatis ac mutabilitatis suæ, cui subjecere adhuc potest, enn commemorant. In spelunca sensuum imaginationumque continentiæ contutatur, quæ a potestate Ephron, id est carnalis affectus, cujus sollicitudinum inutilium pulvere obscuramur, sunt enim et utiles curæ ; pretio internæ devotionis exigitur, ut contra faciem Mambre, id est, ad subtilem discretionis cognitionem dirigatur. (VERS. 14.) Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. Etsi spiritus noster a sæculi actibus apud se absconditur, intellectualitatis tamen cum cæteris charitatis matris germanæ sibi junctis fetibus, ad Ægyptum, recordationem, videlicet conditionalis sue ignorantiæ, et obscuritatis necesse est revertatur, sicut typicus Jacob ad terram Chanaan superius a cogitationibus reportatur. Unde Dominus per Isaiam Descendit populus meus in Egyptum, ut colonus esset ibi (Isai. L11, 4); et diceret cum Psalmista: Habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. cxix, 5.).

Absque parvulis et gregibus, et armentis, id est absque his quæ in matura adhuc sunt bonis, et hebetudinibus naturaliter ingenitis, et exterioribus exercitiis. Greges namque ad simplicitatem, armenta ad procurationum attinent laborem. Hæc in terra Gessen derelinquuntur, quia per stabilem discretionis subtilitatem, qua palpationi vitiorum appropinquatur, hæc ad contemplationem pertingere, non potentia solummodo caute discutienda dimittuntur. Quod totum est. Quæ soli actualitati conveniunt, vel quæ penitus stolida, et quasi pecualia sunt, speculationis summia non scandunt. VERS. 9, 10. Habuit quoque in comitatu currus el equites et facta est turba non modica. Veneruntque ad aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exsequias magno planctu atque vehe menti, impleverunt septem dies. In comitatu currus habet et equites, dum et alios per patientiam in modum currus portare scit, et equum temporalis gloriæ in morem 179 militis regere novit. Novit enim tolerans non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. vi, 18). Et, sperare in incerto divitiarum non debere, Apostolum monuisse scit (1 Tim. vi, 17). Tali cuidam clamabatur. Currus Israel et auriga ejus (IV Reg. u, 12). Dum enim per patientiam seipsum cum sua concupiscentia vincit, et equum sæcularis lasciviæ reprimit, purior his comitibus ad visionem deitatis ascendit, et jam non modica, sed insignis virtutum numerositas fit. Jordanis dicitur descensus eorum; non est turba modica, quam profecto commendat p humilitas maxima, quia quo pulchrior est conscientia, novit juxta Prophetam, et sonum nominis, cum suis viribus descendere in seipsa.

Trans Jordanem ergo area sita est, quia postquam a mundi amore et pompis ejus corda deponimus, et ad Dei servitutem nos et nostra subjicimus, ad aream intestinarum passionum, ubi virtus a vitio tolerantiæ tribula discutitur, propinquamus. Accedens ad Deum sta in justitia et timore; et præpara animam tuam ad tentationem (Eccl. 1, 1). In arca enim triticum a palea terendo discernitur. Ibi furus planctu vehementi celebratur, quia mortificatio membrorum super terram non nisi morore, quod nullo præsentium gaudio leniri possit, acquiritur.

VERS. 15, 16, 17.-Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit quod fecimus, mandaverunt ei: Pater, inquiunt, tuus præcepit nobis antequam moreretur, ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te. Postquam mundi astutiæ spiritus noster emoritur, fratres de injuria quam intulerunt timent, quia virtutes de minus idonea stabilitate ac munditia penes intellectus excellentiam erubescere solent, et ne ab ejus gratia pœnaliter decidant in vitia, non imnicrito trepidant. Ac si dicerent: Spiritualis virtus, ex qua esse habes, dum in mortificando super terram membra laborat ad quam universitas interni

roboris attinet, dum penitus quod officit abscindere A vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. non prævalet, cæterarum virtutum subjacentium infirmitates ac negligentias excusat; quia in quo regis imbecillis invenitur auctoritas, militum valde torpet alacritas. Fragilium ergo quibus olim subja cuimus motuum obliviscere, et, ut tibi competit, ad superna contende. Nos quoque oramus, inquiunt, ul servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Servis Dei patris sui iniquitatem dimitti rogant, dum per intelligentiæ supernæ vim statibus animi, Deo rationalitatis auctori servire volentibus, desidiæ veteris noxam expiari postulant.

[ocr errors]

VERS. 18, 19. Quibus auditis flevit Joseph. Veneruntque ad eum fratres sui, et proni in terram dixerunt: Servi tui sumus. Nolite, ait, timere: num

possumus Dei resistere voluntáti? Audit Joseph et flet, cum cogitationum humilitatem ad intellectus gratiam compungit et permovet. Audire in Scripturis intelligere dicitur, ut Apostolus: Animalis 180 homo non percipit quæ sunt spiritus Dei (1 Cor. 11, 15), neque enim audit, id est intelligit. Veniunt ad eum fratres, cum quæque virtutes illi prospere adminiculantur; proni in terram ruunt, dum in contemplando cœlestia de sua fragilitate humiliantur, quod Moyses, et Isaias, Deo sibi apparente, sed et alii fecisse leguntur. Servi, inquiunt, tui sumus, quia non imis desideriis, sed supernæ gloriæ invigilantes intellectualitati obsecundare volumus. Ne timeatis, ait, summa appetere, quia non possumus Dei voduntati resistere.

VERS. 20.

B

C

Vos enim cogitastis de me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. Quod est dicere: Velimus, nolimus, ad suum vos Deus velle contraxit, et cum de intellectualitatis rejectione, ac si cupida mediocrium de ejus nimietate causantes cogitaveritis, sunt enim qui affectant media, sed magis sub hoc colore vitia. Deus ad mei exaltationem ipsis vobis ostendit effectibus, quod in me contineam bonum, et quod sine supernorum notitia in vobis non habeat vera salus locum; et multos populos, innumeras videlicet illas insolentias animi subjugaret per spiritualitatum saporem salubriter sibi. De his populis Job loquitur. Ne protrahas, inquit, noctem ut ascendant populi pro D eis (Job. xxxvi, 20).

[blocks in formation]

Filii quoque Machir, filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. In Egypto habitat, si quandiu in mundo vivit, in moerore, tribulatione, atque angustia positum se intelligens quisque doleat. Cum omni autem patris domo ibi habitat, cum omni rationalium statuum frequentia, quidquid in hoc valle lacrymarum illecebrosa consolationis est, refugit, exsecrandumque deputat. Ægyptus enim et marorem, et tribulationem coangustantem et tenebras sonat. In his ergo degens, necesse est dicat: Diem hominis non concupivi [al. desideravi], tu scis (Jer. XVII, 16). Denarius multiplicatus centenarium efficit. Per denarium namque divinæ legis, cum centenarium perfectæ observationis attigerit, sapientis anima vivit, et in eo dies luminose actionis in annos integritatum ac soliditatum provehit. Ephraim dicitur fructificans.

Fructus autem pii nostri exercitii filios habet, quia spei suæ præmiis non caret. Ipsa enim spes filius est. Unde dicitur: Videas filiorum tuorum (Psal. cxxvu, 6), id est præmia operum, vel effectus exspectationum. Prima itaque generatio bonum opus est; secunda, spei fiducia ex eodem bono opere est; tertia, perventio spei ipsius ad rem est. Potest et trina hæc generatio accipi, juxta Apostolum, prius vocatio, deinde justificatio, ad postremum glorificatio. Quos enim, ait, vocavit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. viii, 30). Hos ergo intellectus filios attendit, unde et ardentius fructificare contendit. Quod si Ephraim filios sola ea commoda, quæ ex operibus nascuntur, non autem opera ipsa intelligimus, dicere possumus fructus operum, spes præmiorum; spei fructus, beatitudines animarum, deinde resurrectiones corporum. Unde psalmus. Dies, inquit, super dies regis adjicies, annos ejus usque in diem generationis, scilicet spirituum, et generationis, videlicet corporum (Psal. LX, 7). Hinc et a Domino dicitur regeneratio. In regeneratione, ait, cum sederit filius hominis (Matth. x1x, 28), etc.

Filius Manasse, qui dicitur obliviscens, est Machir, qui interpretatur videns. Quanto enim magis visibilium obliviscimur, tanto magis ad videnda cœlestia intellectualiter aperimur. Genibus vero sese foventium solent infantuli insidere, et eorum utique sedentium. Filii ergo Machir in genibus Joseph nascuntur, quia fructus speculativæ visionis, quod est interna lætitia, et salutis æternæ quædam securitas, in amore, et ex amore prodeunt intellectualitatis. Nisi enim funditus intelligentiæ ametur puritas. nec contemplationis sublimitas, nec fructuum prædictorum sequetur utilitas. Sessio sane humilitatem, genuum inflexio, ubi ad excipiendos filios gremium dilatatur, charitatis significat visceralitatem, sine quibus valere non credimus, nec constare ad ista contrahenda intellectualitatem; scientia nempe inflat, charitas ædificat (I Cor. viii, 1).

VERS. 23. -- Quibus transactis, locutus est fratri

« VorigeDoorgaan »