Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

monem exhortationis ad alios facere cogimur, ac per hæc ad nosmetipsos videndos qui simus, ubi jaceamus, reducti ingemiscimus; seu certe cum per alterius sermonem facientis vivum eloquium, sire per divinæ paginæ lectionem a languore animi excitamur, seu quibuscunque aliis modis innumerabilibus et omnino insperatis ad bene agendum revo

quoties, si fiat tractatus de natura vitiorum, quam A sante, cum laudari ab aliquo nos audimus, aut sersi fiat de natura virtutum. Si enim vitium non cognovero, quomodo sinceritatem virtutis amabo? Et vitium quomodo fugiam, nisi bonum, sanum et integrum aliquid, cujus adipiscendi ac fruendi gratia ipsum vitium fugiendum sit, sciam? Sunt olera, sunt et cicutæ : unum utile est, alterum mortiferum; si ergo sit aliquis qui olera quidem libenter comedat, sed inter olera et cicutas distantiam nesciens, cicutas sicut olera comedendas credat, quid sibi prodest aliquandiu usum oleribus fuisse, si postmodum per ignaviam suam ciculas comedendo contigerit sibi amentiam et mortem incurrere?

Debet itaque uniuscujusque vitii origo diligenter discuti, ut dum quid sit vitium aperte cognoscitur, contrarium ejus, quod est virtus, quasi granum distinctum a palea evidentius agnoscatur; et tanto studiosius vita, quod est virtus, ametur, quanto cautius vitium, quod est mors, evitatur. Nulla enim prædicatio salubrior mihi videtur quam illa que hominem sibimet ostendat, et foras extra se sparsun in interiori suo, hoc est in mente, restituat atque eum coarguens quodammodo depictum ante faciem suam statuat.

Sed forte quis interrogat quomodo hæc scire valeat, de quibus secundum interiorem hominem tractare debeat; cui respondeo quod, exceptis beati Gregorii Moralibus et libro illo qui De institutis et co'lationibus Patrum a quodam Cassiano, qui et Joannes dicitur, scriptus est, quorum lectio utilitatis immensæ studiosis lectoribus fructum præstat, cœterisque sanctis auctoribus qui de hujusmodi nos instruunt, illud præcipue omnibus sui custodiam habentibus et contra vitia resistentibus valere ad cognitionem discretione.nque vitiorum existimo, ut sollicite contra cogitatuum et actuum suorum fluxa desideria se accingant; in quibus si fideliter certant, nihil est ubi tantum de morum qualitatibus discere queant. Qui enim per solas voluminum quorumlibet lectiones exterius institui de his quærit, tanto citius obliviscitur, quanto per experientiam ea quæ legit aut audit intra seipsum non relegit. Experientia autem nihil menti humanæ utilius est, quia in sua conflictatione dum instanter perseverat animus, et aliquoties de victoriæ suæ felicitate lætatur; dum quoque rursus animi mutato statu contra cordis aut carnis sue tentamenta lassatur, et qui contra pravos appetitus cor impenetrabile se habere gaudebat, jam emollito rigore illo vitiorum æstus se posse tolerare diffidit, dum inter spem et metum mens nutabunda vacillat, Deo occasiones subministrante resurgit; et de lacu illo instabili, in quo cæca et quasi ebria ferebatur, ad soliditatem tandem cogitationis diu circumacta revertitur.

Occasiones autem resurgendi, dum in lucta tentationis aut in torpore mentis positi sumus, Deus nobis administrat, cum aut rationi nostræ spiritum compunctionis suggerit, scilicet pensare nos faciens miseriam nostræ voluntatis. aut. Deo ipso disven

camur.

Confitendum igitur est Domino, his maxime qui descendunt mare, id est humiliantur tempestate tentationis, sed tamen sunt in navibus, hoc est in directione piæ intentionis, quia, etsi fluctuant, tamen non merguntur, facientes operationem in aquis multis (Psal. cv, 23), id est inter collisiones atque conB cursus quos carnales ac spirituales impetus adversum se acerrimos faciunt, in hoc bonæ operationi 6 inserviunt, quod nec studium repugnandi descrunt, nec malis oppressi foveam desperationis incidunt, sed rationis intuitu in Deum, qui potens est erucre, sese projiciunt: isti opera Domini et miratilia ejus in profundo (Ibid. v, 24), id est in dejectione animi, in obscuro fluctuationis, in timore peccandi viderunt, id est experti sunt. Magnifice enim tentati magnificentius sunt erepti, gratias magnificentissimas debent.

C

Cum ergo hæc evadentes pericula secum pensant, quid de bono statu in quo erant positi; aut per nimiam securitatem, qua se sine magno timore et cautela posse putant integram religionem tenere; aut per ineptam lætitiam, qua de suis bonis et bonorum perseverantia plus justo lætantur; aut per contemptum, quo aliis quasi infra se longe pro sua torpida vita jacentibus indignantur; aut in tentationem, aut in desidiam et torporem delabi meruerint, et nunc succumbendo, nunc superando passionum, id est desideriorum suorum fornacem evaserunt, multa mira valdeque utilia sunt, quæ in istis rebus sibi contrariis comprehendi ab eo qui tolerat possunt, quæ etiam intelligibilem animum vehementer etiam sine litteris atque libro instruunt.

His ac similibus quilibet docendi habens officium, subtiliter si velit institui, in seipso primum potest, et postmodum quod bellorum internorum experienD tia docuit, multo copiosius quam dici a nobis valet, secundum quod sibi eventuum suorum commoda et incommoda memoriter tenenda impresserunt, erudire salubriter et alios potest. Potest quilibet iners, et qui militiam nunquam exercere vel cœperit, quia bellantes viderit, vel bella narrari audierit, de bellis multa dicere, sed longe dissimiliter ille bella rememorat, qui in bello pugnavit et impugnatus est, qui militaria fecit et passus est.

Sic fit et in spiritualibus, dum aliquos, quæ in libris legerint vel ab aliis audierint, audimus satis facunde eloqui; sed longe altera auctoritate de congressu spirituali ille tractat, et quasi digito quod dicit ostentat, cui testis eorum quæ ore pronuntiat conscientia astat. Et quidem valde proficit litteratis,

si ea etiam quæ ipsi norunt eloquenter sibi dicantur; A divinis, sed etiam pene in his omnibus 7 quæ sub

sed si minus accurrate, fastidium et contemptum eis pariunt: unde cum litteratis atque illiteratis pariter positis commonitorium facimus, aliqua minus usitata, attamen intelligibilia, utrique parti proferre debemus, unde eorum tædia qui ea quæ dicimus satis sciunt, removere possimus. Quod fit cum sancti Evangelii lectiones exponendo, quippiam aliter quam usitatæ expositiones habent, moraliter inducimus, el quasi quodammodo de veteri maceria superliniendo novam reddimus.

Sunt plane quædam evangeliorum capitula, solummodo a Patribus allegorice tractata, et ad Judæorum gentiumque personam exposita, quæ tamen si aliquis perspicax et Scripturarum studiosus secundum aliarum regulas interpretationum scrutari velit, vix aut nunquam alicubi intellectus deerit, sed quocunque legentis spiritus et voluntas ierit, illuc pariter et rota, id est Scriptura sacra, præsto aderit sed tamen, licet eis qui valenter sacræ paginæ scientiam habent, summopere hoc genus exercitii valeat, præsumendum nulli est, nisi ad plenum variis modis locutionum, sub una eademque re, diversitatibus significationum longo usu didicerit allegorias solere componi.

:

B

C

Præsumendum, inquam, nulli nisi litteris sagaciter imbuto, et sub eisdem, ut dixi, rebus ac nominibus multiplicia sentire prorsus instructo: verbi gratia, petra, fundamentum, aqua et cœlum, herba et lignum, sol et luna, et innumera alia, cum multa in Scripturis significent, attendendum est ei qui in aliqua sententia obscura exercetur, cum aliquod talium nominum occurrerit, quot modis in Scriptura accipi soleat, ut puta, aurum divinitatem, aurum sapientiam, aurum vitæ claritatem significat; et, consideratis omnibus, quod magis viderit congruere loco illi quem retractat, securus apponat. Ita paulatim in dies sumpta fiducia, cum per significantiarum cognitiones viderit sibi sanctam Scripturam arri dere, jam ad majora progrediens, quæ quondam se nunquam attentaturum præsumere posset, spe etiam semper meliorum provocatus aggreditur, ad quæ penetranda testimoniis sacri eloquii catervatim sibi occurrentibus non minimum confortatur. Duobus autem hoc fieri solet, exemplo scilicet atque ratione: D exemplo Scripturarum, ut dixi, præcedentium; et ratione, videlicet cum exempla minus adsunt, et per considerationem naturæ illius rei de qua agitur, aliquid allegoriæ vel moralitati conveniens invenitur, sicut de lapidibus gemmariis, de avibus, de bestiis, de quibus quidquid figurate dicitur, non nisi propter naturarum significantiam profertur; in quibus etiamsi nulla pagina aliquoties attestetur, per naturæ tamen inspectionem licenter conjicitur.

Gregorius Nazianzenus, vir mirabiliter eruditus, in quodam suo libro testatur se id habuisse consuetudinig, at quidquid videret, ad instructionem animi allegorizare studeret. Quod acumine rationis si facere assuescat aliquis, non modo in voluminibus

jacent oculis, comparationes satis idoneas in exemplum et significantias utiles illarum quas ex usu assiduo nihili pendimus rerum uberrime invenit, quæ tanto utilius cogitantur quo benevolentia illis ampliore dicuntur, tantoque sunt gratiosiora quanto minus auditoribus usitata.

Possent et de his quæ ratione adinveniuntur plurima tractari, sed vereor ne, si de hac re loqui inciperem, verba supra modum extenderem, et nescio si ea tam lucide possem explicare ut cuperem.

Proficere præterea præcipue audientibus solet ejus qui loquitur sincera et absque ulla laudis cupiditate intentio, ubi sola eorum qui auscultant in divinis rebus eruditio quæri intelligitur et salus, ubi peculiaris gloriæ de grandi eloquentia nonavertit eos, nec potest notari typus. Nihil enim. magis offendere consuevit auditorem, quam quod cansa pecuniæ aut ostentationis scit suum seu æstimat disputare prædicatorem.

Irritat qui talis agnoscitur, non prædicat, quia quo dicta sua venustiore ornare conatur eloquio, tanto acriore astantium pectora ad contemplum (proh dolor!) etiam eorum quæ bene ab eo dicuntur, et maxime sui ipsius vexat fastidio; quæ tamen quovis fastu enuntiarentur, supplici deberent uti divina excipi animo.

Hæc qualiter tractare debeas, vir amantissime, juxta inopiam meam dixi, nunc deinceps de quibus aliquando sumere possis loquendi materiam, Deo aspirante, fari exordiar.

Omni homini in confusione vitiorum submerso satis quidem utile est supplicia inferni quam sint horrenda edicere, et cum illo ineffabili suo horrore quam sint infinita narrare. Sicut enim in cœlesti regno positis nihil beatitudinis deerit, sic e contrario in æternum damnatis nihil miseriæ, nihil quod ad poenam pertineat deesse poterit. Et cum sine ullo vel momentaneo remedio crucientur, illud præcipue et incomprehensibiliter cruciat animos perditorum, quod nec saltem post mille millia annorum spem habent tormentorum evadendorum, sed mortem immortalem passuros se sciunt in sæcula sæculorum. Spes enim et sane aliquoties falsa refovet mentes in adversis constitutas, sed ibi nec vera, nec falsa erit, quæ eos consolari possit. Sed hominem animalem, id est bestialiter viventem, cujus sensus in his quæ corporaliter videt toti inhærent, quia non capit quæ Dei sunt, ita terrenæ voluptatis consuetudo excæcat, ut nihil eum, quod de futuro sæculo sibi dicatur, deterrere queat, et si aliquando deterreat, quia quod dicitur adhuc non sentit, cito a mente excidat.

Objicienda ergo ei sunt quæ in præsentiarum inter male faciendum et pro male faciendo tormenta anxietatum ac timorum patitur, et quod nihil inde nisi laborem et dolorem turpissimum consequatur. Verbi gratia, furto quis assuetus est, cupiditate

itaque cujuslibet rei victus, non dico a timore no- A mentis ad malum, qui si cantumdem bonorum stu

cturno, unde ego satis exstimescerem, sed ne a membrorum quidem amissione, vel ab ipso exterritus suspendio, quod se non evasurum scit, si deprehendatur, vadit furatum : timet sane, et truci tremore concutitur, sed vi cupiditatis evincitur. Convictus itaque talis furcis appenditur.

Dicam et de incestu, sed verbo nobilis illius Boetii commodius dicam : «Quid ait, de voluptatibus loquar, quarum quidem appetentia plena anxietatis est, satietas vero pœnitentiæ? (BOET. De consol. Philos., lib. III, prosa 7.) Quid hoc verius dicto? Torquetur in concupiscentia flagitii positus, æstuat cogitans qualiter pravum affectum ad nequiorem ducat effectum; et dum cognosci quod agit timet, diro et intolerabili cruciatu uritur; et dum æstus sui impatiens expedire se nititur, velit, nolit, usu proprio superatur. Dum fervet desideriis, queritur adversum se graviter de bello quod tolerat, et se miserrimum clamat, ita ut seipsum fastidiat et vivere tædeat. Et expleto quod cupiit, quæ torturæ, qui gemitus, quam sera pœnitentia tunc infelicem hominem sequitur! ›

De quo sine dubio dixerim quia si tantum veracis tristitia et fructuosæ pœnitudinis post perpetratiocem peccati haberet, quantum post effectum libidinis aut alicujus criminis, et in ipsa etiam excogitatione, antequam perpetret, primum angustiæ, quomodo scilicet efficiat, dehinc mororis quo ex satietate peccati ad horam, donec scilicet solitus fervor redeat, fastidium consuevit pati, maximum et omni acceptione dignum Deo fructum suæ contritionis offerret. Sed verum est prorsus quia filii sæculi prudentiores et, ut sic dicam, vivaciores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI, 8). Dicitur enim apostolis, vel Judam non videtis quomodo non dormit, non quod melior foret Judæ vigilia apostolorum somno, sed quod illius in malo sagacitas apostolis adesse deberet in bono. Et Paulus humanum dicens (Rom. vi, 19), propter infirmitatem carnis nostræ, sicut nostra exhibuimus membra servire iniquitati, si non amplius, sic saltem exhibere nos vult ad serviendum sanctitati. Noverat acrimoniam et sagacitatem humanæ

B

C

diosi essent, magnæ laudis titulo digni forent. Objiciatur ergo talibus sub quibus aculeis et tortionibus miseras transigant voluptates; objiciatur turpis opinio 8 qua sola seu apertis sive non apertis reatibus infelicium sordidatur honestas. Si itaque mala futura, quia non ante oculos aut a lateribus ea habent, adhuc timere non dignantur, timeant saltem pro tantilla voluptate tam rabidis cruciatibus agitari, de quibus nihil sibi contingat nisi honestatis periculum perditionemque lucrari quæ, inquam, voluptas ad apis similitudinem, ut præfatus auctor ait (BOET. ubi sup., metro 7), mel in ore, id est in suggestu ipsius delectatiuncula, gerit, sed aculeum in cauda, quia postmodum quidquid dulcedinis infimæ hausit, sævæ suspicionis acerbitate ex

solvit.

Dicit sanctus Gregorius (Moral. in Job, lib. x11, cap. 21), quia nihil simplici mente felicius. Contra quod quidam ait quia mens male conscia propriis semper agitatur stimulis, dum malefacere gestiendo, aut malefacta timendo, intestinis creberrime crematur incendiis. Si igitur consulit æternæ perditioni, vel [pro et] præsenti consulat verecundiæ; et conversus ad cor discat resistere consuetudinibus pravis, sollicite videlicet inquirens quid distet inter carnem et spiritum, imo quid sit caro et spiritus. Frustra enim miles armis instruitur, nisi animum acrem habeat quo hostibus reluctetur. Et quid prodest virtutes carnalibus adversas lasciviis agnoscere, si ratio iners et torpida ad impugnandas eas non velit assurgere?

Sumamus itaque quiddam veracis historiæ in exemplum, cujus dum secreta discutimus, plurimæ institutionis nobis instrumenta aperimus. Nec nos res novas moliri in hoc quisquam existimet, sciens quia, si secundum poetam,

Licuit semperque licebit Signatum præsente nota producere nomen, multo magis liceat omnibus sacræ paginæ scientia doctis salva fide, et juxta veterum regulas interpretum, Scripturarum per sensus varios disquirere ubertatem. Dicamus igitur.

[blocks in formation]
[ocr errors]

secundum justitiam differentia in animo haberi incipit. Sed ipsam terram qualiter explicet sequentia videamus.

[ocr errors]

nis suæ motu, cum tanta harum duarum partium A tur, cum ducram istorum intelligentia et ordinata concordia creatus est, ut nil in se prorsus molestia pateretur, donec divinum imperium, serpenti obtemperans, transgrederetur: quo pacto illico contrariam dominio mentis sensit carnem. Et justum quidem fuit, ut quandiu ipse Deo obedienter subjiceretur, nullam repugnantiam sui adversus se pateretur, nec minus justum fuit quod cum Deo subjici nollet, nec seipsum sub suo jure haberet. Unde et cum de vetito comedissent, ambo sibi dicuntur perizomata (Gen. 111, 7), id est circumcinctoria texuisse, quia vicelicet bi, qui prius nihil concupiscendo viderant, jam æquo judicio turpiter stimulari in alterutrum sentiebant.

Ex tunc ergo in nobis concupiscentialis inobedien

VERS. 2. Terra autem erat inanis et vacua. Terram, ut dixi, vel corpus nostrum, seu affectum 10 carnalem debemus istic accipere. Carnalis vero affectus inanis vere dicitur, quia nihil solidum, stabile, vel constans, quantum ad se pertinet, habet; sed, sicut caro subtractis ossibus tota concidit, per se stare non valens, ita pars nostri inferior, scilicet animalitas, nisi adsit ratio quæ regat, nil ponderosum, nil utile, sed totum vanum, turpe et incommodum agere novit. Quæ inanitas præcipue ad interiorem pertinet hominem, ad deterioris videlicet affe

tia regnat, quæ etiam nolentes ad motus nos inde- B ctus ipsius partem, cum longe a Deo cogitatio ejus

et cura versatur, et aut otiosum prorsus est, aut noxium quod meditatur. Cum ergo sit in vagabundo cordis appetitu inanitas, et a divino, ut ita dicam, semine miseranda sterilitas, restat ut sequatur necessario in operum bonorum exibitione pocuitas, quia valde mirum esset, si vitalem succum arbor a radicibus perdidisset, et arefacta introrsum folia fructusque produceret. Terra ergo primo inanis in erius, el vacua ab utilitate exterius. Qui de terra est, ait, de terra habet esse, et ideo habet de terra loqui (Joan. 111, 31), quia si conderet homo quid a se habeat, nil prorsus invenit, nisi quod absente Dei gratia asinum juvat. Quid enim est homo, non dico sine ratione, sed sine Deo, qui clarificat rationem, C nisi pecus? Ratio namque nisi amori divino adjuncta, versutia potius sæcularis et diabolica dicenda est quam ad aliquid boni valens prudentia. Hæc cum, Deo inspirante, legem juxta Apostolum spiritualem scit et amplectitur, carnalem tamen affectum patitur, vanitati subjecta non volens (I Cor. vi, 15); unde et quod operatur non intelligit, id est non approbat, non diligit. Per spiritum enim, id est rationem, quæ cum Deo sentit, et ex Deo, et cum Deo videt, attendit bonum quod fieri convenit, desiderat facere, sed caro renititur, et venundatur, id est alienatus homo a potestate sui per consuetudinem peccandi, quod non vellet per spiritum facil per affectum, et ex eo quod invitus facit, ex hoc ipso legi Dei quoniam bona est, consentit.

coros invitat. In his igitur qui chaos vitiorum devi-
fantes, principia conversionis benevolendo fecerunt,
Deus cœlum et terram creat, quia Spiritum, id est
rationem, et terram, id est carnalem affectum, quæ
prius confuso in corde fidelium commista ferebantur,
ordine discernit et suscitat, et cœlum quidem supe-
rius statuens, cujusdam ei principatus dignitatem
tribuit, de cujus nutu terra cum suis omnibus spe-
rare debeat. Sicut enim de coelo lumen infunditur
et ex discursu nubium ubique terrarum pluviæ mi·
nistrantur, ex quatuor quoque ventis cœli terra per-
flatur, ita de ratione, quæ summa nostri pars est,
intelligentiæ, recte intentionis discretionisque cla-
ritas procedit, in ea Patrum antiquorum cœlestes
enubilantur, servantur et aliis tradendæ sententiæ,
ex quibus cum compluti, et alii fuerint, sui etiam
corporis terram, id est omnes sensuum suorum par-
les, hac spiritualis scientiæ plenitudine ad bonis
operibus fructificandum irrigat, et quatuor spiritua-
libus, principalibusque virtutibus, prudentia scilicet,
justitia, fortitudine, temperantia quidquid vitiosi est
humoris, quasi cujusdam auræ potentis impulsu abs-
tergit et siccat. Sicut enim, si bene attendas, terra
nihil pene est, nisi de cœlo quidquid boni gignit ac-
cipiat, ita corpus nostrum omni sterilitate boni et
miseria peccati squalidum remanet, nisi ratione re-
gatur. Ratio vero nihil aliud est quam intellectus,
ex quo Dei et angelorum similes efficimur, quo ea
quæ Dei sunt sapimus, quo etiam solo in vita hac a D
bestiis differimus, hoc animalitatem nostram, id est
carnalitatem, quam cum bestiis habemus commu-
nem, regere et ordinare debemus.

Habemus igitur cœlum in nobis, quo in cœlestia suspiremus; habemus econtrario terram, qua ad appoenda infima pecorum more demergimur. Hæc sibi, secundum Apostolum, invicem adversantur, ut quæ bona cupimus facere, sæpius non possimus (Gal. v, 17). Cum itaque ad Deum convertimur, rationem, quæ sub affectu carnali quasi ancilla ordine præpostero, et valde perverso jacebat, erigimus, et contra eum, qui servili audacia dominæ suæ insurrexerat, perpetuum certamen exercere proponimus. Tunc ergo primum in nobis cœlum ac terra crea

Et, ut probetur magis hæc terræ inanitas, ad 'it ibidem Apostolus. Nam cum dixisset: Nunc autem non operor ego illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. vi, 17), id est non ex mea rationali voluntate procedit, ut malum faciam, sed ex necessitate pravæ consuetudinis, adjecit : Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Ibid. 18). Omnis enim creatura sine Deo, in quantum ad ve rum esse pertinet, nihil est, et, si expers sit summi boni, per se nunquam bona est. Omnis autem natura quia a Deo fit, bona est; diabolus enim, secundum hoc, bonus est, sed ex suo pessimus est. Unde verum est quia terra, quantum ex se habet, inanis est, nulla utilia cogitans; vacua est, nihil idoncu

usui fructificans. Inanis ergo interius, et vacua exte- A præmittitur, incomposita sudinfertur. Nisi enim inrius.

Dicunt auctores nostri quod in veteri translatione non dicitur inanis et vacua (Gen. 1, 2), sed invisibilis et composita. Quod optime moralitati consonat. Mens enim hominis in peccati profunditate constituti, cum per consuetudinem peccandi ad reprobum sensum pervenit, ita amore vitiorum quibus assuetus est, prægravatur, ut omnino seipsum attendere nesciat, et in qua corporis dehonestatione et animæ perditione jaceat prorsus non videat. Talis est enim reprobus sensus, ut in tantum mentes periturorum excæcet ut, cum sint in fetore miseriaque et omnium se videntium despectu ac horrore positi, beatos se soles et vere ab aliis honorandos pro sua prosperitate et bonis proventibus, quibus super alios felices fore se gloriantur, æstimare audeant. Hi sunt de quibus Salomon ait : Lætantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. 11, 14). Quod maxime sensus reprobi proprium est.

B

Antequam itaque Deus inter cœlum, ut supra diximus, distinguat et terram, terra erat invisibilis, quia antequam in corde cujuspiam criminosi discretionis gratiam daret, affectus carnalis quam sordidus, quam exsecrabilis esset, non Deo, quem nil latet, sed sibi ipsi, qui patitur, penitus invisibilis est; quia sicut ebrius quod patitur nescit, ita vitiis plenus quid sit honestum, quid non honestum discernere nequit. Sicut namque vivus et mortuus, si aliquo in loco sint positi, vivus quidem mortuum videre poC test, sed mortuus vivum non potest; ita homo quispiam, cujus rationaliter animus viget, vitia quam detestabilia videre potest; qui vero in profundum malorum jam venit, et jam contemnit atque desperat, quid sit virtus, quid modestia, quid bona cætera non considerat; furor enim est illis, scilicet peccatoribus, secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surda el obturantis aures suas (Psal. LVII, 5). Furor est reprobus sensus, qui in amentiam versos irrationabiliter et, ut ita dicam, porcine vivere miscros cogit. Qui secundum similitudinem serpentis, videlicet aspidis, est, quia sicut aspis, cum præsenserit incantatorem, alteram aurium terræ afligit, alteram vero cauda obdurat, ne incantantis carmen obaudiat; sic isti cum verba sacri eloquii, aut cujuslibet prædicatoris audiunt, quæ de contemptu voluptatum proferunt, mox ad memoriam pristina sua delectamenta reducunt, quibus quasi cauda aurem cordis obducunt, et præsentia quibus fervent et inhiant pariter attendunt, quibus totum suum intellectum in terrena deprimentes, contra Deum se vocantem obstruunt.

11 Hi terra invisibilis sunt, quia scipsos in qua peste sunt pensare non norunt : repleti namque iniquitatum obscurati sunt terræ domibus (Psal. LXXIII, 20), id est proni ad proprias libidines, nil scire nisi quod carni dulce sit quærunt, et ad divina videnda oculos animi perdiderunt. Et quia nondum nec scipsos aspicere prævalent, jure terra quæ invisibilis

tuitum suæ internæ considerationis aliquis amittat, nunquam ad exteriora mala, et incomposita, et inordinata opera procedit. Sicut namque cæcus ea quæ corpori suo adhærent, vestes scilicet suas et cætera disponere nitide ac decenter, et sordes appositas evitare nescit, ita is qui mentis per vitia cæcitatem incurrit, actus turpes et indignos, quorum studio flagrat, interius moderari penitus nequit. Legitur apud Salomonem : Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso (Prov. vi, 12). Nisi enim introrsum a Deo apostatasset, ad incongruos ac reprobos gestus exterioris hominis non venisset. Caveatur igitur primum cæcitatis occasio, ne forte superveniat obscenorum operum effusio.

Sed unde hæc prodeant, vigilanter, sermo divinus intimat. Et tenebræ erant super faciem abyssi. Polest ad litteram dupliciter ita dici: Et tenebræ erant super faciem abyssi, id est super profunditatem aquarum quæ proprie vocatur abyssus; vel super faciem abyssi, id est plusquam in abysso. Abyssus allegorice mens humana dicitur, quæ quantæ sit quanque incomprehensibilis profunditatis, omnis homo novit, cui inscrutabilem altitudinem, instabilitatem fluctus, perturbationem sui cordis experiri contigit. Evenit enim etiam in bonorum cordibus, cum caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem confligit (Gal. v, 17), ut in tanta densitate cogitationis sit animus, ut ipse vix in seipso deprehendere possit, in quo sit statu, utrum sequatur impetum carnis, an impetum spiritus.

Legat qui vult plenius id nosse beati Augustini tractatum super abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 8). Et in cordibus iniquorum quod putamus est barathrum, quæ tenebrarum immensitas, si mentibus electorum tanta inest obscuritas? Si super humum populi Dei juxta prophetam ascendunt spinæ curarum sæcularium, et vepres desideriorum carnalium, quanto magis super domum gaudii civitatis exsuliantis? (Isai. xxII, 13.) Quod est dicere: si hi, qui nil aliud in hoc mundo charius habent quam suam a Domino flere peregrinationem, flere sæculi præsentis ærumnam, molestias et tumultus, nebulasque animorum patiuntur, quanto gravius illi qui totis præcordiis flagitia sitiunt, avaritia anhelant, libidinibus sordent, invidia tabescunt, superbia turgent? Ex his itaque tenebris illa, de qua supra tractavimus, invisibilitas et incompositio oriuntur. Sed sunt quidam, qui licet Babyloniam hanc, id est mentis confusionem per scelera multa inciderint, tamen quiddam rationis residuum, quasi ex grandi igne scintillam retinent, ex qua miseriæ illius pavendam nimium voraginem, in qua demersi sunt, considerare valent. Et cum sint aliqui prorsus exstincti, qui, ut dicitur in psalmo: Dormiunt in sepulcris (Psal. LXXXVII, 5), id est prava consuctudine sunt depressi, quorum Deus non est memor amplius (Psal. LXXXVII, 6), quos profecto ad propriæ revocando lumen cognitionis nunquam revisit; sunt tamen tử,

« VorigeDoorgaan »