Pagina-afbeeldingen
PDF

tur : unde subdubitari datur vel Robertum postea- A suæ Bibliotnecae ipsi solita comitate, proque innato

quam prologum confecisset, fuisse ultra progressum; sive alium quempiam duorum annorum seriem una et continuationem texuisse. Quid me tandem causæ moverit ad isthæc evulganda quæris? nosces anteloquio inibi præfixo, pag. 715. Cæterum qui mihi fuerunt auxilio, eorum nomina, præter laudatos in hocce proloquio, suis locis non omisi; tum ut fidem liberarem, tum maxime uti alienos labores, beneficia, grato animo commemorarem. At sunt haudquaquam prætereundi, impritnis VV. CC. Puteani fratres, multiplici eruditione celebres; quotquot opus fuere codices et Regiae et

non vulgari erga litteratos affectu, commodarunt. Franciscus Duchesne, rei historicæ non ignarus, inter alia Historiam canonici Laudunensis, propria parentis Andreæ Duchesne manu exaratam, ultro concessit. Et noster Philippus de Romagny, serio et sine ambitione doctus, qui multum operæ ac laboris insumpsit, qua describendis diversis in hoc volumine contentis operibus, qua denique locis divinæ Scripturæ adnotandis.

Atque hæc de auctoris 0peribus et Additamentis. Tu, Lector, vale, et juvantem, aut certe volentem, 2!na.

VENERABILIS GUIBERTI ABBATIS VITAE
SYNOPSIS.

(Paucula in antccessum aum integros De vita sua libros revolvas, gestorum Guiberti summatim oculis objicienda censui.)

Guibertus, ex oppido Belvacensi oriundus, splen- B prope Couciacum, anno Dominicæ Incarnationis 1104

dore natalium posthabito, monachale collobium in Flaviacensi, sive S. Geremari coenobio, diœcesis utidem Belvacensis, induit; ubi apprime cum pietate, tum litteris est excultus; sed et se potissimum a S. Anselmo Cantuariensi , tunc Beccensis asceterii priore (qui Guibertuin amoris erga sæpius invisebat) instructum qua ratione intelligendæ aperiendæque forent divinæ paginæ, gloriatur lib. 1 De vita sua. Guiberti religionis, prudentiæ, doctrinæ fama longe lateque pervulgata, tandem a monaclis B. MAíiae de Novigeuto, in territorio Laudunensi sito,

eligitur in abbatem : quo in munere per annos viginui, tam elucubrandis variis operibus, quam saluti animarum . suis concionibus (quidquid sacræ Scripturæ est interpretatus, in graliam concionatorum id egisse declarat) nec non confutandis hærelicis et coram et scriptis invigilans, allaboransque, præclare , sapienter Ë$''; sese gessit. Pie admodum in Dei Matrem affectum fuisse passim prædicant sua scripta. Naturæ concessit anno reparatæ salulis 1 124.

TESTIMONIA DE GUIBERTO ABBATE.

Manasses, episcopus Suessionensis, in charta infra C dunensi : ipse tituto operis et fine præfationis. Vixit:

posita pag. 625. Præerat siquidem illi monasterio (Norigentino) domnus Wilhertus abbas, qui sapientia et innocentia sua nos sibi valde conglutiuavit. Et post pauca : Idem enim abbas religioso quo pollebat consilio, etc. Martyrologium vetus ms. Laudunensis Ecclesiæ.

Hæc et alia quamplurima ad tam immane scelus pertinentia memorauis abbas (Guibertus) qui his iliebus praesens aderat, plena fide et veritate conscripsit, etc. Videsis in observationibus pag. 652. Canonicus Laudunensis in Chronico ms., de quo nos inferius pag. 646. llic (Galdricus) dum aliquando a dedicatione ec£!esi;e redisset, etc., dicentes vulgariter quod abbas Wibertus poetice sic exposuit, etc.

illa ipsa aetate cujus Historiæ partem describit; et scripsit Balduino, fratre Godefridi regnante : lib. ii, cap. 12, et Jib. vii, cap. 21. Boemundo marito Constantiæ regis Francorum filiæ : extremo lib. 1. Biennio , posl Manassis Remorum Archiepiscopi mortem : extremo lib. vi. Finem scriptioni imposuit mortuo jam Boemundo : lib. ult., cap. 58. Anno post Gervasii egregii militis martyrium : lib. eod., cap. 40. lnterpretem se profitetur alienæ historiæ : lib. ii, cap. 10 et 15. Et ipsa epistola ad Lysiardum, et quæ eam sequitur Ê : quod ipsum in eodem argumento factum Roberto mon;icho, et Baldrico : supra. Supplevit, ut et illi, quæ deerant, ex eorum qui viderant relatione : lib. 11, cap. 3, lib. 111, cap. 13, et lib. vii, cap. 24, et ult., etc. Scribendi rationem suboscuram secutus est, rudium et impolite dictorum fugitans, ut ipse loquitur, princ. lib. v. 0perosam verborum elegantiam vocat, fine epistolæ

Joannes Ilalgrinus cardinalis, de Abbatis-villa nuncu- D ad Lysiardum.

patus, Summæ.Jms. quam asservat bibliotheca S. Michaelis de Monte, Guiberium diversis sparsim locis citat ad hunc modum :

Guibertus in Moralibus super Genesim, etc. Jacobus Bongarsius in praefatione.

Guibertus, abbas monasterii B. Mariæ Novigenti, quoil situm est siih castro Coliciaco,* in pago I. au

Nóbili loco natum inde apparet, quod lib. iv, cap. ult., hominem narrat miiitarem, equestri ollicio insignem, parentum suorum beneficia tenuisse, iisque Inóminiuiim debuisse. Et lib. v, cap. 15, Guillelmi et Ali)erici fratrum ex municipio agnomen exprimere prohiljetur pudori ipsorum parcens, generis eorum amica sibi consanguinitate devictus. Exprimit autem qund ille supprimit nomen Baldricus, et Guil'rlmum eorum, inquit, parcere debemus infamiae, qui suae, nimis formidolosi, non pepercerunt famæ. Græcis etiam notus: Annæ Commenæ, Alexiade, est y£)ie)μος ά.αραντεμανη. Tyrius lib. vi, cap. 5. Virum inclytum •licit, de Apulia, qui sororem Boemundi habebat uxorem. Gallici interpretes plenius : Magnum virum in Normannia matum, qui in Apulia mulia loca tenebat. De quibus plura in indicibus, si absolvere Deus dederit. Fulcherii Carnotens. historiam non lectam ex auditu carpit. lib. ult. cap. 29, 30, 31, 58 et 59. Fine operis excusat si quid minus a se diligenter sit explicatum, quod et alia professione detineatur, et non visa timidius descripserit. Sed alia scripsisse testatur ipse initio lib. v, et epistola ad Lisiafdum. Expositiones Geneseos, et alia opuscula tractatoria C0Immem0rat. Titulum quem operi suo Guiberius, caetera vere Scholasticus, nos huic Collectioni imposuimus : Gesta Dei per Francos; quo excogitari aliud, nec aptius potest, nec verius. Ut Deum in cœlis dicinnus, non quod non et alibi, qui ubique; ita hæc Gesta Dei vocamus, non quod non alia ómnia, maxi■ma, minima, moveat, regat el moderetur Deus : Sed quod his tam manifesús hac praesens interfuisse videatur, quam coelum ac sidera insidet, etc. Per Francos autem gesta dicimus, quoniam cum in regno Francorum captum expeditionis hujus consilium; et principum militumque longe maxima pars a regno Francorum isset, Francofum ita seu virtus seu numerus excelluit, etc. Sed Guibertus Historiam incipit a successibus in Orie:ite orieiitis Mahometicae perfidiæ, et auxilio

de Grantemaisnil nominat; pag. 114, 28, Non enim A Christianorum 0ccidentis principum, Ë epistolam

Constantinopolitani imperatoris ad Robertum Flandriae comitem, petito: quod concilium Claromontanum præcessit: et deducit ad Balduini l regnum, etc.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

S. GEREMARI FLAVIACENSIS MONACHI, POST ABBATIS BEATÆ MARIÆ DE NOWIGENT0,

AD COMMENTARIOS IN GENESIM
PROOEMIUM.

Ii Patri et domino sanctæ Laudunensis Ecclesiæ C ut plures veros suis probetur documentis fecisse plari interno contemplationis, subtilitas hæc eliciens, A exinde libellum edideram, quod sibi fieri ad sermo

[blocks in formation]

Catholicos, quam instituisse potuerit erroneus i|uispiam temporis hujus hæreticos : altrinsecus Radulphum, cujus ingenii ac doctrinæ sicut a præfato fratre non discrepavit alacritas, ita totius eum bonæ habitudinis æmulatur honestas. Si igitur indigno dignanter actore auctor es, hos precor post te potissimum schedæ hujus instituas despectores, quorum judiciis uanto animo securiore subsidam, quanto eos comperi partem claudicaturos in nculraim. Fuere qui objecerint quare ad litteram Exameron facta, librive sequentia primo non dixerim ; quibus esset atlendeiidum quia beato Augustino aut dissona aut paria texere insani capitis notam verens jure supersederim. Et quomodo assequerer tantæ majestatis historiam, cum doctoris prædicti quæ dicuntur explanationes, imo opiniones, raro intelligam? Ad mores ergo me contuli, in quorum ratiocinatione tanto tutius fuit licitum diversari, quauto ab exemsine perfidiæ aut falsitatis incursu- potuit commentari.

. Porro sub allegoricis sensibus non pauca pariter addidisem, nisi modum operis prætergredi timuissem. Plane petente quodam amico meo primum

nis materiam faciendi ille poposcerat, unde et laciniosiori quam cætera oratione tractavi et pauca qualiter fieri debeat sermo prætexui; reliqua autem. ex eorum quæ cœperam experientia sola spe diviua præsumpsi.

a INCIPIT LIBER
QUO ORDINE SERMO FIERI DEBEAT.

Walde illi periculosum est a doctrina cessare cui B animo bona versare? Auamen sunt qui bene ac

oflicium pertinet prædicandi; sicut enim damnabile est exempla prawitatis ostendere, ita etiam damnauioni proximum esse constat eum qui peccantes non vult docendo sanare. Sunt autem super hac re diversæ hominum quorumdam intentiones. Aliqui enim id facere nolunt victi superbia, alii fastidio, alii invidia. Respuunt, inquam, prædicare præ superbia, el quod multi amljenter facere gestiunt, et pro sola jactantia; hoc isti ne sermocinatores vocentur, quod infame genus hominum esse solet, quia pro suo ventre loquuntur, unde a Gregorio Nazianzeno (Apolog. orat. 1): ventriloqui appellantur, ex typo nimio dedignantur. Inter quos si comparatio fiat, multo utilior invenitur qui sibi soli noxius jactanter praedicat, et aliis quibus instruantur documenta ministrat,quam is qui quod intelligit utiliter tumide celat, nec sibi bonus est, nec alios juvat. Invidia quidam dupliciter a sacra prædicatione retrahuntur, quia aliorum bonis moribus invidentes, unde meliorentur dicere nolunt, Scripturarum etiam scientiam quam habent, se habere dissimulant, nec disserere eas avidis et inuelligibilibus auditoribus curant, verentes ne sua doctrina in tantum proficiant, ut sibi. discendo coæquari valeant, aut forte præcedant. Est et tertius invidiæ modus, quo dum aliis bene praedicationi insistentibus invidere quispiam incipit, ardenlius ad loquendum se accendit, Scripturarum obscuritates enucleat, alia quælibet et minus usitata exponit, gravesque sententias depingere composito sermone contendit, non ut ad bene agendum audientes ædificet, sed ut gloriolæ cupidus scire super alios suum demonstret. Sed licet bona male dispeilset, et seipsum alios quærendo perdat, tamen quocumque pacto Christus annuntietur gaudendum est (Philip. i, 18), et nemo sane de fidei verbo tractans rejiciemdus, quia in multis utilis est mercenarius. Sunt etiam qui bona loqui faslidiunt, quorum dum ab omni pia actioiie manus cessat, nou est mirum si a sanctæ locutionis studio lingua torpescat. Qui enim nil honi proponit agere, unde, quaeso, diu valeat in

continenter vivunt, sed quia pastoralem non habent in Ecclesia locum, æstimant se non debere fratribus sanctæ prædicationis verbum; quod va!de absurdum est : si enim per sul)jugale mutum, id est per asinam, juxta illud beati Petri (II Petr. 11, 16), Deus corripi voluit prophetæ insipientiam, quam multum et pene absque comparatione dignior est humana natura ad doceiidum et dandam coæqualibus disciplinam?

Loquamur itaque quicunque sacræ paginæ notitiam adepti sumus, sicut ex Deo, hoc est Deum totius nostri tractatus habentes originem, et coram Deo nulli præter Deo soli ex nostris sermonis contextione placere quærentes. Si enim quidquid ad exlortationem pertinet animarum, non aliud debet sonare quam Deum, vel aliunde quam ex ipso quasi ex proprio suo fonte prodire, quid sacrilegii facit. qui de divinis rebus in quibus Dei sola quærenda laus est, suam præsumit quærere? Si furtum inter humana negotia probrosissimum est, quid criminis esse putamus sua subtrahere Deo et sibi arrogare?

Fugiamus etiam connumerari duobus illis pessimis et inordinatissimis, ut sic dicam, ordinibus, quos in Ecclesia non habemus ut fratres, sed toleramus ut hostes, quorum aluer est male facientium, alter vero bene facere uolentium. lli designantur per duos Judæ filios, ller et Onan , quorum primus nequam in conspectu Doinini, et ab ipso percussus, vitam , iniquorum qui a Deo pro sceleribus puniunlur, de. signat; secui:dus, qui semen fratris nomine suscitare noluit, et divinitus interimi meruit, eos qui verbi Dei semine in cordibus fidelium ad honorem Christi fructum boni operis procreare respuunt, significat, qui non minus damnationi succumbunt quam hi qui mala ipsa efliciunt.

Nam si, juxta beatum Ambrosium (De offic. lib. 1, cap. 36), qui non repellit a socio injuriam si potest, tanto est in vitio quam ille qui fecit, quid obstat dicere quod similem prorsus reatum incurrat qui peccantem attendit, et corrigere recusat? Juxta Apostolum sane non solum qui faciunt, sed et qui facientibus consentiunt, digni morte dicuntur {Rom. 1, 52).

Licet ergo non sit efiiscopus, aut abbas, seu qua- A libet potestate praemineat, agat tamen juxta beatum Augustinum pro persona 3 quam portat. Christianus cst; si Christiane vivere vult, sicut in se, ita quoque in aliis Christianum nomen clarificet.

In Deuteronomio etiam ita legitur (xxiii,3) : Moabites et Ammanites [Ammonites] non intrabunt in Ecclesiam Domini etiam post decimam generationem nsque in æternum. Et de singulis causas subjiciens, de Moabite quidem ait, quia Israelitis cum pane et aqua egressis ex Ægypto non occurrerit; de Ammanite vero, quia Balaam hariolum ad maledicendum eisdem conduxerit (ibid. v, 4).

Quid per Moabitem et Ammanitem, nisi supra memoratum duplex hominum genus, scilicet prodesse

nolentium, et male agentium? Ubi enim dicitur quia B

eum pane et aqua non occurrerit, culpatur, quia prodesse noluerit. Ubi autem dicitur quia Balaam adversus Israel conduxerit, arguitur quia nocuerit. Hi non intrant in Ecclesiam Dei, quia corpori Christi, quod est Eeclesia, nunquam sociantur, non solum qui in malis operibus exercentur, sed etiam qui spiritualibus epulis ac poculis alios pascere pigritantur. Absit enim ut in tanto corpore, non dico membra mortua, sed saltem minima ungula inutilis aut otiosa habeatur. Licet autem decimam generationem attigerint, id est in baptismo Trinitatis fidem se habituros spoponderint; et septiformis Spiritus sub pontificali dextera munus acceperint, certum est quod pro animi nequitia in Domini corpore esse non possint. Denarius numerus ex tribus et septem constat, et ideo Trinitatem cum septem charismatibus signat. Quamvis ergo ecclesiastica sacramenta cum vere fidelibus accipiant, extra fidelium tamen chorum pro sua inutilitate uti mortua membra jacent. Qui quidem lsraelitis non nocerent nisi Balaam mercede conducerent, quia fratribus molali non essent nisi primum diabolo seipsos darent, et cum ipso postmodum facti unanimes contra bonos l)ella miscercnt. In quo plane notandum est quia quidquid mysticum in Ecclesia fit, non minus reprobis quam electis secundum dispensationem commune sit; el Baptismus, et Eucharistia, et Spiritus datio non melius, quantum ad utilitatem suscipientium, administratur a probis quam datur a reprobis. Etsi enim Spiritus sanctus effugere dicatur fictum (Sap. i, 5), notandum tamen quod interponitur disciplinæ. Effugit autem quantum ad suam ipsorum salutem qui vivunt indigne, adest vero quantum per ipsos omni miseria squalentes, aliis largissima ministrat siiae dona gratiae. Canalis aquas accipit, sed ad hoc solum ut alias transmitiat; ct hi non dissimiliter hal)ent alteri, sed non habent sibi. Spiritum vero disciplinæ non hahent, quia in labore hominum non sunt, et cum hominibus flagellari non merentur (Psal. lxxii, 5); et cum extra disciplinam sint, secundum Apostolum τ{f.5r. xii, 8) adulteri, et non filii sunt.

Ipse est Spiritus qui, cum sit bonus, docet nos bonitatem; in bono scilicet ac simplici nos affectu constituit, et sic nos deinde disciplinam docet, ut non fatigemur, cum a Deo arguimur, quia cum al) ipso judicamur, correptio est, ut non cum mundo damnemur; et per hoc multa jam scientia et discretio acquiritur, ut sciamus temporales glorias æternos subsequi luctus, et flagella momentanea bonis compensari perennibus. Spiritum disciplinae non habuerunt Herodes et Antiochus, qui spirituali eos in aliquo amore inter flagella tetigerit, aut de Deo eos aliquid (quia a discendo disciplina dicitur) discere fecerit, sed duplici contritione hic et in futuro conterendos in sua obstinatione dimisit. Hæc per excessum diximns, ut discrepantiam inter bonos et malos in solo tantum animi habitu monstraremus. ls habitus nihil est aliud quam bona voluntas, et pius affectus, simplexque conscientia, qua nihil felicius esse Christiani docuere auctores (Ambros. in psal. xxvui, v. 1, et lib. ii, 0ff. c. 1). In hoc, si volumus, a perversis dividimur, hac specialiter re ab eorum sorte discernimur. Hæc est illa vestis nuptialis, qua qui non induitur, a sacræ mensæ consortio emittitur. Cæterum alia omnia quæ exterius exhibentur, sicut boni ita et mali dant et accipiunt; iisdem sacramentis imbuuntur et imbuunt, eadem miracula faciunt. Simus igitur sanctæ Ecclesiæ membra, non mortua, sed congruum Dominico corpori officium reddentia, ut sicut in sacrosanctis mysteriis exterius peragendis sumus bonis consimiles, simus etiam introrsum, affectu et effectu totius pietatis æquales. Sit liber noster ex quo nostræ procedat textus orationis, pura conscientia, ne dum lingua aliis bona annuntiat, peccati memoria nos intus mordeat, quæ loeutionis impetum occulta confusione præpediat. Sermonem præcedat oratio, ut animus fervens amore divino ardenter, quæ de Deo senuit, enuntiet, ut sicut apud se intrinsectis ardet, sic auditorum corda inflammet. Sermo namque tepide languideque prolatus, cum nec ipsi qui profert, placeat, mire mirum esset si cuiquam placeret; et ab eliso et jacente dictus alios erigere posset, cum procul dubio experti simus hujusmodi verbum non aniinos audientium sedare solere, sed opprimere fastidio, et ad iram graviter irritare. Cum itaque rationis acumen minus in nobis vigere sentimus, 4 el loqueia nostra obtunditur, et quod dici debeat non abundat, et mens in arcto posita defectum patitur, ut æstimo ad nullius utilitatem ex tunc sermo porrigitur. Nam si quando verbi copia exuberat, et ad cordis placitum lingua progreditur, longus nimie fieri serimo non debet, quanto minus cum nec memoria suppetit dicendorum, et locutio pra'pellitur, et animus torpet. Apud beatum Ambrosium (De officiis, lib. 1, c. 22) legitur quia sermo t;ediosus iram excitat; et cum eadem saepius replicantur, vel ultra modum diversa dicendo tenduntur, fieri inde solet ut tædio

victis omnia pariter, prima, media et ultima aufe- A
rantur, et quæ prodesse pauca poterant, nimia et
inJiscrete effusa, in fastidium et pene quodammodo
in odium vertantur
Nam sicut victualia sobrie sumpta ad corporis nu-
trimentum in corpore permanent, immoderate vero
vorata in detrimentum vergunt, et vomitum provo-
cant; et qui semine legitimo et parce modesteque
edito conjugi miscetur, prolem creat, qui vero se-
mine fluit, nihil utile efficit, sed carnem foedat : ita
qui nimie verbum profert, et id quod auditorum
cordibus insitum erat, et proficere poterat, aufert.
Cum ergo et grandis animi fervor prædicanti adest,
ct multiplex tractandorum materia memoriæ non
deest, facundiæ quoque possibilitas.et ornatus neces-
sitati superest, penset eorum qui tacite audiunt B
imbecillas vires, meliusque fore ut pauca et grate
suscipiantur, quam innumera ex quibus nulla reti-
neantur, finemque facere non differat, ut rursum
cum sermonem facturus est, alacres eos non fasti-
diosos inveniat.
Praeterea et aliud ntimandum est, ut scilicet dum
ilitteratis levia et plana prædicat, litteratis etiam
quæ sibi conveniant sublimiora aliqua intermiscere
studeat , et dum his quæ capacitati suæ placeant
propinat, ita explicet, et ut ita dicam quadam cir-
cumlocutionis mola conterendo exponat, et quod
durum ac difficile etiam doctis prius videbatur, ita
lucidum et apertum reddat, ut idiotis ac simplicibus
perspicuum quod dicitur esse queat. Sicut enim
puerulis lactis alimentum familiare est et valde ne-
cessarium, ut sine lacte non posse vivere credatur
infantes, nec soli tamen eo utantur infantes, sed
infractis panum crustis etiam quibuslibet grandævis
præstet cibum, sic plerumque cum vulgo simplex
doctrina proponitur, et aliquid tameii propter intel-
ligibiliores, ubi eorum exerceantur ingenia, ibidem
inuerseritur, ita pascere consuevit hebetes, ut etiam
solidioris additamento victus, id est interjecta pon-
derosiori sententia delectare soleat sapientes. Solent
etenim in tractatibus evangeliorum sententiæ de
Weueri Testamento adhibitæ auditores reddere magis
intentos, quia dum quidpiam eorum auditui novum
insonat, animos quasi ex quadam voluptuosa sono-
ritate innovat. Iloc his contingere solet qui Scri- p
pturæ secreta libenter inquirunt et semper discere
quærunt. Placere etiam nonnullis comperimus sim-
plices historias, et veterum gesta sermoni inducere,
et his omnibus quasi ex diversis picturam coloribus
adornare.
Dicendum etiam nobis est quis tractatus doctori
præcipue habendus sit. Quatuor sunt regulæ Scri-
pturarum, quibus quasi quibusdam rotis volvitur
omnis sacra pagina : hoc est historia, quæ res ge-
stas loquitur; allegoria, in qua ex alio aliud intelli-
gitur; tropologia, id est moralis locutio, in qua de
moribus componendis ordinandisque tractatur;
anagoge, spiritualis scilicet intellectus, per quem de
summis et coelestibus tractaturi ad superiora duci-

mur. Verbi gratia Hierusalem, secundum historiam,
civitas est quædam; secundum allegoriam, sanctam
Ecclesiam significans; secundum tropologiam, id est
moralitatem, anima fidelis cujuslibet qui ad visio-

nem pacis æternæ anhelat; secundum anagogen, .

cœlestium civium vitam, qui Deum deorum facie
revelata in Sion vident, signat. Ex his igitur qua-
tuor modis, licet omnis fieri possit, aut certe ex
singulis, tamen si quid utilius ad curam interioris
hominis pensetur, magis commoda ac intelligibilis
in tractando moralitas esse videtur,
Allegoria sane dum in propheticis apostolicisque
libris disquiritur, pene nihil aliud quam fidem ædi-
ficat; quia scilicet, dum multifariam multisque mo-
dis olim Deum loquentem in prophetis attente legi-
mus, Christiani temporis sacramenta indubie præ-
nuntiata ibidem comperimus. Dei vero gratia jam
fides omnium cordibus innotuit, quam etsi inculcare
sæpius ac retractare auditoribus oportuit, iion mi-
nus tamen, imo multo crebrius ea quæ mores eorum
instituere possint, dicere convenit. Facilius enim et
securius de virtutum natura disserimus quam de
fidei sacramentis de quibus valde moderate aliqui-
bus loquendum est, disputamus. Error namque
nainus intelligentibus ex nimis profunda prædicatione
generari potest; ex morali autem institutione ma-
xime solet acquiri discretionis utilitas. -
Quamvis itaque allegoricus sensus, si aliquando
sermoni admisceatur, plurimum esse soleat gratio-
sus, et si dicuntur, et vere aliquoties diei debent
aliqua quæ ad fidem et intelligentiam Scripturæ
sacræ nos imbuant, tamen tota verbi nostri vigi-
liantia de 5 motibus interioris hominis, id est co-
gitationibus habeatur, quarum passio tam omnibus
communis est, ut tractatus hujusmodi nulli, ut
arbitror, possit esse obscurus, praesertim cum unus-
quisque intra seipsum quasi in libro scriptum atten-
dat quidquid de diversis tentationibus prædicatoris
lingua retractat.
Non magis autem de origine aut custodia virtu-
tum, quam de concatenatione et fuga vitiorum fieri
admonitio debet; ubi doctor quæ sint naturalia et
quæ extra naturam vitia, quæ etiam ex aliis gene-
rentur, et quam perniciosa ex seipsis et ex eis quæ
ab ipsis propagantur, sint, dum diligenter ac distin-
cte docet, fructum immodicæ utilitatis exhibet. Cum
enim Scripturarum abdita simplicibus ac idiotis
exponuntur, cito suis elabuntur memoriis, quia qui
assueti sunt solis rebus corporeis, mirum non est
si in spiritualibus, quæ non vident, cum etiam in
corporalibus, quæ sentiri a se ac videri possunt, non
habent vires recordationis. Sunt sane aliqui ita ani-
males ut vix aliqua nisi materialia et quæ bestiis
etiam sunt conspicua comprehendant, et motus etiam
nec non et vitia corporum ac animorum suorum,
quæ indesinenter in semetipsis patiuntur, omnino
nesciant, donec ab aliis audiant, quæ cum audierint
utinam firma relectione contineant.
Dixi sane verumque dixi non minus pro!esse ali-

i

« VorigeDoorgaan »