Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Mansit autem Ogina in cœnobio Laudunensi ad annum 951.

illius parricidam. Eodem deinde cœnobio Ludovicus A monialibus, occuparent. Quo statuto, a Matthæo Albanensi episcopo cardinali, sedis apostolicæ in Gerbergam Augustam conjugem donavit. Gallia legato, tum, hoc est eodem anno in conventu Remensi ac paulo post a summo Ecclesiæ hierarcha Innocentio II confirmato, nonnæ, an. 1128, apud Grandelani-villam vitæ residuum transacturæ ablegantur.

Gerberga regina uxor Ludovici IV, cognomento Transmarini, monasterium, eodem, quo regina Ogina, modo usurpavit.

Abbatissæ cujusdam Sancti Joannis Laudunensis, suppresso nomine, meminit Alexander papa II, epistol. 12, his verbis: Proclamatio delata est quod abbatissa Laudunensis monasterii Sancti Joannis sine canonic audientia, et judicio episcopi sui a regimine suo ejiciatur, etc. Admonuimus confratrem nostrum Elinandum episcopum Laudunens. ut hanc causam diligenter discutiat atque canonice defuiat, ita tamen ut eadem abbatissa, priusquam discussio fiat, regimini, suo, sicut sacri canones præcipiunt, restituatur, › etc.

Rainsendis abbatissa tempore Guadrici episcopi Laudunensis, hoc est anno 1112 de qua Guibertus, lib. m De Vita sua, cap. 14: ‹ Solertissimam feminarum abbatissam Sancti Joannis, genere clarissimam, ecclesiæ provectricem, nomine Rainsendis, "Laudunensem indigenam suus servus occidit; quodque passa est, pro Ecclesiæ fide consustinuit. ›

Adelis anno circiter 1113. Hujus commeminit Chartularium monasterii Sancti Theodorici prope Remos, in concessione nimirum cujusdam terræ suo et capituli nomine præfato cœnobio facta.

B

Adelais regina, Ludovici Vl uxor, non equidem C abbatissæ titulo, sed uxoriæ dotis jure abbatiam possedit. Quod nefandi commercii genus hac ipsa ætate in more positum erat, ut dotem uxorum reges in monasteriis collocarent. Patet id potissimum ex conventu illo, de quo infra, Attrebatensi celeberrimo.

Hactenus de Laudunensis Sancti Joannis monasterii abbatissis: quippe illo in incendio urbis (quod Guibertus libr. In De Vita sua, prolixius exhibet) omnia antiquitatis monumenta periere.

Haudquaquam tamen est omittendum quod consignavit auctor anonymus, sed canonicus Landunensis in Chronico nondum excuso: Anno, inquit, Domini 1095, Elinandus episcopus (Laudunens.) ecclesiam Sancli Joannis in Burgo, quondam abba- D tiam monialium, ad unius sacerdotis administrationem reductam, præbendis duodecim insignivit. Hæc nos superius col. 1151. retulimus. Monialibus amandatis e monasterio Sancti Joannis, monachi subrogantur.

Quid causæ Bartholomæum Laudunensem episcopum quatenus nonnas expelleret, monachosque sufficeret, induxerit, animadvertes tam ex Hermanno monacho lib. 1, cap. 22 et 23, tunc etiam ex subjectis chartis tabularii Sancti Joannis Laudunensis. Etenim in comitiis provincie Remensis Attrebati vi Idus Maii, anno 1128, habitis, ab universis præsulibus, rege volente, decretum est ut monachi cœnobium Sancti Joannis, prius ejectis

Ludovici VI Francorum regis diploma.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, Dei misericordia in regein Francorum sublimatus. Notum fieri volo cunctis fidelibus, tam futuris quam instantibus, quod in conventu quem fidelis noster Rainaldus secundus venerabilis Remorum archiepiscopus, Attrebati cum universis suffraganeis suis episcopis, et abbatibus vildus Maii tenuit, ubi et nos præsentes aderamus; ipse et Bartholomæus venerandus Laudunensis episcopus humiliter nos convenerunt, cum multa precum instantia postulantes ut Laudunensem beatæ Mariæ, et beati Joannis Ecclesiam, quæ regalis abbatia est, quia sanctimoniales, quæ ibi ab antiquo fuerant, nimis indigne et enormiter se habebant, ad meliorem religionis statum duci, et monachos ibidem substitui concederemus; quam profecto petitionem rationabilem et utilem cognoscentes, voluntati eorum, et consilio assensum dedimus, et in prædicta Ecclesia abbatem et monachos substitui et haberi in perpetuum, salvo ibi in omnibus jure regio, et Adelaidis reginæ uxoris nostræ do talitio, benigne quidem concessimus, ita si quidem qued subjectionem illam, quam cæteræ abbatiæ nostræ, quæ in episcopatu Laudunensi sunt, Laudunensi episcopo debent et exhibent, abbatia illa eidem episcopo sine aliquo juris regii detrimento debeat et exhibeat; quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus, et, ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis charactere subterfirmavimus. Actum Attrebati publice anno Incarnati Verbi 1128, regni nostri xx, astantibus in palatio nostro, quorum nomina substituta sunt et signa.

Signum Ludovici Buticularii. S. Hugonis constabularii. S. Alberici camerarii, dapifero nullo, data per manum Simonis cancellarii. Signum Rainaldi Remensium archiepiscopi. S. Josleni Suessionensis episcopi. S. Bartholomæi Laudunensis episcopi. S. Simonis Noviomensis et Tornacensis episcopi. S. Joannis Morinensis episcopi. S. Garini Ambianensis episcopi. S. Roberti Attrebatensis ep'scopi. S. Clarembaldi Silvanectensis episcopi. S. Petri Belvacensis episcopi. ›

Decretum Matthæi Albanensis episcopi, et S. A. legati.

MATTHEUS Dei gratía Albanensis episcopus, et apostolicæ sedis legatus, universis fidelibus, salutem. Quod in conventu Attrebatensi, sancto Spiritu cooperante, a venerabilibus fratribus Rainaudo Remensi archiepiscopo, Bartholomæo Laudunensi, Gosleno Suessionensi, cæterisque illius diœcesis

episcopis, et abbatibus, aliisque religiosis personis A plurimis aut periculosæ offensionis, aut perditionis de expulsione monialium in Ecclesia Sanctæ Mariæ Sanctique Joannis Laudunensis minus honeste viventium, et de substitutione abbatis et monachorum, ibidem Deo religiose servientium, constitutum est, Ludovico rege Francorum præsente annuente, et suo præcepto firmante; nos in Remensi conventu, consilio et petitione venerabilium fratrum Remensis, Senonensis archiepiscoporum, Laudunensis, Suessionensis, Parisiensis, Meldensis, Trecensis episcoporum atque abbatum plurimorum, aliarumque religiosarum personarum, comprobavimus, et sedis apostolicæ auctoritate et munimine in perpetuum confirmavimus. ›

Innocentii secundi papæ litteræ bullatæ.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto filio DROGONI abbati monasterii Sanctæ Ma

riæ Sanctique Joannis Baptistæ in Laudunensi civitate, ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc nobis a Domino pastoralis officii cura commissa est, etc. Vide in Innocentio II ad an. 1143.

Anno proxime subsequenti venerabilis Bartholomæus Laudunensis episcopus, quam ex monachorum subrogatione in Sancti Joannis asceterio letitiam conceperit, non potuit scriptis non consignare. Assertas autem vult iis ipsis cœnobitis possessiones ejusdem monasterii hac forma.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Fgo Bartholomæus Dei gratiæ sanctæ Laudunensis Ecclesiæ minister indignus. Quia largiente: Domino in ovilis Dominici cura, licet indigni, laboremus, dum ex injuncti nobis officii occasione ad sæcularium hominum negotia rapiamur, si pedes nostros terreni actus pulvere attactos, et in sæculi lubrico titubantes ad plenum firmare et emundare mimime prævalemus, devotæ charitatis obsequiis eorum suffragia promereri satagamus, qui in beata sponsæ ipsius sorte censentur, qui lotis pedibus et tunica expoliata, in lectulo quietis internæ cum sponso cœlesti ineffabili jucunditate perfruuntur. Quanto enim majore labantium rerum contemptu curam corporis abjecerunt, et deplorata pristinarum enormitate culparum, compressisque ingruentium tumultibus cogitationum, defecata et pura conscientia ad sola superna se surrigunt, eo gratius in eis divinæ majestati exhiberi credimus obsequium, si ab iis qui cum ad Rachelis desiderabile consortium necdum pertingere possunt, laboriosam cum Lia tolerantur servitutem ad usum vitæ labilis, eorum profectus augeatur, quominus terreni stipendii defectu tentati sanctæ contemplationis otium interrumpere compellantur.

Notum igitur esse volumus, tam præsentibus quam futuris, quia cum divinæ misericordiæ respectus Laudunensem abbatiam B. Marie Sanctique Joannis Baptistæ visitasset, ita ut eliminato irreligiosarum feminarum grege, quæ vitæ suæ incorrigibili enormitate, et locum ipfamaverant, et

causa fuerant, religiosus inibi monachorum Ordo institueretur, de loci illius emendatione divinæ dispositioni congratulantes, quanto potuimus favore benevolum assensum præbuimus, atque religiosorum vivorum interventibus aliquod et in vita imperfectioni nostræ patrocinium comparare quærentes, et post mortem, perpetuam animæ nostræ memoriam ibi firmare cupientes, quæ a nobis petierunt gratanter annuimus; et quæ ex antiquo prædecessorum nostrorum dono locus ille vetustissima jam olim possessione tenuerat, nostra quoque manu eis firmavimus, ne quis forte, quia hæc in nionasterio illo ordinis mutatio facta est, possessionibus eorum aliquid calumniæ inferre moliatur. Hanc auB tem nostræ sanctionis schedulam testium subscri ptione, et sigilli nostri impressione roborari præcepimus, et, ne quis eam in posterum aliquatenus infirmare, vel aliquam ei calumniam inferre præsumat, sub anathemate interdiximus.

D

S. Bartholomei episcopi qui hoc privilegium fieri jussit. S. Widonis decani. S. Letoudi archidiaconi. S. Blihardi cantoris. S. Huberti sacerdotis. S. Alberici sacerdotis. S. Benedictis sacerdotis. S. Roberti sacerdotis. S Joannis diaconi. S. Petri diaconi. S. Joscelini diaconi. S. Rogeri diaconi. S. Arnulphi subdiaconi. S.. Milo.is subdiaconi. S. Ebali subdiaconi. S. Roberti subdiaconi.

Actum Laudun. anno Dominicæ Incarnat. 1129, indict. vi, epacta ix, conc. 1. anno regni domini Ludovici xx1, filiique ejus Philippi anno 1, episcopatus autem domini Bartholomæi anno xvII.

Ego Radulphus Sanctæ Mariæ cancellarius relegi. Abbatum monasterii Sancti Joannis Laudunensis tabula chronologica.

I. Drogo ex priore cœnobii Sancti Nicasii Remensis prinus abbas sancti Joannis a Bartholomæo Laudunensi præsule constituitur, anno Domini 1128, 17 Kalend. Junii. Rexit abbatiam usque ad annum 1136, quo Romam ab Innocentio II summo pontifice evocatus, episcopus cardinalis Ostiensis creatus est. Porro esse hallucinatos Ciaconium lib. De Vitis pontificum et Ferdinandum Ughellum in Italia Sacra, priorem anno reparatæ Salutis 1133. Drogonem ea dignitate donatum Roma; posteriorem vero 1134, asserentem. Planum quippe fit ex tabulario Sancti Joannis Drogonem abbatis titulo litteris subscripsisse an. 1136.

Gesta Drogonis percurrit Hermannus ubi supra cap. 22. Auctor Append. editæ ad Sigibertum anno †128 et 1138. Obiit Drogo bouæ memoriæ Ostiensis episcopus vir religione ac sapientia clarus. ›

Scripsit sermouem de Passione Domini; exstat in Bibliotheca Patrum.

Soliloquia quoque edidisse notatur in Bibliotheca Belgica ms.

II. Balduinus ex preposito abbas eligitur, de quo

1181

[ocr errors]

Hermannus loco citato, cap 23. litteras anno 1147, A elargitis quibusdam reditibus, excitavit. Fundavit

obsignasse indieant antiquæ membranæ.

III. Rogerus antea Saneti Medardi Suessionensis prior 1153.

IV. Bruno ad annum 1160.

V. Ingelrannus ex abbate B. Mariæ de Novigento. 1160-1164.

VI. Simon vix anno evoluto cessit e vita.

VII. Radulphus, 1164-1165.

VIII. Ingelrannus II, an. 1165-1182

IX. Balduinus II primum Sancti Sepulcri Cameracensis, post Sancti Joannis Laudun. anno 1189 et 1193, ac tandem abbas B. Mariæ Signiaci ordinis Cistertiensis in diœcesi Remensi.

X. Nicolaus, 1188-1186.

XI. Ebalus prius Sancti Theodorii asceta, 1200- B 1201.

XII. Hugo monachus S. Remigii Remensis in Patrem eum assumunt S. Joannis cœnobitæ.

XIII. Renerus ex præposito Sancti Joannis præficitur 1210-1214.

XIV. Robertus præpositus antea S. Theodorici prope Remos, 1215.-1235.

XV. Petrus 1240. Hoc abbate anno 1247 in vigilia Sancti Joannis Baptistæ translatum est corpus B. Anstrudis virginis, secundæ hujusce monasterii abbatissæ, a Garnero Laudun. episcopo, e capsula lignea in elegantiorem, in qua hactenus asservatur. XVI, Hugo II, 1240-1277. XVII. Stephanus, 1286. XVIII. Petrus II, 1299. XIX. Garnerus.

XX. Ægidius,de Dysiaco.

et inibi anniversarium sui obitus diem. Denascitur Vienna Ciaconius Avenione 1311, mense Decembri in ecclesia Sancti Joannis marmoreo tumulo sepultus, cui sculptum est ejuscemodi epitaphium.

De Suisi natus Stephanus iacet huc tumulatus : Qui se gessit ita vivendo, quod archilevita Burgensis pridem, mox cancellarius idem Aula regalis fuit; exhinc carquedinalis M semel et c ter v bis semel 1, nece teter Factus decessit Decembri, cui requies sil. XXI. Ægidius de Platea 1333-1353 hic anno 1342, reditus nonnullos gratia festivitatis S. Flocelli pueri martyris Augustodun. die 17 Septembris celebrandæ attribuit.

XXIV. Gerardus per abdicationem Ægidii 1353. XXV. Joannes. In charta Hugo proxime subsequens abbas; Joannis et Gerardi decessorum suorum meminit; obtestatur videlicet fideles quatenus ad Deum preces pro animabus eorum emittant.

XXVI. Hugo III de Castiliione. 1385-1403, abbas cooptatur Belliloci. Andreas du Chesne Hist. ejusdem familiæ, pag. 559.

XXVII. Chatardus, 1407.

XXVIII. Joannes Jacquinot, vulgo La Codasse vqcitatus, 1456-1456.

XXIX. Jacobus Botin, 1461-1463. Eum, abdicata abbatia, Pius II pontifex maximus episcopum Kerapolitanum inaugurat.

XXX. Antonius Crespin primum episcopus LauC dunensis, tum archiepiscopus Narbonensis 1460, ex traditione Jacobi ab eodem summo pontifice abbatiam obtinet in commendam anno 1464.

XXI. Petrus III de Courpalayo (de Courpalais), ex monacho Sancti Martini Parisiensis abbas Sancti Joannis Laudunensis, postmodum Sancti Germani Pratensis 1303. Obiit 1334. Petrum laude prosequitur noster Jacobus du Breuil in Chronico nondum edito Sancti Germani a Pratis: ‹ Petrus de Corpoleyo, inquit, abbas hujus monasterii locum sepulturæ in choro templi prope Morardum abbatem habuit. Qui vario lapide obtectus plurimas ejus laude recenset, scilicet, quod fuerit consilio certus, omni bonitate refertus, pauperibus largus, circumspectus velut Angus; quem clerus charum, rex, plebs, habuit, D monarchique in vultu clarum, sobrium, corpore mundum. Cætera vetustate attrituque pedum deleta legi nequeunt. In fine tamen præscriptio temporis præclare apparet, sic: Traxit Aprilis eum ter Nonas Mc ter, x ter, i quater. Nunc vero lapis ille sepulcralis visitur ante majus altare sub cancellis.

XXII. Petrus IV de Moy. His temporibus Stephanus de Suisyaco, (Suisy) villa in agro Laudunensi (quæ monasterii Sancti Joannis juri subjacet) archidiaconus Burgensis sive, ut alii, Brugensis (non Biturensis, ut habet Ciaconius), deinde Franciæ can cellarius, ac demum S. R. E. cardinalis tituli Sancti Cyriaci in Thermis; anno circiter 1310 sacellum beatæ Virginis et Sancti Stephani protomartyris,

XXXI. Joannes Aubinet ex gremio monachorum cligitur in abbatem. Primus abbatum Sancti Joannis, insignia pontificalia a Sixto papa IV est adeptus anno 1482. Desiit mense Septembri 1491.

XXXII. Carolus de Luxemburgo. Hunc postremum sortito ex episcopis Laudunensibus capitulum accipit anno 1472; post Joannis Aubinet funera fit abbas commendatarius. Moritur 1509.

XXXIII. Joannes Moynet, 1510. Ultimus abbas monasticen professus defungitur 1520.

Abbates commendatarii.

XXXIV. Matthæus l'Evesque dictus de Marconnay, patione Pictavensis, episcopus Trojæ magnæ; possessionem iniit 1120; abbas simul S. Nicolai Ribodimontensis, et S. Michaelis in Therascea.

XXXV. Joannes a Lotharingia, Renati Lotharingiæ ducis et Philippe Gueldriæ filius, possessionem per Valerannum de la Haye canonicum ac thesaurarium Ludun. Hac in re illius procuratorem, adeptus est anno 1533 ad 1555.

XXXVI. Petrus Cauchon seu de Maupas 1535 et auno 1566 abbatiam Claudio germano tradit.

XXXVII. Claudius Cauchon, Petri frater, simul abbas S. Dionysii Remensis 1566. Claudio e vivis sublato, Matthæus Brice oeconomus instituitur.

XXXVIII. Stephanus Penet presbyter religiosus

1601; Matthæus tamen œconomus non destitit curam A ex consilii nostri decreto in hanc sententiam decligerere monasterii.

XXXIX. Joannes Aubert doctor theologus 1608, defunctus Parisiis anno 1626, in ecclesia Sancti Landerici funeratur.

XL. Gabriel Albaspinæus Aurelianorum episcopus, qui generis claritudinem infulis sublimavit, exornavit infularum dignitatem sacrorum canonum, et antiquior's theologiæ studiis, scriptisque illustravit. Abbatiam S. Joannis consecutus est circiter 1627, et anno 1629, exuitur mortalitate

XLI. Carolus Albaspinæus Gabrielis frater, marchio de Chateauneuf regiis sigillis præfectus, etc. Abbas pariter S. Eligii Noviomensis, de Pratellis et Nigri Lacus; vir est multis integræ ac strenuæ vitæ, rerumque præclare gestarum laudibus insignis. B Egregiam navavit operam ut collapsam in præfatis monasteriis S. Eligii, Pratellensis, regulæ Benedictinæ observantiam, prout in congregatione S. Mauri vigere dignoscitur, restitueret, propagaretque; cujus rei gratia ad S. Joannis Laudunense cœnobium evocatos ab eo Patres Benedictinos illius congregationis illustrissimus Philibertus de Brichanteau Laudun. antistes, celebratis pontificali ritu missarum solemniis, excepit Kalendis Januarii, an. reparatæ salutis 1648.

De monasteri S. Martini Laudunensis,
Præmonstratensis.

ordinis

Tabulæ donationis ecclesiæ S. Martini Laudunensis ordini Præmonstratensi a Bartholomæo episcopo actæ, mihi nequaquam sunt prætermittenda siquidem Hermannus libros tres De miraculis beatæ Mariæ, Laudun. de composito edidit, quatenus præclaram virtute et sanctitate præsulis illius vitam consignaret posteritati; iisdem ego pariter ipse rationibus allectus, quidquid præfato pontifici splendorem afferret, si nostris observationibus insererem ratus fore non injucundum.

Privilegium Bartholomæi episcopi Laudunensis, de ordinatione domus S. Martini

C

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Bartholomæus Dei gratia sanctæ Laudunensis Ecclesiæ minister indignus. Quia ex injuncti officii necessitudine, cui auctore Deo deservimus, Ecclesiæ, quam gubernandam suscepimus, debito curæ pasto- D ralis obligamur ne qua membrorum suorum parte laboret solerter invigilare, bene cœpta in melius provehere; et, si qua ferte inconsultius acta fuerint, Domino opitulante, pro facultatis et peritiæ nostræ modulo, corrigere debemus. Notum igitur esse volumus, tam præsentibus quam futuris, quia, cum in ecclesia Sancti Martini de suburbio Laudunensi, quæ prius sæcularium clericorum, quidam fratres nostris temporibus ad regulariter vivendum se transtulissent, atque, aliquandiu inibi commorantes de die in diem, peccatis exigentibus, imperitia ac negligentia exteriores possessiones magis magisque desererent, neque interius, vel numero, vel religione proficerent; novissime anxii et de loci illius dejectione solliciti,

navimus ut fratris Norberti, qui in Vosagii silva apud Præmonstratum locum, cum magna famulorum Dei manu, sub canonica professione eremiticam vitam constituerat, curæ et dispositioni ecclesiam illam committeremus. Qui cum precibus nostris acquievisset, sancitum est ut, sicut ille locus ab antiquo in manu prædecessorum nostrorum exstiterat, ita et nunc in nostra successorumque nostrorum remaneat, fratresque qui ad eum pro salute animarum pia devotione convenient, ordinato sibi abbate secundum regulam beati Augustini ad tenorem Præmonstrati loci canonice vivant. Quod si forte abbas beati Martini, instigante diabolo, a regulæ suæ tramite deviaverit,, conventusque ab episcopo Laudunensi atque Præmonstrati loci abbate, in præsentia Laudunensis Ecclesiæ, in pertinacia et aversione sua permanserit, convocatis ejusdem religionis coabbatibus apud Præmonstratum de regulæ suæ exsecutione sub eorum testificatione discutiatur, atque corripiatur. Si vero in malo suo obstinatus, et sicut confutatus incorrigibilis apparuerit, absque ulla retractione ab eisdem abbatibus secundum religionis suæ institutionem deponatur, aliusque idoneus, eorum communi consilio et electione, in locum ejus evestigio subrogetur, et ab episcopo Laudunensi ordinetur.

Signum Bartholomæi Laudunensis episcopi. S. Widonis decani et archidiaconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Seifridi abbatis Sancti Vincentii. S. Simonis abbatis Sancti Nicolai de Silva. S. Bernardi abbatis Clarevallis. S. Rainaldi abbatis Fusniacensis. S. Blehardi cantoris. S. Drogonis presbyteri. S. Ebali subdiaconi. S. Widonis subdiaconi. S. Roberti acolyti. S. Roberti decani Sancti Joannis. S. Gaufridi cantoris. S. Haimonis thesaurarii. S. Henrici. S. Guntranni. S. Hugonis. S. Clarembaldi de foro. S. Nicolai castellani.

Anno Incarnat. Dominicæ 1124; indict. xu, epact. xx. >

Syllabus abbatum S. Martini Laudunensis
I. Galterus primus abbas in episcopum Laudunen-
sem est assumptus. Obiit 1153, atque in Præmon-
stratensi ecclesia sepelitur.

11. Garinus Britto ab anno 1149 ad 1170
III. Bartholomæus de Mons, 1170-1179.
IV. Galterus Testart, 1180-1185.

V. Ticelinus, vel Thiscilinus nepos primi Galteri, 1186-1189.

VI. Wido, vel Guido de Spernaco, 1189-1191.
VII. Ægidius de Marsi, 1195.

VIII. Oilardus de Domno-Martino, 1195-1204.
IX. Wilbertus Branensis, 1204-1207.
X. Renaldus de Ribemonte, 1209-1210.
XI. Walterus de Regia valle, 1212-1228.
XII. Hugo.

XIII. Joannes de Saisinqurte, 1213.
XIV. Galterus de Duaco, 1243.
XV. Joannes quondam abbas Clarifontis.
XVI. Joannes de Betunia.

XVI. Gerardus de Festieux, 1248-1254.

XVIII. Joannes de Reneuille.

XIX. Joannes de Burceio, 1261.

XX. Petrus de Petrigny, 1261-1267.

XXI. Willlelmus de Marla.

XXII. Joannes Destres, 1269-1286.
XXIII. Milo de Curigni, 1300-1311.

XXIV. Joannes de Castellione. Hic anno 1553 electus abbas Præmonstratensis; hoc munere decennio præclare functus obiit anno 1343, xvi Kal. Maii, ibidem sepultus ante majus altare. Necrologium S. Martini.

XXV. Joannes de Brueriis, 1340.

XXVI. Joannes de Malbodio, 1347-1348.
XXVI. Bertrandus de Roseto, 1358.
XXVIII. Joannes Benedictus, 1392-1401
XXIX. Joannes Vairetus, 1415-1430.
XXX. Balduinus Branensis.
XXXI. Petrus de Ponte, 1447-1461.
XXXII. Jacobus le Noir, 4480.
XXXIII. Joannes Poulallier.
XXIV. Joannes Buquet, 1524-1526.
XXXV. Adrianus Pelletier, 1527-1529.
XXXVI. Amatus de Fonte, 1530-1545.
XXXVII. Carolus cardinalis a Lotharingia, 148.
XXXVIII. Anthonius Viscontinus, 1565-1588.
XXXIX. Claudius Basin.

[blocks in formation]

XL. Nicolaus le Saige, 1615, obiit 1645, 13 April. XLI. Julius Mazarini cardinalis, 1645 (61). Illustrium auorumdam S. Martini Laudunensis ca- C nonicorum indiculus.

Galterum de Mauritania ex decano episcopum Laudunensem, post canonicum Sancti Martini exstitisse subinferre videtur Necrologium ipsius Ecclesiæ Idus Julii obiit dominus Galterus de Mauritania hujus Ecclesia canonicus quondam episcopus Laudunensis, etc. In eadem San-MartiLiana ecclesia hoc epitaphio donatur.

Hic tego Galterum, quod delego, mutaque petra
Præsulis acta loquor, pro lingua sunt mihi metra.
Consilio, monitis, virtutibus, hoc modo vita.
Rexit, correxit, erexit oves et ovile.

Infuit huic pietas, sale sed condita rigoris,
Torpida ne fieret virtus et egena saporis.
Abstulit hunc mundo divisio discipulorum.
Vival in æternum meritis adjutus eorum.

Godescalcus canonicus Sancti Martini Laudunensis, tum Montis Sancti Martini abbas, ac tan lem episcopus Attrebatensis. Necrologium : « vi id. Aug. Godescali Attrebatensis episcopi hujus Ecclesix canonici, qui inter cætera beneficia episcopalia vestimenta, calicem aureum, pelves argenteas, urceolos, candelabra nobis dedit, sub anathemate prohil.ens ne quis ea ab ecclesia alienaret. Baronius Annal. tom. XII, ad annum 1148, locuples habet de Godescalco testimonium.

Concordatus fit episcopus Eduensis. Necrolog. al XJ Kal. Aprilis.

[blocks in formation]

-

(103) CAP. VIII. - Percussus occubuit. Dies necis Galdrici episcopi in Necrologio Laudunensi commemoratur. Sexto Kalend. Maii obitus Waldrici episcopi, etc. Hic vir magni cordis, et strenuus in sæcularibus, qui civium exigente superbia, suis quibusdam legibus privatis regéntium, per illustrem Francia regem aliosque...... Laudunenses procuravit cassari communiam, etc. Et descriptis quæ a Guiberto enarrantur, subinfert idem Necrologium : Hæc et alia quamplurima ad tam immane scelus pertinentia, memoratus abbas (Guibertus) qui his diebus præsens aderat plena fide et veritate conscripsit. In hujus igitur tanti ac tam miserabilis flagitii D lamentabilem memoriam, statutum est in capitulo nostro anniversarium dicti pontificis, singulis annis celebrare.

(104) CAP. IX. Prominenti eorum, quam sic vocitant repa. Repam ornamentum quoddam auro argentove confectum, coronidis instar, tumulis sive loculis sanctorum appositum, S. Audoenus subindicare videtur lib. 1. Vitæ S. Eligii cap. 32. Fecit quoque (Eligius) et repam in loco anterioris tumuli, et altare secus ad pedes S. martyris fabricavit.› At vero repam ac crepam synonima fore subdubitat animus, siquidem ille ipse Audoenus lib. 11 cap. 39, sub finem, profert ista de S. Bathildė: Jussit 653

(61) Numericas annorum notas, prout in chartis Mortuoiogiove perhibent ir, apposuimus.

« VorigeDoorgaan »