Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

habuisse thesaurum S. Mariæ. Aut illum redde, aut purga te sicut obtulisti judicio aquæ, aut suspenderis sicut concessisti. De his tribus tibi optionem concedo. Respondet Anselmus nec se habuisse thesau rum, nec judicium aquæ proinde facturum. Tunc episcopus convocato generali conventu clericorum, militum et civium, causam profert in medium. Communi omnium sententiam judicatur, ut quod miser ore proprio statuerat compleretur. Protinus de monte in vallem deducitur, et in arboris ramis suspenditur, evidens documentum præbens omnibus, quod Deus nolit impunitum dimitti, qui Matri suæ injuriam fecerit.

eum relinquere vadunt cum eo, præceperat enim A tibi coram omnibus quod non credo tibi, te non episcopus ut caute custodirent eum. Prostratus ille pedibus abbatis rogat ut secum ad episcopum eat. Acquiescit abbas et cum eo ad episcopum vadit. Prosternitur ille pedibus antistitis, obsecrans vitam et membra sibi concedi. Cui episcopus, quis enim, inquit, te persequitur? Redde thesaurum dominae meæ sanctæ Mariæ, et quocunque volueris liber proficiscere, Anselmus consueto more imprecatur sibi, ut sic suspendatur sicut Judas, qui Deum tradidit, si aliquid exinde habuerit. Tunc præsul: Palam est, inquit, le mentiri; quia lapides castellano reddidisti, et mihi reddere noluisti. Sponte vero tua mihi promisisti, quod si tibi exinde non crederem, judicio que te purgares, aut si facere nolles, concessisti pu- ‹ blice ut suspenderis. Elige ergo quod volueris. Dico

[ocr errors]

Hæc sunt quæ tempore domni Bartholomæi episcopi contigerunt Lauduni,

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

AD OPERA QUÆDAM V. GUIBERTI DE NOVIGENTO NOTÆ ET OBSERVATIONES

AD LIBRUM DE LAUDE SANCTE MARIE

561 Fragmentum ex lib. 1 S. Paschasii Ratberti De partu Virginis. Quod Deipara Virgo maculam originalis peccati minime contraxerit.

B

prius creantur quam corpora, posset Deus cuipiam spiritui optionem dare qua vellet procreari ex matre. Quod si fieret, quam, putas, ille personam sibi ipsi consciret? De corporis forma ac habitudine siTeam. Quid honestatis, quid prudentiæ animo ejus comportaret? nihil procul dubio illi adimeret, quò ipsa aliis invidiosa non esset. Si sic hominis spiri ́tus, civitatem virginalis uteri, quam sibi fundat Al

perornat Spiritus? » Ex hoc loco quid inferri possit, si diligentius advertatur, neminem ullam de illibato Virginis conceptu dignius fuisse arbitratum în con fessum veniet.

(1) CAP. VIII. Cum actuali abolevit originale peccatum. Qui cursim et visu tantum prælibaret hæc verba, posset ita præfestinatim argutari : Spiritus sanctus in Virgine peccatum abolevit, proinde fuerit in Virgine aliquando hoc peccatum fateri necessum est. At penitius inspicienti argutiolatissimus, quo potentior est, nonne Der multo magis isthæc frivola est atque inanis; etenim regeri posset hoc modo: Si cum actuali abolevit originale peccatum, ergo et abolitum est actuale; si autem actuale abolitum, exstitisse aliquando in Virgine concludas. oportet. Verum frítinnire est atque plane eftutire sic loqui; siquidem pluribus in locis abbas noster de puritate Virginis immaculata, deque ejus ab omni sorde immunitate mentem aperit suam : unde contra sic ago : In Virgine sancta peccatum actuale, quod in ea nusquam fuit ex sensu Guiberti, Spiritus S. prædicatur abolevisse, quidni et originale, quod nunquam fuerit ex mente ejusdem abbatis, Spiritus sanctus non aboleverit?

Attende, quæso, verba cap. 5, col. 551 Certe si secundum Platonicam sententiam spiritus nostri

Sed enim mirum in modum Guiberti sensum il-lustrabit beati illius acerrimi Ecclesiæ propugnatoCris, Paschasi Ratberti Corbeie antiquae abbatis sententia; sane singularis est et exosculanda : cumque hactenus aureum prorsus tanti viri opus De partu Virginis delituerit, donec a nobis publicum fiat, pergratum iri puto vetustioris theologiæ studiosis, si fragmentum prolixius attexam :

1 At vero beata Maria, licet ipsa de carne peccati sit nata et procreata, ipsaque quamvis caro peccati fuerit, non tunc jam quando præveniente Spiritus

nem et decoxit, ut esset sanctior quam astra cœli. Porro quando virtus Altissimi totam eam adumbravit, factum est ut ejus in utero veniens Verbum, quod erat in principio sempiternum apud Patrem, caro fieret ex tempore, et habitaret in nobis.

Audiant igitur novi disputatores, et investigatores novi et inauditi partus; audiant et intelligant primum, quia viri sunt, quomodo bene disputare queant de natura et sexu mulierum. Deinde recogi. tent, ut qui naturam requirunt, et communem legem nascendi, ubi totum divinum est et ineffabile, divina virtus quod operatur. Generationem ejus quis enarrabit? (Isai. LIII, 8.) Nam quis hoc loco pro impossibili accipitur, quia nemo sanctorum est, qui non dico divinam, verum etiam qui humanitatis ejus generationem ad liquidum queat enarrare, quamvís utrasque omnes debeant credere? Hinc ergo colligitur quod superstitiosa sit istorum concertatio, et superflua disputatio, qui dicunt ostia ventris et vulvæ cum aperuisse, et colluvionem sanguinis ut cæteri omnes, et secundarum spurcitias post se traxisse; in quibus omnibus gemitus et dolor multiplicatur, tristitia, et ærumnæ augentur, ut nemo sine his pariat filium. Sed absit a cordibus fidelium, ut tale aliquid suspicentur de Maria virgine, quæ pro maledictione primæ originis benedictionem attulit mundo! Unde et ipsa siquidem, ut dixi, ab angelo benedicta prædicatur in mulieribus, et salutatur officiosissime ut Mater Domini præ omnibus glo

sancti gratia ab angelo præ omnibus mulieribus A in eam advenit, totam defæcavit a sordibus Virgibenedicta vocatur: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in le, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 35). Alioquin si non eodem Spiritu sancto sanctificata est, et emundata, quomodo caro ejus non caro peccati fuit? et si caro ejus de massa primæ prævaricationis venit, quomodo Christus Verbum caro sine peccato fuit, qui de carne peccati carnem assumpsit, nisi quia Verbum quod caro factum est, eam primum obumbravit, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi eam totam possedit? Propterea vere caro jam non caro peccati fuit, in qua Deus se totum infudit, et Verbum quod caro factum est, sine peccato ad nos venit, qui jure non solum legem naturæ vitiatæ in nascendo non tenuit; verum nec legem primæ originis quam haberent B feminæ, si mandatum servasset mater omnium Eva in paradiso. Alias autem quomodo, Spiritu sancto eam replente, non sine originali peccato fuit, cujus etiam nativitas gloriosa catholice in omni Ecclesia Christi ab omnibus felix et beata prædicatur? Enimvero si non beata esset et gloriosa, nequaquam ejus festivitas celebraretur ubique ab omnibus. Sed quia tam solemniter colitur, constat ex auctoritate Ecclesiæ, quod nullis quandoque naturæ subjacuit delictis, neque contraxit in utero sanctificata originale peccatum. Unde, etsi Jeremiæ dies atque Job maledicta pronuntiatur, dies, inquam, nativitatis eorum, dies tamen quando inchoata est felix Mariæ nativitas, beata pronuntiatur et colitur religiose satis. Quod si in peccato esset, jure maledicta Criosa, nec non et ab Elizabeth in Spiritu prophetiæ diceretur et gemebunda, potius quam benedicta, quando nuntiatum est patri 562 ejus quod nata esset in sæculo. Nunc autem, quia universam benedictione sua beata virgo Maria illustrat Ecclesiam, non merito sanctificata in Spiritu sancto colitur veneranda? Nullius igitur nativitas celebratur in mundo, nisi Christi et ejus, atque beati Joannis. Sic et beata virgo Maria nisi in utero matris sanctificata esset, minime nativitas ejus colenda esset. Nunc autem quia ex auctoritate totius Ecclesiæ veneratur, constat eam ab omni originali peccato immunem fuisse, per quam non solum maledictio matris Evæ soluta est, verum etiam benedictio omnibus condonatur. Quod si præclara sanctissimæ Virginis Nativitas universaliter tam sancta et tam gloriosa Jure colitur et veneratur, quanto magis ipsa quando ab angelo jam gratia plena officiosissime salutatur? Nam cum dicit ei: ave, cœleste venerationis obsequium exhibet, cum autem dicit gratia plena, ex integro iram exclusam ostendit et restitutam gratiam declarat. Cum dicit benedicta tu, fructum benedictionis demonstrat, quia quando Spiritus sanctus

D

benedicta (Luc. 1, 42) pronuntiatur, et benedictus fructus ventris (Ibid.) ejus creditur et veneratur. Ergo in qua, et per quam tanta benedictio effloruit, et gratia manavit, non est credendum quod ejus puerperium doloribus et gemitibus more feminarum subjacuerit. Et quia beata Dei Genitrix tristitiis non subjacuit et ærumnis, libera ab omni maledictionis nævo fuit, quam Spiritus sanctus adimplevit, et totam Domino dedicavit, quam virtus Altissimi obumbravit, et ex sanctificata carne Virginis Verbum carnem assumpsit, et connivit in unitate personæ. › Et multis interjectis virgines alloquens: Eximix pietatis honor et decus virtutis, beatissimæ Virginis pudicitiam prædicate incorruptam, et incontaminatam, et ab omni contagione primæ originis alienam, ›

etc.

Denique sub finem: In qua (Virgine) vexilla vir tutum micarunt, nullum peccatum primæ originis viguit.

Huc usque Paschasius, qui Carolo Magno imperante florebat, nempe duobus sæculis ante Guiber

lum.

AD LIBROS DE PIGNORIBUS SANCTORUM

pag. 42. E. 2. n.

(*) Epist. 'nuncup. — Sancti Symphoriani abbati ▲ lib. 11 Vitæ S. Anselmi. Videsis quæ ad Vitam B. Odoni. Hic postea episc. Belvacens. consecratus est Lanfranci, ipsius operibus præfixam, adnotavimus, sub an. 1135 (Anto. Loysel., Commentar. Belvac. pag. 98). Abbatia vero S. Symphoriani exstat Belvaci a Drogone ejusdem urbis antistite fundata 1035 quam monachi Benedictini possident. Plura de SanSymphoriano cœnobio scire cupis? adi Louvet. Hist. Belvac. tom. I, atque Ant. Loysel., ubi supra pag. 252 et 301.

In hoc De pignoribus sanctorum tractatu Guibertus, non profane, non lucri gratia, sed religiose, sed secundum scientiam, sed spiritu colendas esse sanclorum exuvias haud imperite contendit. Nec mirere si prolixis adeo sermonibus in reliquiarum falsarios, adinventores, ac specie pietatis easdem populo venerandas exhibentes, invehatur. Etenim hac ipsa tempestate tot et tam diversi irrepsere pestiferi errores, et tam nefanda pecuniarum libido ecclesiasticos religiososque viros, quo celebriores suas redderent ecclesias, cepit, obcæcavit, ut non mirum si auctor eas pluribus in locis hujusce tractatus exagitare videatur; nedum pietatem, cultumque reliquiis velit denegari, imo vero ad religionis Christianæ accessionem, gloriamque Dei adaugendam plurimum conferre profiteatur. Cæterum si quid, ait ille in præfatione, senserim ex fide, sensa tota fidei securitate protulerim, si quis melius sentiat velim. ›

(3) Cui non semel Augustinus, sed locis pluribus refragatur. Tomo IV, De sermone Domini in monte, c. 20; et t. VI Cont. Adimantium. 1. 1. 1, c. 17.

(*) Abbatem quemdam, quem sanctum Pyronem lectio illa agnominat. Simile quid habes, cap. Audivimus, De reliquiis et veneratione sanctorum. ‹ Audivimus quod quidam inter vos, diabolica fraude decepti, hominem quemdam in potatione et ebrietate occisum, quasi sanctum (more infidelium) vene

rantur. >

(6) CAP. I. Quid dicam de iis sanctis, quorum finis, aut est in malo propatulus, aut latet utrum bonus an malus, etc. Ea de re capitulare Aquisgranense 42 Ut falsa nomina martyrum, et incertæ sanctorum memoriæ non venerentur. Cui rei illustrandæ documentum concilii Africani can. 50, facit mirum in modum Placuit ut altaria, quæ passim per agros et per villas, in quibus nullum corpus vel reliquiæ martyrum condita probantur, ab episcopis qui locis eisdem præsunt, si fieri potest, everiantur. Si autem hoc, propter tumultus B populares non sinitur, plebes tamen admoneantur ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione devicti teneantur. Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut reliquiæ certæ sunt, aut origo alicujus habitationis vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quæ per somnia, et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnino reprobentur. ›

(7) CAP. I. Sit itaque videre pontificum, sit populi Dei videre custodum. Unde capitul. Caroli Magni cap. 28: De ecclesiis, seu sanctis noviter, sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, minime venerentur. Imo concil. Lateran. iv, cap. 62: C‹ Inventas reliquias de novo, nemo publice venerari præsumat, nisi prius auctoritate summi pontificis fuerint approbatæ. Prælati vero de cætero non permittant illos qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in plerisque locis occasione quæstus fieri consuevit, › etc. Trident. concil. sess. 25, De invocatione, veneratione et reliquiis sancto

rum.

(8) CAP. I. Hos plane qui scrophas circa jugulum, aut uspiam in corpore. Scrofæ seu scrofulæ, sive etiam strumæ, ‹ quas Græci opadas appellant, glandia (quæ ab eadem gente adenes dicuntur) sunt obdurata, quibus collum, axillæ, et inguina frequentissime occupantur. Paulus Ægineta, De

(5) CAP. I. Nec illud excidit quod Lanfrancus, etc. Quid elicere velit auctor noster sane non video. 563 Verum equidem est B. Lanfrancum aliquandiu, quod annua celebritate'S. Elfegum prædecessoem suum populus percoleret, non probasse; at ubi olloquium cum sanctissimo discipulo Anselmo habuit, scrupulum submovit omnem, jussitque cele- D arte med. lib. IV, cap. 53; Aristot., De part. animal.

briori cultu S. Elfegum venerari. ‹ Quam quidem historiam non solum plano dictamine ad legendum, verum etiam musico modulamine ad canendum a jucundæ memoria Osberno, Cantuariensis Ecclesiæ monacho, ad præceptum illius nobiliter editam ipse sua prudentia pro amore illius martyris (Elfegi) insignivit, insignitam auctoravit, auctorizatam: in Ecclesia Dei legi cantarique instituit. Eadmerus

lib. vi, cap. 21 et 23; Hippocrat., lib. De gland.
sect. 3, init.; et De affect. sect. 5, post med. De
diversis strumarum generibus Bartholom; Perdulcis
lib. xiv, cap. 27. Curandi autem pestiferi struma-,>
rum morbi prærogativam regibus Francorum divi-
nitus esse concessam, tradunt scriptores; et hæc
hodieque perseverat.

Cæterum quia complures in hoc argumento desu

dasse scio, atque adeo multiplices occurrunt opinio- A fractionem dixerit. Quando discooperto calice se nes, ab his haud inconsulto (ampla licet fandi suppetat materies) expediendum me putavi. Legant qui voluerint neotericos auctores, Hubert. Morum lib., De sacris unctionibus, cap. 5, qui feliciter admodum (si quid judico) hac de re scripsit. Et Guillel. Du Peyrat, lib. i Hist. Eccles., cap. 56 et seq. Ritus vero qui suo ævo observari solebant exaravit Stephanus de Conty Corbeiensis cœnobita decretorum doctor, Historia ms. regum Francorum Prædicti reges singulares, quilibet ipsorum fecit pluries miracula in vita sua, videlicet sanando omnino de venenosa, turpi, et incommoda scabie, quæ Gallice vocatur écrouelles. Modus sanandi est iste: Postquam rex audivit missam, affertur ante eum vás aquæ plenum, statim tunc facit orationem B suam ante altare, et postea manu dextra tangit infirmitatem, et lavat in dicta aqua. Infirmi vero accipientes de dicta aqua, et potantes per novem dies jejuni cum devotione, sine alia medicina omnino sanantur. Et est rei veritas, quod innumerabiles sic de dicta infirmitate fuerunt sanati per plures reges Francia. Vivebat Stephanus anno 1400. At vero ejusmodi ritus obsolevisse, testis est qui supra Du Peyrat, cap. 61. Qui quidem cap 60, post med., ex verbis Guiberti: Me ei cohærente, et etiam prohibente, conjicit ab eleemosynis fuisse regi Ludovico Grosso cui conjecturæ quominus assensum præbeam prohibet ipsemet Guibertus: siquidem hac fuit dignitate auctus, num in vita ubi minutatim suos actus percurrit, officium illud præterisset? C Non facile credi potest.

Notandum tandem est, auctore nostro antiquiorem hactenus (quod sciam) qui de hacce regum` nostrorum prærogativa disputarit, reperiri nemi

nom.

* (*) GAR. II. Mulier quædam ad ecclesiam proprium infantulum suscipiendæ causa communionis adduxerat. Vides ad hanc tempestatem et ultra (nti mox demonstraturi) infantibus communionem corporis Christi in ecclesia administratam. Adi, si placet, B. Lanfranci epist. 53, et observationem nostram ad eamdem; Arcudium lib. 1 De Eucharistie sacramento. Qui vero ipsis infantibus ac potissimum recens aqua Christiana tinctis traderetur sacra communio, indigitat epistola ad S. Florentii abbatem Gilbertus Pictaviensis antistes, quam 564 quod plurimum illustrandis Ecclesiæ antiquis institutionibus conferat edere juvabit :

[ocr errors][merged small]

D

cognoscens errasse, positis in calicem vino et aqua, non modo super calicem, verum etiam super panis hostiam consecratam, sacra consecrationis verba iteravit. Pro quo facto quid vobis, quid illi presbytero, quid de illa hostia faciendum sit, quæritis. Nos autem non ex sensu nostro novum aliquid, sed quid a prudentibus viris super simili casu consilium olim audivimus, hac a vobis quæsita responsione commemoramus. Cum enim simile factum ad aures quorumdam prudentium pervenisset, presbyterum de negligentia corripiendum judicaverunt, et con ventum pro ipso oraturum providerunt. Hoc igitur exemplum securi consulimus, ut presbyter vester ad tempus oblationis hostia abstineat, et interim quibus providebitis sive jejuniorum, sive aliis corporis castigationibus, et non tantummodo suis, verum etiam vestris, totiusque conventus orationibus expiatus, mereatur offerre. Cui tamen, non de erroris conscientia, quæ, cum est contumax, hæresis dicitur, sed ex illusionibus, quæ sæpe recte credërtium lumbos implent, hujus oblivionis contingit casus; brevior tempore, initio, passione, castigatione hujus poenitentia poterit esse. Quoniam vero in altero, sive panis, sive calicis sacramento, post illas quæ ex more fiunt per presbyterum consignationes, totus est Christus, a jam consecrati panis reconsignatione omnino debuit abstinuisse, et a vini et aquæ in calice prius vacuo, infusione, satisfacere potuit; et sine illa sacrorum verborum iter.tione in sacramento panis, Christo communiëasse, quoniam et pueri baptizati in solius calicis, et infirmi in solius panis sacramento sæpe cummunicant, et nihilominus, quantum ad rem ipsam, et ad încorruptionis futuræ sacramentum, accipiunt quantum illi a quibus, in utroque, panis scilicet et calicis sacramento, in Ecclesia de ipsa mensa Dominica Christus assumitur. Hæc ad inquisitionem vestram, etsi minus plene, tamen fideliter respondemus, de vestra charitate confisi, quæ, quod parum est, reputat multum, et quod mutilatum, perfectum. Addentes quod nos ipsi, ne hujusmodi oblivionibus sive ministrorum nostrorum, sive nostris possimus decipi, facere consuevimus. Cum enim ministri nostri vinum in calicem oblaturi infuderint, de miscenda vino aqua non eis credimus, nisi jam oblato nobis pane et offerendo calice, vel ipsi præe oculis nostris aquam infundant, vel nobis aquamanili tradita, eam calici misceamus. Sic enim et minister sacerdos manet indubius, et sine oblivionis cujusdam casu indemnis.

Quam epistolam morum gravitate atque eradione, scriptisque clarissimus Nicolaus Camusai, Ecclesiæ Trecensis canonicus, mihi amicissimus ultro concessit: et hanc e veteri eruit Grandimontensis ord. Rituali. Consona his docet Hugo Vietos rinus De sacramentis lib. 1, c. 20: Pueris recens. natis idem sacramentum in specie sanguinis est ministrandum digito sacerdotis ; quia tales natura

cantant matutinas laudes, primam quoque simul, et septem psalmos cum lætania, reliqua psalmodia interim dilata.

liter fugere possunt, etc. Circa infirmorum com- A secedunt deinde ad altare Sancti Benedicti, et ibi munionem observare pretium operæ est quod Arcudius ubi supra, cap. 56, refert, Græcos sacratissimam Eucharistiam, quam præparant pro infirmis in cœna Domini per modum viatici, sanguine Domini tingere solere. Et morem istum quibusdam in locis Ecclesiæ Latina receptum constat ex concilio Turonensi (refert Burchardus lib. v, cap. 9): Ut presbyter habeat pyxidem aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a sæculo. Quæ tamen sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo corpus et sanguis Domini proficiat tibi. › Concilium Bracharense II, nihilominus can. Jinterdixit sacerdotibus, Eucharistiam vino madidam populis pro complemento communionis porrigere. Legendus bac de re Radulphus de Rivo de canon. observant. lib. Propos. xxIII, sub finem; qui affatim testimonja subministrat.

Statutum adjicerem, ordinis Cluniacensis, ni infra de morte proximis agens integrum proferre deberem. Temperare attamen mihi non possum quin quantum curæ, quantum nitoris, quantumque venerationis et observantiæ præstare soliti fuerint Benedictini erga augustissimum. Eucharistiæ sacramentum, huc attexam, nempe caput 55 antiquorum statutorum Cluniacensium abbate S. Hugone condi

torum.

De Hostiis quomodo fiant.

De his quæ pertinent ad Eucharistiam sacrosancti mysterii, quia dignum est, 565 ut cum summa re-i verentia et diligentia gerantur, consequens est ut ipse quoque gerendi modus non laceatur. Cum enim quotiescunque oportuerit, eas fieri sit necesse, præcipue tamen ante Domini Natalem, vel sanctæ Resurrectionis diem fieri solent. Cum autem brumali. in tempore prolixiores sint noctes, licet ante prandium fratribus operari amplius; nam post prandium hujusmodi opus gerere non licet.

[ocr errors]

‹ Deinde illi tres qui sunt alicujus ordinis induunt se albis, et humeralibus, ut supra dictum est de famulo: sunt enim albæ, et amictus quidam buic solo negotio deputati; quorum unus farinam conspargit, et vehementissime compingit super tabulam nitidissimam habentem limbum in eircuitu, aliquantulum in circuitu superficie, altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergunt eam aqua frigida, quia inde fiunt hostia candidiores; a duobus vero reliquis hostiæ formantur. Aqua vero non in alio vase defertur, quam in quo solet ad missas deferri Ferramentum, in quo sunt B coquendæ, caracteratum tenet conversus, manusque induit chirotecis. In ferramento possunt simuł............... hostiæ poni; unde inter bajulum ferramenti, et formatores hostiarum, ponitur tabula, et super hanc duo sunt pali/infixi, super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur ferramentum ad hostias imponendas; quæ non fuerint coctæ culte!!o abraduntur, et cadunt. in disco deorsum in tabula imposito, et. linteo jugiter cooperto, nisi quando bostiæ abraduntur.

Frumentum de quo faciendæ sunt hostiæ, quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur; nec per alias personas quam per Ipsos fratres colligitur; deinde in saccum non qualemcunque, .sed qui ad hoc solum de bono panno D consutus est, reservatur. In quo colligatum comunendatur uni famulo non lascivo, qui portans illico ad molendinum molam, lavat, utramque, operitque sursum et deorsum cortinis; seipsum induit alba, et super caput mittit et alligat superhumerale idem amictum, ut nil de facie præter oculos possit apparere. Ita ergo molit ; ita farinam cribrat, primo cribro quoque diligenter abluto.....

[ocr errors]

Major ecclesiæ custos si non est sacerdos vel diaconus, vicarium sibi quærit. ad. hoc opus perficiendum; duos etiam alios de bis ordinibus, hujus rei gnaros perquirit, accepta. licentia a priore et unum conversum; hi quatuor finitis nocturnis se calciant, facies manusque lavant, et capita pexunt :

,

[ocr errors]
[ocr errors]

...Canunt psalmodiam quæ remansit, et si voluerint horas de Sancta Maria; ad alias omnino horas tenent silentium et summopere cavent ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquomodo ad hostias pertingere possit. Solus conversus, si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit; qui faciunt focum nonnisi de aridis lignis, et ad hoë de industria præparatis. Ipsi autem hostiarum operarii eo die non cum fratribus, sed potius eum servitoribus reficiunt,, et pro tanti laboris levamine, habent de apocrisiario ad prandium pictantiam et pigmen-. tum, › etc.

[ocr errors]

Hæc oro revolvant, ac tota mente tacitus perspiciant qui divinam rem hancce minus circumspecte, imo non secus el cætera sæculi negotia atque artesinfimas pertractant.

(1) Car, IL Et puerulus rerum adhuc^om–› nium inscius, etc., exclamat ad matrem, etc.‹ Simi liter evenit in Andegavensi civitate, › ete., inquit Robertus de Monte in Chronico. Vide sub an num 1182.

-(1) CAP. HI, § I. → Ut etiam Matris Dominice corpus resurrectione glorificatum dicere non audeat. Uti, produnt antiqua martyrologia Usnardi, die 15 Augusti : Dormitio sanctæ Dei genitricis Maria. Cujus sacratissimum corpus, etsi (non invenitur › super terram, tamen pia mater Ecclesia éjus vene- › rabilem memoriam sic festivam agit, ut pro condi- ́ tione carnis eam migrasse non dubitet. Quo autem venerabile illud Spiritus sancti templum nutu et consilio divino occultatum sit, plus elegit sobrietas Ecclesiæ cum pietate nescire, quam aliquid frivolum et, apocryphum inde docendo tenere Hæc Usuardus. ‹ Porro Dei. Ecclesia (infert Baronius nota-Marty

« VorigeDoorgaan »