Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

19); ubi patenter ostendit se non pro Judæis, sed A præfato Sansone archiepiscopo pontifex Ambianenpro Christianis eos composuisse: sic et ipsas sanclas credo gaudere, quod ad hujusmodi monachos ecclesia, quam construxerunt, pervenerit, et ad sustentationem eorum possessiones earum Dominus pervenire concesserit.

:

Cum vero superius dictum sit novem abbatias a domno Bartholomæo episcopo constructas esse, quaTum nullam invenit si quis diligenter consideret, et hanc vere decimam fore pronuntiabit, quæ ante tempus suum plusquam trecentis annis constructa, sed tempore suo a religionis calore tepefacta, rursum per se, divina præstante gratia, intromissis monachis noscitur esse restructa et renovata. Quæ renovatio facta est anno Dominicæ Incarnationis 1127.

[ocr errors]

CAP. XXIV. Quam dilata sit major ecclesia
Sanctæ æ Mariæ sub Bartholomeo pontifice,

[ocr errors]

sis; sicque intra duos annos duæ civitates, Catalaunensis, et Ambianensis acceperunt pontifices filios et nutritos Ecclesiæ Laudunensis. Non immerito ergo superius dixerim, in ecclesia Laudunensi illam Aggæi prophetæ sententiam completam fuisse, qua dixit: Magna erit gloria domus hujus secundæ, magis quam primæ (Agg. 11, 10). › Quoniam revera et in episcopatu Laudunensi plurima quæ prius non fuerant monasteria accreverunt, et de ipso multa plura per orbem terrarum novæ institutionis, quasi novæ lucis fulgore splendentia pullulando processerunt. A tempore si quidem sancti Genebaudi, primi Laudunensis episcopi, cum quadraginta tres episcopi post eum fuissent usque ad domnum Bartholomæum B episcopum, et ipse quadragesimus quartus eis successisset, non legitur tot miracula per sanctam Dei Genitricem in ecclesia Laudunensi facta fuisse, sicut in diebus hujus Bartholomæi. Tempore, tamen Helinandi, qui ante domnum Bartholomæum quintus ejusdem urbis episcopus fuit (id est xxxviii), quoddam miraculum in eadem ecclesia contigit, quod hic dignum duximus memoriæ scribendo man dare.

Cum autem in construendis aliis monasteriis præfatus episcopus tantum studium habuerit, facile credi potest, quod de majori ecclesia Sanctæ Mariæ, in qua pontificalis sedes posita est, maxime laboraverit, ut redditus ejus augmentarentur. Et, quamvis aliam religionem ibi ponere nequiverit, non enim facile canonici ejus antiquos mores mutare cogi poterant, tamen sic eorum priores redditus, studuit ampliare, ut magna parte anni eos pariter in refectorio comedere instituerit, 555 quotidianumque eis victum ubertim et ditissime providerit, ita ut ipsi canonici testentur quod pene duplo, quam prius præbendas eorum ditaverit, sicut in privilegiis 9 ejus, quæ in eadem ecclesia continentur, potest inveniri.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAP. XXV. De Guidone Catalaunensi episcopo. Illud veliam ad laudem et honorem Laudunensis Ecclesiæ domnique Bartholomæi pertinet quod dom mus Guido, vir.nobilissimus, quem idem episcopus canonicum et, decanum majoris ecclesia Sanctæ Mariæ fecerat, cum adhuc ætate juvenili floreret, pro religione, tamen, et devotione sua, quoniam et castitatis amator, et ecclesiastici officii assiduus frequentator, fama preconante, esse ferebatur, ad episcopatum Catalaunensis urbis eligitur, et a domno Sansone Remorum archiepiscopo consecratur. Qui ad sedem suam veniens, quemdam Laudunensis D Ecclesiæ juvenem clericum, nomine Haimonem, qui secum abierat, mox in ipso primo consecrationis suæ anno, sedis ejusdem archidiaconum fecit, sicque civitas Cafalaunensis de Ecclesia Laudunensi, uno eodemque anno, et episcopum et archidiaconum bahuita 50109 09 Joine

Zign CARDXXVI. De Theoderico Ambianensi. 5.5
Sequenti etiam anno domnus Theodericus, qui
primo fuit monachus cœnobii Sancti Nicolai in diœ-
'cesi Laudunensi, postea vero, ut supra dictum est,
abbas Sanet Eligi Novionensis consecratus est a
ib,ensaogaos comin¿9 751 bized ursie la ausing
(58) Hoc refert, miraculum Guibertus ab. De laude
(59) Mulierem hanc vocat Theodebertam.

19

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

in domo .communi habitare fecerunt. Cum non multo post turpis infamiæ rumorper multorum ora volitare, atque in dies augmentari cœpit, juvenem illum relieto propriæ uxoris thoro, soceri adulterina fraude violare cubile matreque cum filia abuti illicite. Quod ubi ad matronæ illius aures aliquorum relatione pervenit, inestimabilis vi doloris intrinsecus attacta, et falsi criminis impositione turbata, profunda cœpit animositate revolvere, qua arte criminis hujus nevum a se valuisset detergere. Cumque miris machinationibus sui præ dolore impatiens, peneque extra se posita interius æstuaret, diabolica tandem inspiratione infecta atque infectione armata, deliberavit animo, innocentem jam rea exstinguere, id solum suæ infamiæ seductione diabolica remedium sperans. Et ecce jam hiemali ingruente algore, vindemiale et autumnale tempus transierat; quo scilicet multi de diversis partibus ad colligendas sub mercede vindemias illa solent in loca confluere. '.'*

Ex his itaque duos pauperes sibi eligens, data pro optione mercede, fidem ex eis infidelis exegit, ut commissum silentio tegerent, atque ad committendum crudele et nefandissimum scélús, sicut menté volvebat, dexteras præpararent. Designavit igitur B. Mariæ, cap. 10.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

1

locum, determinavit diem et horam, quo videlicet A rius in unctione sancti Spiritus irroratus. Hic ergo. de abditis latenter, exsurgentes, innocentis subito data sententia igne cremandam adjudicavit. Quo ille guttur invaderent et suffocarent. Sed jam funestus judicio audito, instigantibus etiam defuncti amicis, ille imminebat dies, cum mane hora diei prima, vir implere statim quod judicatum fuerat, maturavit. ejus, sicut quotidie consueverat, in suam procurationem exivit, familia huc illucque dispersa est, filia quoque foras egreditur. Remanserunt 556 soli Adam et Eva, agnus innocens et sæva leæna. Intraverunt etiam latenter, illa tamen procurante, prompluarii secreta duo prædicti pauperes. Tandem mulier convenientem destinati sceleris nacta horam, blandis primum intermistis colloquiis, demum præcipit ut ad interiora promptuarii descendens vinum deferret. Ille nihil mali suspicatus, simpliciter quasi matri obtemperans, accepto vase festinus ad interiora descendit. Cumque vinum in vase susciperet, illi subito de abditis exsurgentes, guttur innocentis invadunt, et continuo suffocant, susceptumque, domina jubente, inter manus ad lectum deferunt, coopertumque propriis vestimentis quasi dormientem componunt.

Interea vir domum regreditur, filia, familiaque ad horam prandii revertuntur. Præparatis omnibus, mater filiæ præcepit ut virum suum excitet. Quæ festina ad lectum jacentis accedens, et exstinctum inveniens exclamat. Commoti ad vocem clamoris omnes pariter irruunt, postpositoque prandio ad funeris exsequias convertuntur. Fama protinus, totam complet regionem Albuinum, paulo ante sanum,, in lecto suo mortuum esse inventum. Erat eo tempore Lauduni quidam vicedominus, Ilbertus nomine, vir sapiens, et profundi ingenii, sed plus justo crudelis. Hic ubi hujusmodi famam audivit, mirari primo, deinde suspicione quadam cœpit animo permoveri. Et illo quidem die sustinuit, mane autem facto subsequentis diei, festinus antequam defunctus ad tumulum deferretur, cum suis ad locum venit, et quasi nescius ex industria quomodo contigisset, diligenter investigare cœpit. Cumque nullius relatione animo suo satisfieret, ultra inquisitionis impatiens, ad feretrum accessit, diruptisque violenter, quibus corpus coniectum fuerat, pannis, nec mora suffocationis certa indicia reperit.

Cumque misera duceretur ad supplicium, impetrat ut ad Beatæ Dei Genitricis ecclesiam, juxta domum episcopalem, mora sibi concederetur orandi, Quo perveniens in conspectu cleri et populi, humiliter puraque confessione totius patratæ iniquitatis seriem peroravit, pluresque ad compassionem lacrymarumque effusionem inflexit. Inde pavimento prostrata, cum multo fletu corpus et animam suam sanctæ Mariæ commendavit; postque surgens, faciemque et totum corpus signo crucis muniens egreditur et ad locum supplicii ducitur, Ibi omnibus B vestimentis præter lineam, qua sola corporis nuditas tegebatur, exuitur; domum, in qua cremari debehatur, introducitur. Tunc per suras nexibus involutis, strictisque, manibus post tergum, ad stipitem, qui in medio positus erat, et cui tota domus illius fabrica innitebatur, duris fortiter vinculis nectitur, circumpositisque lignis et stipula, tota domus interius repletur. Post hæc. clauso ostio ignis supponitur, nec mora flammarum globi ad superiora produ

[merged small][ocr errors]

Interea flamma crudeliter omnia devastante, tota fabrica in favillam redigitur, illa tamen inter prunas sana et immobilis stare videtur. Furentes autem inimici ad sepes undique et circumquaque curren→ tes, et quidquid ad manus habere poterant deferen-, tes, satis priore majorem lignorum et stipulæ cumu→ lum super eam congerunt. Rursum copiosior flamma succenditur, consumptisque, celeriter lignis et sti-. pula, nihilomiņus illa sana et incolumis conspicitur. Quodque miraculum magis augmentabat, ignis, qui contra eam nullam vim, habuit, vincula, quibus colligata fuerat, consumpsit. Cumque et tertio furentes iterum flammas conarentur apponere, lapidesque contra eam vehementer jacerent, tunc illa miserabiliter exclamans: Parcite, quæso, inquit, mihi parcite Nonne videtis quod piissima sancta Dei Genitrix, cui corpus meum hodie commendavi, misericorditer me adjuvat. His auditis illi misericordia commoti illam affligere desistunt: ipse quoque vice

Statim ut fremebundus leo in ultionem sceleris sæviens, virum cum uxore et filia diris innexos vin- D dominus eam statim commonuit, ut de igne egre

culis Laudunum ad supplicia trahebat. Cumque crudeli vexatione traherentur, tunc illa: Innocentes, inquit, injuste opprimere, tantique sceleris nescios pœnis ac suppliciis nolite vexare. Ego hujus criminis conscia, ego viri interfectrix, et sola rea. In me omnium pondera tormentorum, in me totius ultio sanguinis convertatur; isti velut inculpabiles relaxentur. Quo ille audito, dimissis illis, noxiam, et ore proprio confessam, sub arcta custodia mancipatam episcopo præsentavit. Cumque, clero et populo præsente, diversi diversas promerent sententias, unus inter clericos exstitit qui vocabatur magister Quintinus, bene quidem litteris eruditus, sed non benc de lege divina medullitus instructus, nec inte

deretur. Egressam omnes circumdant, et tam cor-
pore quam capillis ac veste prorsus illæsam admi-
rantur, sicque cum gaudio Sanctæ Mariæ repetunt
ecclesiam, eamque Deo, et piæ Matri ejus gratias
referentes usque ad majus altare deducunt. Quot ibi
lacrymæ præ nimia 557 exsultationę ab universis
effusæ fuerint, quotque laudes piæ Dominæ matri
decantate nullus facile valet referre.
...Post hæc vicedominus muljerem ad domum suam
ducit, cibo que ac potu copiose refecit, orans, ut sibi
indulgeat, quod in eam crudeliter sæviera, Ind
mulier Civiacum ad propriam domum reversa, posť
triduum, sicut credimus, divina misericordia yocata
spiritum reddidit, et de labore ad requiem transmi

[ocr errors]

เกว

[ocr errors]

T

gravit, forsitan Ne malitia mutaret intellectum A ditus est, cum aliis custodibus, quoniam antiqua

illius, aut ne fictio deciperet animum ejus (Sap. IV, 11). Cui tantam misericordiam precibus suæ Matris præstiterat omnipotens Deus, quatenus omnes qui hoc audirent, dicerent post veram confessionem in auxilio sanctæ Mariæ spem suam confidenter ponere; et de misericordia ejus nunquam desperare. Hoc miraculum tempore domni Helinandi episcopi gestum Lauduni non unus, aut duo, vel tres viderunt, sed tota pene Laudunensis civitas conspexit. Helinando episcopo successit Ingelrannus, Ingelranno Gualdricus, qui creduliter fuit interfectus, Gualdrico Hugo, Hugoni Bartholomæus, in cujus diebus miracula, quæ superius descripta sunt, sancta Maria per Franciam et Angliam operata est. Quia vero relatum est miraculum quod tempore domni Helinandi sancta Maria misericorditer fecit in muliere, quæ suppliciter eam invocavit, nunc etiam referatur mirabilis vindicta, quam exercuit super quemdam furem, qui manum ad ejus thesaurum extendere præsumpsit.

B

C

consuetudo est ejusdem ecclesiæ ut septem custodibus ipse thesaurus committatur, quorum quatuor clerici, tres vero sunt laici. Videns itaque Anselmus multum sibi ab omnibus credi ex auro et lapidibus pretiosis, quibus cruces festis diebus super altare ponendæ fuerant opertæ, non exiguam partem furtim discerpens aurifici cuidam vendendi causa tradidit, prius ab eo accepta fidei sponsione quod nulli se hujus rei fuisse auctorem propalaret. Sed cum idem aurifex aurum illud sive lapides Suessionis venderet, nutu Dei canonici Laudunenses supervenientes auri sculpturas recognoverunt, et statim querimonia facta præfatum aurificem a judice comprehendi fecerunt. Ille comprehensus, atque perterritus, ab Anselmo sibi ea tradita fuisse confessus est. Unde Laudunum reductus, et contra Anselmum hæc negantem, duelli certamine congressus, protinus superatus et victus est, forsitan ut multi putarunt, pro fidei violatæ reatu (60), qua promiserat eidem An› selmo quod eum non detegeret.

Pro hac ergo victoria Anselmus nimis elatus, quia sibi conscius erat, et se furtum fecisse, et tamen adversarium superasse, multamque laudem ab hominibus, qui se innocentem esse clamabant, acquisisse, ad majora securius patranda provocatur, plurimisque terris ac vineis ditatur. Domnus tamen Guido, qui Laudunensis ecclesiæ thesaurarius simul et archidiaconus erat, suspicione quadam contra eum pulsatus, imo furtorum ejus certus, removit eum ab officio suo, id est a custodia thesauri. Quamobrem Anselmus nimia commotus ira, et pene insaniens, locum et tempus se de eo vindicandi quærebat.

CAP. XXVIII. De furto Anselmi. Præfatus domnus Bartholomæus episcopus, non multo post consecrationem suam vidit in somnis quod staret super pulpitum in majori ecclesia Sanctæ Mariæ cum quibusdam clericis suis, versaque facie ad januas aspiciebat in medio ecclesiæ, quasi ex quodam terræ hiatu lumen splendidissimum procedere, totamque ecclesiam, quia nox erat, mirabiliter irradiare. Post lumen etiam subsequebatur ex eodem terræ hiatu, velut odor balsami suavissimus, quo tam ipse, quam circumstantes incredibiliter et mirabiliter recreabantur. Cum vero episcopus secum positos hortaretur, ad eumdem terræ hiatum accedere, et quid esset inspicere, sed nullus eorum super hoc ei vellet obtemperare, ipse solus sibi vide-. batur de pulpito descendere, atque illuc tendere. Sed cum jam prope esset, sicut Moysi quondam ad rubum inspiciendum properanti dixerat Deus: ‹ Ne appropinques huc, locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. 11, 5). Ita et episcopus de interioribus audiebat vocem sibi dicentem: Non ingrediaris huc, quoniam Deus omnipotens in ipsa carne sua et ossibus hic præsens est, et nullus, qui Deum videat corporaliter, diu vivere potest. Ipsa quoque sancta Maria mater ejus hic præsens est cum Deo, D aliquis posset egredi. Illam noctem ratus Anselmus et mandat tibi quod latro suus capiatur, præcipitque tibi ut non eum abire permittas, sed justitiam de to facias. Confestim episcopus evigilavit, et quid Bibi hujusmodi visio innueret, multoties secum admirando tacitus revolvebat.

Erat tunc temporis in urbe Laudunensi quidam Anselmus, cognomento Beessus, qui se simulando. religiosum non parum ab omnibus laudabatur et honorabatur, sed, ut ex fine patuit, longe aliud erat in corde quam homines viderent in facie. Huic ergo pro religione sua thesaurus ecclesiæ servandus tra

558 Accidit interea ut Sibila comitissa, uxor Ingelranni nobilissimi principis de Fera (vulgo, la Fère), plura vasa aurea et argentea in thesauro Sanctæ Mariæ reponeret, propter loci firmitatem securius servanda. Inde ergo Anselmus occasione sumpta, cogitavit eadem vasa furari, quatenus scilicet comitissa præfatum Guidonem, sub cujus eustodia thesaurus servabatur, de tali furto infamaret, vasaque sua ab eo repeteret. Nocte igitur quadam circa Epiphaniam Domini tanta vis grandinis et pluviæ atque ventorum inhorruit ut de domo sua vix

opportunam fore explendæ nequitiæ diu meditatæ, cunctis scilicet intra domos clausis, nec aliquem sonitum nisi solius venti audire valentibus, assumptis celeriter scalis et machinis, jam longe prius præparatis, turrem in qua thesaurus positus erat velociter conscendit, et arte callida perforatum ostium ingreditur, omnia præfata vasa comitissæ aurea et argentea furatur. Cernens autem saccum suum in quo ea posuerat, necdum fore plenum, nolensque illum ex aliqua parte remanere vacuum, mittit manum ad ecclesiae thesaurum. Textus pretiosos

(60) Violatur minime fides dum criminis socius revelatur.

idem pontifex inventus est pertinax in aliquo fuisse, sed semper precibus aut dictis aliorum a sua sententia facile flecti consuevit. In hac vero sola causa tantæ fuit constantiæ ut, cum nullus Anselmum accusaret, imo pene cuncti contra episcopum ei faverent, Dei tamen nutu nullo modo ad eum dimittendum flecti potuerit.

auro et gemmis opertos confringit, et libros quidem A mutari episcopus, nunquam enim vel antea, vel post reliquit; aurum vero cum gemmis sacco recondit. Postmodum cruces aureas et phylacteria confrin-gens, inter cætera et etiam unam columbam auream confregit, quæ pro lacte et capillis sanctæ Mariæ, ut ferebatur, introrsus reconditis multum erat famosa et honorabilis, unde et in majoribus festis super ejus altare solebat appendi. Tanto igitur talique thesauro saccum repletum deferens descendit, ipsumque saccum non in domo sua, sed extra urbem in loco ante proviso et præparato abscondit.

Nocte tenebrosa pluvialique vento recedente, cum ⚫effracti ostii et direpti thesauri signa patuissent, subito tam tristi nuntio tota civitas turbatur, nec minus laici quam clerici contristantur; et amarior nox eis supervenire videtur. Ad episcopum curritur, B lugubre factum refertur. Episcopus super omnes nimio moerore concutitur, quoniam thesaurus, quem Deus in totius urbis, et ipsius ecclesiæ incendio ante paucos annos servaverat, nunc latenter et miserabiliter perditus fuerat. Protinus ergo generalis conventus canonicorum et civium convocatur. Quid opus sit facto discutitur, et præ omnibus magister Anselmus, tunc temporis totius urbis lucerna, consulitur. Ille ut divinæ legis peritissimus, continuo Josue replicat historiam, quomodo scilicet furtum in Jericho, nullo sciente factum, Dominus jussit fore perquiri, primo per tribus, deinde per familias ac domos, ad ultimum singillatim per viros (Jos. vII, 14). Instar hujus tam subtilis perquisitionis consulitur magister Anselmus, ut tanti facinoris auctor judicio aquæ perquiratur, ac de singulis urbis parochiis unus infans innocens in vase aqua benedicta repleto poneretur; et quæcunque parochia forte culpabilis inveniretur, de singulis domibus ejusdem parochiæ unus infans in aqua poneretur; et quæcunque domus deprehensa fuisset, omnes viri vel feminæ ad eam pertinentes judicio aquæ se purgare cogerentur hoc consilio magistri Anselmi, germanique ejus magistri Radulhi comperto perterriti cives licet innocentiæ suæ conscii, ad episcopum confluunt, et non longe remotos, sed potius ecclesiæ custodes, et prope templum manentes, ad judicium primo debere vocari conclamant.

Annuit episcopus, et sex viros, de quibus major erat suspicio, ad faciendum examen vocat, inter quos etiam ipse solus præfatum Anselmum nominatim compellat, dicens se contra eum exinde moveri suspicione. Respondet Anselmus se multum mirari quomodo episcopus de tanto scelere contra se suspicionem habere potuerit, præsertim cum et se Dei servum esse sciret, et ante aliquot annos priusquam ipse pontificatum suscepisset aurificem, qui sibi maculam similis criminis imponebat, a se in duello fuisse superatum non ignoraret. Responsioni ejus universus populus acclamat eumque virum sanctum, et Dei cultorem esse protestantes, omnes pariter una voce non debere eum adjudicium vocari, subjungunt. Tunc ab antiquo naturæ statu visus est

C

[ocr errors]

Cum ergo præsul eum custodiri usque ad præfinitam diem examinis jussisset, quidam miles ei vehementer favens, nomine Guillermus, rogavit episcopum ut eum sibi servandum committeret, sicque ad domum suam eo concedente illum duxit. Ubi dum servaretur, quadam nocte vas maximum aqua impleri, seque in eo ligatum fecit deponi, tentare scilicet volens utrum in aqua totus mergeretur an supernataret. Cum vero se sine ulla dilatione vidisset ab aqua receptum fuisse, et ad vasis fundum pervenisse, exhilaratus dixit se nihil ultra timere, sed sponte in aquam ingressurum fore. Quid 559 longius moror? Venit dies constituta, confluit ad ecclesiam innumera multitudo clericorum, militum, et rusticorum diversi sexus et ætatis juvenes, et virgines, senes cum junioribus invocant nomen Domini ejusque gloriosissimæ Genitricis. Qui ergo primus in aqua positus est, salvus et gaudens exiit, secundus autem corruit, tertius salvus, quartus inventus est reus, quintus liberatur, sextus idem Anselmus culpabilis invenitur, sicque probavit nibil sibi profuisse quod prius Deum tentaverat, sed plurimum hanc aquam distare ab ea in qua prius, dum in custodia esset, se deponi fecerat.

Mox ergo vinculis religatus, usque [f., usquequo] thesaurum furatum redderet ab episcopo commonitus statim publice imprecatus est, ut sic suspendi mereretur sicut Judas qui Deum tradidit, si aliquid ex eo haberet, vel furatus fuisset. Videns pontifex quod nihil exhortando posset proficere, Nicolao castellano eum tradidit, præcipiens ei ut torquendo thesaurum reddi cogeret. Ille nudatum terræ et prostratum atque ligatum lardo calido fecit profundi, sed nil extorquere potuit. Inde jubente præsule fecit eum suspendi, non ut interficeretur, sed tantummodo ut torqueretur. A mane ergo usque ad vesperum tortus, deciesque suspensus, decies depositus, cum jam se deficere videret, judex etiam juraret, quod si se ulterius suspendi permitteret, jam deinceps vivens non deponeretur.

Tandem interrogavit quid sibi daretur, si thesaurum redderet. Hæc vox audita, continuo spem recuperandi thesauri cunctis dedit. Poposcit centum libras sibi dari; sed paulatim minuendo ventum est ad quadraginta libras. Quas se accepturum dixit, ea conditione ut fidejussores simul sibi darentur, quod decem milliaribus procul Lauduno ex quacunque parte vellet secure cum eadem pecunia deduceretur. Protinus ad episcopum curritur, petitio ejus refertur, annuit præsul, et quidquid petisset concedi præcepit, eo tamen pacto ut continuo thesaurum redde

non potes absolvi, sed adhuc excommunicationis reus teneris; sed si pecuniam istam reddens veracem confessionem de furto, imo de sacrilegio, faceres, et pœnitentiam exinde susciperes, tunc et absolvi, et Hierusalem proficisci posses. Acquiescens ille verbis pontificis præfatam pecuniam 560 publice super altare posuit, fidejussores, qui se decem milliaribus procul a Lauduno secure de lucendam spoponderant, liberos a fidejussione sua esse concessit, sicque ab episcopo absolutus, et crucem súscipiens, quocunque volebat libere est abire permissus, et cum ipso episcopo per aliquot dies familiariter est conversatus.

ret, quoniam timebat ne si dilatio vel brevis daretur, A enim, inquit, compunctus eum reddidisti, ideoque ille dæmonum instinctu fuga laberetur, Jam lux diei transierat, noxque tenebrosa successerat. Jubente tamen episcopo per totam urbem faces et lychni, cæteraque luminaria accenduntur, ut illud Psalmistæ Lauduni ea hora compleretur; Et nox sieut dies illuminabitur (Psal. cxxxvi, 10). Nullus domi remanet, omnes quasi ad spectaculum progrediuntur. Anselmus instár ursi de cavea producti deducitur, custodibus et populo caute ne fugiat circumdatur. Petit ecclesiam S. Martini extra muros urbis positam, pervenitur ad quemdam locum prope vincas, in quo paxillorum, quibus vites sustentantur, ingens acervus erat congestus, sub eis in montis præcipitio quasi in tartarum descendit, manumque ad sacrum mittens, primum auream tabellam de textu Evan- В geliorum discerptam protulit, subridensque circumstantibus, bonum, inquit, mercatum feci, qui tantum thesaurum pro quadraginta libris reddidi, quia hæc sola tabula multo plus valet. Sic ergo thesaurus redditus ad ecclesiam S. Mariæ protinus refertur, totaque civitate lætante clamoribus, et in voce exsultationis et confessionis plateæ resonant, signa etiam præ gaudio per omnes ecclesias pulsantur.

Non est reticendum magnum quoddam iniracuJum. Quidam enim monachus aurifex, nomine Sigerus, in cœnobio S. Vincentii manens, dum operi 'suo etiam nocte insistens, aperiret ædiculæ suæ fenestram, qua S. Martini prospiciebatur ecclesia, videbat quasi radium splendidissimum lucis de cœlo procedentem, et usque ad illum locum, quo thesau- C rus absconditus erat, procedentem. Unde nimis admiratus nonnullis monachorum Sancti Vincentii eumdem lucis radium ostendit, sed illi quamvis quotidie thesaurum reliquiarum S. Mariæ requiri audirent, nullus tamen eum ibi esse cogitabat. Tandiu ergo monachi radium lucis nocte coruscare 'viderunt, quandiu saccus ibi cum thesauro jacuit.

Aliud quoque miraculum non silendum contigit, ex quo enim Anselmus ille cum reliquo thesauro etiam columbam auream confregit, de qua supradiximus, in qua de lacte S. Mariæ et capillis ejus contineri ferebatur, divino judicio nunquam dormire potuit, sicut ipse postmodum episcopo confessus est. Sed quandocunque oculos pro somno claudebat, protinus eamdem columbam rostrum oculis suis infigentem, et eos aperientem videbat. Diabolo tamen for suum obdurante nulla propter hoc pœnitentia -compungebatur. Postquam vero columbæ fracturas - cum alio thesauro reddidit, facultatem dormiendi recepit.

In crastino ergo Anselmus ad episcopum veniens, ut se ab excommunicatione pro furato thesauro facta absolveret, crucemque sibi daret, et Jerusa-. Jem ad sepulcrum Domini abire permitteret, petiit. Respondit episcopus se nihil horum facturum, quoniam nec absolutio, nec iter Hierosolymitanum ci aliquid prodesset, quandiu quadraginta libras, quas pro redditione thesauri acceperat, teneret. Non

D

Conscientia tamen se interius graviter torquente perterritus, coepit fugam meditari, tandemque clanculo ex urbe fugere voluit. Sed cum de monte descendere cœpissét, mírum dictu! vidit quasi fluvium magnum instar maris contra se redundantem, seque in montem redire cogentem. Unde stupefactus rursus per aliam portam descendere, et fugere tentavit, sed protinus fluvium sicut prius contra se redundando venientem vidit. 'Gumque hoc ei sæpius contingeret, nec de monte descendere valeret, secrete hoc episcopo confessus est. Quamobrem episcopus, occasione sumpta, suadere ei cœpit, ut priorem thesaurum, cujus partem, sicut supradictum est, Sues ́sionis venundandam aurifici tráðiderat, S. Mariæ ex integró redderet, sicque securus Hierusalem ire posset. Ille consuelam negationem repetens, sie, inquit, suspendi merear sicut Judas, qui Deum tràdidit, si aliquid exinde habui. Quod si mihi non creditis iterum paratus sum judicium aquæ subire; et si culpabilis inventus fuero, vel si judicium facere noluero, facite me suspendi. Tunc episcopus rogabat ut saltem lapides pretiosos, qui in crucibus aureis inserti fuerant, redderet, promitteus quod pro auro nullam ei molestiam faceret. Ille vero nihil pontifici reddere voluit; sed eos se habere omnino negavit.

Postea tamen Nicolao castellano jussu episcopi priora ei tormenta comminante nimis perterritus, duxit eumdem Nicolaum ad vineas sub monte positas, ponensque manum in terræ caverna extraxit de sacculo jam putrefacto lapides pretiosissimos, tradiditque eos ipsi castellano. Quo facto iterum conscientia remordente trentefactus, quoniam eos - celaverat episcopo, et reddiderat castellano, rursum fugere tentavit. Episcopus autem receptis a castellano lapidibus recordatus somnii supradicti, in quo S. Maria ei præceperat, ne latronem suum împunitum abire permitteret, sed justitiam de eo faceret, protinus convocatis ministris suis, præcepit ut Anselmum quantocius quærerent, et sibi præsentareat. Ministri per diversa loca discurrentes, tandem eum reperiunt in valle sub coenobio S. Vincentii, fugere volentem, sed propter fluvium redundantem non valentem. Jubent ei ut secum ad episcopum veniat. Ille tremens et exsanguis rogat, ut se permittant loqui domno Alberoni S. Vincentii abbati. Nolentes

« VorigeDoorgaan »