Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Sicut enim de nonnullis aliis minoris momenti rebus A pertinet; eos ego propterea prætermitto, meque ipsi decreta unanimes condiderunt, sic etiam universi pariter quæstionem illam dijudicassent. Sed hine progrediamur ad rationem, qua permotus Ambrosius Datio dicebatur sententiam in uxoratorum favorem sacerdotum pronuntiasse.

XXIX. ‹ Perfectio vitæ, inquit, non in castitate, sed in charitate consistit. Orationem plane irrationabilem, atque Ambrosio indignissimam; et, ut nibili prorsus ab ipso faciendam, sic etiam nihili prorsus ab ipso factam ! Quidni vero cæteroqui Ambrosius similiter ob eamdem rationem virginibus, quæ sacrum ad velamen admitti cuperen, concessit ut una vice matrimonium contraherent? Etenim, secundum illud Apostoli, quemadmodum vitae perfectio non in castitate, ita neque in virginitate consistit, sed in charitate. Quidni vero præterea ille sacris etiam ministris concessit ut non solum semel nubere possent, sed etiam iterum ac tertio, quinetiam toties quoties laicis licitum esset? Non enim solo primi ejus matrimonii tempore, sed omni prorsus tempore perfectio vitæ, secundum illud Apostoli, consistit in charitate, non autem in castitate.

XXX. Priusquam tamen acrius Datium absurdis ejusmodi consectariis urgeamus, percommodum profecto ac perutile erit luculenter explicasse, quemadmodum perfectio vita spiritualis, secundum rei veritatem, atque secundum apostoli Pauli sententiam, consistat in charitate. Præclare autem Bellarminus De membris Ecclesiæ militantis libro secundo, qui est De monachis, capite secundo, sic docebat:

Sunt autem hoc loco adnotanda quædam. Primum illud est veram perfectionem in charitate consistere. Perfectio enim uniuscujusque rei in eo posita est ut fini suo ultimo quam arctissime conjungatur. Finis autem hominis Deus est: charitas vero maxime unit Lominem cum Deo. juxta illud prima Joannis quarto; Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo; et ad Colossenses tertio; Charitas est vinculum perfectionis, id est vinculum quod, ligans hominem cum Deo, hominem reddit perfectum vel (ut Chrysostomus exponit) vinculum quod, ligans et continens in homine omnes virtutes, hominem reddit perfectum. Ut enim spiritus humanus ligat et continet omnes humores et partes, alioqui dilapsuras, ita Spiritus sanctus, inhabitans corda nostra per charitatem, continet omnes virtutes, alio jui facile dilapsuras. Quod etiam idem Apostolus ostendit, cum ait primæ ad Corinthios x111: Charitas

est, benigna est, et quæ sequuntur. Itaque

pun libro quinto, ante medium, exponens illud

Apostoli prime ad Thessalonicenses último Ut integer spiritus vester et anina et corpus conservetur, dicit, hominem perfectum tribus constare, corpore, anima, et Spiritu sancto inhabitante per charitatem, Ut enim, si desit ei corpus vel anima, erit imperfectus in genere naturæ, ita, si desit charitas, erit imperfectus in genere moris. Quo modo locum illum Pauli intelligunt etiam fere omnes Græci, Chrysostomus, Theodoretus, Ecumenius, Theophylactus, et cum eis Hieronymus in epistola ad Hedibiam, quæstione ultima. Denique, quod charitas sit Christiana perfectio, ex eo patet quod ad eam omnia referuntur. Matthæi xxII: In his duobus mandatis universa Lex, etc., et primæ ad Timotheum 1: Finis præcepti charitas.

XXXI. Subinde vero sic etiam prosequitur: «Nota secundo, ex beato Thoma in opusculo De perfectione, quatuor esse gradus charitatis, proinde etiam qua1uor esse gradus perfectionis. Dicitur enim perfectum id, cui nihil deest in ordine ad aliquem finem. Quare non repugnat, aliquid esse perfectum, et imperfectum, si comparetur ad diversos gradus, seu elam fines. >

XXXII Hos igitur etiam gradus scu fines ille assignal. Sed quoniam primus ad ullam creaturam, sccundus autem ad præsentem hominis vitam non

B

C

D

ad tertium et quartum recipio. Tertius gradus est (subdit ergo Bellarminus) diligere Deum, non quantum est diligibilis, nec quantum potest creatura quælibet absolute diligere, sed quantum potest creatura mortalis, que a se removit omnia divini amoris impedimenta, et totam se Dei obsequio consecravit. Qui in hoc gradu versantur, imperfecti sunt respectu beatorum, sed perfecti respectu aliorum hominum, etiam justorum et piorum. ›

XXXIII. Et rursus: Quartus gradus est (concludit ille) diligere Deum, non quantum est diligibilis, non quantum potest creatura vel absolute vel in hac vita diligere, sed tamen ita ut nihil æque aut magis quam Deum diligat, id est, nihil admittat contrarium dilectioni. Et hic gradus præceptus est omnibus, et quandam habet perfectionem, licet respectu superiorum sit imperfectus. Unde primæ Joannis secundo dicitur: Qui servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. Et tamen Matthæi 19, Dominus ei, qui dicebat se omnia præcepla servasse, ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, etc. Loquitur enim Joannes de isto quarto gradu; Dominus autem de tertio. >

XXXIV. His ergo per nos item præmonitis, si nunc quæramus quo sensu Ambrosius opinione Datii asseruerit, perfectionem vite, nor in castitate sed charitate consistere, secundum illud apostoli Pauli testimonium, pro charitatis virtute, quin etiam virtutum regina, tam luculentum et palmare, non aliud profecto respondere posset Datius quam locutum esse Ambrosium de vitæ perfectione unicuique homini ad æternam salutem necessaria, el propterea locutum etiam esse de charitate secundum eam tantummodo perfectionem quam Bellarminus proxime in eo quarto gradu collocabat. Certe autem ita prorsus eumdem illum Apostoli locum probati etiam interpretes communi consensu exponunt, nec aliter eum ipsemet etiam exposuit Ambrosius, tam in Commentario (si tamen ipsius revera est, ut superiore numero 21 excip ebam) quam libro quarto, epistola 35, prope finem, ad virgiuem sacram scribens Demetriadem. Si ergo Ambrosius ex eo Apostoli loco, in eum, quem Datius dicebat, modum argumentatus fuisset, non aliud profecto perfectionis genus in sacris Testamenti Novi minisiris necessarium esse supposuisset quam quod in unoquoque laico necessarium esset constat, ut æternam salutem assequatur. Nisi enim hoc ille supponebat, risu profecto et cachinnis dignissimum fuisset tale ipsius argumentum; quippe cui promptissime atque invincibiliter responderi poterat, altioris ordinis quam laicorum esse perfectionem talium ministrorum, eamque, non in sola quidem castitate, sed in charitate simul et castitate consistere, sicut in charitate simul et virginitate citra dubium consistit; et sicut ipsiusmet Datii confessione (non enim hoc negari. ab illo potest; si modo constare sibi velit, et Ambrosium sibimet ipsi constantem supponere) post primæ illorum ministrorum uxoris obitum, in charitate simul cum castitate, sive cum abstinentia in posterum ab officii conjugalis usu, consis! t. Pro primo igitur illo sacrorum Novi Testamenti ministrorum, matrimonio ratio illa, ex eo Apostoli testimonio desumpta, nihil prorsus valet, nisi eorum perfectio interim supponatur ordinis esse non altioris quam sit perfectio laicis etiam omnibus ad æternam salutem necessaria. Atqui nihil tale, ne interim quidem, supponitur ab Ambrosio, a quo certe supponitur oppositum, sicuti jam vidimus e numero 12 ad multos alios subsequentes. Non igitur credi par est eum ita fuisse argumentatum, sicut ei Datius ascribebat; et hac quidem in parte fatuus, et ineptus, et sibimet ipsi parum constans.

XXXV. Ecquis vero sana mentis præterea credat, Ambrosium eo fuisse animo ut taleni illam pro sacerdotibus uxoratis auderet pronuntiare legem, quæ

B

usum revocare studuerunt.

sanctorum apostolorum sacrique concilii primi œcu. A cilia variis vicissim decretis eamdem disciplinam in menici Nicæni decretis adversaretur? Ac sacrorum quidem ministrorum cælibatum ab ipsismet apostolis præscriptum fuisse, testimonio nobis esse possunt canones ipsi apostolorum, a Clemente primo papa recitati. Eorum enim vigesimus septimus sic habet: Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, præcipimus ut, si voluerint, uxores accipiant;" sed lectores cantoresque tantummodo. Bene autem Bellarminus libro primo De clericis, capite 19, posteaquam hunc canonem recitasset, sic adjecit : Quod autem de lectoribus et cantoribus dicitur, idem de aliis minoribus ordinibus intelligitur; cam sit omnium eadem ratio. › Quocirca etiam vice versa secundum sanam canonis hujus intelligentiam ministris omnibus innuptis, et ad sacros ordines promotis vetitum erat uxores accipere. Atque huic quidem intelligentiæ quam optime congruit superior eorumdem apostolorum canon sextus, quo sic præcipiebatur: Episcopus, vel presbyter, vel diaconus, axorem suam ne ejiciat religionis prætextu. Sin autem ejecerit, segregetur: et, si perseveret, deponatur. Hoc enim canone agebatur de episcopis, presbyteris et diaconis qui ante ordinationem duxissent uxores, quique sollicite atque religiose cavere propterea deberent, ne illis in posterum uterentur. Ne igitur prætextu religionis hujus, sive cautele, cæteroqui ob legem cælibatus necessariæ, deponerent earum curam, nec eas interim alerent, cæte raque ad victum necessaria suppeditarent, conditus est hic ipse canon ut sapienter viri docti præci e affirmarunt, quorum multos enumerat etiam Severinus Binius tomo primo Conciliorum a semetipso editorum, sive in suis ad eumdem canonem notis. In eamdem porro sententiam nobis etiam Calixtus astipulatur papa primus, qui Romanam Ecclesiam rexit ab anno Domini supra ducentesimum vigesimo primo, usque ad vigesimum sextum. Is enim apud Gratianum distinctione 27, cap. Presbyteris, ita inquit Presbyteris, diaconis, et subdiaconis et monachis concubinas habere seu matrimonia contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis, disjungi, juxta sacrorum canonum definitiones, judicamus. Bene siquidem Gregorius de Valentia in libro De cælibatu, capite 3, inter alios theologos sic observat ad hunc locum: Quo loco, cum Calixtus canones sacros antiquiores se ipse etiam antiquus pontifex ad eam rem citet, argumento id est, hanc legem cælibatus esse apostolicam, Id ipsum vero satis aperte colligitur etiam e sacrorum conciliorum, ac Romanorum pontificum, et veterum Patrum testimoniis, quæ catholici doctores adversus hæreticos pro eodem celibatu collegerunt, ac nominatim Bellarminus libro primo De clericis, capite 19. E quibus quidem testimoniis unicum illud in præsenti producere placet, quod est concilii Carthaginensis, ut communius numeratur, secundi, de quo Baronius, ad annum Christi trecentesimum nonagesimum septimum, et Binius, tomo primo Conciliorum, pagina 541, id affirmans celebratum tempore Coelestini primi papæ (fuit autem ab anno Christi supra quadringentesimum vigesimo tertio usque ad trigesimum secundum) el a Leone papa quarto comprobatum, capite De libellis, distinctione vigesima. Ejus enim concilii verba hæc erant, canone 2: Omnibus placet ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiæ custodes, etiam ab uxoribus se abstineant, ut, quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. igitur pro sacrorum cælibatu ministrorum videmus legem à sanctis apostolis sancitam, itemque antiquitus servatam.

XXXVII. Concilium in primis se nobis offert Ancyranum, sive in civitate Ancyra, in provincia Galatia congregatum, anno Domini trecentesimo decimo quarto; eique octodecim episcopi, et perinsignes (ut bene Baronius ad eumdem annum, articulo 77 et 73 observavit) interfuerunt; sicut et postca eorum multi concilio Neocæsariensi, plerique autem Nicæno, de quibus conciliis proxime dicemus. Cum igitur Aucyranum illud concilium varios sancivisset canones pro recipiendis ad catholicam communionem iis qui propter Maximini tyranni persecutionem a fide catholica defecerant, tum vero canone nono (aliter decimo) ita decreverunt, ut Baronius ad eum ipsum annum artic. 88, his exprimit verbis:

Lapsis igitur ejusmodi remediis impartitis, de ecclesiastica disciplina incorrupte servanda Patres alias regulas addi-lerant; sed illam in primis quæ ad sacros Ecclesiæ ministros magnopere spectare videbatur, nempe ut absque uxore cælibem vitam ducerent, qua quidem lege (ut alias dictum est) non sacerdotes tantum, sed et diaconi obligati erant ab ipso exordio nascentis Ecclesiæ; illosque solum diacones ab ea eximi voluerunt, qui, cum ordinarentur inviti, fuissent pariter contestati se non posse continentes vivere, ac proinde ducere uxorem velle. Qui enim sic réelamasset et nihilominus ordinatus fuisset, quisquis esset hujusmodi, post sacrum diaconatus ordinem uxorem posse ducere, Patres illi consenserunt, sic statuentes (canone nono, vel decimo) Diaconi, quicunque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt velle se conjugio copulari, quia sic manere non possunt; si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod eis episcopus licentiam dederit. Quicunque sane tacuerint, el susceperint manus impositionem, professi continentiam, et postea nuptiis obligati sunt, Ca ministerio cessare debebunt. Ifactenus ex eo canone Baronius secundum Dionysii Exigui editionem. Tum vero sic etiam subdit: Additur in secunda editione (quam ipsemet, superiore articulo 81, dixerat incerti esse auctoris) laicam tantum recipientes communionem. Quibus e verbis idem Baronius id observat: Nimirum, non cum sacris ministris amplius, sed cum populo extra cancellos communicantes. Ac demum ita concludit: Ex his videas, tum in universa Ecclesia catholica, tum in Oriente, quam firmus atque stabilis assertusque ab omnibus esset sacrorum ministrorum cælibatus. Sed de his actum est prino Annalium tomo pluribus.› Ancyrani ergo ejus concilii Patres (ut ego quoque pro meo sensu hic denique concludam) certam supponebant legem, quæ sacris in universum ministris usum matrimonii vetaret, quæque nihilominus ab episcopo relaxari posset in eum, quem ipsi præscripsere modum, ita ut eis non aliter uti matrimonio liceret.

En

XXXVI. Progressu tamen temporis non defuere qui a veteri et apostolica illa disciplina nonnihil declinaverint, et in Ecclesia nominatim orientali. Quamobrem nonnulla etiam ejusdem Ecclesiæ con

D

XXXVIII. Post Ancyranum vero (prosequ tur Baronius ad eumdem annum trecentesimum decimum quartum art. 90.) Neocasariense consilium celebratum est. Quoto tamen anno, nescimus; sed quantum conjectura assequi licet, cum iidem prope omnes episcopi qui interfuerunt concilio Ancyrano subscripti pariter habeantur illi quod Neocæsareæ celebratum est, et inter alios Basilius episcopus Amasex, quem diximus in Persecutione Licinii, quæ proxime est subsecuta, martyrem occubuisse et recenseatur, plane necesse est affirmare, haud diu post Ancyranum iterum Neocesareæ eosdem ferme episcopos convenisse, antequam Licinius Orientalem Ecclesiam persecutione vexare aggrederetur. › Et pauculis interpositis: Neocæsaree igitur in Ponto, cujus episcopus tunc erat (quod nuper dictum est) Longinus, fama celebris, cum Patres illi sanctissimi conventum agerent, nihil antiquius habuerunt qua:n sacerdotum vitæ integritati prospicere. Quamobrem de corum cœlibi vita ducenda in primis hæc statue

runt (canone primo) ex præscripto antiqui usus Ec- A auni 1603 editionem, pagina 1040, sic aŭ verbum clesiæ Presbyter, si uxorem duxerit, ab ordine deponatur; si vero fornica:us ferit, vel adulterium perpetrarit; amplius pelli debet, et ad prenitentiam redigi. Hæc ex Dionysii versione Cujus quidem decreti (quoad primam nempe partem) hac ego interpretor fuisse causam, quod nonnulli ex iis diaconis, quibus in concilio Ancyrano permissa fuerat nubendi facultas, hujus facultatis exsecutionem reservarent in illud etiam tempus quo sacerdotium accepissent. Hoc ergo ii Patres tanto indecorum ordini jam suscepto judicarunt, ac proinde talia illorum matrimonia vetuerunt.

B

XXXIX. His tamen conciliorum provincialium decretis, quibus aliquid e vetere illa et apostolica sacrorum ministrorum disciplina remittebatur, contenti non fuerunt trecenti decem et octo Patres illi qui anno trecentesimo vigesimo quinto Nicæam in Bithynia convenerunt ad sacrosanctam cecumeni cam synodum. Quippe ministris ejusmodi non permittentes habitationem cum uxoribus, simul etiam illis omnibus matrimonii celebrationem usunique unanimes negarunt. Synodi profecto illius canon tertius sic ad verbum se habet: Interdixit per omnia magna synodus non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantam personas, que suspiciones effugerun'. » Qilni ve:0 nos item ad hæc verba simul cum Bellarmino libro primo De clericis capite 19, hunc in modum argumentemur? Nulla uxoris mentio fit; quæ tamen primo loco poni debuit, si cum ea habitare liceret. Item, cur prohibetur clericis cohabitatio mulierum, si uxorati esse possunt? Nonne uxores ancillas ha bere possunt in eadem domo? › Quidni rursus argumentemur una cum eodem postea capite vigesimo prope finem: Quomodo cohæret illa narratio de Paphnutio cum canone tertio concilii Nicæni, ubi C prohibetur episcopis, presbyteris, diaconis, ne ullam domi mulierem habeant, præter matrem, sororem, amitam. Hæc ipsa nimirum Bellarminus hoc demum capite opponebat argumento, quod erat hujusmodi: Argumentum quintum et ultimum Calvini sumitur ex Historia Socratis, libro primo, capite 8, et Sozomeni libro primo, capite 22, ubi dicunt quod, cum Nicænum concilium legem ferre vellet, ne liceret c.ericis cum uxoribus suis dormire, surrexit Paphnutius confessor, et synodus tota in ejus sententiam ivit, et continentiam ab uxore in arbitrio cujus. que reliquit. Ut igitur Bellarminus hec argumen tum refellat, ante omnia præmittit id quod ambo nihilominus ii scriptores Græci ultro concedebant.

Nam uterque auctor (verba sunt ipsius Bellarmini) in eodem loco testantur, Paphnutium adjecissse, bonum sibi videri ut, secundum antiquos canones, prohibeatur clericis ne post ordinationem ullo modo uxores ducant, sed solum permittantur uti illis quas ante ordinationem acceperunt. Subinde vero multis et magni momenti argumentis eosdem illos auctores ostendit non esse fide dignos in hae narratione, quam cæteroqui, ut vidimus, contendit co lem illo tertio Nicæni concilii canone refelli. Talem vero illorum narrationem iisdem ferme argumentis egregie confutarunt etiam Gregorius de Valentia in libro De cælibatn, capite 6, in responsione, videlicet ad decimum tertium argumentum, et Baronius tomo tertio Annalium, ad annum trecentesimum vigesi

um quintum, articulo 148 et sequentibus; sed hic in eo quidem præterea singularis, quod articulo 151 guam tertii ejus canonis Nicæni expositionem confirmavit sancti Basilii Magni testimonio, ex ipsius epistola 17 ad Paregorium carptim deprompio, et ita sane ad præsens institutum, per alias etiam sui partes, a Baronio prætermissas, accommodato pariter ac opportuno ut eam ego integram hoc recitare ko statuerim. Ea vero, secundum Parisiensem

D

se habet: PAREGORIO presbytero BASILIUS. Legi litteras tuas magna cum animi lenitate, admiratusque sum quomodo coneris rebus incurabilibus longis mederi sermonibus, cum, breviter nobis et facile re ipsa satisfacere valens in illis de quibus accusaris, permanere constitueris. Nec primi, nec soli (Paregori) sancivimus non debere mulierculas cohabitare viris. Lege canonem, a sanctis Patribus nostris in Nicana synodo constitutum, qui manifeste interdixit ne quis mulierculam subintroductam habeat; cælibatus autem honestatem suam in eo habet, si quis a nexu mulieris secesserit. Itaque, si quis cælibatum nomine tenus professus, re ipsa faciat ea quæ a conjugatis fiunt, manifestum est quod virginitatis honestatem nuncupatione quidem illius præstet, verum interea ab inconvenienti voluptate non desistat. Tanto facilius admonitioni nostræ acquiescere poteras, quanto magis liberum esse te a corporalibus affectionibus affirmas. Neque enim credo virum, septuaginta annos natum, cum ejusmodi affectionibis cohabitare mulierculæ, neque propterca ista determinavi, quod aliquid absurdi designaveris; sed quod ab Apostolo edocti sumus non esse fratri ponendum offendiculum vel scandalum. Scimus autem usuvenire ut, quod a nonnullis recte geritur, aliis in occasionem peccati cedat. Ob hanc causam. Constitutionem sanciorum Patrum secuti, præcepimus nt a muliercula separeris. Ut quid igitur chorepiscopum accusas, et veteris inimicitiæ mentionem facis? Imo quid nos quoque, quasi aures habeamus delationibus admittendis proclives? Et non magis te ipsum reprehendis, quod a consuetudine muliercuke abstinere detractas? Ejice igitur iltam ex ædibus tuis, et trade in monasterium. Sit illa cum virginibus, et tu inter viros ministra, ne nomen Dei propter vos blasphemetur. Donec ista feceris, etiam si innumera per epistolas causeris, nihil efficies; sed otiosus (id est, sine functione presbyterii, sicut ibi est in ora marginali adnotatum) morieris, dabisque Domino otii tui rationem. Si vero sine correctione tui ipsins ausus fueris sacerdotii retinere functionem anathema eris omni plebi, et, si qui te receperint, per omnem Ecclesiam excommunicabuntur. › Hucusque Basilius ille, doctrina pariter ac sanctitate vere Magnus, et antitistitis nostri Ambrosii perquam familiaris, et anno Christi trecentesimo septuagesimo octavo, ut bene computat Baronius, ex hac mortali ad immortalem ac beatam vitam Kalendis Januarii sublatus. Quocirca nulli dubium esse jam debet, quin revera concilium Nicænum tertio illo canone usum conjugii sacris illis ministris in omne postea tempus vetuerit, necnon etiam deinceps eadem lex communiter usu recepta sit et id quidem convenienter ad obedientiam et fidem, tam sancto tantæque auctoritatis concilio justissime debitam,

XL. Quam sanctum vero, quantæque auctoritatis illud esset, vel ex co sane colligi polesi, quo i TheoGoretus libro primo Historiæ, capite 7, narrabat, episcopos describens illos qui eidem concilio interfuerunt, et his quidem verbis: ‹ Fuit autem numerus episcoporum congregatorum decem et octo supra trecentos. Romanus episcopus, senio confectus, ipse non adfuit; misit tamen presbyteros duos, qui compositioni interessent. Multi tum apostolicis donis excelleant; multi ferebant in corpore suo, juxta divum Paulum, inustas notas Domini Jesu. Ex borum numero constabat Jacobum, episcopum Antiochiæ in Mygdonis, quam vocant Syri et Assyri Nisibin, mortuos suscitasse, et vital restituisse, aliaque fecisse innumerabilia miracula; quibus in Historia, quae Philotheos inscribitur, separatim expositis, non putavi hac in narratione locum futurum. At Paulus episcopus Neocæsariæ (castellum hoc est in ipsa Euphrata) rabiem Licinii senserai ; debilitatas enim gerebat inanus ambas, contracias candlente ferro, el correptis encctisque articulorumi

:

[ocr errors]

mobilibus nervis. Aliis oculi dexteri effossi erant, A scopos Africa illud ipsum concilium testatur anaaliis dextera enervata brachia; in quibus et Paphnutius Ægyptius conspiciebatur. Et, ut brevi absolvam, cernere illo in conventu erat populum quendam Christi testium. Hactenus Theodoreti verba. Paphnutius ille porro ( ut cæteros tacitus præteream) non alius erat quam qui paulo ante a Socrate ac Sozomeno memorabatur, et cujus item mentio habetur in sancti abbatis Antonii Vita per sanctum Athanasium conscripta, nec non etiam in Martyrologio Romano, et in adjectis Baronii notationibus ad undecimam Septembris diem. De quo præterea Ruffinus Aquileiensis, libro primo, capite 4, ita scriplum reliquit Quem Constantinus (videlicet imperator) in tanta veneratione et affectu habuit ut sæpius eum, intra palatium evocatum, complecteretur, et oculum illum, qui in confessione fide evulsus fuerat, avidioribus osculis demulceret. Atque quidem intelligamus par est, ab hoc Paphnutio (quem cum Baronio et aliis supponimus Thebaidis superioris episcopum fuisse) omnino diversum esse Jerosolynitanum illum episcopum, cujus item oculum pro catholica fide a persecutoribus erutum, Constantinus sæpe osculabatur, ut superiori capite 59, numero 2, sanctus nobis affirmabat Gregorius papa septimus. Quod si forte Nicæno concilio hic etiam episcopus interfuit, non alius profecto nomine fuit quam Macarius. Inter eos enim provinciæ Palestine episcopos, qui eidem interfuerunt concilio, primus subscripsit Macarius Jerosolymitanus. Tali autem pro Macario conjecturæ non mediocriter hæc etiam suffragantur; quod Ecclesiam ille Jerosolymitanam, vir dignus beatitudine nominis sui, et multiplicibus bonis ornatus (quo elogio a Theodoreto commendatur libro primo ecclesiastica Historia capite 3), rexit ab anno supra trecentesimum duodecimo usque ad Arigesimum primum, quod etiam interim ejus hortatu loca sancta a Constantino (cui Crucis Signum eodem illo anno duodecimo primum e cœlo apparuerat) et Helena expurgata, et sacris basilicis illustrata sunt, ut in Martyrologio Romano habetur, die Martii decima, quod præterea semper Ario ab exordio nascentis cjus hæresis acerrime restitit,› ut in notationibus ad eumdem diem bene probat Baronius; quodque tandem jure merito credi possit non minus iis etiam restitisse persecutoribus, a quibus fideles per varia il a supplicia tentati, et ad defectionem sollicitati proxime fuerant. Sed hinc ad Nicæni concilii auctoritatem revertamur.

[ocr errors]

XLI. Illud autem pro certo et indubitato supponimus fuisse generalium conciliorum primum et a Komano pontifice approbatum, ut Bellarminus accurate docuit, libro primo De conciliis, capite 5. Quocirca simul etiam, tanquam e fide catholica certissimi, supponimus errare non potuisse, nec in fide nec in moribus, ut in universum pro omnibus ejusmodi conciliis egregie idem disseruit Bellarminus libro sccundo De conciliorum Auctoritate, capite 2, multisque aliis subsequentibus. Sed et singularia D nobis non desunt pro codem illo concilio testimonia; et hæc quidem præ cæteris ; sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum (quam recitat etiam sanctus Epiphanius keresi 77) miratur, quomodo aliqui audeant quæstionem movere de rebus in eo concilio definitis, cum non possint ejusmodi conciliorum decreta mutari, nisi errando. Qua igitur (inquit) andacia fit ut post tanti concilii auctoritatem disceptationes aut quæstiones instituant? Quod si ex genere Arianorum sunt, nihil miruni si, quæ contra ipsos promulgata et scripta sunt, calumniis oppugnent, etc. Sia ex eorum numero sunt qui, cum Orthodoxorum speciem habeant et amplecti videantur quae a Patribus suntedita, disputando tamen ea subvertere moliantur; nihil aliud faciunt quam proximum portant subversione luculenta, verborum pugnis digladiantes, non ad alicujus utilitatem, sed ad ruinam hominum simpliciorum. Idemque Athanasius in epistola ad epi

[ocr errors]

thema iis denuntiasse omnibus, qui contraria su
ipsorum confessioni sentirent. Huic certe concilio
(addit ille) universus orbis assensum præbuit; et
quanquam multæ habitæ sunt synodi, hujus tamen
omnes sunt memores, tum per Dalmatiam, Darda-
niam, aliasque insulas, Siciliam, et Cyprum tum
per Isauriam, Pamphiliam, Lyciam, et universam
Ægyptum et Lybias et plerique in Arabia hanc
agnoverunt et admirati sunt, et subscriptione ap-
probarunt, adeo ut, si quis restet ex Ariana radice
progerminante amaritiem (loquimur autem de Ur-
satio, Valente, cæterisque qui idem sentiunt) per
ista ipsa scripta abscissi rejectique comperiantur.
Sufficiunt igitur ea, quæ Nicæ confessa fuere sa-
tisque per se virium habent, quemadmodum supe-
rius diximus, tum ad subversionem impii dognatis,
tum ad tutelam utilitatemque ecclesiastica do-
ctrinæ. Et paulo post: Verbum illud Domini per
ecumenicam Nicææ synodum in æternum_manet. »
Nonne vero ipsemet etiam Constantinus imperator
apud Eusebium libro 1, de ipsius Vita, epistolam
scribens ad Ecclesias, ejusdem concilii decreta di-
sertissime appellabat cœlestia mandata? In eam-
dem porro sententiam sanctus etiam Gregorius
Nazianzenus oratione in Athanasium affirmare non
dubitavit, ad concilium generale Nicænum episco-
pos a Spiritu sancto congregatos esse. Sanctus
etiam Cyrillus, libro 1 De Trinitate, decretum ejus-
dem concilii appellavit divinum et sanctissimum
oraculum. Quocirca sanctus etiam Basilius, epi-
stola 78, docebat, suspectis de fide proponenda esse
Nicæni concilii decreta; inde siquidem appariterum
hæretici ne illi sint, an catholici. Sin autem aliquos
etiam huc addere velimus ætate Ambrosii posterio-
res sanctus profecto pontifex Leo primus, in epi-
stola 78, ad Leonem Augustum præcise asseruit non
posse in Catholicorum numero computari eos qui
Nicæno concilio resisterent et in epistola 53 ad
Anatholium, et 54 ad Martianum imperatorem, Ni-
cæni concilii canones per sanctum Spiritum esse
ordinatos. Sic etiam sanctus Gregorius Magnus,
libro primo, epistola 24 eo usque processit ut scri-
beret: Quia corde creditur ad justitiam, ore au
tem confessio fit ad salutem cicut, sancti Evangelii
quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et ve-
nerari me fateor; Nicænum scilicet, in quo perver-
sum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum
quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convin
citur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii im
pietas judicatur, Chalcedonense vero, in quo Euty
chis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione
complector, integerrima approbatione custodio, quia
in his, velut in quadrato lapide, sanctæ fidei stru
cura consurgit, et cujuslibet vitæ, atque actio-
nis norma consistit. Quisquis eorum soliditatem
non tenet, etiamsi lapis esse cernitur, tamen extra
ædificium jacet. llinc itaque Bellarminus libro
primo De Clericis, capite i, cum ejusdem con
cili testimonium producturus esset præfatus ei sic
fuit: Prodeat igitur, non ex hominibus singulis,
sed ex coctibus hominum, concilium primum Nica-
num, ecumenicum, vetustissimum, frequentissi-
mum, celeberrimum, cujusque auctoritas tanta sem-
per apud omnes veteres fuit ut ab Eusebio, libro 1,
De baptismo, capite 18, orbis terræ concilium ap-
pelletur ab Athanasio in epistola ad episcopos Africa,
et Leone, epistola 53, ad Anatolium cum
culis Spiritus sancti; a Gregorio vero, libro primo,
epistola 24, cum ipso Evangelio conferatur. Cun
igitur tantæ foret auctoritatis hoc concilium, cum-
que sacris illis ministris usum conjugii vetuerit
credibile profecto non est Ambrosium illis eumdem
permittere usum voluisse, reque ipsa permisisse.

[ocr errors]

ora

XLII. Non ego tamen propterea nego defuisse interim aliquos, qui eumdem nihilominus matrimoniorum usum sibi usurpa erint; sed sicut eum sibi

nam facere liceret, ut hinc etiam intelligamus, quantopere alienus ab eo fuerit Ambrosius, ut pro clericis conjugatis aliquam conderet legem Nicæno canoni adversantem.

usurpa' ant contraquam sacrosancta illa œcume- A aliis vero diebus a media bora quarta usque ad nonica synodus statuisset; sic eum nego, iterumque nego, illis, vel ejusdem generis aliis permissum ab Ambrosio fuisse. Tales utique ministros Ambrosi is absque dubio damnabat, superiore numero 15, neque minus damnasset eos, quos sanctus Epiphanius de scripsit imo vero damnavit hæresi 59, quæ est Catharorum. Etenim secundum Parisiensem atque Græco-Latinam anni 1622 editionem, studio et opera Dionysii Petavii emendatam, Epiphanius illic inter cætera sic inquit: Si quis post baptismum secundam uxorem duxerit; ab illis non amplius admittitur. Quod quidem plane stolidum est. › Et paulo post : Siquidem, que sacerdotio propter singularem functionis illius diguitatem præcipue tributa sunt, ea ad omnes con miniter pertinere judicant. Hlud quidem audierunt episcopum inreprehensibilem esse oportere, unius uxoris virum, similiter et diaconum, et presbyterum Ita enim profecto se res habet, ut, post Christi in orbem terrarum adventum, eos omnes, qui secundum priores nuptias mortua uxore alteris sese nuptiis illigarint, sanctissima Dei disciplina rejiciat, propterea quod incredibilis est sacerdotii honor ac dignitas. Aque istud ipsum sacrosancta Dei Ecclesia cum omni provisione diligentiaque servat. Quin eum insuper qui adhuc in matrimonio degit, ac liberis dat operăm, tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam tamen ad diaconi, presbyteri, episcopi, aut hypodiaconi ordinem admittit; sed eum duntaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus. Quod in dictis loeis præcipue fit, uti ecclesiastici canones accurate servantur. At enim nonnullis adhuc in locis presbyteri, diaconi et hypodiaconi Liberos suscipiunt. Respondeo non illud ex canonis auctoritate fieri, sed propter hominum ignaviam, que certis temporibus negligenter agere ac connivere solet ob nimiam populi multitudinem, cum scilicet qui ad eas se functiones appliceat, non fa

[ocr errors]

XLIII. Quod si quis fortasse adhuc hæret hac de re dubius Ambrosium ipsum audiat, ac dubitare jam tandem erubescat. In Proemio quidem libri primi De fide sic ille ad Gratianum Augustum scribebat: Petis a me fidei libellum sancte imperator, profecturus ad prælium. Nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quæri solere victoriam. Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum (Genesis xiv) et ex innumeris trophæa hostibus reportavit. Signoque Dominicæ crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacio robore, et vultus est proximum, et fratris filium meruit et triumphum. Et paulo post, concilium indicans Nicænum': ‹ De conciliis id potissimum sequar quod trecenti decem et octo sacerdotes, tanquam Abrahæ electi judicio, consona fidei virtute victores, velut trophæum toto orbe subactis perfidis extulerunt, ut mihi videatur hoc esse divinum quod eodem numero in conciliis fidei habeatur oraculum quo in Historia pietatis exemplum › Et eodem postea libro, capite nono: Accepisti, sancte imperator, eos, qui talia asserunt (Ariana nempe pronuntiata, qualia proxime recensuerat) jure damnatos, non humana industria, non compositione aliqua, sed recenti decem et octo, ut supra dixi, episcopi ad concilium convenerunt. Sed ut in numero eorum per signum suæ passionis et nominis Dominus Jesus suo probaret se adesse concilio, crux in trecentis, Jesu nomen in decem et ccto est sacerdotibus. › Præterea vero etiam in libro De Incarnationis Dominicæ mysterio, capite 7: « Non enim quod ejusdem substantiæ est, unus, sed unum est. Nam utique Filium ejusdem cum Patre substantie confitentes in Tractatu concilii Nicæni, kon cile reperiuntur. Quod ad ipsam quidem Ecclesiam C unam personam, sed unam divinitatem in Patre et attinet ea, utpote a sancto Spiritu bene ordina!a Filio crediderunt. In enarratione pariter De Paatque constituta, quod decentius est omnibus in schalis celebritatis ratione sic incipit: Non merebus considerans, ei rei studere potissimum insti- diocris esse sapientie, diem celebritatis definire tuit, ut quæ divino numini ministeria præstantur, Paschalis, et Scriptura divina nos instruit, et tranulla re, quoad fieri potest, distrahantur, utque ditio majorum qui convenientes ad synodum Nicæspiritalia omnia officia quam optima lætissimaque nam, inter illa fidei ut vera ita admiranda decreta, conscientia gerantur. Hoc igitur dico, propter su- etiam super celebritate memorata, congregatis pebitas functiones atque officia convenire, ut pres y- ritissimis calculandi, decem et novem annorum colter, ac diaconus, et episcopus Deo penitus vacet. legere rationem, et quasi quemdamn constituere cirNam si illis etiam qui e populo sunt, idipsum Apo- culum, ex quo exemplum in annos reliquos gignesolus præcipit, ut (inquit) ad tempus vacent ora- retur. Hunc circulum Enneacædecaterida muncutioni, quanto id magis sacerdot ipræscribit? Nimirum parunt, etc. Et aliquanto post: Nec absurdum nullis ut impedimentis avocetur, quod in spiritua- arbitror ut inde observandi mensis trahamus exemlibus secundum Deum negotiis, in ipso usu sacer- plum, ubi primum Pascha celebratum est. Unde et dotii administrationeque ferietur. › Hucusque san- majores nostri in Tractatu concilii Nicæni eumdem ctus Epiphanius; et hic quidem sancto Ambrosio Enneacædecateridem, si quis diligenter intendat, stacontemporaneus, ut e Baronii Annalibus intelligi tuendum putarunt, et ipsum mensem Novorum datur, Ambrosius enim Ecclesiam Mediolanensem recte custodierunt, quia in Egypto hoc primo rexit ab anno supra trecentesimum septuagesimo D mense nova secantur frumenta. Sed et libro sequarto usque ad nonagesimum septimum. Epipha-cundo, epistola 13 ad Valentiamum Augustum : nius autem ab anno seculi ejusdem septuagesimo usque ad quadringentesimum circiter secundum Ecclesiam rexit Constantiæ, sive Salamina, urbis in Cypro primariæ. Quin etiam hic ipse nobis eo etiam præcipue memorandus est titulo, quod anno trecentesimo octogesimo secundo (sive posteriore, quam celebratum fuisset concilium illud Constant nopolitanum, in quo Ambrosius a Datio dicebatur in favorem uxoratorum sacerdotum judicasse) quod co, inquam, anno citra dubium interfuit concilio Romano, sub Damaso papa celebrato, cui pariter Ambrosius citra omnem controversiam interfuit, et cujus mentionem nobis faciebat Bellarminus, superiori numero 27. Quo quidem in concilio Romano (ut bene Baronius ad eumi annum animadvertit) prohibitum est etiam ex prescripto Nicæni canonis ne ante horam tertiam diebus festis missæ canerentur;

Cum iis plane bene convenit Ariano', qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judæi promptissime confitentur. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo, meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicæni, a quo me nec mors, nec gladins poterit separare. Quam fidem etiam parens clementiæ tuæ Theodosius beatissimus imperator et sequitur et probavit. Hanc fidem Galliæ tenent, hanc Hispania et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt. Talibus autem Anibrosii de concilio Nicæno pronuntiatis illud etiam connumera quod a nobis recitatum jam est superiore numero 18, ac tum planissime constabit quanta ille reverentia prosecutus fuerit, quamque fideliter et religiose servare semper voluerit Nicæni concilii Tractatum, sive decreta ejus omnia, tam quæ ad catholicam fidem, quam quæ ad ecclesiasticam di

« VorigeDoorgaan »