Pagina-afbeeldingen
PDF

correctioni snbjaceant, et ab ecclesiasticis conventtbus A

cum dedecore ejiciantur; item ut capillorum pars inferior in coronæ speciem præcidatur, ita ut oculi et aures pateant. lbidem pag. 409. (9) Barbam radimus. De rasura barbæ vide Ordinem Romanum, et Rituale Rotomagense ibidem. ' (10) Quater nocte et die. Alludit haud dubie ad id quod legimus lib. 11 Esdræ, c. 9, Legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater confitebantur; sed quod psalleretur quater in nocte, neque exstat in Hebraica veritate, neque in editione LXX Interpretum, neque in Latina vulgata. Quapropter hanc additionem videtur Joannes noster mutuatus ab Analario lib. iv De ecclesiast. ofliciis c. 3, eamque Amalarius desumpsisse ex Beda in Esdram, quem ibi laudat. (11) Quinque psalmos canumus, sed trina sanctæ Trinitatis glorificatione connectimus. Per quinque psalmos cum trina glorificatione intellige psalmum : Deus in nomine, et quatuor octonaria seu divisiones psalmi : Beati immaculati, quas divisiones etiamnum sub duplici glorificatione canimus, cui consonat Gemma animæ lib. ii, c. 60 et 61. Quod etiam videtur in Psalterio Rotomagensi anno 1507, in alio iteia psalterio Parisiis anno 1540 apud Franciscum Ilegnault, in diurnali Lexoviensi anno 1542, in Breviario Parisiensi anno 1557, et in Breviario Abrincensi an. 1592 editis. Fortasse tum lemporis in ecclesia Rotomagensi feriales psalmi non recitabantur ad horam primam, ut videtur in Breviariis Parisiensi et

Abrincensi supradictis : alioqui non quinque , sed C.

sex essent numerandi. (12) Quibus fidem catholicam a B. Athanasio expositam adjicimus. Symbolum S. Athanasii in Ecclesia Rotomagensi per totum annum, nullo excepto die, olim decantabatur, ut videtur in ordinario ms. ad usum Rotomagensis ecclesiæ, ex bibliotheca clarissimi et eruditissimi viri D. Einerici Bigot; cui etiam consonat Gemma animæ lib. 11, c. 59, his verbis: Fidem, Quicumque vult, quotidie ad primam iterat (ecclesia), 94 quam Athanasius Alexandrinus episcopus rogatu Theodosii imperatoris edidit. Iteta in Breviario Rolomagensi anno 1491 edit6 per telum annum etiam in feriis dicitur. Habetur quoque in Psalterio Roiomagensi an. 1507 et 1586, in Diurnali Lexoviensi anno 1542, in breviario It eardinaliCarolo Borbonio Rotomagensi archiepiscop? anno 1578 editis, et ut Diurnali Carthusianorum legitur quotidie ad Primam ; item in Breviariis Pari$iensi et Abrincensi præfatis, quod symbolum D. Franciscus de Harlay I in Breviario Rotomagensi ad Dominicas de tempore redegit. (13) Tertiam vero. Aliam præterea rationem de Tertiae, Sextæ Nonæque ofliciis offert Isidorus De ecclesiast. oflic. lib. i, cap. 19. Horam, inquit, tertium, sertam, et nonam Daniel et tres pueri supplicutionibus devoverunt, scilicet ut ab ortu diei in tempus precationis tres horæ porrectæ Trinitatis nobis mercrentiam declararent. PR.

(14) Bis tres psalmos. Idem liic acc'pe quod supra, id est, psalmi hujus per octo versus sex divisiones.

(45) 0ratione Dominica, et precibus, et psalmo, MisEREf.E Mei DEus, genuflectendo. lIæc habentur in Breviario Rotomagensi edito anno 1491, in Psalteriis Itotomag. A. 1507 et 1586, in Breviario Rotomagensi anno 1578, in Diurnali Lexoviensi anno 1542, in Breviariis Parisiensi, Abrincensi, Fontebraldensis ordinis an. 1586, et in Diurnali Carthusianorum. Hæc tamen in eccles'a Rotomagensi non servantur, exceptis feriis Adventus, Quadragesimæ, quatuor Temporum et jejunii, in quibus non dicitur psalmus Miserere, nisi in Vesperis, (16) Nocturnalia succedunt, in quibus Vesperæ. Apud antiquos Vesperas ad noctem pertinuisse, et ejus initio reeitari solitas constat, imprimis ex S. Hieronymo ad Lætam : Assuescat, inquit, accensa lucerna reddere sacrificium vespertinum. Isidorus lib. vii Origin., c. De officiis : Vespertinum officium est in noctis initio. Concilium Emeritense can. 2 : Vespertino tempore post lumen oblatum dicitur vespertinum; et innumeris aliis scriptoribus tum GFaecis tum Latinis, apud eminentissimum cardinalem Bona De divina psalmodia c. 10, sect. 5. Unde officium vespertinum a concilio Toletano I, can. 9, dictum est lucernarium, a 95 sancto Basilio cap. 29 lib. De Spiritu sancto, lucernaria gratiarum actio; a Cassiano lib. iii De institut. renuntiant. c. 3, lucermalis hora. Et licet ante noctem Vesperas agi voluerit sanctus Benedictus c. 41 Regulæ, idque jam suo tempore in usu positum fuisse testetur Amalaritis De ordine antiphon. cap. 6, ut ante solis occubitum celebraretur vespertinale officium , illud tamen ad noctis initium quando ad dormitionem accedimus relulii Hugo Victorinus lib. 11 De oflic. ecclesiast., c. 5, etiam Joanne nostro posterior. (17) Hymnus sanctæ Mariæ. Per hymnum sanctæ Mariæ intellige canticum Magnificat : lta enim apud Amalarium lib. 4, c. 7, de vespertinali synaxi pro eodem canlico usurpatur. (18) Incensum super altare offertur. Sic quoque ibidem Amalarius : Intendat summus sacerdos qui vicem tenet Aaron in ecclesia, quia debeat incensum

otomagensi sub D offerre Domino super altare; post hoc sequitur hym

nus sanctæ Mariæ. Et Guillelmus Durandus Itation. div. offic. l. v, c. 9, de vesperis. ltem ltituale lto 0magense anno 1651, p. i, pag. 592. Altare juria consuetudinem ecclesiæ cathedralis turificatur eaetra missam a celebrante cappa induto, genuflero, triplici ductu cum osculatione in omni quidem officio, eaecepto simplici et feriali ad Benedictus et Magnificat; (postea ab acolytho celebrans et chorus) in triplici vero, ctiam ad hymnum : Te Deum, ab eodem celebrante, et ante primam lectionem homiliæ a diacono, et in nocte nativitatis Domini ante octavam etiam et nonam lectionem ab eis qui lecturi sunt, similiter cappa indutis et genufleris; qui ritus iu ecclesia parochialibus ecclesiis observatur (19) Cum oratione Dominica et precibus, erceptis festis. Ita apud Caruhusianos, antiqua Breviaria et Psalteria Rotomagensis ecclesiæ, necnon Lexoviensis, Parisiensis, et Abrinceiisis. Nunc autem, ut supra monuimus, non dicuntur preces nisi in feriis Adventus, Quadragesimæ et diebus jejunii. (20) Quia vero post vesperas. Ex hoc loco apparet Joannis sæculo Completorium separatim a vespertino officio persolvi consuevisse. Quem sinceræ antiquitatis usum 96 optandum esset in collegiis canonicorum et per urbanos saltem titulos restitui. PR. (21) Hymnum justi Simeonis. Scilicet canticum Nunc dimittis, hymnus enim pro cantico a sacrorum rituum interpretibus aliquando usurpatur, ut supra declaravimus, quod etiam de hymno Zachariæ intelligas. (22) 0ratione Dominica, et Symbolo et confessione nos munientes. Exceptis triplicibus, duplicibus, et intra octavas.

cathedrali et quampluribus civitatis Rotomagensis A sæpè nuncupatur. Matutini officium appellant quod

[ocr errors]

(25) Quam lectio præcedit de exemplis sanctorum

Patrum. Idem habetur in Ordinario Roloimagensi ms. per totam quadragesimam. Ita quoque sanctus Benedictus in Regula cap. 42, quod a monachis sancti Benedicti religiose ol)servatur; legilur enim sive de gestis ipsorum, sive de operibus. (24) Media nocte ad confitendum Domino surgere debemus. Sic S. Hieronymus in epitapliio sanctæ Paul;e : . Mane, hora tertia, sexta, nona : vespere, noctis medio, per ordinem psalterium cantabant. Et sanctus Athanasius lib. De virginitate : Media nocte surgito, et laudato Dominum Deum tuum. ltem sanctus Augustinus serim. 55 de tempore : Rogo vos, ad vigilias maturius surgite. S. lsidorus De ecclesiasticis ofliciis lib. 1, c. 22 de vigiliis, Radulfus decanus Tungrensis De canonum observantia proposit. 14, aliique divinorum officiorum expositores. (25) Adjutorem invocamus; postque hymno dicto. Significare videtur statim post versum : Deus in adjutorium, dici hymnum, et omitti solitum invitatorium in officio feriali, cujus usus, si ita tulit, ratio me fugit; scribit enim Durandus Ration. l. v, c. 5, et l. vi, c. 72, non omitti Invitatorium, nisi in oflicio Epiphaniæ, tridui ante Pascha, et officio defunctorum quando funus non est præsens, secutus antiquos de sacris officiis tractatores ordinem I{omanum, Alcuinum De Coena Domini, Amalarium l. iv, c. 21, Honorium l. iii, Gem. animæ, c. 88. (26) Duodecim psalmnos canimus. Quod observat Ecclesia Rotomagensis in feriis extra tempus paschale. In Dominicis vero diebus duodecim psalmi canuntur in primo nocturno, quorum cuilibet versus : Gloria Patri sul)jungitur, licet apud Joannem nostrum quatuor psalmi una 97 glorificatione copulentur; cui consonat Guill. Durandus Ration. divin. ollic. lib. v, c. 3. . (27) Per officium Matutinale. Intellige laudes, eo euim nomin • ab officiorum divinorum expositoribus

[ocr errors]

vocamus Laudes, ait Itadulfus Tungrensis proposit. 14. llujus tamen vocis apud auctorem nostrum ambigua est significatio, nam in ordine diei Paschæ per ollicium matutinale nocturnum intelligit. Matutinale, inquit, officium duo cantores cappis induti regant. Invitatorium a quatuor, etc. Post matutinæ Laudes, ubi Laudes ab officio matutinali distinguit; initio autem operis matutinale oflicium sumit pro Laudibus, illul enim perspicue sejungit a nocturno, et cæteris aliis omnibus horis quas ibi sigillatim recenset : quaiu acceptionem, quæ omnium maxime propria est judicio eminentissimi cardiualis Bona c. 5 Divin. psalmod., sect. i, et ad antiquorum mentem accommodata, hoc loco relinet. (28) Cum oratione Dominica et precibus. Ita et in Ecclesia Rotomagensi ante sexaginta annos idolser. vabatur, ut patet ex Breviariis an. 1491, 1578, et Psalteriis Rolomag. an. 1507 et 1586; item in Parisiensi, Lexoviensi et Abrincensi Ecclesiis olim recitabantur, ut constat ex Diurnali Lexoviensi an. 1542, et antiquis Breviariis Parisiensi et Abrincensi. (29) Signo pulsante. Concilium Aquisgranense c. 51 : Mox enim ut auditum fuerit signum, festinato oinnes ad ecclesiam conveniant, quam non pompatice aut inhoneste, vel incomposite, sed cum reverentia et Dei timore ingrediantur. Vide epilogum ejusdem concilii c. 45. Pr. (30) Ubi religiose consistentes, non hac aut illac se moventes nec aliqui confabulantes. Hic attendant clerici quanta modestia in ecclesia Dei consistere lebeant, siceiiim statuit concilium Aquisgranense anno 816, c. 151 : 0mnes igitur ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigent et linguam : in ecclesia cum timore et veneratione stantes, aut orent, auu cantent, aut audiant. Et Grodogangus Metensis episcopus in Regula canonicorum, c. 26 : Mox audito signo omnes canonici festinent ad ecclesiam ; et non pompatice, aut inhoneste, vel incomposite, sed cum Dei timore ingrediantur eam : nec cum baculis aut fustibus in choro, erceptis debilibus, 98 sed religiose illis standum et psallendum est. Postea ipse conqueritur quod clerici negotiis sæcularibus se implicantes ad divinum officium peragendum viderentur inepti. Moae, inquit, ut ecclesiam ad divinum officium peragendum intraverint, ita fatigati videntur, ut nec orationi vacare, nec ad psallendum stare valeant; sed potius sedentes, non divinis, sed vanis so'ent instare loquelis. Et statuta antiqua capituli cathedralis ecclesiæ Parisiensis : Ibi simplices et erecti stent, caveant a confabulatione, cachinno et risu, psallant graviter et modeste coram Deo, memores eorum factu aliis minoribus ministris exemplum fore. Plura de psalmodia et cultu Dei statuit concilium Basileense sess. 21, § 3, 4 et 6. De confabulatione autem et divagatione in ecclesia vide concilium Rotomagense anno 1522 habitum, sedente Georgio ll de Ambasia, tit. 1, cui consonat I{ituale Rotomagense an. 1651 p. 1,

pag. 387 : ntra chorum nulla fiant colloquia, non sint qui risu, aliove incomposito, seu minus modesto actu, rem divinam turbent : non qui cum cæterorum scandalo dormiant, vel litteras, aut alias scripturas legant : non qui privatim officium vel alias orationes recitent, etc.

(51) Et ad Gloria Patri, ad altare se inclinando vertentes. Idem praecipit Riluale Rotomagense an. 4651, p. 1, pag. 388. Ita tamen ut surgant ad §. Gloria patri et Sicut erat, in principio horarum, et in fine invitatorii, psalmorum et canticorum, et ad eumdem versum Gloria Patri in fine responsoriorum. Quod ex parte servatur in ecclesia calliedrali, stant enim omnes, vel surgunt quotiescunque cantatur : Gloria Patri, soli vero de minima sede vertunt se ad altare : at in plurimis urbis et diœcesis parochialibus ecclesiis vcrtunt se et inclinant omnes.

(52) Chorum non exeant, majores absque decani, minores absque licentia cantoris. Idem Rituale Rotomagense : Quandiu celebratur officium, nullus e choro discedere praesumat, nisi officii causa, vel urgente grari necessitate. Nunc in cathedrali ecclesia quilibet canonicus injussu decani vel cantoris pro suo placito egredi potest post primi psalmi recitationem; veram (excepto pane quem sic percipit ad matutiuum) omnes fere alias distributiones amittit, nisi regrediatur in chorum antequam officium absolvatur.

99 (55) Ante et retro inclinet. Sic etiam Rituale Itotomagense an. 1651, Profunde inclinant versus altare, et faciunt reverentiam ante et re:ro. Item in veteri ordine ad recipiendum canonicum cathedralis ecclesiæ Parisiensis : Factis versus orientem, deinde versus occidentem debitis inclinationibus. In ecclesia autem calhedrali Rotomagensi fit reverenlia versus altare et clioruni alterius partis. ld sic intelligendum puto. Ante attare et retro, scilicet ante crucifixum in navi constitutum, vel ante decanum qui prope januam consistebat, ut solet in festis triplicibus. Eo enim modo a monachis Grandimontensibus observatur haec inclinatio, quæ etiam in antiquioribus consuetudinibus Cluniaceusis monasterii sæpissime legitur. Spicil. t. IW.

(54) Erreptis diebus Nativitatis Domini et Pente

costes. Quihus temporibus antiphona dc tempore
paschali sumebatur, sicut habetur in breviariis Ito-
tomag. an. 1491 et 1578, et psalteriis an. 1507 et
1585, in quibus legitur : Nota quod per totum annum
dicitur ad Quicumque aliqua antiphona de suprascri-
ptis excepto tempore paschali; et in Diurnali Lexo-
viensi an. 1542 : In tempore paschali post psalmos et
Quicunque antiphona, Alleluia: Non enim hic agitur
de symbolo Quicunque, quod ex ordinario Itotoma-
gensi MS. et istis Breviariis et Psalteriis per totum
animum etiam in feriis habetur.
(55) Subsequente capitulo : Domine miserere, in fe-
rialibus diebus. Nunc autem in feriis per annum
dicitur capitulum : Pacem et veritatem.
(56) Confessione facta cum precibus. Proces non

A dicunlur, nec fit confessio in festis triplicibus, du-
plicibus, nec infra octavas.
(57) Prima finita in capitulum fratres conveniant.
Regula canonica S. Grodogangi episcopi Metensis de
hora prima. Hoc expleto conveniunt ad capitulum
quotidie, et ex ista institutione, quam propter illorum
utilitatem Deo auxiliante fecimus, in unoquoque die
altquod capitulum relegant, praeter diem Dominicum,
et quartam, et sertam feriam et solemnitates sancto-
rum, in quibus relegant tractatus, et alias homilias,
vel quod ædificet audientes, etc. Et episcopus, vel
archidiaconus, tel qui in loco illorum præesse vide-
tur, ibidem quod jubere habet, jubeat, et quod corri-
gere, corrigat, et quod 100 faciendum sit, ordinare stu-
deat. Post lectionem recitantur aetas mensis eu lunæ,
et sanctorum, quorum festa crastinus excipiet dies, etc.
Concilium Aquisgranense A. C. 816, I. 1, cap. 123
De institutione canonicorum : Ut quotidie ad colla-
tionem veniant, ubi et hanc institutionem et aliarum
Scripturarum sanctarum lectiones perlegant, et pro
admissis veniam postulent, et sententiam pro quali-
tate admissi suscipiant; ubi etiam de communi
profectu et utilitate Ecclesiæ pertractent. Consuetu-
dines Ecclesiæ Rotomagensis scriptæ tempore
Ricardi de Constantiis decani ante annos 400 ex
veteri coaice ejusdem Ecclesiæ : In capitulo finita
lectione prout decet, debet legi tabula, quæ debet
ordinari et conscribi secundum erigentiam temporis,
et prout convenit singulis dignitatibus et ordinibus
c canonicorum et servientium in choro, quae postea non
debet immutari. Postea solet fieri compotum, et
tunc et ibi solent recipi excusationes canonicæ, rel
reprobari; ibi etiam faciendæ sunt gratiæ vel a de-
cano, vel ab hebdomadario, si quæ sint faciendæ.
Post hæc solent recitari marantiæ et offensæ diei et
horarum praecedentium, et ibi puniri. Item qualibet
die Veneris debent convenire omnes canonici in ca-
pitulo hora capituli, et ibi finitis praemissis debent
tractari negotia Ecclesiæ : nec se debent absentare
cunonici, neque tractatum impedire, nisi finitis nego-
tiis, vel licentia accepta a decano, vel hebdomadario,
si decanum abesse contigerit. Et ibi debent observari
honor, honestas, commodum Ecclesiae, sine simula-
tione et personarum acceptione, et absque fidelitatis
D et conscientiarum læsione. Et qui non venerit, vel sine
licentia recesserit, panem unius diei amittat. Pn.
Item statuta antiqua Ecclesiæ Parisiensis : Inde
ad capitulum progrediuntur, ubi gestis sanctorum et
diptychis defunctorum perlectis fiunt preces pro eo-
rum requie. Postea, ter petito Dei adjutorio, subjun-
gitur versus cum collecta, et lector, data benedictione,
legit canonem seu caput regulae quod omnes cum
summa reverentia auscultant sedentes; iterumque
data ab hebdomadario benedictione secedunt... 0mni-
bus sextis feriis audiat capitulum defectus chori in
hebdomada, et delinquentes eraminentur, et errata
corrigantur. Ordinarium Rotomagense MS. ex bi-
bliotheca Bigotiana, pag. 5. Dehinc in capitulo, et iti

* audiatur lectio de Martyrologio. } Pretiosa est in conspectu Domini. Mors sanctorum 101 ejus. 0rauio : Sancta Maria, etc. Per Dominum. Amen. Deus in adjutorium ter dicatur: Gloria Patri, Sicut erat, Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster, Et me nos. Et veniat super. Et respice in servos. Et sit splendor. Oremus : Omnipotens sempiterne Deus dirige. Dominus vobiscum. Benedicamus. Dekinc legatur obitus si fuerit, et dicatur De profundis, et preces ibi pertinentes, ut in 0bitario notantur. Quo peracto puer dicat : Jube, domne, benedicere. Benedic.io : In viam mandalorum suorum dirigat nos omnipotens Deus. Amen. Sequatur lectio ele sermonibus vitæ clericorum. (58) Ne aliqua sancti festivitas in crastino celebranda omittatur. Sic Rituale I{otomagense an. 1651, p. 1, pag. 402 et 459. Item Grodogangus in regula canonicorum, c. 18 de hora prima : Quotide ad capitulum omnes clericos venire constituimus, ut anima verbum Dei audiat; et episcopus, vel archidiaconus ibidem quod jubere habet, jubeat, et quod corrigere, corrigat, et quod faciendum sit ordinare studeat. Post lectionem recitantur aetas mensis et lunæ, quorum [esta crastinus excipiet dies. Et Petrus de IIouestis in regula canonicorum : Cum fratres post Primam in capitulo mane conveniunt, lector petita benedictione, mensis terminum, ætatem lunæ, feriam sequentis diei et festa more solito pronuntiet. Unde mirum videri potest quod in quibusdam Ecclesiis in quibus Martyrologium legitur, ejusdem diei festum annuntietur; cum decantatis primis Wesperis, Noc:urnis, Laudibus et Prima, jam majori ex parte oflicium fuerit celebratum. (59) Lectio regulæ canonicalis. Scilicet Grodogangi Metensis episcopi, vel concilii Aquisgranensis. (40) Seu pastoralis. Videlicet S. Gregorii papae Lilori pastoralis curæ ad Joannem episcopum civitatis Itavennæ. (41) Vel alicujus regularis libri. De sententis sanctorum Patrum, de Wita clericorum post Martyrologium Rotomagense editis, aut de sermonibus eorumdem hic agitur. In Ordinario enim ms. cathedralis ecclesiæ legitur : Et sit lectio de sermonibus Vitae clericorum; aliquando : Legatur de residuo expositionis, id est, homiliæ. (42) ln festis omnes. In festis solemnioribus omnes campanæ, in duplicibus et semiduplicibus tres tantum pulsantur. 102 (45) Duo acolytki, unus qui cantet graduale, et deferat candelabrum, alter qui alleluia, et ferat thuribulum. Sic quoque Riluale Itotomagense an. 1651, pag. 599. Qua vero de causa quidam ritum illum improbent iguoro, cum in nostris habeatur institutis. Ilinc etiam patet per ferias olim in Ecclesia Rotomagensi iantum fuisse ceroferarium unum in celebratioue missæ ; nunc aulem duo toto anni tempore. (44) Psalmo dicto. IJ est, versu ex psalmis de

[ocr errors]

A sumpto; sic enim testatur lIonorius, l. i, Gem. animæ, c. 87: Cælestinus papa psalmos ad introitum missæ cantari instituit, de quibus Gregorius papa antiphonas ad introitum missæ modulando composuit. Unde adhuc primus versus ejusdem psalmi canitur, qui totus olim ad introitum decantabatur. (45) Ceroferarius. Qui apud Græcos acolythus nuncupatur, sicut testantur Alcuinus, cap. De tonsura clericorum, et Amalarius Fortunatus De ecclesiasticis officiis, lib. 1, cap. 10; Ivo quoque Carnotensis, serm. 2 De vita ordinandorum. Item Gemma animæ lib. 1, De antiq. ritu miss., cap. 178. (46) Diaconum et subdiaconum osculetur sacerdos. Nunc autem in confessione inclinat se tantum ad illos, nec osculatur. ls tamen antiquus est ministros B osculandi ritus, cujus meminere ordo Romanus ia quatuor ordinibus missæ, Amalarius, lib. iii De oflic. ecclesiast., c. 5; Honorius lib. i; Gem. animæ, c. 7; Hugo Victor, in Speculo eccles., c. 7, ideo (ut opinor) quod cum Tertulliano, I. De orat., cap. 10, nefas ducerent ad sacrificium pacis accedere sino pace ; ad quod ut paratiores et idonei magis accederent signum reconcilationis præmittebant : quod indicat Missale Ecclesiæ Sarisberiensis editum Parisiis anno 1555, in quo habetur : Deinde osculatur diaconum et subdiaconum, d cens : liabete osculuma pacis et dilectionis, ut apti sitis sancto altari ad perficiendum officia divina. (47) Sacerdos cæterique ministri retro coram altari orent. etc. lIæc non sunt hodierni usus in Ecclesia C Rotomagensi. (48) Diaconus post eum eamdem imitando viana consistat quousque ei sedere innuat. IIoc statuerat concilium Laodicemum can. 20, et Rituale Rotomagense an. 1651, p. 1, pag. 598. Nec stante presbytero diaconus aut subdiaconus 103 contra sanctos canones sedere præsumat, sed presbyter sedens innuat eis ut sedeant. (49) 0stendit eum esse vicarium Christi. Eadem ratione Almalarius, lib. iii, De eccles. offic., cap. 5 : Introitus episcopi ad missam, qui vicarius est Christi, ipsius adventum nobis ad memoriam reducit; et cap. 10 de sede episcopali : Episcopus, quia vicarius est Christi in omnibus memoratis superius, debet et hic ad memoriam nobis inthronizare Christi ascensionem et sedem. Sic Christi vicarii sacerdoles apud Hormisdam papam, epist. 60. PR. (50) Ab austro ad aquilonem candelabra tenean', Ita Alcuinus, De celebratione missae : Cantore incipiente Kyrie eleison collocantur cerei in ordine a parte austruli ad septentrionem ab acolytho, osten. dente hoc facto quod misertus sit Dominus omnipo. tens mundo in meridie et septentrione. Nunc vero ponuntur ad orientem in Ecclesia Itolomagcnsi, excepto Evangelii tempore. (51) Incæpto Kyrie cerei deponuntur. Ita orJincs passim, et Amalarius, libro iii, cap. 7. Pr. Item rituale Rotomagense pag. 444. (52) Septem candelabra. Septenarium hunc ccro

[ocr errors]

ferariorum numerum ex Apocalypsi petitum (de quo A Ministri casula se eruunt, quando lecturis sive can

videndus 0rdo Itomanus) miramur apud nos in missis pontificalibus exolevisse, ubi æqualis diaconorum et subdiaconorum numerus perseverat, in usu olim fuisse constat ex veteri Libro pontificali disertis Jiisce verbis : In die ordinationis episcopi, manissime pulsetur et cantetur Prima : post quam eatur ad capitu!um ibique a decano, archidiacono, cantore et cancellario ordinentur qui debent procedere ministri, sicut in majoribus mos est festivitatibus : hoc est, duo acolythi eum thuribu!is, duo subdiaconi cum crucibus, septem acolythi cum candelabris et cereis, septem subdiaconi cum Evangeliorum libris, septem diaconi cum sanciis reliquiis, duodecim presbyteri induti planetis, etc. Pa. De septenario acolythorum numero in missis pontificalibus legendum Rituale Rotomagense anno 1651 editum, p. 1, pag. 444. Et Gemma aiiim;e, lib. 1, c. 4, sic habet : Postquam campanæ sonaverint pontifer ornaius procedit, quem septem acolythi cum luminibus præeunt. Ilunc ritum restituendum censet Rituale Rotomagense an. 1651, p. 1, pag. 502. 104 (53) Incipiente subdiacono epistolam, sacerdos juxta altare sedeat. Sicut et hodie fit apud Carthusianos, quo in loco celebrans aiidit Epistolam, Graduale, Alleluia et Evangelium. Ex quibus constat novissime omnino hunc morem introductum, ut sacerdos celebrans legere teneatur ea quæ a diacono aut subdiacono leguntur, aut quæ a choro succinuntur. (54) Subdiaconus excepto tempore ministrationis suæ in choro maneat. ld apud Carthusienses monachos non tanlum a subdiacono observatur, verum etiam a diacono, qui ubi primum in ministerio altaris non desideratur, ad locum suum in choro revertitur, et cum aliis missae decantat officium. (öö) Epistolam, responsorium, tractus, vel alleluia sequuntur. Per responsorium intelligas graduale, sic a Joaune et aliis divinorum officioruin expositoribus nuncupatum, quod Epistolæ respondeat. (50) Per tabulas osseas. De his tabulis vide Amalarium, De ecclesiast. oflic. lib. iii, cap. 16. PR. (57) €9portet episcopos et abbates baculos de manibus deponere. ldem docet Amalarius, lib. iii, De ecclesiast. oflic., cap. 18 : Usque ad istud officium baculis sustentabamur; modo, ut aportet servos ante Dominum stare, humiliter stamus deponentes baculos e manibus. lllud a cantore cathedralis ecclesiæ RotoImagensis observatur. (58) Subdiaconus exuta casula Epistolam legat. De ista casula quam vocamus planetam plicatam sic habet Ordinarium Rotomagense ius. pag. 5 : In Dominicis autem Adventus Domini et in Dominicis a Septuagesima usque ad Pascha, sint ad missam diaconus et subdiaconus in casulis, et ad Epistolam tollat subdiaconus casulam, lecta Epistola induat eam. Et diaconus ad Evangelium eruat casulam, et se more stolæ in sinistro humero palliet, sicque maneat usque in fine missæ. Et Amalarius, l. iii, c. {δ :

toris officium assumunt. Item Gemma animæ l. i, c. 252. Et IIugo a S. Victore, De special. miss. observat., l. iii, c. 9 sic loquitur : In diebus autem Adventus Domini et Quadragesimæ ministri non utuntur hujusmodi vestibus (scilicet dalmatica et tunica) sed casulis. Tamen quando proprium officium assumunt casulis se exuunt, quia in 105 proprio officio, id est legendo Epistolam vel Evangelium, eos qui ad prædicandum a Domino missi sunt repra sentat. Casula autem talia significat opera quæ in itinere observari non possunt; sig;nificat enim per latitudinem suanu charitatis amplitudinem. IIacc autem earigitur et in loquendo propter quod collo circumdatur, in operando

' quia super utrumque brachium replicatur, et in cogi

tando quoniam pectus inde tegitur, et in portando aliorum onera eo quod humeri inde ambiuntur. „Quae in cathedrali Itolomagensi in Dominicis Adventus et Quadragesimæ observantur, præterquam in Dominica Palmarum, in qua ministri utuntur dalmatica et tunica, ut im Rituali Itotomagensi, an. 1651, p. 1, pag. 451 el 466, et in Missali Itotomag-, an. 1668, De ritu celebrandi missam, præscribitur. (59) Casula induitur diaconus. Casula non tantum diaconorum et subdiaconorum in ministerio altaris peculiare vestimentum, verum etiam omnium clericorum olim commune erat ornamentum, teste Amalario, I. 11 De ecclesiast. oflic., cap. 19, De casula : Casula vero quæ pertinet generaliter ad omnes clericos, debet significare opera quæ pertinent ad omnes. Item ordo Romanus in Cœna Doiuini : Statim duo acolythi parati cum nigris casulis incipiant exspoliare altaria usquedum finitur Vespera, postea tollantur. Quihtis consonal Ivo Carnotensis, lib. De rebus ecclesiasticis, serm. De significationibus indumentorum sacerdotalium. (60) Incensato altari. Altare non incensalur immediate ante lectionem Evangelii, nec defertur pulvinar a subdiacono ante diaconum ad legendum Evangelium, licet idem habeatur apud Guill. Durandum ltation. div. offic., lib. iv, c. 24 De Evangelio. (6i) Super sinistrum armum m;monat. Id est, supra sinistram pectoris partem. Ideù legitur apud Ama

D larium, l. 111, c. 18 : Diaconus portat EvaHge!ium in

sinistro brachio, etc. (62) Præcedentibus ceroferario thuribulique latore, cum processione. Id est, in modum processionis. Unus auteim (ut legimus supra) olim erat in missæ celcbratione per ferias ceroferarius in Ecclesia Rotomagensi, cujus vestigium videtur in nostro Rituali., p. 1, pag. 444. (65) Quo lecto candelabra exstinguantur. Idem docet Amalarius, lib. iii. De ecclesiast. oflic., c. 18. Evangelio reposito post lectionem in loco suo cerei exstinguuntur, quia, finita 106 prædicatione Evangelii, ler et prophetia cessabunt. Amalario astipulatur G. Durandus, Ration.. l. iv, c. 24. et expositio nis

« VorigeDoorgaan »