Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

636

vit; ecclesiarum bona, quibus episcopi vel ipsi A tram persecutionem posse compelli. Ilec igitur est vivere vel pauperes Dei sustentare deberent, scele- summa nostræ petitionis, ut domnum Heinricum rum suorum fautoribus dissipanda concessit. vel vos jure posse regnare nobis probabiliter ostenTerram nostram multis jam vicibus igni ferroque datis, vel nos vobis, eum non posse, veraciter vastavit; cognatos sive milites nostros in nostris ostendere sinatis ; et cum res alterutra fuerit definibus innocentes occidit, cum nulla fuisset ei causa monstrata, nos igni ferroque persequi cessetis 60. bellorum, nisi quod servos habere volebat filios hominum liberorum. Sæpe ipsum, sæpe vos singulos et universos suppliciter oravimus, ut gladio deposito causam nobiscum judiciis ageret, et nos vestrum per omnia judicium secuturos animo libenti spopondimus. Quid his omnibus profecerimus, vos ipsos in testimonium vocamus. Ergo nos, qui nunc adsumus, cum omnibus quos tenet Saxonica tellus, vobis, o sanctissimi Christi sacerdotes, et vobis, o nobilissimi principes et fortissimi milites, humiliter supplicamus, ut memores omnipotentis Dei vestrique officii, vos, quod estis animarum pastores non perditores vocati, vos vero, quod gladium ad defensionem non ad internicionem accepistis innocentum, cogitetis, et nos vestros fratres in Christo, vestros cognatos in carne, ferro et flamma amplius persequi ne velitis. Quod hactenus molestiarum a vobis perpessi sumus, vobis donantes, peccatis nostris imputabimus et correptionem divinæ pietatis appellabimus, dum posthac injuriarum de vobis securi esse possimus. Gladium et iguem deponite, et sicut decet homines Christianos cum Christianis, causam rationibus, non cadibus agite; et quod ante cruoris effusionem postulavimus, nung saltem vel cruore nostro satiati præstate. MulLas quidem nobis ærumpnas dominus vester Heinricus crudeliter intulit, multis calamitatibus nos ultra modum fatigavit, et tamen ecce parati sumus eum nobis regem, sicut olim fuit, accipere; ecce parati sumus ei fidelitatem et subjectionem jurare et juratam fideliter et libenter servare: tantum vos hoc veris assertionibus astruite, ut nos salvo ordine nostro, et laici possint facere hoc sine fidei sacræ detrimento; nec nos ab isto campo recedemus, donec omnia quæ dixi compleverimus. Si vero nostras sententias dignati fueritis attendere, venis el manifestis et ex Scripturarum testimonio firmis rationibus ostendemus, quod domnum Heinricum nec clerici nec laici regem habere possumus cum p dat, et his qui nobis injurias fecerunt æquitatis animarum nostrarum salute. Nunc ergo vel VOS nobis, quod juste possit regnare, probabiliter ostendite, et nos sub ejus regno socios fideles accipite 637: vel nobis, quod jure regnare non possit, veraciter probare permittentes 638, nobis, immo veritati, consensum amicum præbete, nosque' 639 ut hostes persequi desinite. Quod si objicitis, sacramento quod ei jurastis vos esse constrictos, simili modo confirmabimus, nullo sacramento jure vos ad nos

128. Tunc illi responderunt se nec ad causam tractandam convenisse, nec se tantæ esse sapientiæ, ut tam magnam rem ex improviso præsumant agendam accipere 61; præsertim cum non ad se solum, sed ad regem cunctosque regno ejus subditos pertinere videatur. Rogabant autem it ́ab initio Februarii, quod tunc erat, usque ad medietatem Junii pax ex utraque parte daretur, intra quot tempus conventu facto, eadem causa, quam nostri B nunc agere volebant, communi totius regni partis utriusque consilio tractaretur. Nostri vero dolos illorum percipientes, quia propterea tam longum tempus pacis habere volebant, ut hi qui domi re manebant essent tuti, donec illi qui in Italiam pergebant contumeliam facerent apostolicæ digni tati; responderunt se nec decipere velle nec decipi, sed firmam et integram pacem dare et petere usque ad terminum temporis prædicti. Cumque illi Theutonicis omnibus, nostræ partis adjutoribus, pacem se dare promitterent: Itane, dixit Otto dux, nos stolidos esse putatis, ut non intelligamus consilium vestræ calliditatis? Petitis vestris partibus a nolis pacis securitatem, donec apostolicam possitis inhonorare dignitatem; et nobis pace:n vestram proC mittitis, donec illum, qui nostrum caput est, pro vestro libitu, si Deus permiserit, male tractelis. O quam bona pax datur corpori, dum crudeliter absciso crudelius illuditur capiti! Ergo nobis et nostris omnibus date, et vobis et vestris omnibus accipite, pacem aut integram aut nullam. Quod si plenam pacem nobis et nostris omnibus amicis, magnis et parvis, dare non vultis, pergite iter quod cœpistis; hoc tamen ante prædicto, quod in finibus vestris hospites cito non gratos habebitis, nec res vestras, ut velletis, ab Italia reversi custoditas in venietis. Nam hoc nolumus vos celare, quod cum primo poterimus, unum rectorem volumus habere, qui et nos ab injuriis fortiter adjuvante Deo defen

vicem rependat. Milites ergo plebei partis adversæ conclamant, nostros æquam rem offerre, suos principes æquum nec accipere; se posthac ad pugnandum minus fore paratos quam actenus fuissent, quia causam justitiæ cum Saxonibus esse cognovissent, plusque nobis illum conventum quam in tribus præliis victoriam prodesse; quia, quod numquam credere poterant, nostros humiliter justitiam postulare simul et offerre, ipsi præsentes au

VARIE LECTIONES.

636 dissipandă 1. 637 hinc manus secunda scripsit, sæculi XV. 1. 638 quod rex esse ille non po sit v. p. 639 et nos contra rationem ut 1b. 610 ila 1b. 2. desinatis 1. 6 suscipere 2.

permittite b

585 TOMELLI MONACII. HASNON. HISTORIA HASNON. MONASTERII. ADMONITIO PRÆVIA. 586 dissent. Sic ab invicem disceditur, tantum per A nem ejus, ne perficeretur, molis omnibus disturseptem dies altrinsecus pace data.

129. Heinricus igitur intrante Martio intravit Italiam, seminaturus et ibi, sicut pridem in Theutonica fecerat terra, discordiam, quo nullam regni sui partem placatam dimitteret, atque 642 civilium bellorum venenis pacis quietem non corrumperet. 130. Principes vero Saxoniæ cunctis gentibus Theutonicæ linguæ, non minus inimicis 648 quam amicis, legatos miserunt, rogantes ut, Heinrico filioque ejus excepto, quemlibet alium rectorem cligerent; se ei, quicumque esset, fideliter servitoros pollicentes; quatenus omnia regni membra, sicut olim fuerant, in unum sub uno rege convenirent. Mense autem Junio, exercitu collecto, perrexerunt

orientalem Franciam, et prædis vel incendiis eam vastando, multas quas sibi fecerant injurias vindiTM caverunt. Nam flamma latum facientes iter, venerunt non longe a Babenberg, ibique Suevos veteres amices habentes obvios ***, de communi negotio regis constituendi communi consilio tractaverunt, et post multos tractatus, ut Herimannum regem eligerent, unanimiter omnes consenserunt.

664

615

131. Sed cum Saxones domum læti gloriosique redissent, nullumque dubium de recipiendo regeretinerent, principes adversæ partis, artis antiquæ non obliti, quia electum regem valde timebant, electio

B

bare quærebant. Ottonem ergo ducem solum sibi loqui rogabant, multisque pollicitationibus ei, ut in electione vacillaret, persuadebant; non tamen, ut certum quid eis promitteret, efficere poterant. Sic eo dubitante magnaque parte ejus dubitationi consentiente, tota præterit æstas, et pene totam Saxoniam commoveratejus instabilitas. In Novembre vero mense iterum vocatus ab illis ad soliloquium, cum jam totus esset inclinatus ad nostrorum partes hostium, Dei misericordia faciente, ne tot suos labores, quos pro patria toleraverat, in ultimis temporibus perderet, equus cui sedebat in plano campo cecidit, ipsique sessori crus unum ita contrivit, ut fere integro mense nisi portatus ire non posset. Igitur ad se, gratia Dei movente, reversus, se peccasse et divina pietate correptum esse intellexit. Missis itaque legationibus diversis, et hostibus renuntiavit, et civibus suis se semper fore fidelem et concordem fideliter repromis t. Unde principes Saxoniæ valde lætati, regem suum Herimannum cum magno tripudio Goslariæ susceperunt, paucis diebus ante natale Domini. In natali vero sancti Ste phani protomartyris a Sigefrido, Moguntinæ sedis archiepiscopo, in regem venerabiliter est unctus, cum jam 1082us annus Incarnationis Dominica fuisset inceptus 618.

647

VARIE LECTIONES.

€41 ubi 1. 643 a. q. 1. 1. 614 deest. 1. 645 hermannum 1. constanter. 646 insidebat 2. 67 steffani t

648

inceptus. Et tantum de bello Saxonico et Heinrico quarto ex chronica et historia ista 1

CIRCA ANNUM DOMINI MLXXX.

TOMELLUS

MONACHUS HASNONIENSIS

HISTORIA

HASNONIENSIS MONASTERII

AUCTORE TOMELLO

BALDUINI, COGNOMENTO MONTANI, FLANDRIÆ ET HANNONIÆ COMITIS, SECRETARIO.

(D. MARTEN., Thesaur. Anecd., tom. III, pag. 777, ex ms. Hasnoniensis.)

ADMONITIO PREVIA.

Historia fundationis Hasnoniensis monasterii, ordinis S. Benedicti, in pago Ostravanto ad Scarpim fluvium in diocesi Atrebatensi, auctorem habet Tomellum monachum, Balduini comitis, cognomento Montani, secretarium, scriptorem gravem, qui nihil solido fundamento non subnixum scriptis mandavit. Et certe primordia monasterii, quod ab initio duplex exstitit, virorum et feminarum, quibus primi præfue.. 19

PATROL. CXLVII.

runt Joannes et Eulasia fundatores, ex ipsis purissimis hausit fontibus, ex archivis nimirum monasterii, uti ipse testatur non uno in loco. Nam capite primo sic loquitur: Non habebit his in scriptis me auctorem quodlibet scriptum fallaciter fictum, quia quidquid dixero, ex archivis ejusdem monasterii comprobare promptum habeo. Et capite 3, relaturus seriem abbatum et abbatissarum, Fit ut omnem, inquit, rectorum' ejusdem loci lector inveniat successionem, hanc ab archivis sumptam legat descriptionem, quam de nde subjungit capite 4. Restaurationem vero monasterii qualem ipse viderit retulit, utpote testis oculatus; nam et Balduini fundatoris secretarius exstiterat, et opus suum Rodlando primo abbati nuncupavit; quo defuncto historiæ caput 17 addidit De bonæ memoriæ abbate Rollando ac de morum ejus probitute. Porro similitudine nominum allucinatus est Andreas Vallerius in Bibliotheca Belgica, ubi de Tomello nostro hæc habet Thomellus Elnonensis monachus ad S. Amandum claruit anno 1070. Scripsit jussu B. Rolandi abbatis sui de fundatione cœnobii Elnonensis, reparatione ac dedicatione, et de moribus Balduini comit s ejusdem reparatoris. Nam nullum habemus Elnonensem S. Amandi abbatem Rollandum nomine, bene autem Hasnoniensem; neque Elnonensis etiam monachus exstitit Tomellus, sed Hasnoniensis; sed nec quæ de monasterii sui fundatione, reparatione ac dedicatione, ac de moribus Balduini comitis scripto commendavit, Elnonensi cœnobio conveniunt, sed Hasnoniensi. Hanc vero Historiam descripsimus ex ms. codice Hasnoniensi, annuente reverendissimo et amplissimo ejusdem loci abbate, a quo etiam niutuo babuimus chartarium dominorum de Avenis, ex quo multa ad historiam Belgicam pertinentia excerpsimus in tomo I nostrorum contenta.

DE FUNDATIONE HASNONIENSIS CENOBII.

INCIPIT PROLOGUS TOMELLI

De funda'ione Hasnoniensis cœnobii, ad Rollandum abbatem primum post restaurationem.

CAPUT PRIMUM.

De Joanne viro illustri ejusque sorore Eulalia primis fundatoribus.

Dicturus fundationem Hasnoniensis loci, res postulat temporibus et personis, loco ac commodis uti; id enim grammaticis cum oratoribus commune est locum, tempus, personam in cunctis attendere negotiis. Locum, inquam, qui fundatus; tempus, quan. o fundatus; personas, quibus constat fundatus. Et prinum os in laudem fundatoris præfati loci aperiam; deinde qualiter eisdem sit fundatoribus constructus, quod potero referam. Non habebit his in scriptis me auctorem quodlibet scriptum fallaciter fictum, quia quidquid dixero ex archivis ejusdem monasterii comprobari promptum habeo. Habebat B Ecclesia pretiosum Dominici diadematis lapidem, Joannem scilicet genere et virtute illustrem perfectissimum laicum, perfectis etiam laicis imitabilem; perfectissimum, inquam, quia Dominicæ voci paruit dicenti Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni sa,zere me. Quod tali affectu effectui mancipavit, ut in consequentibus palam constabit. Habuit sane in consortium suæ probitatis sororem carne et spiritu non inferioris bonitatis, nomine Eulaliam; sed quibus parentibus originem duxerint et quas personas germanitatis vinculo habuerint, qualiterque per eos exordium Hasnoniense cœnobium cœperit, facile agnitu in subsequentibus erit.

Licet divitias hujus sæculi prima mortales putent, divitiæ tamen salutis sapientia et scientia ac timor Domini ipse est'thesaurus ejus. Quem se thesaurum in vasis fictilibus habere Apostolus gloriatur, quia conservata in humili corde sapientia, omni principum hujus sæculi major est potentia. Hanc, venerande Pater Rollande, posthabitis sapientibus et conquisitoribus hujus mundi, in te amplector et veneror, cujus senectus venerabilis et diuturna, non annorum numero computata, sed omnium virtutum facetiis ornata; cujus imperio parere est imperium parare, tibique humiliter subesse est non sine gloria præesse. Unde animum induxi quidquid imperaveris, ac si divinitus imperetur obaudire, et ad nutum tui totis animi et corporis passibus ire. Novi enim te matre virtutum omne quod agis temperare, ut et sit quod fortes cupiant et infirmi non refugiant. Exigis a me antiquam Hasnoniensis cœnobii constructionem novo stylo cudere passimque in archivis divisam in unum volumen colligere, quantumque divæ memoriæ marchio Balduinus beneficium eidem loco nostra ætate indulserit, subscribere Jubenti quippe tanto viro obaudire constat, ut dixi, gloriosum, sed imparem operi manum ponere non modice laboriosum. Sed me sub fasce gradientem baculus tuæ sustentabit sanctitatis; cumque extremam operi manum dedero, tui sit muneris, si pla- C ceo, dum unum auctoritate probes, alterum oratione robores. Succurrunt et labori meo orationes fratrum Hasnoniensium sub cura tua in castris Christi arma justitiæ gerentium: quibus in ore nun. quam dormitat oratio, in corde dilectio, in virtute nunquam languescit operatio. Quibus caudam hostiæ in sacrificio, et cum Joseph talarem tunicam, hoc est opus bonum usque ad consummationem et votis exopto, et precibus exoro.

CAPUT II.

De cœnobii Hasnoniensis constructione, ejusdemque sacrosancla dedicatione.

Erat præfato Joanni sicut egregia stirpis claritudo, ita et magna patrimonii amplitudo, qui Christum in terris subscribere decrevit hæredem, ut se Christo in cœlis faceret cohæredem, et funiculos hæreditatis terrenæ in temporalibus angustans ac in cœlesti. bus præclare dilatans, illud cum Psalmista dicere posset: Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi. Fuerat tunc Hasnonium ampli patrimonii ejus quædam portio futura non postmultum per eumdem illustrem virum ser

vorum Dei mansio; quæ in pago Austrebanto Scar- A bin adjacet fluvio, in qua, ut cœnobium Deo construeret, sibi sororique suæ Eulaliæ jam memoratæ convenit, et tantæ devotionis affectum effectus sequitur, tandemque, Deo cooperante, perficitur. Cœplum est autem hoc opus anno humanati Verbi sex. centesimo septuagesimo, Theoderici regis filii Clodovei regis et Bathildis reginæ anno iv. Cumque architector extremam operi manum dedisset, evocato venerando Cameracensis Ecclesiæ antistite Vindiciano, Deo sanctoque Petro idem locus attituJatur pridie Kalendas Maii. Tum sancta Sion Sponso suo juncta, filios sanctæ dilectionis peperit, per quos odorem virtutum late respersit, ita ut exsulLans dicere posset: Cum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem,

CAPUT III.

De illustribus ejusdem cœnobii fundatoribus ac rectoribus.

Ad Joannem virum venerabilem redeat oratio, qui causa et principium huic fuerat cœnobis, et præmissis effectum daturus; quibus is parentibus originem duxerit, quosque germanos vel germanas habuerit, scriptis signabo. Hic Autbaldo patre et Grimoara matre ortus, germanos habuit Aldonem, Autgangum, Adalbodum, Adalardum; germanas vero Eulaliam, Bertrudem et Adalunaram. Habuere hi avunculum, nomine et merito Deodatum. Hlique viri et feminæ misericordiæ, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt, Spiritus sancti fervore concepto pepererunt virtutem, per quam facultatibus propriis se spoliaverunt locumque hunc egregie ditaverunt. Quorum primus Joannes cum Eulalia sorore sua locum hunc construens honorifice rexit, sanctisque tam rerum suarum quam virtutum proventibus in altum erexit. Cui frater Aldo succedens, relictis rebus conjugeque OEdila, deposita coma capitis, castris se Christi militem eodem in loco ascripsit; qui sicut virtutum ascensus in corde suo disposuit, ita per ecclesiasticos gradus ascendens, presbyterii honorem obtinuit, quem sanctis actibus usque ad consummationem vitæ decorabilem reddidit. Et ut omnem rectorum ejusdem loci lector invenial successionem, hanc ab archivis sumptam legat descriptionem.

CAPUT IV.

Commemoratio rectorum hujus loci. Joannes abba et Eulalia soror ejus tenuerunt regimen Hasnoniensis coenobii annis XVII.

Aldo presbyter, frater prædicti Joannis, annis XL. At Bertrudis, soror ejus, cum eo annis xx. Sigebolda, soror præfati Aldonis, tenuit eum eo regimen annis vu, et post ejus decessum 1v. Adatunaria, item soror dicti Aldonis, annis x.

Savericus annis xxx1. Gundrada, filia prædicti Saverici, annis XII.

Geroldus annis vi.
Rotfridus annis xxvi.

Martina annis XIII.

Waltoarius anno 1 et semis
Alpaidis anno uno.

Amadeus annis duobus et semis.
Adalulfus annis vu et semis.
Algnitrudis annis x,

Ermentrudis imperatrix el regina cum filia item
Ermentrude annis Ix.

Colliguntur in summa anni centum nonagima quatuor. His rectoribus multa per tempora locus hic in dies processit, et adusque ultima Caroli Calvi tempora rigidi servator honesti permansit. Nee lectorem moveat utriusque sexus personas eidem laco præfuisse, geminam quippe in duobus monaster riis monachorum ac sanctimonialium catervam constat fuisse. Cujus rei fidem huic collatione similium B testimonio veterum facile fieri constat. Et major quippe eo loci divina gratia fuerat, quod Dei in utriusque sexus ore gloria sonuerat,

CAPUT V.

Quod Ementrudis reginæ petitio eumdem locum Caroli
Calvi munificaverit beneficio.

Præfata namque Ermentrudis nobilitatis titulo
egregie pollebat, quem meritis et sapientia egregiis
decorabilem reddebat adeo ut in fascibus imperii
humilem mirareris. Nec magni habuit sine humili-
tate et charitate regnare; quibus alis de terrenis
ad cœlestia didicit evolare. In consortium proinde
suæ virtutis carne et spiritu pepererat filiam, 10-
mine sibi æquivocam, sed meritis univocam; quam
verbis et exemplis docuit, ac ad totius bonitatis
C
unguem instituit. Quarum virtus adeo excrevit ut,
relicta sæculi pompa, se mundo, mundum sibi cru-
cifigerent, præscriptoque in loco feminæ in castris
Dominicis milites fierent, locumque hunc tum con-
siliis tum rebus ditavere, atque tam regali munißi-
centia quam privilegio corroboravere. Habebat cune
in sceptris Francia primum principem sui Carolum
Augustum, cognomine Calvum, apud quem sæpe
memoratam Ermentrudem plurimum posse hinc no-
bilitas, hinc 'probitas ipsius habuit efficere. Unde
cliam petitione ipsius regia se majestas huic loco
inclinavit, quem et munificentia ditavit. Nec pigebit
ex archivis ejusdem monasterii præscripti regis
privilegium hic supponere, ac legentibus super bis
D quæ dicimus, fidem facere.

CAPUT VI.

Ad tutandum idem cœnobium sumptum ex archivis
Caroli Calvi privilegium.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Carolus misericordia Dei imperator Augustus. Si servorum Dei utilitatibus subveniendo conferimus, profu turum nobis hoc ad æternam beatitudinem fore nullo modo ambigimus. Quapropter noverit on nium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium nostrorumque Lam præsentium quam et futurorum industria, quoniam fratrum et serorum necessitatibus in cœnobia. Hasnoniæ nuncupato, videlicet šito in comitatu Attrebatensi, in pago Ostre. banto, super fluvium Scarbum, sub tutela saveti

dum alius in villam, alius in negotiationem, hic curiositati, ille voluptati foras rapiebantur. Cujus vitii morbus in dies excrescens, domum Dei eo loci ab omni religione vacantem ad interitum usque animarum corrupit, simul et ad tempora usque Balduini sexti gloriosi marchisi corruptioni finem non dedit.

CAPUT VII.

De sexti Balduini marchisi temporibus, ejusque digne memoriæ moribus.

Petri apostolorum principis militantium, subvenire A sacrosancti loci gratis siae fructu laboris alebantur, cupientes eorum indigentiis, per Ermentrudem filiam nostram abbatissam patefactis, decernimus per ejusdem Ermentrudis deprecationem nostræ altitudinis præcepta eis confirmari, quatenus per nostram munificentiam ad augmentum et utilitatem eorum ea perpetualiter possideant, quæ inferius descripta habentur. Concedimus igitur memorato cœnobio infra ipsum monasterium, mansos duos, et cambas duas, silvamque unam, e! insuper de silva abbatis, de possint sexaginta porci saginari, nec non in prædicto pago villam Azinium cum omni integritate exceptis tribus mansis; denique in ipso pago villam Azinium quod est super fluvium Scandum, cum omni integritate, exceptis mansis quinque cum molendinis duobus, cum camba una et pratis duobus. Pari etiam B tenore largimur in præfato pago Ostrebanto villam banercinium cum omni integritate, nec non et in ipso go in Scandinio dedimus eis mansos octo. De ipsis quoque tenet per nostram jussionem Guntramnus quatuor, deprecante præfata abbatissa, quandiu vixerit. Postea vero recipiantur ad opus fratrum. De cætero in comitatu Tardanensi villam Aniciacum sitam super fluvium Ubellula, cum mansis x1, necnon et de omnibus villis totius abbatiæ omncm tecimam pleniter statuimus largiendam. Et si non suffecerit ad usus fratrum seu sororum, ci ex dominicato cuncta necessaria suppleantur. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter maneat, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus. Signum Caroli gloriosissimi imperatoris Augusti. Odacrus notarius ad vicem Goselini recognovit et subscripsit. Datum v Idus Julii, indictione x, anno xxxvi regni domini Caroli regis in Francia et imperii ejus 1. Actum Carisiaco palatio imperiali in Dei nomine feliciter

[blocks in formation]

C

His regalibus tam privilegiis quam munificentiis prescriptis locus roboratus, quodque his incomparabiliter pretiosius est, accipiens a Deo pignus Spiritum sanctum, piæ conversationis jucunditate p din mansit honestatus. Sed abundante iniquitate, dum refriguit charitas multorum, religio sancta facta est virtus paucorum. Nam quoniam tempora, ut scriptum est, inminere periculosa, erantque, imo sunt homines seipsos amantes, quanto quique religionem professi ad exteriora vagantur, tanto in inferioribus infirmantur. Unde et hac occasione locus llasnoniensis a magna qua floruit religione paulatim decessit, dum modica spernendo, honesti modum rigoris negligenter excessit. Jam canonici ejusdem loci canonicis sanctionibus ascrip:i, ne dicam intenti, quibus dedit Dominus regionem gentium et labores populorum, ut custodirent justificationes ejus et legem ejus requirerent, stipendiis

Quia Balduinum nobis occasio rationis obtulit, Balduinum, inquam, quem a Balduino Ferreo sextum, sexta hæc nostra ætas meruit, non abs re est quædam virtutum ejus ornamenta exemplo bonis principibus sufficientia in medium proferre, ex mu'tis pauca, sed ex magnis magna, ut moris est astrologis sphæram cœli in arcto depingere. Primis hic tirocinii annis in aula imperiali sub Henrico imperatore educatur, coævis quos aula tunc habebat prærogatur amicis, amore æquatur, deinde fortioribus annis, ætate cum tempore adolescente, Nerviorum comitatum, licet imperiali majestate non inoffensa subintrans, belli in hostes, pacis in cives potentissimus claruit. Habebant hunc pauperes, orphani, viduæ patrem, monachi exemplar religionis, afflicti scutum tuitionis, adeo ut mirareris cumdem in laico habitu pollere principem regni et latuisse pauperem Christi. In sacrosanctis missarum solemniis, ad Deum quasi obtutibus suis visibilem, totum se animo et corpore fixum dedit; in oratione Deo colloquium, hominibus præbens silentium.

bebat proinde secum, inter agenda cadem missarum solemnia, pauperes pro se al Deum intercessores, quibus, post oblationem sacerdoti exhibibitam, eleemosynas dispartiens, pro Christo in pauperibus offerebat. Habes me hujus rei testem, o Ictor, quicunque es, si tamen minus de idoneo teste non dubitas, qui dum lateri suo, ut srpe dignatus est, familiarem familiariter me applicuisset, audivi eum pauperes secreto, ut missarum sacrosanctis mysteriis secum sibi interessent, invitasse; quibusdam vero finitis missarum laudibus, dum stipem peterent, quia neglexerant interes e, tacite improperasse; nec co solo dum omni etiam res poscebat tempore, eleemosynis nunc clandestinis, nunc publicis per se et per alios insudabat. Fame vero ingravescente, et largiori indig ntibus manu distribuit, et regni sui cœnobiis pensum id ascripsit, ut ex propriis stipendiis consultius pauperum prospicerent refrigeriis.

Ante diem clauso componet vesper olympo, quam virtutes ejus aut stylus aut sermo æquabit. Il tamen aggredimur dicere, Hasnoniense cœ..obium qualiter per eum ex veteri noyum, ex neglecto in melius elaboratum, cœperit surgere.

« VorigeDoorgaan »