Pagina-afbeeldingen
PDF

lum toto exercitu, et Saxoniam, sicut prius, habuit in incerto. Nam postquam recessit, Saxones iteru:m congregantur, Deumque quod eos misericorditer castigans, non penitus opprimi permiserit, humili •!evotione collaudant, et se invicem, quaienus uiianimiter pro sua iibertate tota virtute pugnent, adhortantur; Deique misericordiam non ex toto siii sublatam inde *°* conjectant, quia *°" quasi paterna pietate flagellati, ad recipiendam virtutem discessu regis oportunum tempus acceperant. 54. Interea rex totum exercitum iterum congregabat, ut Oetobri mense Saxoniam ingressus, fruges, quas Julio mense multas in agris viderat, aut utendo aut comburendo consumeret, populumque totum vel rebellem gladio devorandum daret, vel humilem perpetuæ *°° servituti suhjiceret. Econtra Saxones magno jam periculo facti prudentes, cum non minore venerunt exercitu, jam non sicut antea fugaces terga daturi, sed fortiter pro sua libertate pugnaturi, ita ut eam vel Dei auxilio firmiter retinerent, vel cum vita simul amitterent. Ergo ambo exercitus in loco qui dicitur Everha (33) convenerunt, et a se non loco sed animo longe fuerunt. Tamen exercitus regis ad prœlium non ut antea promptus erat, quia non, sicut audierat, inbelles esse Saxones expertus fuerat, et magna sibi pars de priori nultitudine deerat. Nam Berchtoldus et Rodulfus duces postquam a priori sunt prœlio reversi, divina pietate compuncti, quadragesimas publice *°° jejunaverunt, et amplius se pro rege contra Saxomum innocentiam non esse pugnaturos, fideliter Deo voverunt. Tunc illi *'° ad Saxones miserunt ; et accepta dataque fide, ad secretum consilium principes ex utraque parte convenerunt. Ibi illi nostris in sua fide promiserunt, quod si se sponte tradendo regi vellent hoiiorem facere et tota Saxonia quieta staret in pace, et ipsi nec in dura nec in longa forent captivitate. Fama quoque testante comperimus, quod rex suis jurasset principibus, ut si hoc ad iiemorem suum perficerent, in principio Novembris proximi omnes ad sua cum pace et gratia sua dimitteret. Igitur omnes episcopi nostri, duces, comites, ceterique majores *'', manu fidei ab illis accepta, regiæ potestati se sponte tradiderunt (0ct. 25), totumque populum suum valde tristem in patriam redire jusserunt. 55. Distributis ergo per custodias principibus nostris, rex omisso exercitu Saxoniam cum magna gloria ingreditur, et ab his qui domi erant cum majore gloria suscipitur. Nam sperabant eum, sicut promiserat, cum pace et pietate venire, omnesque

A suas injurias oblivioni perpetuæ tradere. At ille, suæ promissionis oblitus, nec Deo pro victoria quam sic leviter acceperat dignas laudes humiliter reddidit, nec illam quam tunc habebat gloriam umquam se disperditurum *** credidit. Quod si regi regum se tunc humiliter substerneret et in victos misericordiam Dei ostenderet, non solum quos vicerat Saxones, sed omnes quibus imperabat gentes, timere se pariter et amare faceret, et ad illas etiam nationes quæ $ibi non subjacebant, gloriæ suæ famam cunctis laudandam transmitteret. Quia vero crudelitatis antiquæ non immemor, timeri tantum nec amari curabat, nec Saxones sibi fideles nec alias sui regni mationes devotas habebat, et ingentein apud exteras gentes laudem, quam posset habere, I3 perdebat. Amicis enim non minus quam hostibus crudelis fuit, nisi quod in amicos crudelitatem prius exercebat, ut hostes ex hoc cognoscerent, quid sibi futurum sperarent. 56. Ekkiberti *** denique marchionis, qui Saxonibus nullum fecerat auxilium, sed regi, utpole valde propinquo genere , toto animo favebat, possessiones prius invadit, easque Othelrico ***, cuidam de suis consiliariis, donavit. Hic Ollielricus de Godesheim oriundus fuit, et quia Dei timorem penitus abjecerat, Godeshaz *** (54) agnomen habebat, quia vere ex odio Dei venerat, quod ille regi familiariter adhærebat regisque mentem pro suo velle disponeDat. Deinde nostrorum bona captivorum, qu;e ipsis manere debebant integra si fides fuisset ei integra, suis parasiuis largitur ; et quæ suis principibus in nos bona promisit, cuncta mentitur. Tunc urbes et castella vcl quascunque munitiones adhuc habel)at Saxonia, suis sequacibus commendavit ; et ut per totam regionem tyrannidem exercerent imperavit. 57. Natalis dominici festivitatem, ubi 1076 annus al) iiicarnalione Domini inchoatur, convocatis *** ad se s.iarum partium episcopis **", animo non festivo Goslariæ celebravit, quia festum salutis humanæ p, incipium Ottonis occisione nefanda contaminare disposuit; quem*** Christus ad honorem suæ nativitatis cadem gratia mirabiliter eripuit, qua ad liberandum genus humanuiu ipso tempore Deus homo fieri voluit. Nam ipsuiu ducem Roperto *** Bavenbergensi episcoD po servandum cominiserat, et episcopus eum in castello quodam, dum ipse pergeret ad curtem regiam, militibus suis custodiendum tradiderat. At rex illuc episcopo iiesciente misit, ducemque ad se duci præcepit, ita ut, temporum vicibus mutatis, per noctes jrent et per dies noctium vice quiescerent. Cumquc in media nocte a quatuor armatis inermis ipse du

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

cus Goslariam venisset, et illi per curtem ad sil- A pietati, quia dum hanc quæ maxime nos affligebat

vam tendere voluissent, tunc primum intellexit, quod in silva se**° occidere jussi fuissent. lgitur eos rogat, ut sibi ad monasterium orare liceat. Quod ei cum fuisset negatum, subito unius ipsorum gladium comprehendit *** per capulum, et cum ense nudo, invitis illis, ad episcopi sui custodis cubiculum *** pervenit, et cum magno strepitu episcopo expergefacto, rem quæ secum agebatur innotuit, eumque ut se a furtivæ casu mortis eriperet oravit. Quod cum per oppidum divulgatum fuissel, rex eum sicut voluerat, non præsumpsit perdere, sed eum libere per curiam quo vellet ire permisit. Sed ille, sicut erat vir in omnibus prudens, ad consilia regis frequenter accessit, et sapieutia sua brevi tempore promeruit, ut quicquid ad honorem regis pertineret, ejus consilio maxime rex ipse disponerel. Denique quem nuper habebat hostem sævissimum, eum nunc cœpit habere consilialorem fidelissimum (an. 1076).

58. Nos autem ubi principes illos, qui nostros habebant in custodia, Goslariæ esse comperiinus, liiteras eis supplicationum pro principum nostrorum liberatione transmisimus, quæque civitas sive provincia pro sui episcopi sive primatis ereptione. Ex quibus unam tantum placuit epistolam subnectere :

59. « Domno Udoni , ovium Christi sanctarum sanctissimo pastori, clerus el populus Magedaburgensis *** ecclesiæ devotionem fìdelissimam utriusque hominis. Quod tanti viri nolitiam familiariter et gratiam nulla nobis adhuc nostræ servitutis exhibitione quæsivimus, nosmetipsos inter nos vehementer accusamus, el nulla nos servitute nostra vobis *** vel notos esse factos eo magis erubescimus, quo non promeriti tanta pietatis vestræ solatia in multis nostris tribulationibus accepimus. Ex omnibus enim tribulationibus, quas vel longus jam nos usus ferre sapienter edocuit, vel quas ipsa novitas quo insolitas ***, eo nobis graviores reddit, nulla nobis umquam gravior incubuit, quam quod nostro domino archiepiscopo **°, immo patre piissimo, per tam longæ captivitatis ærumpmam carere contigit, his præcipue tempestuosis temporibus, in quibus nobis esset maxime necessarius. Sed quia, sicut ex ipsius legatione cognovimus, multa vestræ pietatis

curam misericordia vestra mitigastis***, omnes alias sollicitudines nos ventis in Creticum *** inare portandas tradere fecislis. Quod si divina favenle clementia solidum nobis hoc gaudium vestra paternitas effecerit et ad sua citius redire dominum nostrum suis suorumque supplicationibus adjuverit, numquam vos priora nobis beneficia præstitisse poenitebit, dum et ipsum dominum nostrum vobis amicum semper ad omnia paratissimum, nosque omnes non minus devotos habebitis et subjectos, quam clerum sive populum proprium. Ad quod perficiendum si vestra sublimitas eo quo speramus studio voluerit eniti, sine multo labore credimus id posse fieri, quia hoc certum tenemus, quod ipse tenetur innocens ca

B ptivus et sola suæ salus ecclesiæ fuit ei causa tradi

tionis suæ. Omnipotens igitur Deus diu vos in hac vita conservet, Ecclesiæ suæ solatium, et post hanc viiain tribuat vol)is sempiternum beatæ vitæ præmium. Valete *°°. »

60. Cum ergo rex urbes et omnes in Saxonia munitiones suorum fidelium præsidiis occupasset, et nichil sibi, quominus in Saxonia faceret cuncla qiiae vellet, putaret obstare, transivit a nobis in melio quadragesimæ (1076), obsides multos secum ducens, et apud nos, qui tributa de regionibus nostris exigerent relinquens. Cumque suos fines intrasset, et , duces ejus ceterique qui fortiter in proelio pugnaverant dona triumphalia expectarent, ille munus quoJ fere cunctis suis fidelibus largiri solitus erat (35), etiam nunc in præmio virtutis dare parabat ; dolensque quod ex principibus in proelio non ad votum suum cecidissent, vitam, quam per ignaviam eos servasse credebat, eis per sævitiam auferri *** cupiebat. Nam ut solus omnium dominus esset, nullum in regno suo dominum vivere vellet. Itaque cum tribus fortissimis viris armatis quamdam domum desertam medio noctis intravit, et illuc unum ex militibus Rodulfi ducis secreto introduxit. Qui visis gladiis sibi timuit, quia quo effugeret non habuit. sed cum rex multis eum promissionibus oneraret, si fodulfum ducem, ubi primum sibi daretur opportunitas, occideret, non amore promissorum sed timore gladiorum præsentium, hoc se facturum

humanitate fruitur, ita ut se non dolore captivitatis D quasi lætus promisit, suamque promissionem jura

aflici, sed a labore, quo plurimo fatigatus erat multa dulcedine vestra relici fateatur, omnium quas *** nos patimur afflictionum libenter obliti, dum caput nostrum gaudere cognoscimus, dolorem membrorum, vel si magnus sit, nullum putamus. Paternitatis igitur vestræ pedibus omnes unaniiuiter devoto corde prostrati, plurimas plúrime referimus gratias vestræ

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

nocte gestum fuerat exponit, armisque projectis A tenus tales per quos ** ecclesia pacata regeretur,

ipsi duci, quid et qua vi coactus jurasset, innotescit. 61. Alio tempore, cum idem dux reginam in manu sua a monasterio duceret, rex sagittario *** cuidam præcepit, ul cum juxta reginam sagitta transfigeret. Sed ab eodem sagittario præmonitus dux, reginam non perduxit, sed inventa qualibet causa festinus ab ea recessit. 62. Tertia vice cum causæ quædam *** intra cuhiculum regis agerentur, et actionibus illis dux cum paucis suis interesset, nunciatum est ei quod duo regis famuli januam cum nudis gladiis obsiderent, qui ducem egredientem ex utroque latere perfoderenl. Itaque suos cum gladiis occultis occulte fecit advenire, et aliquos ex ipsis cubiculum fecit intrare, plurimos vero præ foribus stare. Cumque omnia sicut jusserat essent disposita, cum suis accedens ad januam : Tales, inquit, jamitores, domne reae, in restro cubiculo nollem modo vidisse, nec umquam posthac amplius volo videre. Hæc locutus et abiit cum magno furore, et dixit, quod et implevit, quod numquam *** vellet ulterius ad regis curiam venire.

65. Eodem vel *** sinili dolo etiam Bertholdum `

ducem *** quærebat perdere, quia hi duo magis videbantur ejus malitiæ obsistere. Et quare de duobus tantum ejus sævitiam commenoro, qui nullum de principibus possum asserere securum tali periculo? Quadam namque die dum ipse cum suis scurris motaretur in cul)iculo, et episcopi ceterique primates excubarent in vestibulo, fertur illis dixisse qui conscii et fautores erant suæ nequitiæ : • Ecce isti sunt, qui regni mei divitias habent, et me meosque omnes in paupertate reliquerunt. Quod si illi de medio fuissent ablati, ego cunctique mei familiares cito p0ssemus divites fieri. Quapropter, si viri estis et divitias habere cupitis, istos nunc inermes armali fortiter invadite , et omnia quæ illi possident accipite. » llabebat autem in cubili suo semper muluas secures lato ferro splendentes, quibus nec clipeus nec galea resistere poterat virtute aliqua. Quod nisi Anno Coloniensis præsulabuno quicum ceteris facinus erat acturus paulo ante fuisset submonitus, ea die fuisset perpetratum miserabile facimus. 64. Verum ut ad priora paulisper revertar, ubi primates nostri deditionem fecerunt, omnes semitas quæ per montes ducunt in Italiam, rex claudi præcepit, nec ulli homini viam patere permisit, ne rei veritas ad apostolicum prius veniret, quam ipse per legatos in suum favorem ipsum apostolicum traduceret. Deinde misit Itomano pontifici legatos, qui ei intimarent, quod episcopi Saxoniæ sui ordinis obliti, contra se in prœlio congressi** fuissent, eumque rogarent, ut eos, sicut infideles perjuros et belli civilis auctores, gradu sacerdotali deponeret, qua

ipse in eorum locum poneret. Sed regis legatos ad apostolicum fama præcesserat, eique seriem rerum gestarum totam veraciter indicaverat. Misit ergo regi litteras, quibus eum de multis, aliis criminibus arguebat, et ut episcopos a captivitate dimissos, ecclesiis bonisque suis integre restitutis, remitteret, orabat, et post hæc *** concilium in eo loco quo venire posset apostolicus congregaret, ubi episcopi vel, si digni essent, episcopalem perderent digniuatem, vel injuriam quas eranl passi canonicam reciperent satisfactionem. Quod'si in his sacris canonibus noluisset rex obediens existere**° et excommunicatos a societate sua repellere, se eum velut putre memi)rum anathematis gladio ab unitate sanctæ B matris Ecclesiæ minabatur abscindere. Qua legatione suscepta, et venientibus suis quos miserat apostolico confirmata, tristis valde fuit, quia in apostolica dignitate malitiæ suæ, sicut sperabau **', auxilium non invenit. 65. Rex igitur cum suis deceptoribus una Wormatiam venit, et cum singulis vel*** binis consilium inivit, qualiter dignam vicem rependerel*** illi contumeliæ, quam omnes audierant Romanum pontificem sibi fecisse, quod eum se iminatus sit excommunicaturum ***, cum tale quid cunctis temporibus fuisset inauditum. Cumque multa multis modis diu volutarent, tandem quibusdam eorum placuit, ut episcoporum concilio facto, papam quasi Simoniacum communi consensu dampnaret, eoque deposito, rex in loco ejus unum de suis amicis constitueret, qui omnia quæ regi fuissent placita, tota voluntate perficeret. Hoc igitur inito confirmatoque consilio, fecit omnes suos episcopos convenire, et coegit eos Ilildcbrando, qui Romanus pontifex vocaretur et non esset, subjectionem et obedieutiam inlerdicere; et hoc ut post nullus eorum posset negare, fecit unumquemque eorum nomine suo prænotato manu propria abnegationem Hildebrando chartis*** singulis inscribere hoc modo : ¢ Ego N ***. civitatis N. episcopus,

• Hildebrando subjectionem et obedientiam ex hac

hora et deinceps interdico, et eum posthac aposlolicum **' nec habebo nec vocabo. » Quod quidem pauci fecerunl ex animo, qui et auctores ipsi fuere D consilio; plures vero litteras quidem abrenunciatiomis mortis timore scripserunt sel invitos se fecisse per hoc ostenderunt, quia cum primum datur eis oportunitas, apostolico supplices confessionis litteras dirigunt, et se reos ei agnoscunt, sed expurgationem necessitatis obtendunt. Deinde per totam Italiam misit epistolas, magnis donis et majoribus promissis illius terræ principes in favorem suæ partis inclinans. Itaque nostrates** episcopi solummodo scriplo, illi rei;u, tiabant etiam *** juramento. Romanos etiam quam plurimos pecunia

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

*** sagitario M. *** p. h. in c. 1. inutu Icaruiu 1.

*** quadam A. *** deest M.
**° ee M. *•* sperarat 2.
*'* cartis 1. *** euuium 1.

s35 et M
*** ita 2 iIIis 1 1 b
**' apostolicu M.

*** ita edd. recte; repelleret 1. *** Teutonici 2. **? 11011 1 l ei edd.

corrupit, et ut Iliiilebrandum ab apostolicae sedis A triciatus, Deo tribuente et jurato Romanorum

honore dejiceren', talibus litteris oravit. lpsi quoque apostolico plenas contumeliis litteras direxit, in quibus, ut apostolicum nomen et sedem cito relinqueret, minaciter præcepit. Iloc autem exemplum est literarum : 66. • Heinricus (56) Dei gratia rex, universæ sanctæ Romanæ ecclesiæ clero et populo, gratiam salutem et omne bonum. Ilæc fides firma et inconcussa *° creditur, quæ semper et ealem et praesenti servatur et absenti, nec diuturna ejus cui debetur absentia, nec longi temporis tædio immutatur. Quam talem vos nobis servare scimus et gratias agimus, et nt eadem perseveret petimus, videlicel ut, sicut facitis, amicis nostris amici, inimicis nostris ini

mici jugiter existatis. Inter quos scilicet IIildebran- B

dum monachum notantes, vos in ejus inimicitiam excitamus, quia hunc et ecclesiæ invasorem et oppressorem, et Romanae rei publicae vel regni nostri insidiatorem deprehendimus**', ut in subsequenti epistola sibi a nobis directa pernoscere in promtu esl *** : • Ileinricus Dei gratia rex Hildebrando. ('um hactenus ex te ea quæ patris sunt expectarem, tibiqiie in omnibus magna fidelium nostrorum indignatione obedirem, percepi a te*** vicissitudinem, qualem oportebat ab eo, qui vitæ regnique nostri pernitiosissimus hostis esset. Nam cum in primis omnem hereditariam dignitatem, quæ michi ab illa sede debebatur superbo ausu rapuisses, longius inde p. ogrediens, regnum Itali;e pessimis artibus alienare temptasti. Nec hoc contentus, in reverentissimos episcopos, qui nobis velut dulcissima membra uniui sunt, imanum mittere non timuisti, eosque superbissimis injuriis acerbissimisque contumeliis contra divina et humana jura, ut ipsi aiunt, exagitasti*°*. Quæ omnia cum ego quadam patientia dissimularem, tu hoc non patientiam sed ignaviam æstimans***, in ipsum caput insurgere ausus es, mandans quæ nosti, scilicet, ut tuis verbis utar, quod aut tu morereris aut michi animam regnuimque tolleres. Ilanc inauditam contumaciam ego non verbis sed re confutandam dijudicans, generalem conventum omnium regni primatum ipsis supplicantibus habui. Ubi cum ea quæ hactenus metu et reverentia tacebantur in medium deducta fuissent, veris assertionibus illorum, quas ex ipsorum litteris audies, palam factum est, te nullatenus in apostolica sede posse persistere. Quorum sententiæ, quia justa et probabilis coram Deo hominibusque videbatur, ego quoque assent'e;is, omne tibi papatus jus, quod ha!:ere visus es, abrenuntio, atque ut a sede Urbis, cujus michi pa

assensu, debetur, ut descendas, edico. » • Hæc series nostræ epistolæ ad Ilildebrandum monachum. Quam idcirco et vobis scripsimus, ut et vobis nostra voluntas, et nobis, immo Deo et i:obis, vestra satisfaciat caritas. Exsurgite*** igitur in eum, fidelissimi, et sit primus in fide primus in ejus dampnatione. Non autem ut sanguinem ejus fundatis dicimus, quippe cum major sibi sit post depositionem poena vita quam mors, sed ut eum, si nolit descendere, cogatis, et alium communi omnium episcoporum et vestro consilio a nobis electum in apostolicam sedem recipiatis, qui quod iste in ecclesia vulneravit, curare et velit et possit. » • 67. lIeinricus (57), non usurpative sed pia Dei ordinatione rex, Hildebrando, jam non apostolico sed falso monacho. llanc talem pro confusione**" tua salutationem promeruisti, qui nullum in ecclesia ordinem præteristi, quem confusionis non honoris , maledictionis non benedictionis, participem non feceris. Ut enim de multis pauca et egregia loquamur, rectores sanctæ ecelesiae, videlicet archiepiscopos, episcopos, presbyteros, non modo non tangere sicut christos Domini timuisti, quin sicut servos, nescientes quid faciat dominus eorum, sub pedibus tuis calcasli; in quorum conculeauione tibi favorem ab ore vulgi comparasli; quos omnes nichil scire, te autem solum omnia nosse judicasti. Qua utique scientia non ad ædificationem, sed ad de

C structionem uti studuisti, ut jure *** beatum Grego

rium, cujus nomen tibi vendicasti, de te prophetasse credamus sic dicenlem : • Ex affluentia sul)jectorum plerumque animus prælati extollitur, et æstimat se plus omnibus nosse, cum se videt plus omnibus posse. » Et nos quidem h;ec omnia sustinuimus, dum apostolicæ sedis honorem servare studuimus. Sed uu humilitatem nostram timorem fore intellexisti, ideoque et in ipsam regiam potestatem nobis a Deo concessam exsurgere non timuisti, quam te nobis auferre *° ausus es minari, quasi nos a te regnum acceperimus, quasi in tua et non in Dei manu sit regnum vel imperium; qui Dominus noster Jesus Christus nos ad regnum, te autem non vocavit ad sacerdolium. Tu enim his gradibus

D ascendisti : scilicet astutia, quod monachica pro

fessio abhominatur, pecuniam, pecunia favorem, favore ferrum, ferro sedem pacis adisti, et de sede pacis pacem turbasti, dum subditos in prælatos armasti, dum episcopos nostros a Deo vocatos , tu , non vocatus, spernendos docuisti, dum laicis ministerium eorum super sacerdotes usurpasti, ut ipsi deponant ••• vel contempnent*', qui ipsos a manu

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Domini per impositionem manuum episcoporum do- A tumeliam sanctæ et apostolicæ sedis elatam, qualem

cendos*** acceperant. Me quoque, qui*** licet indi, gnus inter christos ad regnum sum unctus, tetigisti, quem sanctorum Patrum traditio soli Deo judicandum docuit, nec pro aliquo crimine, nisi a fide, quod absit, exorbitaverimus, deponendum asseruit, cum etiam Julianum apostatam prudenlia sanctorum episcoporum non sibi sed soli Deo judicandum deponendumque commiserit. Ipse*** verus papa beatus Petrus clamat : • Deum timete, regem honorificate. » Tu autem quia Deum non times, me, constitutum ejus, inhonoras. Unde beatus Paulus, ubi angelo de cœlo, si prædicaverit alia, non pepercit, te quoque in terris alia docentem non excepit. Ait enim : ¢ Si quis, vel ego, vel etiam angelus e coelo, præter id quod evangelizavimus, vobis evangelizaverit, anathema sit. » Tu ergo hoc anathemate et omnium episcoporum nostrorum judicio et nostro dampnatus descende, vindicatam sedem apostolicam relinque! Alius in solium*** beati Petri ascendat, qui nulla violentiam *°° religione palliet, sed heati Petri sanam doctrinam doceat. Ego enim**" Heinricus*** rex Dei gratia, cum omnibus episcopis nostris tibi dicimus : Descende, descende*°°. » 68. Quæ litteræ cum domno papæ, in basilica Lateranensi sanctæ synodo præsidenti, fuissent allatæ, et coram synodo palam recitatae, tanta fit in ccclesia commotio, ut idem legatus, nisi inter apostolici pedes defensionem invenisset, membratim

laniatus interisset miserabiliter. Sequenti vero die C.

domnus papa coram ipsa *° synodo declaravit, quotiens et quanta mansuetudine regem de magnis criminibus corripuisset, ut *** episcopos a captivitate solveret quarta suavitate rogasset, apostolica auctoritate jussisset; et pro paterna dulcedine quantam superbiæ amaritudinem recepisset. Deinde cunctis acclamantibus ne talis eontumelia remaneret inulta, omnium consilio et consensu Heinricum synodali judicio dampnavit, regisque nomine et honore privatum anathematis gladio percussit, litterasque in regnum Theutonicorum misit, quarum hic exemplar supponere placuit : 69. • Gregorius *"* episcopus (GREG. VII, Regis,. 1ii, δ), servus servorum Dei, omnibus qui se cupiunl annumerari inter oves quas Cliristus beato Petro commisit, salutem et apostolicam benedictionem. Audistis, fratres, novam et inauditam præsumptionem, audístis scismaticorum sceleratam et nomen Domini in beato Petro blasphemantium garrulitatem et audaciam; audistis superbiam ad injuriam et con

vestri patres nec viderunt nec audierunt umquam ***, nec scripturarum series aliquando a paganis vel hæreticis docet emersam. Cujus mali etsi quod **• umquam post fundatam ecclesiam *"* et propagatam fidem Christi processisset exemplum, omnibus tamen fidelibus pro tanto contemptu et conculeatione apostolicæ, immo divinæ auctoritatis, dolendum foret et gemendum. Quapropter si beato Petro claves regni cœlorum a domino *"* nostro Jesu Christo traditas *" creditis, et vobis per manus ipsius ad aeternæ vitæ gaudia introitum parare *"* cupitis, cogitandum vobis est, quantum nunc de irrogata sibi contumelia *7° dolere debeatis. Nisi enim hic, ubi per discrimina temptationum vestra fides et corda probantur, socii passionum efficiamini, procul dubio non estis digni, ut participes futuræ consolationis,

et filii regni, coelestem coronam et gloriam sortia

mini. Rogamus igitur caritatem vestram, ut instanter divinam misericordiam implorare studeatis, quiatenus aut corda impiorum ad pœnitentiam vertat, aut reprimendo eorum nefanda consilia, quam insipientes et stulti sint qui petram fundatam *° in Christo evertere et divina privilegia *** violare co. nantur, ostendat ***. 70. « Beate Petre apostolorum princeps, inclina quæso *** pias aures tuas nobis, et audi me servum tuum, quem ab infantia nutristi, et usque ad hanc diem de manu iniquorum, liberasti, qui me pro tua fidelitate oderunt et odiunt. Tu michi testis es, et domina mea mater Dei *°*, et beatus P.iulus, frater tuus, inter omnes sanctos, quod tua sancta Romaiia ecclesia me invitum ad sua gubernacula traxit, et ego non rapinam arbitratus sum ad sedem tuam ascendere, potiusque volui vitam meam finire in peregrinatione quam locum tuum pro gloria mundi, pro seculari ingenio arripere. Et ideo *** cx *** tua gratia, non ex meis operibus credo, quod placuit tibi et placet, ut populus christianus tibi specialiter commissus, michi obediat specialiter pro vice tua michi commissa, et michi tua gratia est potestas a Deo data ligandi et solvendi in cœlo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro ecclesiæ tuæ honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris et

D Filii et Spiritus sancti, per tuam potestatem et au

ctoritatem Heinrico regi filio Heinrici imperatoris, qui contra tuam ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Theutonicorum et Italiæ gubermacula contradico, et omnes Christianos a vinculo juramenti, quod sibi fecerunt vel facient, absolvo,

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

bantur: Subscriptio episcoporum singulorum. Ego N. civitatis N. episcopus Hildebrandi sectationem et obe

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

inclusa est, plene potestis cognoscere. Reliqua desunt. Devositio ilia II 1, δ. e.rtat.

*** Domini 2. *** in deo 2. *** decst M.

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »