Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

videret (21), quia 23 et ipsas nuptias non sponte sua celebraverat. Ergo multis modis eam a se separare quærebat, ut tunc quasi licenter illicita faceret, cum hoc, quod licebat, conjugium non haberet.

dixit, ut vobis hodie sit quod manducetis; quia A ut post nuptias celebratas eam sponte sua numquam nondum quicquam, quod honeste super mensam vestram ponatur, habetis. Episcopus velut ab extasi repente expergefactus: ‹ Quid, ait, stultissime, fecisti, qui me a colloquio Dei temerarius abstulisti? Si, quod frater Transmandus 21 videre meruit, tu vidisses, numquam michi posito in orationibus appropinquasses. Ille autem in præsens aderat, et quia talia videbat episcopo placere, angelos cum eo loquentes in oratione se jam dudum dixerat vidisse. Erat autem ipse pictor ab Italia.

B

5. Hic igitur episcopus ubi regem velut infrenem equum per abrupta flagitiorum ruere vidit, ejus se lateri familiariter adjungere quæsivit: non ut vitiorum spinas, quæ fuerant ortæ, manu severæ auctoritatis radicitus erueret, et virtutum semina episcopali prædicatione plantaret, sed ut germina vitiorum adulationis aqua rigaret, et si quæ virtutum fruges emergerent, amaritudine perversi dogmatis enecaret. Neque enim ut ante, dum perpetratis facinoribus caveret, cum Tobia dicebat: Attende tibi ab omni fornicatione, et omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat; › nec ut perpetrata lacrimis pœnitentiæ lavaret, cum Nathan sub velamento parabolæ ferrum increpationis portavit, quo elcere mentis repente percusso conscientiæ virus efflueret; sed velut apostolicum dabat ei præceptum : Fac omnia quæ placent animæ tuæ; hoc solum observans, ut in die tuæ mortis in recta fide inveniaris; cum Scriptura dicat: ‹ Post concupiscen- C tias tuas non eas, et rursum: Non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. › Ille vero ita docebat, quasi sit in hominis potestate, in una hora mutare vitam suam, cum proverbium sit: Adolescens juxta viam suam etiam quum senuerit, non recedet ab ea, et: Odorem quem semej imbiberit recens testa, diu servabit (HORAT.). Hac igitur episcopi non episcopali doctrina rex in nequitia confortatus, ivit per libidinum 22 præcipitia, sicut equus et mulus quibus non est intellectus; et qui multorum rex erat populorum, thronum posuit in se libidini, cunctorum reginæ vitiorum.

6. Binas vel ternas simul concubinas habebat; nec his contentus, cujuscumque filiam vel uxorem juvenem et formosam audierat, si seduci non poterat, sibi violenter adduci præcipicbat. Aliquando etiam ipse uno sive duobus comitatus, ubi tales esse cognoverat, in nocte pergebat; et aliquando voti sui mali compos efficitur, aliquando vero vix effugiebat, ne a parentibus amatæ sive marito occideretur. Uxorem suam, quam nobilem et pulcram suasionibus principum invitus duxerat, sic exosam habebat,

7. Denique cuidam de suis familiaribus, ut peteret reginæ concubitum, præcepit, magnumque ei præmium, si potiretur eo, promisit, quod inde illam non negaturam sperabat, quia juvencula, virum experta, jam quasi deserta vivebat. Regina vero sub femineo corpore cor habens virile, statim de quo fonte consilium hoc emanaret intellexit. Et primo quidem velut indignata negavit; sed sicut ille pertinaciter, sicut prædoctus erat, instaret, quod rogabatur, ore tantum promisit. Ille gratulabundus rem regi nuntiat, et horam qua perficienda esset indicat. Rex vero lætus ad cubiculum regina simul cum adultero pergit, ut dum eos pariter commisceri ipse videret, cam a suo conjugio legaliter abjiceret, vel etiam, quod magis volebat, occideret. Sed cum adulter ad hostium reginæ pulsaret, et hoc illa velo citer "aperiret, rex timens, ne, illo prius intro misso, ipse excluderetur, ostium concitus irrupit Quem regina agnoscens, adultero foris relicto, ja nuam citissime clausit, et suis virginibus convocatis, eum scamnis et baculis, quæ arma ad hoc collegerat 25, in tantum verberavit, ut cum semianimem relinqueret: Fili meretricis, inquit 26, unde tibi hæc audacia, ut 27 reginæ, quæ fortissimum habet maritum, sperares adulteria? › Ille clamat se esse Heinricum, se esse ipsius maritum, se voluisse legitimum ejus concubitum. Illa reclamat, hunc non esse maritum, qui furtivum quæsisset adulterium; si maritus esset, cur non aperte ad suum thorum accederet? Itaque pene usque ad.mortem percussum də cubiculo ejecit, ostioque clauso lectum suum petivit. Ille quid sibi accidisset, nulli ausus est confiteri ; sed ægritudinem aliam simulans, integrum fere mensem jacuit in suo cubili. Illa enim non capiti, non ventri pepercerat, sed totum corpus integra cute contuderat. Qui postquam convaluit, quamvis acriter correptus, antiqua flagitia sua non deseruit.

D

8. Si qua coram eo querelam de qualibet injuria fecisset, et ab ejus regia potestate sibi justitiam fieri postulasset, si illius insaniæ ætas ejus et " forma placebat, pro justitia, quam petebat, injustitiam multiplicem reportabat. Nam postquam ipse in ea quamdiu placuit libidinem suam implevit, alicui de famulis suis eam velut uxorem dedit. Ita nobiles in hac terra mulieres, ipse prius eis turpiter abusus, servili conjugio turpius dehonestavit. Hæc omnia vidit ille falsus et fallens episcopus "; vidit, neque prohi

VARIE LECTIONES.

25 colligerat 1. 16 il ?. 18 vel 2. 29 e. Adelbertus {Þ. 2.

29 lividinum 1. sæpius. 23 Quia 1. 2 volociter 1. 21 ita 1. 1b. trosmandus 2. deest 1. inquiens 1b. 37 ut r. q. f. h. m. s. a. desunt 1. 1b. addit ca 2. NOTÆ.

(21) Anno demum 1071 filium ex ea tulit.

buit; immo sua doctrina eum, quo sine timore vel A erat celeriter petivit. Burchardus Misnensis præfepudore talia faceret, velud adhortando confortavit. Stultum namque dixit esse, si non in omnibus satisfaceret suæ desideriis adolescentiæ.

30

9. Multa et magna in hoc genere ejus flagitia sponte prætereo, quia ad alia alterius generis ipsius scelera festino; hoc tantum hic ultimum locum teneat, quod in eo justus judex inultum non relinquat 10, ignominia videlicet quam sorori suæ fecit (22), quod eam manibus suis depressam tenuit, donec alius ex ipsius jussu coactus fratre præsente cum ea concubuit; cui non profuit quod imperatoris filia, quod ipsius ex utroque parente soror unica, quod sacro capitis velamine Christo fuerat desponsata.

31

10. Sed quia nefanda stupra nefandiora generare solent homicidia, sicut ille non unam Bathsebam 32 B libidinosus stupravit, ita non unum Uriam crudelis interfecit. Tot enim in homicidiis inmania perpetravit facinora, ut dubium sit quæ major sit ejus infamia, libidinis incestæ an crudelitatis inmensæ. Omnibus erat horribiliter crudelis, sed nullis ita ut familiarissimis suis. Qui omnium particeps erat secretorum ejus, et conscius vel adjutor flagitiorum sive facinorum, dum securus sui de aliorum morte tractanti favebat, coactus est mortem pati, quam non timebat. Et hoc pro qua culpa? Quia unum contra ejus voluntatem dixit verbum, vel tacens, aliquod ejus consilium sibi non placere, gestu quolibet ostendit. Multos namque consiliarios habebat, sed nullus ei dare consilium audebat, nisi quod ipsi C placeret. Si quis vel inscius aliquid quod nollet ei consulebat, delictum quod ignoranter egerat, sui sanguinis effusione luebat. Nec alicui suam demonstrabat iram, donec ineauto faceret auferri vitam. 11. Quidam de secretariis suis nomine Conradus, - juvenis nobilitate et moribus insignis, si hoc soium ei Deus dedisset, ut consiliarius regis numquam fuisset hic erat quadam die Goslariæ, certus se tam bene gratiam regis habere, sicut tunc cum eam habebat optime. Rex autem erat in Hertesburg castello, quo, præter 35 eos qui facinorum ipsius erant conscii et fautores, nullus nisi nomine vocatus ascendebat. Mittit igitur rex Goslariam, jubens ut Conradus ad se citissime veniat, et nullum præter armigerum suum, qui se comitetur assumat. Ille se putans ad aliquod consilium, cui nulli præter se liceret adesse, vocari, ut fidem suam majorem ostenderet, etiam plus quam jussus fuisset fecit, et ipse suus armiger factus, cunctis incomitatus equitavit. Ergo veniens in silvam, vidit insidias, nec credidit eas sibi paratas; tamen quia, utpote solus, tantam multitudinem timuit, ecclesiam quæ prope

ctus, hujus latrocinii 35 ductor nequissimus, ad ecclesiam sequitur, eique, si velit egredi, quod nichil mali patiatur in sua fide pollicetur. Ille quamvis ei nullam fidem haberet, tamen sciens quod, si sponte non exiret, ecclesiæ non parcerent, exivit ejusque se fidei commendavit. Quem ducentes in solitudinem, sicut erant jussi, crudeliter interfecerunt; et nec in ipsa morte ei, quare moreretur, indicaverunt. Nec umquam vere cognovit aliquis quare fuisset occisus, nisi quidam mussitabant 36 quod illi rex imponeret, quia cum quadam concubina sua jacuisset. Sed rex, ut suspicionem mortis ejus a se tolleret, auctores ejusdem mortis, quos latitare ad horam jusserat, persequi ab omnibus amicis suis imperat; et illum sepeliri in loco fecit honorabili, ipseque ejus sepulturæ tristis interfuit, et ut ad omnia simulanda doctus erat, non parum lacrimarum fudit. Sed nulli, quin esset, sicut erat, præcepto regis occisus, credibile fuit.

12. Fama fuit quod quendain de familiaribus adolescentem nobilissimum sua manu, dum quasi joca- ' retur, interfecerit; et, eo furtim sepulto, in crastino quasi pœnitens ad suum magistrum Adalbertum episcopum venerit, et ab eo sine ulla satisfactione indulgentiam perceperit. Sed quia hujus rei veritatem michi non contigit agnoscere, placuit michi eam inter ambigua relinquere, quamvis pene omnibus versaretur in ore.

13. Novi autem quemdam de familiaribus regis, qui aliquando de curia venit ad fratrem suum, frater autem ille episcopus erat 38 et quasi jactando fratri suo narrabat quod nullus esset in curia qui magis quam ipse esset in regis gratia. Quod cum frater ejus episcopus libenter audiret, eumque diligenter ammoneret ut gratiam regis omnibus modis servare quæreret, quia et ipsi honestum et omnibus suis utile esset: «Facerem, dixit ille, si simul cum gratia terreni regis possem tenere gratiam cœlestis. Sed veraciter, inquit, agnovi quod, si quis hujus regis familiariter habet gratiam, habere non poterit æternam vitam. Igitur paulatim se sicut prudens a curia subtrahebat, et jam minus et minus ad secreta regis accedebat, et nec omnino aberat, nec sicut erat solitus frequens aderat. Quem ubi rex minus assiduum vidit in suo servitio, causam quare faceret non inquirit, nec ei quicquam malæ voluntatis ostendit; sed suo jam volens parcere ferro, quærebat eum perdere ense alieno. Itaque, pro qua causa ficta vel vera nescio, misit eum ad regem Rusciæ. Quam legationem ille libenter accepit, primum quia per hoc quasi proVARIE LECTIONES.

D

36

reliquat 1b. relinquet 2. 31 deest 1. 1b. 32 Bersabe 1. et edd. 33 hertesburck 1. hertesburh 2. propter 1. præter 1b. 2. a latrocii 1. 36 musitabant 1. 37 pepercit 1. 38 Frater archiepiscopi ejudem, Fridericus palatinus comes fratri jactans aliquando narrabat etc. 2. 9 ita 2. ruciæ 1.

NOTÆ.

(22) Idem Saxonum legati apud Lambertum p. 198 innuere videntur.

bavit se a gratia regis non abesse, cui secreta non A nisi eos thoracis fortitudo repulisset. Hle tameu

40

ad regem pervenit, et ei qualiter ante cubile ejus susceptus esset indicavit. Cui rex præcepit ut, si deinceps vivere vellet, hoc ab eo nullus umquam scirel.

15. Omnibus his malis hoc malum superaddidit, quod ceteris omnibus malis, et antiquis firmamentum quo vigerent, el novis quo surgerent initium, dedit. Episcopos enim non pro qualitate meritorum secundum canonum decreta constituit, sed si quis majorem pecuniam dedit, vel ipse major ejus flagitiorum adulator exstitit, hic dignior quolibet episcopatu fuit. Cumque alicui sic episcopatum dedisset, si ei alius plus daret, vel ejus magis facinora laudaret, illum priorem quasi Symoniacum fecit de

dubitaret ut antea credere; deinde quia speravit se legationis hujus labore meriturum ut, legatione prospere peracta reversus, non parvum a rege deberet accipere beneficium; nec hæc etiam minima fuit causa, quia libenter aberat a curia. Igitur perrexit, nec adhuc quid de se dispositum fuisset intellexit. Post aliquot vero dies, cum vespere declinasset in diversorium, jubet sibi bonum parari convivium. Cumque jam comites ejus aliquantum bibissent, exilivit Selavus quidam, vilis persona, et: Nescio, dixit, quid est quod ego porto, quod episcopus Eppo michi dedit, et ut regi, ad quem missus vadis, darem præcepit. › Quod cum sibi ille monstrari rogaret, protulit Selavus epistolam regis imagine sigillatam. file nil moratus sigillum fregit, B poni, et istum secundum quasi sanctum in eodem clericum suum, quid illæ litteræ vellent, exponere sibi præcepit. Clericus legit, et exposuit; hic autem sensus erat in litteris: Scias in hoc te maxime, qualis amicus michi sis, posse monstrare, si hoc effeceris ut iste meus nuntius numquam in meum regnum possit remeare; quod utrum æterno carcere vel potius efficias morte, nichil puta differre.› Litteris itaque consumptis igni ipse lætus iter suum peregit, legationem prudenter implevit, non parvo munere donatus rediit, domino suo regi regalia dona portavit.

43

44. De quodam intimo ipsius consiliario, cujus vocabulum sicut aliorum multorum sponte prætereo, rem comperi, quam idcirco hic placuit inseri, quia duo non minima continet in se regis vitia, quæ sunt C videlicet crudelitas et luxuria. Hic cum non esset ortus a Saxonia, duxit uxorem natam de Saxonia, virginem tam formosam corpore quam et nobilem genere. Rex ipse cam illi a parentibus ejus impetravit, rex ipse nuptiis interfuit, sed dubium utrum magis pro sponsionere vel pro amore spousæ. Nondum illa desponsate virginalis pudicitiæ** pudorem deposuit, cum rex omni pudore deposito, ut eam sibi ad lectum suum mitteret, ipsum sponsum pelivit. Cum nec ullam rem, dixit ille, nec ipsam vitam vobis unquam velim negare, hæc sola res est quam nec vos decet a me petere, nec ego vobis possum concedere. Rex, magnus dissimulator, d lorem quem in corde magnum habuit, nec vultu nec verbis ostendit. Post non multos autem dies, cum ille jam securus nichil sibi timeret, rex fere media nocte misit ad eum, præcipiens ut solus ad se veniret. Ille quamvis, more regis cognito, certus esset quod in ipsa nocte mori debuisset, tamen, quo jubebatur, ivit; sed prius loricam triplicem subtus turicam induit. Cumque ad vestibulum eubilis regii venisset, ecce duo gladii ad duo latera cjus affixi, in mediis ejus visceribus sibi obviarent

45

[ocr errors]

loco consecrari. Unde contigit ut multæ civitates in illis temporibus duos episcopos simul haberent, quorum neuter episcopi vocabulo dignus esset. Bavenbergensem episcopatum, tam rebus exterius divitem quam sapientibus personis intus venerabilem, cuidam mangoni dedit, immo pro inestimabili pecunia vendidit, qui melius sciebat nummos mone'œ cujuslibet æstimare, quam textum cujuslibet libri, ne dicam intelligere vel exponere, saltem regulariter pronuntiare. Qui tum in sacro officio vigiliæ pascalis primam ex more lectionem coram sapientibus clericis pronuntiavit: Terra autem erat inanis et vacca! Ipse nimirum, licet bipes, vacca bruta et omni probitate vacua! Ipse tamen, quamvis nec suo nec ecclesiæ, quam ipse quasi regendam acceperat, auro parceret ut gratiam regis obtineret, ipso rege consiliante deponitur, et episcopatus alii datur, non qui vita et sapientia sit episcopatu dignior, sed qui regis flagitiorum major in omnibus fuisset as

sentatoi.

48

16. Inter hæc omnia jam abeunte adolescentia, mox ut Adalbertum Bremensem episcopum nactus est consiliarium, ipsius suasionibus cœpit in desertis locis altos et natura munitos montes quærere, et in his hujusmodi castella fabricare, quæ si in locis competentibus starent, ingens regno úrmamentum simul et ornamentum forent. Quorum primum et maximum Hartesburg appellavit: quod ita forti muro et turribus et portis exterius munivit, ita regalibus ædificiis intus adornavit, tale monasterium in ipso construxit, tales ornatus in ipso monasterio collocavit, tales et tot clericos illuc undique congregavit, uti aliquot episcopales locos 50 omni suo apparatu æquipararet, aliquot etiam transcenderet. Quicquid ornatus ecclesiastici queinlibet episcopum magis decorum videbat habere, sive præcepto sive precibus acceptum, suo monasterio studebat conferre. Cetera vero castella non tam

VARIÆ LECTIONES.

e. Cicensis Eppo 2. ta ed. q vre 1. "an 1b. "desposite 1. Bauenburgensem 1. it 1, 2. oinatum 1. ita edd. vt 2 ubi 1. e.juperaret 2.

"pudicie 1. ** quam 1.
so joco 1.
"equipperaret 1

54

53

Annone Coloniensi archiepiscopo fidelissimo fœdere conjungerent; non quod qualibet inimicitia dissilirent, sed quia non talis amicitia cos fideliter adunaret, ut uterque alteri secreta sua credere, sicut vellet, auderet. Hoc autem omni regno fore necessarium; quia si illi duo, qui majores erant in regno, fideliter in unum convenirent, in multa securitate totum regnum constituere potuissent. Hoc autem illos duos episcopos eo facile efficere posse, quo alter eorum, scilicet Magedaburgensis esset frater, alter vero consobrinus superius nominati Coloniensis archiepiscopi. Eandem querimoniam fecerunt ad invicem omnes pene regni Theutonici principes; sed tamen palam nullus audebat fateri, tanto rex erat omnibus terrori. Sic quamvis soli Saxones hoc aperte viderentur incipere bellum, tamen non ipsorum soJummodo consilio fuit inceptum. Qui cum tot et tantas calamitates et contumelias singuli paterentur, dum quisque suum tantummodo vulnus dolebat, et intactus adhuc vulnerato non condolebat, communi malo non resistebant communi consilio. Rex universale dampnum disponebat, et ad hoc quælibet impedimenta repellebat, et auxilia, quibus sua mala voluntas impleretur, undecumque quærebat; illi vero putantes speciale malum, contra communem perniciem nulla defensionis instrumenta parabant, lile, quo facilius cunctos ut volebat opprimeret, prius illos in quibus eorum virtus maxime stabat, singulos labefactare temptabat.

pulcra quam fortia esse laborabat. Beatus et valde A Rogavit etiam in eisdem litteris quatenus se cum beatus esset, si munitiones easdem contra paganos erexisset. Nam ipsi jam dudum aut omnes fuissent christiani, aut christianis principibus in perpetuum tributarii. Sed hæc castellorum diversis in locis constructio primo nostratibus puerilis 3 ludus videbatur, quia nondum ejus intentio mala cognoscebatur. Et non solum ea fieri, nichil adhuc periculi timentes, cum jam possent, non prohibebant, verum etiam ex hoc eum fore contra nationes exteras bellicosum quasi divinantes, ad ipsas ædificationes eum vel opibus vel operibus adjuvabant. Postquam vero præsidia in ipsis castellis collocata cœperunt in circuitu suo prædationes agere, non suos labores in suos usus comportare, liberos homines ad opus servile compellere, filias vel uxores B alienas ludibrio habere: tunc primum, quid illa castella portenderent, intellexerunt, nec tamen adhuc resistere vel se defendere præsumpserunt. Tantum illi qui kædebantur, querelas occulte faciebant apud illos qui, longius a castellis remoti "", nichil adhuc mali patiebantur. Illæsi vero dum læsis auxilium ferre negligebant, tyrannidi vires in se ipsos tribuebant. Nam ab agricolis ad militares, a terræ fructibus ad libertatem adimendam ascendit; et Fridericum de Monte, qui inter liberos homines vel nobiles eximius habebátur, famulum suum esse rex asseruit; Wilhelmum 57 quoque, qui propter nimium cultum sui rex de Lotheslovo 58 (25) appellabatur, tanta crudelitate persequitur, quia multa ei erant prædia, sed non multa sapientia, ut propter hos duos ab omni Saxonia præcipue facia sit adversus regem conjuratio, quamvis ab ipsis duobus pessima reddita sit retributio. Nam postquam Saxones omnes manifestum jam contra regem bellum cœperuat, illi duo fidei jurata obliti, primi relicta patria transfugæ viles ad hostes defecerunt. Hoc vero postea patebit.

C

17. Gens vero Suevorum, audita Saxonum calamitate, clam legatos suos ad illos misit, et foedus cum eis fecit, ut neuter populus ad alterius oppressionem regi ferret auxilium. Volebat enim rex etiam Suevos violen er opprimere, et ut sibi de prædiis suis redderent tributa compellere. Quod fœdus Saxones si fideliter servassent, et ab infamia 59 perfidiæ D et a magna parte calamitatis liberi fuissent.

18. Sigifridus 60 Magontinæ sedis archipræsul, Werinhero Magedaburgensi et Burchardo Halberstadensi episcopis litteras querimonia plenas misit, quod rex in episcopatu suo loca prædationibus faciendis apta elegisset, positisque inibi castellis et præsidiis, multa mala rebus suæ ecclesiæ faceret.

84 61

19. (An. 1070.) Ottonem denique, virum prudentem et fortem, qui natus 63 e Saxonia dux erat in Bawaria, omni calliditate * deponere quærebat, quia illum cum omnibus Bawariis " Saxones adjuturum non dubitabat. Ergo quendam nomine Einnonem 63, præter audaciam nichil virtutis habentem, pretio conduxit et promissionibus sollicitavit, ut ducem de regis morte secum tractasse diceret, et hoc 7 se, si negaret, singulari bello probaturum promitteret. Ita 68 certaminis illius constituto die, Otto ab amicis suis episcopis et aliis principibus præmonetur quod, si Goslariam veniret, ubi duelium fieri debebat, etiamsi adversarium suum vinceret, tamen inde cum vita non rediret. Elegit ergo honore suo potius injuste privari, quam tale judicium subire, ubi sciebat ipsi justitiæ violentiam fieri. Igitur ad sua recessit, et associato sibi Magno, duce Saxoniæ, per duos fere annos cum rege belluin crudele gessit (an. 1071). Deinde consiliis amicorum coacti, cum se regiæ traderent potestati, rex Magnum ducem in carcere suo per integrum biennium tenuit, ita ut nullus in hoc tempore sciret utrum viveret vel ubi esset.

VARIE LECTIONES.

88

2 constructo 1. 3 puerilis 1. sui 2. ita 2 semoti 1. 56 et 2. ita 2 Wilhelmum 1. lutisleue 2. 9 infancie 1. 60 Sigefridus 2. wernero 1. nonnunquam. ୧୫ ita 2. halberstatensi 1. constanter. 63 n. de Northeim a Saxonia 1b. 6 calidititate 1. ita 2 bawaris 1.

NOTE.

66 emnomen 1, " decst 1. 68 Itaque 1b.

(23) Id est de amore Lothi, qui filias suas amaverat.

20. Postea legatos ad regem Danorum misit ultra A tem fidelissimos soз, inter quos etiam erant qui-nomare (An. 1073), eumque sibi ad Bardanwich roga

vit occurrere, quo et ipse cum paucis perrexit, cum nulla fama testetur quod ante eum ullus rex in illas partes pervenerit (24). Regem illum ibi obvium habuit, cum eo secretum colloquium fecit, cui colloquio præter episcopum Adalbertum et unum de regiis consiliatoribus nullus interfuit. Ipsum tamen colloquium non diu latuit, quia ille qui cum episcopo solus aderat, cum consilium quod ibi fecerunt prohibere non posset, illud quod poterat effecit, quod principes Saxoniæ, quorum intererat, ipsum consilium non lateret. Rex enim. Danorum regi Heinrico juravit ut ei contra omnes hostes suos, et nominatim contra Saxones, quantum posset terra marique auxilium ferret; et rex Heinricus illi promisit ut ei cunctas regiones suo regno contiguas in proprium daret.

B

C

21. Igitur illo colloquio finito et Danorum rege reverso, rex Heinricus 69 castellum Liuniburg, quod ibi prope erat, consideravit; cujus munitione perspecta, in ejus cupiditatem suo more vehementer exarsit, quasi, si illud in sua potestate teneret, nullus in illis partibus sibi resistere potuisset. Illud autem castellum Magni ducis parentum semper fuerat, et ad ipsum suumque patruum Herimannum tunc hereditario jure pervenerat. Ex paucis ergo quos habebat secum, fidelissimos septuaginta 7o fere dimisit in illo castello, qui etiam ipsum totamque regionem circa compellerent regio parere serviliter imperio. Sed his temere ingressis, Herimannus, dum rex e finibus suis fuisset egressus, expectat, et mox ipsum castellum cum multa virtute circumdat. Illi quid facerent? Castellum quidem forte et cunctis nisi soli fami insuperabile, sed præter paucos panes, quos discedentes monachi rcliquerant nichil quod manducari posset habebat, et fames eos castellum relinquere jubebat, sed obvia ferri virtus eos exire non sinebat. Paucis autem non erat tutum cum exercitu venire in proelium. Deditionem ergo comiti Herimanno offerebant; sed ille, nisi Magnus dux, filius fratris sui, rediret, nullum istorum abiturum dicebat. Quo comperto, rex multas angustias habuit, nec, quid sibi fuisset utile, facile excogitare potuit. Illos obsessos per vim liberare non potuit, quia de Saxo-D nibus, quos offensos habebat, exercitum congregare Bon credidit; de gentibus vero aliis suæ ditioni subjectis eam multitudinem, cui illuc ire tutum essel, non habuit. Ducem reddere noluit, quia dum illum in vinculis tenebat, securus a bello Saxoniæ fuit. Solus enim timor ne ille occideretur fecit ut, tot injuriis acceptis, bellum non inciperetur. Tot au

69

39 N. 1.

72

biles cognatos habebant et fortes, si perire dimitteret, nullum ultra fidelem sibi inveniret, et tutum tempus ab eorum propinquis nullum haberet. Reddidit ergo Magnum ducem, et suorum fidelium recepit multitudinem. Inde natum proverbium per totam Saxoniam divulgatur: quod unus Saxo septuaginta Suevis ematur, vel septuaginta Suevi uno Saxone redimantur.

72

22. De reditu ducis Magni quanta fuissent omni Saxoniæ gaudia, Tulliana non posset explicare facundia non magis de illo gauderent, si eum a morte redivivum accepissent. Quanto eum se umquam vivum visuros desperaverant, tanto eum videntes vivum majore lætitia tripudiabant ; nec solum sui vel cognati 73 vel clientes ejus de salute plaudebant, sed omnis omnino populus omnipotenti Deo, qui eum mirabiliter liberavit, laudes unanimiter reddebat. Quem enim patruus suus inestimabili prædiorum sive pecuniarum pretio redimere non valuit, hunc divina pietas eo modo, quem humana prudentia numquam posset excogitare, liberavit. Itaque nichil fere jam sonabat ex ore totius Saxoniæ, nisi : Deo gratias de Magni ducis ammirabili liberatione ! Illi qui numquam eum viderant, pro ejus ereptione non minores 75, quam si de ejus genere vel familia fuissent Deo gratias agebant.

[ocr errors]

23. Deinde cum principum festivitas apostolorum, Petri videlicet et Pauli, propinquaret, præcepit rex ut universa principum Saxoniæ multitudo Goslariam conveniret, ut si quid de communibus regni negotiis agi dignum emergeret, hoc ipse communi principum consilio tractaret. Omnes illuc alacres festinabant, quia calamitatum quas Saxonia jam diu tolerabat 76, aliquem terminum fore sperabant. Igitur festivitate celebriter celebrata, cum dies ad causas agendas statuta venisset, episcopi, duces, comites ceteri. que ad palatium diluculo 77 primo congregantur; ibique sedentes, donec ad se rex egrediatur vel ad se jubeat eos intrare, nequicquam operiuntur. Nam ille cubilis sui foribus clausis, intus cum suis parasitis aleis vel ceteris rebus nugatoriis operam dabat, et tot magnos homines ad suam januam excubare, quasi mancipia vilissima, nichili pendebat 78. Tota dies illa transiit; nec ipse nec aliquis vera portans nuntius ad eos exivit. Cum jam nox facta fuisset, quidam de parasitis ejus egressus, principibus irrisorie dixit, quamdiu ibi vellent expectare, cum rex per aliam januam egressus, ad urbem suam veloci cursu properaret? Ibi sunt omnes 79 adeo turbati, qui tanto fuerant habiti a regis superbia contemptui, ut, nisi Dedi marchio eorum furorem sua prudentia VARIE LECTIONES.

TO LX1 1. "expecta 1. 7 quanti 1. 73 agnati corr. cognati 1.7 per 1. 75 immemores 1.7 tollerabat 1. "dicule 1. 78 ita 1b. vilipendebat 1. parvi pendebat 2. infra cap. 74. vilipendebat suo loco est. deest 1 adest 1b. 2.

(24) Cf. Annales Einhardi a. 795.

NOTE.

« VorigeDoorgaan »