sermo, de quo fideli præcipitur: Nolite recipere eum A monasterium, ibidem residebat jam a multis annis, in domo, nec ave ei dixeritis. Ego valedicturus vobis, in verbo valedictionis nil hæsito; sed, ut fidelis et catholicus Christianus, vobis Patri et domino sinceriter dico. Valete, et verbum Apostoli in corde sæpe, ut facitis, revolvite : Benedicite persequentibus vGs. Ego autem dico: Benedicite non persequentibus, sed diligentibus vos, benedicite et nolite maledicere. Iterum valete, et si quid in loquendo peccavi, ignoscite, quia in amaritudine cordis loculus sum. ADNOTATIO. Tota Joannis expostulatio cum Warino est de repetendo Benedicto Fiscamnensis monacho, qui ex Judæo Christianus, tum Fiscamni monachius effectus, dein transmissus ad Metense Sancti Arnuifi Hujus contentionis artifex erat Bernardus quidam, ob id a Warino Doech appellatus qui ex Sancti Arnulfi monasterio transfuga Fiscamnum sese receperat. Ex Warini antem epistola constat Guillelmum ipsum, qui Fiscamni abbas fuit, etiam Sanc'i Arnuli monasterio præfuisse, nimirum post Benedictum Joannis secundi successorein; tum ei successisse Oddonem, cui suffectus Warinus hujus epistolæ auctor. Warino vero subrogatus est Willelmus, qui sequentes epistolas scripsit. Ex quibus corrgendus est vulgatus index abbatum monasterii Sancti Arnulfi. Ad hæc, docet nos Warini epistola, ipsum Gorziæ; Joannem vero Fiscamnensem abbatem Divisionensis monasterii, quod superius notabam, monachum fuisse ante initam præfecturam. Denique Warinus ante monachatum Leodicensis clericus fuit, testante Adelmanno in versibus rhythmicis inferius edendis. Sequentes epistolas edidit D. Martene Thesauri Ancedotorum tom. 1, col. 206, 154 et 198, EPISTOLA VI. JOANNIS APBATIS FISCAMNENSIS AD MONACHOS DYSCOLOS. (D. MARTEN Thesaur. Anecd.) Frater JOANNES, Fiscamnensis abbas, fratri M. quondam filio sociisque ejus oculos in capite. Omissis plurimarum testimoniis sanctarum Scripturarum, quibus proprio arbitrio utentes redarguuntur, ad puram et simplicem beatissimi Patris nostri Benedicti auctoritatem recurramus. Lege inter cætera ubi dicitur (cap. 49): « Quidquid unus quisque offerre vult Deo, abbati suo suggerat, et cam ejus fiat oratione et voluntate, quia quod sine benedictione patris spiritualis fit, præsumptioni deputabitur et vanæ gloriæ, non mercedi. › In capite vero ejusdem sanctæ regulæ, ubi quatuor genera monachorum depingit, primum cœnobitarum, id est præcipuum genus, militans sub regula vel abbate collaudat, secundum, genus anachoretarum, subinfert: Qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam, sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare.› Audi, frater, et subtiliter intellige, si diuturna probatio vos, et vitiorum excoctio, et ablatis imperium et voluntas vel permissio ad tam egregiam vitam provexit, aut potius propria voluntas illexit. Si autem fabulosum, aut authenticum istud videtur, vos pot'us judicate; nam rectɔ tramite regiam viam incedere dignuni est. Denique si aliqua stimulatio vel transgressio intercurrit, vestræ philosophiæ argumer.tationi committimus expurgandum : charitas non quærit angulos. Sane non rite discrevit interior oculus vestrorum me sanguirem innocentem fundere, aut crudelem in filiorum nostrorum morte fore. Quis nostrum crudelior existat advertite; scimus namque quia Deus est qui mortificat et vivificat, et quia proprium est sibi peccata dimittere, et B quem resuscitat, discipulis præcepit absolvere : ve- D EPISTOLA VIL Joannes abbas Fiscamnensis instituit abbatem in monasterio Blangiacensi. Ecclesiasticam ordinationem non humani esse judicii, sed divini consilii ipse nobis Dominus noster Jesus Christus evidenter ostendit, qui electos discipulos, oves suas, secundum evangelicam veritatem ostendit, dicens: Oves meæ vocem meam audiunt et sequuntur me, et ego vitam æternam do eis (Joan. x, 27). Quibus ad ostendendam salutis viam seipsum pastorem præbuit, quos ante etiam mundi constitutionem divina providentia præscivit, formam A .... EPISTOLA VII.) AD SANCTUM LEONEM IX PAPAM. (Vide in SANCTO LEONE, Patrologia t. CXLIII, col. 797. C (2) Diploma Rogerii, comitis de Sancto Paulo, quo abbatiam S. Berta Blangiacensis donat mona- D sterio Fiscamnensi. In nomine sancta et individuæ Trinitatis. Ego Rogerius, comes de castro quod dicitur S. Pauli, cum conjuge mea quæ vocatur Haduis, et filiis meis, Manasse videlicet et Rotherto, notum fieri volo tam præsentibus quam futuris, donum quoddam quod pro redemptione animæ meæ et prædecessorum meorum, conjugis quoque et filiorum meorum, concedo sanctæ et individuæ Trinitati trino et uni Deo, vivo et vero, apud monasterium quod dicitur Fiscamnus, abbatiam videlicet S. Bertæ in loco qui dicitur Blangiacus. Considerans igitur præsentis vitæ varietatem, et hujus volubilis ævi mortalitatem, decrevi de possessione quam mihi Deus omnipotens contulit, ipsum facere consortem et hæredem nulli siquidem melius delegi partem de toto EPISTOLA IX. ABBATIS ET MONACHORUM FISCAMNENSIUM AD WILLEL- Domino suo, dulcissimo suo, dilectissimo suo W., gratia Dei Anglorum regi, quem Deus crescat in millibus, et cui sospitatem concedat in diebus pluribus, plebs Fiscamnensis justitiæ bravium extendendo in subditis præeunte Judice justa judicantium. Si vobis non displiceret, et maxime oneri non esset, ea quæ circa nos sunt infortunia latius patefaceremus in dictamine. Igitur de vestro vicecomite de Archis imprimis reclamamus, quia omnia nostra invadit, confundit, nec ullam justitiam ab eo extorquere valemus: quotidie namque vestros pauperes dilaniat; vestros dico, non nostros, quia abbatia vestra est, et ego solummodo custos existo, nec in manibus meis eam confundere patior. Aut enim ut vestram custodite, aut alterius dition! subrogate. Exceptis his, multa calumniari compellimur, id est de uno hospite de Ponte-Divæ, Bosone nomine, quem ultra sexaginta annos, sine ulla calumnia, ex toto tenuimus; necnon de terra villæ Amblidæ, quam mulier vestra auctoritate nostro monasterio dedit, acceptis vos a nobis decem libris denariorum, et uno equo centum solidorum, laudatione quoque filii Malgerii. De uno quoque hospite de villa quæ dicitur Luco, quem nobis offert Rodulfus filius Herluini, terram nihilominus quam Wesmannus tenuit, et modo Rogerius de Loventot invasam retinet, ut dicit, vestra auctoritate absque ulla justitia. De his ergo et aliis multis, ego et vestri prævendarii quotidie affligimur et ploramus; imo, quia servitia Dei pacifice adimplere nequimus, ista tandem querimonia resolvi optamus a vestra clementia. Hinc valeas, vigeas, felix per sæcula vivas. tribuere, quam illi qui totum quod habeo mili tradidit gratuita sua bonitate. Nam, sicut ipse in Evangelio clamat quia laudavit Dominus villicum iniquitatis, quod prudenter sibi prospexisset in futurum (Luc. Xv1, 8); et illud: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. x1, 41); provocatus his et aliis Dominicis admonitionibus facio, ut prædixi, amicos Fiscamnenses monachos de hæreditate mea, ut, cum defecero, recipiant me in æterna tabernacula. Hujus rei testes sumus, Richardus canonicus, Warinus Trepellus, Guimerus Grossus, Arnulfus Glassellus, Acardus miles, Vitalis marescallus. Ex parte sanctæ Trinitatis, Adelelmus Calvus monachus, Rainaldus monachus, Osmundus monachus, Milo clericus, Tetbaldus laicus, Willelmus de Ingliscavilla, Calvinus, Bernefredus, Rainaldus marescalcus, et alii plures. APPENDIX AD JOANNEM FISCAMNENSEM PRÆFATIO JOANNIS HOMINIS DEI In suam de verbis seniorum Collectionem ad juniores informandos. IN CHRISTI NOMINE INCIPIUNT COLLECTIONES PATRIS A quæ tenera ætati Hortatur quidem timidam mentis mex imperitiam quam sæpe fraterna charitas, ut de vitæ morumque instructione breviter loqui debeam; sed quia tempus est ut, ipso qui inspiravit opitulante, hoc opus aggrediar, necessarium duxi exordium sumere ab illa laudabili virtute quæ dicitur Verecundia; quæ cum sit omnibus ætatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes et juveniles animos maxime decet. Tres vero virtutes sunt quæ pueris et adolescentibus magis congruunt: verecundia, taciturnitas et obedientia. Non est autem dubium, si has studeant habere, quin possent, Christo duce, ad culmen perfectionemque virtutum ascendere. Morum enim insignia et ornamenta virtutum in illis procul dubio cernimus senibus qui, ab ipso tirocinio primævæ ætatis usque ad perfectum virum disciplinis cœlestibus exercitati, per viam Domini fortiter cucurrerunt. Quorum scilicet sapientia jam tantum viget et lucet, quantum senectus ipsa ætate fit doctior, usu tritior, processu temporis prudentior. Hæc autem veterum studiorum dulcissimos fructus edit, et alios reficit. Multi namque senes diu viventes et nihil proficientes, quia nullas sibi in opportuno tempore divitias congregarunt, inopes omnium virtutum animos juniorum cum eis viventium reprobæ vitæ morbo inficiunt. Sicut enim per senem vitiosum et fatuum, ita et per adolescentem inverecundum et temerarium religio sancta destruitur. Post indoctos malosque prælatos in sancta Ecclesia nulla pestis ad nocendum infirmis valentior invenitur. Denique talium hominum genus ista de quibus Apostolus prædixit tempora, proh dolor! sine numero ferunt, quando omnia ferme quæ bona sunt pessumdari confundique videmus; et quoniam senes in melius mutari ab illa inolita vitiorum consuetudine difficillimum est, debemus adolescentibus manum porrigere; qui si dare operam volunt, omni depulso tepore, possunt utique per gratiam Christi vitam corrigere, mores componere, actusque suos in omnibus meliorare. kdcirco diu est quod desideravi propter juniorum salutem, eorum præcipue cum quibus vivo, ex opus- D culis Patrum pauca quædam deflorande colligere, dines passionum. Sed ne puerilis vita variis lapsibus A mancipari virtutibus, quatenus bona consuetudo perdatur, oportet teneros annos præfatis diligenter cum ætate accrescat simul. CHRONICON FISCAMNENSE Ab anno Christi primo ad 1220, cum Appendice Brennacensi ad 1246, ex veteribus membranis quæ penes me sunt. (R. P. LABBE, Nova Bibliotheca mss., tom. 1, pag. 325.) Anni ab Adam primo homine usque ad Ninum A regem, quando natus Abraham, sunt anni 3084, qui ab omnibus historiographis nuncupantur. A Nino sive ab Abraham usque ad Cæsarem Augustum, id est usque ad Nativitatem Christi quæ fuit tempore ejus, pace facta cum Parthis, bellisque toto orbe cessantibus, fuerunt anni 2015, in quibus inter se scriptores artium otia negotiaque triverunt. Anno ab Urbe condita 752, D. N. Virgo beatissima peperit D. N. Jesum Christum, Octaviani Caesaris 42. Cætera quæ sequuntur vulgaria sunt, et amanuensis imperiti negligentia ad epochas chronicas vitiosissime illigata, ut sæpe decem, viginti, aut plurium ctiam annorum immanibus parachronismis vel metachronismis a recto veritatis tramite aberre!. Panca duntaxat seligam, atque ea præsertim quæ ad Fiscam- B nenses abbales ac Normanicam historiam spectant, quæ fusius repetas ex Chronico Rotomagensi. 415. His diebus per sanctum Gamalielem Luciano presbytero revelatum est corpus S. Stephani, et per plures ecclesias Occidentis delatæ sunt ejus reliquiæ. 486 (lege 496) Baptizatur Clodoveus a B. Remigio Remensi archiepiscopo. 544. Obiit S. Benedictus Pater monachorum. rum. 636. (lege 646) S. Audoenus ordinatur episcopus. 679. Obiit Theodoricus, succedit Clodoveus. 876. Venit Rollo dux Daniæ in Neustriam cum suis, volens eam sibi acquirere. 898. Obsedit Rollo Carnotum, sed ep. Wasquelinus, Ricardum Burgundiæ ducem et Ebaldum Pictavensem comitem in suum auxilium vocans, camisiam S. Maria in manibus ferens fugavit Rollonem. 912. Facta est pax inter Karolum et Rollonem, deditque ei Karolus filiam suam, de qua nullum Eabuit filium. 918. Obiit Willelmus dux Aquitanorum qui Cluniacum construxit monasterium in honore Petri et Pauli. 943. Willelmus dux Normannorum dolo occiditur ab Arnulfo comite Flandrensi, succedit Ricardus filius ejus. 963. Girardus abbas obiit apud Cluniacum. 998. Obiit Ricardus dux Normannorum, succedit R.cardus filius ejus. C 1001. Willermus primus abbas Fiscampi. 1014. (Scribe 1024) Obiit Henricus imp., succedit Conradus. 1026. Obiit Ricardus dux Normannorum, succedit frater ejus. 1028. Joannes abbas Fiscampi secundus. 1051. Obiit Robertus rex Francorum, succedit Henricus filius ejus. 1035. Obiit Robertus dux Normannorum, succe dit Willelmus filius ejus spurius, qui eo quod esset cognatus regis Eduardi, Angliam acquisivit. 1039. Obiit Conradus imp., succedit Henricus filius ejus. 1056. Incepit locus de Karitate. 1058. Facta est donatio sancti Gabrielis. 1060. Obiit Henricus rex Francorum, succedit Philippus filius ejus. 1064. Cenomanis subjugata est a Normannis. 1067. Willermus dax Norm. rex fit Angli. ccciso Haroldo. 1068. Maurilius arch. Roth. obiit, succedit Joannes. 1078 Obiit Joannes abbas Fiscampi, succedit WilJelmus abbas tertius. 1083. Obiit Mathildis regina Anglorum, uxor Willermi regis, filia Balduini comitis Flandriæ. 1087. Obiit Willermus rex qui Angliam acquisivit, succedit Willermus filius ejus. 1050. Venerunt monachi de Karitate.... 1093. Constructio Sanctæ Fidei Longævillæ. 1099. Capta est Jerusalem. Obiit Willermus junior, succedit Henricus. 1104. Venit Robertus dux in Angliam, volens eam, sibi acquirere. 1105. Dedicatio de Karitate a Paschali papa, VIE Idus Martii. 1106. Henricus rex Anglorum cepit Robertum ducem fratrem suum. 1108. Obiit Philippus rex Franciæ, succedit Ludovicus filius ejus. 1116. Willelmus comes Nivernensis captus est. 1120. Redeunte rege Henrico in Angliam, Willermus filius cjus cum electa nobilitate militum sub mersus est in mari. D 1127. Gaufriaus comes Andegavensis duxit imperatricem Mathildem. 1128. Obiit Willermus Normannus comes Flandriæ, A et Gaufredus Roth. arch., succedit Hugo. 1130. Henricus factus est Wintoniensis episcopus. 1131. Dedicatio ecclesiæ Cluniacensis ab Innoeentio papa II. 1133. Natus est Henricus primogenitus Gaufredi comitis et Mathildis imperatricis mense Martio. 1134. Obiit Robertus Cortehuse, frater regis Henrici apud Glocestriam. 1135. Obiit Henricus rex Anglorum, succedit Stephanus nepos ejus. 1157. Obiit Ludovicus rex Francorum, succedit Ludovicus filius ejus. 1139. Mathildis imp. venit in Galliam cum fratre suo Roberto comite Glocestriæ. 1141. Captus est rex Stephanus iv Kal. Febr., et Kal. Novembris liberatus est per Henricum fratrem suum Wintoniensem episcopum. 1176. Facta est pax inter regem et filios suos. 1179. Ludovicus rex venit ad S. Thomam, et coronatus est Philippus filius ejus. Fit nova moneta in Anglia. 1180. Obiit Ludovicus, rex Francorum, succedit Philippus filius ejus. 1183. Obiit Juvenis rex Henricus. 1185. Obiit Robertus de Stotevilla. 1188. Discordia inter reges Philippum et Henricum. Cruces pro pace sumpserunt. 1189. Obiit Henricus, succedit Ricardus filius 1190. Rex Philippus et rex Ricardus ierunt Jerusalem cum electa nobilitate militum. 1192. Rediit rex Philippus de Jerusalem et cepit castrum Gizortij, et alia oppida in Normannia. 1193. Captus fuit rex Ricardus in Alemania. 1195. Rediit rex Ricardus liberatus a carcere, et liberavit castra sua in Anglia de manu Joannis fratris sui qui ea tenebat, et fugavit regem Philippum 1144. Crucifixus est puer quidam a Judæis apud qui intraverat Normanniam. Captus fuit episcopus Norvicum. 1147. Obiit Willermus comes Nivernensis. 1151. Obiit Gaufredus comes Andegavensis. 1155. Obiit comes Theobaldus. 1154. Obiit Stephanus rex Anglorum, succedit Henricus filius Matildis imp. filiæ regis Henrici. 1157. Henricus rex duxit exercitum in Gravelinges. 1158. Rex Franciæ dedit filliam suam Henrico filio regis Angliæ. 1159. Henricus rex duxit exercitum ad Tolo sam. 1160. Maria abbatissa, filia regis Stephani, nupsit Matthæo, comiti Boloniæ. 1162. Thomas Cancellarius consecratus est arch. Cantuariensis. 1163. Dominica prima post Pentecosten Turonis concilium celebratur ab Alexandro papa. 1164. S. Thomas subiit exsilium. 1165. Natus est Philippus, filius regis Ludovici. 1167. Matildis, filia regis, nupsit Henrico, duci Saxoniæ. 1169. Fundata est abbatia Sanctæ Mariæ de Walemont a Nicolao de Stotevilla. 1170. Heinricus primogenitus Heinrici regis coronatus est a Rogerio Eboracensi archiepiscopo. 1171. S. Thomas Cant. arch. migrat ad Christum. 1172. Obiit Heinricus Wintoniensis ep., et rex transfretavit in Hiberniam post festum sancti Michaclis, Nicolai. 1173. Reversus est rex de libernia et transfretavit in Normanniam. Dedicatio ecclesia de Wallenont. 1174. Rex Scotia captus est. 1175. Ludovicus rex et Heinricus Juvenis rex obsederunt Rothomagum cum nobilitate Franco C D Belvacensis. 1199. Rex Ricardus occiditur apud Limoziam. Succedit Joannes frater. 1200. Facta est discordia inter reges Philippum et Joannem. Combusta est ecclesia Rothomagensis cum civitate. 1201. Ludovicus filius Philippi regis duxit uxorem pro pace neptem Joannis regis, et fit pax. 1202. Comes Flandriæ Balduinus fecit moram apud Venetias, volens ire Jerusalem. Hic iterum fit guerra inter reges Philippum et Joannem. Capitur Arturus. 1204. Rex Joannes perrexit in Angliam, et rex Philippus intravit Normanniam et reddita est ei. 1207. Rediit rex Joannes in Aquitaniam, et cepit oppida multa. 1209. Ludovicus novus miles. Christiani icrunt contra Albigenses, et præfuit eis. 1214. Vicit Philippus rex Francorum Ferrandum comitem Flandriæ et Othonem qui fuit imperator. 1215. Synodus universalis Romæ sub Innocentio papa. 1220. Translatio sancti Thomæ Cantuariensis archiepiscopi Nonis Julii. (Hæc Fiscamni aut apud Wallemontense cœnsbium primum exarata delata sunt Brennicum, ubi quæ sequuntur, dubio procul omni descripta sunt diversa prorsus manu a præcedentibus). 1204. Obiit Agnes comitissa Branæ. 1218. Obiit Robertus comes Drocensis et Branæ, filius Aguetis comitissæ, et succedit Robertus filius ejus. 1223. Philippus, rex Francia, obiit; succedit Lu-dovicus filius. 1226. Ludovicus obiit, succedit Ludovicus, filius ejusdem Ludovici. 1227. Heinricus, filius Roberti comitis Branæ, electus est in arch. Remensem. 1229. Facta est discordia inter reginam et cleri |