Pagina-afbeeldingen
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EPISTOLA PRIMA.

Wilieiwi (1) ANgloruM REGis Ad JoANNEM Abm vteM - fisc.AMiNENSEM. W. rex Anglorum JoANNi abbati salutem.

Diu mecum cogitavi, mi dilecte, in cujus manu et bustodia possem mittere et commendare abbatiam sancti Petri de West-monasterio : quia in maxima veneratione et habeo, et ex debito habere debeo. Ihi enim jacet vir beatæ memoriæ domimus meus rex Eilwardus; ibi etiam tumulata est regina Etgitli uxor ejus inclyta : ego etiam ibidem, Dei clementia providente, sceptrum et coronain totius regni Anglici suscepi. Tandem consilio Lanfranni archiepiscopi , meorumque procerum , Vitalem abbatem , quamvis invitum, ad hoc coegi ut illam assumeret. Cum enim abbatiam de Bernaco ex minimo multum, ul patet, sublimaverit, intellexi illum dignum esse abbatia de Westmonasterio, et utilitate et prudentia. Quapropter liceat mihi istud fieri, quod de eo coinmuni consilio meorum providi procerum, licentia tua et bona volunlale, et convenlus fralruin. Volo eliam tibi nolum esse me elegisse Osbernum, fratrem scilicet Witalis al)balis, ut habeat abbatiam de Bernaco : et hoc tua licentia mihi fieri liceat. Wale.

EPISTOLA II
AD WILLELM tJ M ANGLiae REGEM.

W. divina favenue gratia Anglorum regi in magna gloria JoANNEs Fiscamnensis coenobii Pater, victoriam de inimicis in gladio Domini et Gedeonis.

[tex inclyte gentis Anglicæ, et dux Normannorum, bellicosa virtute ; ecce ego Joannes, vester toius in Domino, humiliter vobis suggero et litteris significo

(1) Conqu;cstoris.

[ocr errors][ocr errors]

quoniam moleste acciperem quod frater noster domnus Witalis sine licentia nostra de abbatia a ! abbatiam migraret, nisi quod vos diligo, et vestra consilia honorare volo. Idcirco laudo et confirmo quod vestra regalis sancivit auctoritas. Jam vero quod Osbernum suum fratrem germanum, non Fi. scamnensem monachum, in juris nostri loco elegi. stis abbatem, annuo libenter ad vestram fidelitatcm; ila tamen ut fiat secundum auctoritatem, videli et ut, accepta licentia a suo abbate, noster fiat monachus, et obediens secundum regulam sancti Benedicti et ordinem. Ilis ita prælibatis, rogo dominum meum ut, memor meæ senectutis jam me ad terminum vitæ curvantis, judicet causas nostras, et faciat nobis justitiam, ut ego l;etus in Domino moriar. Quæ sunt hæ causae? Primum, ut ex promisso, quod perdimus in Astingo, recompenset corde pleno et animo benivolo. Sunt aliae plures causarum nostrarum i;ecessitates, quas rogo pius rex judicet el finiat, dum vivit eu vacat, ad summæ Trinitatis honorem et gloriam : quatinus ipsa Deus Trinitas illum de Anglis provehat ad gloriam quæ est in angelis. Vale. EPISTOLA XII. a l) \'1t AlEM aeaAtiEM pEia NACEN-em. JoANNEs Fiscamnensis abbas confratri WitAli saluteum. Scire te volo, utilis et honeste frater, quoniam pro amore regis et merito tuæ dilectionis auctorizo tuam promotionem, et fratris Osberni in nostro [Sernaco ordinationem. Sed ego et totus conventus sanctæ Trinitatis rogamus et monemus ut, memor túæ professioiiis. memor nostræ societat**, }ueiim tuum melius recognoscas et honores, quam plures qui de A

nobis exierunt fratres, et per nostrum locum vene

runt ad magnos honores. Vale.
ADN0TAT10 1N tRES EPiST0lAS SUPERiOReS.

Eodem collimant superiores epistolæ tres, nempe ut Witalis abbas Bernacensis tränsferretur ad regimen Wesmonasterii, in suburbio Londiniensi : tum ut Osbernus, Vitalis germanus frater et monachus Troarnensis, in locum fratris Beriiaco sufficeretur. JBernacum Neustriæ oppidum est ad Carenlonam fluvium, dioecesis Lexoviensis, ubi monasterium inchoavit Judith Ricardo secundo Nortmannorum duci nupta; absolvitque Ricardus ipsius maritus, committcns illud venerabili Guillelino abbati (Fiscamnensi) perficiendum, et monastice ordinandum, qui in !ocandis fundamentis modicum præstiterat consilii auxilium, uti Ricardus ipse testalur diplomate dato in Fiscamnensi palatio, anno ab Incarnalione Domini {027, indictione octava. Hinc est quod, cum monasterium illud juris esset Fiscamnensium monachorum; Willelmns Anglorum rex, idemque dux Nortmannorum, Conquæstor vulgo appellalus, non nisi habito abbatis Fiscamnensis ejusque monachorum consensu, Vitalem Bernacensem abbatem in Westmonasterium transtulerit, ejusque loco præfecerit Osbernum. Qua in re observandum venit principes atque reges, etsi in abbatias a majoribus suis conditas sibique suhjectas aliquando abbates nominarent, ad rem tamem exsequendam postulasse consensum et confirmationem monachorum, quibus electio competebat. Has epistolas et sul)sequentes noster Guillelimus Filiastrius eruil ex ms. codice Fiscamnensi.

EPISTOLA IV.

Ad wAaiNUM AbbATEM METTENsis MoNAsTERii , sANCt 1 ARNULFI.

Repetit Benedictum: monachum suum.

Domino Patri W. venerando abbati, frater JoANNEs, crucis Christi servulus, quidquid in Christo felicius.

Sæpius et verbis et scriplis deprecatus sum vestram paternitatem pro nostro monacho, nomine 13enedicto, ut mihi redderetis : et audire renuistis; quod non maximæ fuit charitatis. Scriptum quippe nostis : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris; et : Charitas omnia suffert. Adhuc ergo vestram paternitalem convenio humili supplicatione, quatenus eum non differalis mihi remittere. Quod si nolueritis, vos uon excommunico, sed ipsum ab omni Christianitatis officio auctoritate Dei, et sancti Patris nostri Benedicti et omnium sanctorum, quantum mihi libet, separo et sequestro, donec docear quo milii auferuir pacto. Walete dicerem, si nostram non defendere- D tis [leg. detineretis] ovem. Werumtamen valete dicam, ea convenientia ut ovem reddatis omni occasione postposita.

[ocr errors]

C

EPISTOLA V. w AI, IN I ABBATIS AD JOANNEM FISCAMNENSEM.

Superiori respondens.

l)omno abl)ali J. secundum nomen suum Dei gratia pleno, frater W. ejus servorumque [)ei servus, cum fidclibus orationil)us cliaritatem et paeem.

Apostoli verba sunt : Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. IIoc ideo dico, ut tali tanti doctoris sententia meipsum moucam et castigem, ne, responsurus litteris vestris,

quibus nos dudum pro libitu et potestate vestra nimis acriter convenistis, aliquid quod vobis, id es! tantæ majestati, indecens sit, (quod absit!) saltem provocatus, velut stultus effutiam. Sed quia, ut dicilis, charitas omnia suffert, volo Apostoli precor ut, si ego ut insipiens in insipientia aliquid locutus fuero, sustineatis modicum quid ipsi insipientiæ meæ, et supportetis ne. Ego enim iiihil propono, niluil præcipio, nil minor; sed coactus ad scripta vestra siniplici sermone sic rescribo. Litteras vestras frater noster /lomnus Wimundus mihi detulit, dicens eas sibi a vobis missas, ut per euim mihi præsentarentur. Quas coram eodem fratre qui eas attulit, et domno Grimario Besuensi, sine ullo salutationis proœmio (quod non, ut dicitis, maximæ fuit charitatis) præsentavit; subjunxitque vos ea mandare ut fratrem nostrum domnum Benedictum, quem vi auferre volebatis, velut jam vestrum, vestris sumptibus, equis et famulis ad vos quantocius deduceret. Quod certe si alius præter vestram personam ageret, nou maximæ esset religionis. Ut enim de persona vestra interim taceam, cui omnis honor, utpote majori, priori, sanctiori, ac prudentiori atque religiosiori impendendus est, de me dicam quia, si ego tale quid de aliquo vestro fratre attentassem, et eum ad me venire scriptis mostris tam longo terrarum spatio, et maxime pro damno vestro, clam vobis monerem, merilo et a vobis, et a cunctis hæc audientibus reprehensibilis et ccntrarius sanctæ regulæ judicarer, cum sciamus sanctum Patrem nostrum Benedictum prohiherc momachum litteras vel eulogia, nesciente abbate suo, a quocunque suscipere; justiusque mihi in tali cuipa impingeretur id quod in scriptis vestris opposuistis: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Verum his omissis, quæ vel leviter ferrentur vel. omnino nil penderentur, mi alia graviora nos slimularent, ad ipsa verba quibus interminamur, si placet, veniamus; ut his absque contentione respoudentes, vel noxii vel innoxii inveniamur. Querimini vos sæpius et verbis et scriptis nos expetisse ut vestrum, sicut dicitis, monachum, nomine benedictum, vobis redderemus, et audire renuimus; et lioc non maximc charitatis esse. Ubi ego respondeo me (si bene memini) a nescio (Deo teste) qua persona lilteras quasdam, transacto jam, ut puto, biennio, suscepisse, quibus de remissione ejusdem fratris monebar. Quas, ut æstimo, ipse idem, et quicunque legit et intellexit, ut vanas irrisit; quas vestras fuisse nec credidi, nec credo. Ita frivola erant quæ in eis continebantur, ut potius eas a quocunque scurra ir

risorie fictas, quam vel a vobis vel ab aliquo sa

piente missas crederem, adeoque pro eis respondere vel rescribere parvipendi. Quod vero dicitis vos verbis me (le hac re expe

tisse, salva veritate sermonis vestri, queim ego fal

sum dicere nec debeo nec volo, me non recordari confirmo aliquando hinc vobiscum vel cum aliquo vestrorum nie aliquod habuisse colloquium. Quo:l ai

habuissem; quod modo respondeo, tumc quoque respondissem, scilicet me libentissime vestrum et vestrorum consilium, adjutorium et cohabitationem, si tanta re dignus essem, habiturum, et id servitio ' nostro, si juberetis, repensurum. ln præsenti tamen, quia hoc tanta vi exigitur, nullum monachum vestrum hal)ere; domnum vero I}enedictum non vestrum, sed sanctæ memoriæ domni n[)batis Willelmi conversum, nutritum et professum fuisse; quem ipse (quod nemo negare valet) in primo quo locum Gorziensem regendum accepit, ad idem coenobium cum multis aliis, quorum nonnulli jam vita defuncti ibidem humati quiescunt, ut sunm venire, ac inibi manere præcepit. Quod et fecit, usquedum, transactis mounullis annis, conhibentia domni abbatis Gorziensis Sigifridi et domni abbalis Oddonis tunc priorum, post abbatum, et jussione prædicti domni abbatis Willelmi ad monasterium Sancti Arnulfi, cui, Deo auctore, licet peccator, inservio, directus et destinatus est : ubi hactenus deguit et ιlegit, et, Deo volente, (nisi omnia antiquorum statuta irrita fiant) deget. Qui obitum Patris nostri $æpe dicendi domni abbatis Willelmi præstolatiis est, et successoris ejus, id est domni abl)atis Oddonis, electioni et ordinationi interfuit, laudavit, et absque alicujus interdictione primum ipsi, post decessum autem ejus, mihi, licet indignissimo, nullo moriente, nullo cogente, sua sponte, voluntarie, ut ' dixi, obedientiam ut monachus abbati promisit, et scri' pto, ut videri perfacile est, firmavit. Cum e diverso (quod pace vestra dictum sit) nec electioni, ncc ordinationi vestr;e, nec animo,nec corpore interfuerit; et vos postmodum, perhas regiones nostrastransitum ethospitium habentes, nulkam omnino vel tenuem famam sonuistis; et nobis jam praeteritis annis orationis causa Sanctum Michaelem adeuntibus, et per vos transitum habentibus, ubi etiam benigne satis et liberalissime cum omni charitate et suscepistis et refovistis, nullam penitus mentionem fecistis, nec, ut puto, faceretis; nisi Doech, non primus ille Idumaeus, sed nunc alter semi-Judæus (cujus nomen vel aciem non cognovi; sed utinam ita vitam ejus laudabilem in bona fama ex veritate cognoscerem, sicut notatur et vituperatur apud nos in mala fama !) non [pro nisi], inquam, ille aut infamis, sicut dicitur aut laudabilis, sicut cuperem, ex transmarinis partibus ad corrumpendam inter nos pacem, ad vos nunc muper emersisset; qui, ut audivi, velicto habitu et vita monachica, diu volulatus in volutabro sæculi, jam tandem inebriatus fetore carnalis delectationis, quam ex aureo calice Babylonis usque ad fæces epotavit, nunc tandem pulsatus plus precibus quam minis, non se taliter Christo serviturum, et a via et vita perversa convertendum minatur, nisi in primo initio, non conversionis, sed reversionis suae contra Christi praecepta agat. Nam Christus ad se venieniibus dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et fratres, elc. Iste autem prædicat &e non posse sine fratre carnali servire,

A Animadvertite, quæso, insidias diaboli. Lupus

ovibus insidians, non libero, sed suspenso ineessu .

ovilia circuit, ita diabolus quos decipere quærit, non aperta, sed simulata fronte impetit. Verumtamen Paulus devitandos eos docet qui primam fidem irritam fecerunt; ideoque discipulis dicit : Timeo ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et vestri sensus corrumpantur, et ercidant a simplicitate, quæ est in Christo. Ego quoque timeo talem horum societatem plus parituram istius (quod absit!) perditionem quam illius salutem. Sed dicit aliquis : Quid si aliter haberi vel teneri non potest? IIuic non ego, sed Apostolus respondeat : Infidelis si discedit, discedat. Quod cnim lucrum est Deo animam unam acquirere, et aliam perdere? quod si auruma suum, B utinam nou male acquisitum, quo, ut audivi, abuudat, secum abstulerit; tollat. Utinam, non ipse, sed, si eum impedire debet, pecunia ejus eat in perditionem! Non dignatur sancta Ecclesia tales pecunias atque munera imperiorum [f., impiorum] perversa; nec

Christus aurum quærit, sed animas, qui diabolum divi- '

tias offerentem, ut nos eadem facere doceret, repulit, et in vocatione apostolica eadem trutina pensavit aurum et argentum Matthæi et Zacchæi, qua navium et retia Andreæ et Petri.

Sed, o dolendus error hominum! non potuit, inquiunt, abbas Willelmus monachum in alio quam ubi professus est constituere loco, nisi diebus vitæ suæ. Christus Dominus noluit · diutius apostolos i»* conchavi residere, sed misit eos in t:r.iversum orbem prædicare regnum Dei. Ipsi apostoli per totum mundum divisi discipulos stios ad prædicandum ad diversas orbis plagas dispersos direxerunt, ut Petrus Apollinarem l\avennæ, Clementem Meti, Eucharium Treviri, et plures alios, quos enumerare longum est, circumquaque; et Pauhis Timolheum et Sylvanum et cæteros. Alii quoque apostoli creditas sibi a Deo partes mundi discipulis fidem Christi annuntia;niibus repleverunt: et Pater monasterii, quicunque est ille, vices Christi agens, non potest vel pro lucrandis animabus, vel pro aliqua alia utilitate, dummodo pro f)eo et seeundum Deum fiat, monachum, mundo mor' tuum et Deo soli viventem, in quocunque necesse

fuerit loco stabilire!

[ocr errors]

D Non, inquiunt, sed monachusrodeat ad locum suum. Concedo monachum redire ad locum suum : sed eu:m qui male exiit, non eum qui obedienter exiit, et obedienter ubi jussus est, stetit; sed Bernardum, qui fugitivus contra præceptum abbatis sui evasit, non l>enedictum, qui jussu abbatis sui a monasterio professionis suæ obedienter exiens etad nos veniens, obedienter inter nos conversatur. Quam melius vester iste Bernardus cum eodem fratre suo apud mos mansisset, quam ut, alibi degens, inter ahia pacta sua, quæ vos mre melius nostris, hoc incendium discordiæ, quod nunc inter nos, nisi Deus pacis prohibuerit, conflagravit, longo jam ex tempore in transmarina oflicina enutrisset. Quod si id quod dicimus, videlicet ut mona

[ocr errors]

cnus cum licentia et jussióne spiritualis patris in A sicut potest, non patebit morsibus lupi, sed servarenu in terris solveretur et in cœlis; sed benedictus A claudendus est, petimus, domiiie Pater, ut mitiorem

quocunque monasterio possit secundum Deum degere, non conceditur ; ut tandem litigiosum lunc funem rumpamus, concedatur igitur secundum hæresim, quæ vel a Catholicis, si reus est, juste, vel si innoxius est, injuste ab invidis Origeni impingitur, ut scilicet præterita sæcula denuo in id, m quod fuerint revolvantur. Sic iterum vel idem, vel alius Adam et Eva, iterum a serpente decipiantur; fiant iterum Sodomitica incendia, iterum omnia viventia diluvio pereant, iterum Saul asinas quærat, David oves pascat; postremo (quod cogitatu et dictu horridum est) iterum Cliristus de Maria virgine mascatur, adolescat, tradatur, patiatur, moriatur, resurgat ; cum econtrario Paulus dicat : Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Redeant omnia ad prima initia, Benediclus ad Fiscamnum, WAniNus Gorziam, domnus abbas JoANNEs Divioni, et cæteri quicunque fideles Christi per diversa loca in sancta Ecclesia ad pascendum, regendum, ordinandum, docendumque gregem Domini distributi et promoti sunt, ut luceant velut luminaria magna in domo, redeant unde processerunt, recondanlur et lateant sub modio, econtra dicente Domino : Non potest civitas abscondi supra montem posita, etc. Animæ etiam defunctorum, secundum somnia poetarum, quæ mille rotas volvere per annos Lethæo flumin ' potatæ, rursus incipiant in corpora velle reverti, ut compos votorum suorum vester ille Beriuardus cum Mantuano pastore nobis insultans lætus decantet :

Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.

llace si absurda sunt, imo quia absurda et fidei eatliolicæ conlraria, respuatur falsitas, et teneatur veritas. Sanctæ Ecclesiæ firmissima columna papa Gregorius Augustinum, Mellitum, cum plurimis monasterii sui monachis ad prædicandam veranm fidem A glorum gentibus destinavit; quod et ipsi fideliter impleverunt. Quis, rogo, post tanti viri felicem obit um, quis, inquam, successorum ejus horum quemque vel monachum ad monasterium, vel clericum ad ccclesiam venire aut monuit aut coegit, et non potius sancti viri prædicabile factum laudavit, fovit et juvit? Quod vos facere sperabam, primo zelo et amore Dei, dein desiderio et charitale pii Patris, et maxime vestri, domni abbatis Willelmi, qui vos unica charitate inter cæteros enutrivit, dilexit, pro i:ovit, honoravit; nec quod ipse statuit aliquando, a vobis destituendum, sed potius confirmandum putavi.

IIalerem plura quæ paternitati vestræ ad horrililia dicta et facta quæ mandastis (neque enim res parva excommunicatio est) rescriberem, nisi revercntia vestri et disciplina regularis, quæ nos monachos in loquendo temperantiam habere monet, me constringeret. Hæc tamen pauca dixi, ut ostenderem et probarem me nec monachum nec ovem vobis auferre; sed mihi commendatam in ovili Chrisui juste tenere et servare; ubi si ita vixerit in bono,

bitur pascuis Christi. Etenim etsi peccatores sumus, Chrislum tamen confitemur; catholicam fidem tenemus, baptismum et eucharistiam Chrisli suscepimus, regulam Sancti Benedicti legimus, et pro posse servamus, in acie Christi contra communem hostem stamus; ferimus, et ferimur aliquando; Deo sustinente stamus, aliquando infirmitate impediente vacillamus; si fragilitate cadimus, Deo relevante resurgimus, nec tamen usque ad desperationem deficimus. Et credo ita in nostro, et divitiis, et (quod periculosius est) religione exiguo et paupere loco, quemque monachum fidelem posse animam suam cum Dei adjutorio servare et salvare, sicut in quocunque ditiori et religiosiori, nisi forte aliquis plus

B sapiens quam oportet sapere, hæresim Donatista

c

rum, qui dixerunt in sola Africa veram esse religionem, eamdem pestem ab Africa in Normanniam transferat, et asserat nullum monachum, nisi in solo Fiscamni monasterio posse salvari. Qui hæc dicit vel credit, nimium coareuat illum qui est excelsus super omnes gentes, et cu::\s gloria super coelos est, cujusque nomen a solis ortu usque ad occasum laudabile est. Apostolus enim intelligens omnem hominem adversus eommunem hostem semper pavidum ese debere, vestrates quoque sicut et nostrates admonet dicens : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens cireuit quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Nisi forte angeloruin custodia, cherubim quoque romplæa ita jam munivit locum vestrum, (quod non puto in hac vita futurum) ut jam non possit eum irrumpere princeps hujus mundi, qui ut tentaret illum in quo nihil habebat, illum in deserto, in pinnaculo templi, in monte valde excelso invenit et tentavit, sed fugatus abscessit. lIæc nos timenius, hæc patimur, sed confidimus nos quoque, sicut et alios, liberari posse al) illo qui dixit : Confidite, ego vici mundum. IIæc non exprobrando, sed ratiocinando, et ad scripta vestra duriter ferientia patienter respondendo diximus, ut si non possumus ad credendum, saltem ad æstimandum vos inducere valeamus, ovem illam quam vestram dicitis, etiamsi sine contradictione aliqua vestra essel, iion inter

[blocks in formation]

Agnus ille, qui pro peccatoribus immolatus est, id sibi soli servavit, ut solus tolleret peecata mundi, ne forte homo rabidus et phreneticus praecipitatione animi innocentes perderet, et nocentes servaret. ipse Dominus Israelitis inimicis, latroni in cruce pepercit, et apertis misericordiæ januis nos ad se etiam nolentes invitat, dicens : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Et homo, dubius de se, qui nescit utrum olio an amore dignus sit, vi quadam homini et fratri, quem ut se diligere jubetur, claudere laborat portas vitæ, de quibus nescit utrum aperiendae sibi sint! Ego memor fragilitatis meæ, plus timens peccatis meis quam alicujus excommunicatione (quod absit!) a

in nobis animiuim et habeatis et ostehdatis. I)ecet Dei et crucis Christi servum, quod vos esse voliscum nos quoque fatemur, id facere quod fecit ipse qui crucem, id est signum mortis, moriendo iii ea nosque redimendo, in signum vitae mutavit, implendo id quod Apostolus et docet, et monet nos quoque facere debere, ubi ail : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens ea emplum ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ; cui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabitur : tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, justitiæ vivamus; cujus livore sanati sumus.

gratia Dei excludi; gratias Deo et vobis reddo, quod B Sancti quique a principio mundi paratiores ad bene

me interim ab excommunicatione, sive id facere, sive non debuistis aut debetis facere, sustinuistis. Fratrem tamen iHum, quem, ut scribitis, ab omni officio Christianitatis auctoritate Dei et sancti Benedicti, et omnium sanctorum separatis; non video qua ratione, quove justo aliquo judicio id facere debuistis aut debeatis. Monachus enim sub regula sancti Benedicti, quem iiobis auctorem in tali sententia advocastis, in monasterio regulariter vivens, proliibetur penitus proprii cordis sequi voluntatem; et non solum septa monasterii, sed nec claustrum egredi. Quomodo ergo vestra excommunicatione potest obligari is qui, nullam potestatem sui vel in corpore vel in animo habens, etiamsi velit, non

dicendum quam ad maledicendum fuerunt : qi:o exemplo idem nos facere docuerunt. Quid memorem Isaac Jacob benedicentem? quid ipsum Jacob non solum filios, sed et Pharaonem benedicentem? Moysen duodecim tribus, Simeonem quoque, eum a quo cuncta benedictio venit, Dominum benedicentem; eum legamus etiam alienigenam Balaam timuisse maledicere populum Domini? Quomodo, inquit, mat. dicam cui benedixit Dominus ? Si bene memini, in sancto Evangelio Dominus ipse soli ficulneæ iufructuosæ maledixisse legitur, cum multos et in veteri et in nova lege benedixisse legatur. Quam unam de ficulnea maledictionem cur fecerit, vos me melius nostis. Ecce iste frater, quem tanta animadversione

potest implere id propter quod excommunicatur ut C ab omni Christianitatis officio vultis anathemate se

faciat? Jesus in Pharisaeis vituperabat quod alligarent onera gravia et importabilia. Sed si illa viluperabilia, qula importabilia; ista magis reprehensibilia, quia impossibilia. Sed dicitis vos id facere, quia licet. Sed Paulus dicit omnia sibi licere, sed non expedire. Utinam juxta beneplacitum Dei nemini liceret nisi quod expedit ! Sed quia in arbitrio nostro positum est bonum et malum, vita et mors, cavendum est in quam partem deflectamus, timendumque quod dicitur : qui dicunt bonum malum, et malum bonum ! Sed si ita agendum erat, directius in illum hæc sententia dirigeretur, qui, male a domo paterna exiens, nec recte rediens, patris offensam non mitigat, sed exacerbat. llle nunc duris pugionum aeuleis castigandus, nunc blandis monitionum fomentis adhortandus, postremo jaculo anathematis merito esset feriendus, donec in se reversus diceret : Pater, peccavi in cælum et coram te; jam non sum dignus voeari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. Nunc mutato ordine, qui patrem recedendo offendit, pro malis bona recipiens cum patre epulatur; et ille qui cum patre semper mansi*, ne* ejus maudatum præterivit, pro haedo quem exspectabat, anathematizatur. Clamare cum propheta compellor : Quia impius praevalet adversus justum, ideo cgreditur judicium perversum. Verum, qnia querelosius iste scrn;o noster jain

parare, quanto labore, quanta arte et ingenio ex ultimis Judaici populi favillis, quæ solæ olim salvandæ prænuntiatæ sunt, vix ad fidem collectus si* et Christo copulatus, vos melius nostis : et nunc pro vilissima, imo nulla causa, a corpore Christi (quod absit!) præcidetur! Non ita sanguis (:hristi vilipendendus est, qui posuit animam suam pro ovibus suis, et pro suo grege mori dignatus est, cui gloria iu. sæcula.

In calce epistolae peto cum omni humilitate et subjectione ut gratiam el charitatem vestram nobis coi;cedatis, et sicut fratres et socios, vel (quod malumus) ut servos suscipiatis et teneatis, et, quia infirnii et peccatores sumus, magis nos precibus vestris. adjuvetis, ut Christi præsentiam et sanctorum cohabitationem mereamur, quam a tanta gratia ulla maledictione ant anathemate, quod absit! excludamur. Quod si vobis facere, non nostro merito, sed Christi respectu et fratefna charitate placuerit, gratias agimus; sin aliter, id nos nostris peccatis reputabimus, nec tamen de Dei diflisi misericordia, qua plena est terra, precabimur eum qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit, ut sola sua gratia no recipiat in interna tabernacula.

hn finc epistolæ vestrae, ubi ad valetudinem ventum est, diu in verbo valedictionis haesitastis; postremo cum quadam convenientia, ut dicitis, valeto illud pereffudistis, quasi cum hæretico vobis esset,

« VorigeDoorgaan »