Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

EPISTOLA PRIMA.

WILLELMI (1) ANGLORUM REGIS AD JOANNEM ABBATEM

FISCAMNENSEM.

W. rex Anglorum JOANNI abbati salutem.

quoniam moleste acciperem quod frater noster domnus Vitalis sine licentia nostra de abbatia al Cabbatiam migraret, nisi quod vos diligo, et vestra consilia honorare volo. Idcirco laudo et confirmo quod vestra regalis sancivit auctoritas. Jam vero quod Osbernum suum fratrem germanum, non Fi· scamnensem monachum, in juris nostri loco elegi. stis abbatem, annuo libenter ad vestram fidelitatem; ita tamen ut fiat secundum auctoritatem, videlicet ut, accepta licentia a suo abbate, noster fiat monachus, et obediens secundum regulam sancti Benedieti et ordinem. His ita prælibatis, rogo dominum meum ut, memor meæ senectutis jam me ad terminum vitæ curvantis, judicet causas nostras, et faciat nobis justitiam, ut ego ketus in Domino moriar. Quæ sunt hæ causæ? Primum, ut ex promisso, quod perdimus in Astingo, recompenset corde pleno et animo benivolo. Sunt alia plures causarum nostrarum tecessitates, quas rogo pius rex judicet et finiat, dum vivit et vacat, ad summæ Trinitatis honorem et gloriam quatinus ipsa Deus Trinitas illum de Anglis provehat ad gloriam quæ est in angelis. Vale. EPISTOLA II.

Diu mecum cogitavi, mi dilecte, in cujus manu et custodia possem mittere et commendare abbatiam sancti Petri de West-monasterio: quia in maxima veneratione et habeo, et ex debito habere debeo. Ibi enim jacet vir beatæ memoriæ dominus meus rex Ethwardus; ibi etiam tumulata est regina Etgith uxor ejus inclyta ego etiam ibidem, Dei clementia providente, sceptrum et coronam totius regni Anglici suscepi. Tandem consilio Lanfranni archiepiscopi, meorumque procerum, Vitalem abbatem, quamvis invitum, ad hoc coegi ut illam assumeret. Cum enim abbatiam de Bernaco ex minimo multum, ut patet, sublimaverit, intellexi illum dignum esse abbatia de Westmonasterio, et utilitate et pruden- D tia. Quapropter liceat mihi istud fieri, quod de eo communi consilio meorum providi procerum, licentia tua et bona voluntate, et conventus fratrum. Volu etiam tibi notum esse me elegisse Osbernum, fratrem scilicet Vitalis abbatis, ut habeat abbatiam de Bernaco et hoc tua licentia mihi fieri liceat. Vale.

EPISTOLA II

AD WILLELMUM ANGLIE REGEM.

W. divina favente gratia Anglorum regi in magna gloria JOANNES Fiscamnensis cœnobii Pater, victoriam de inimicis in gladio Domini et Gedeonis.

Rex inclyte gentis Anglicæ, et dux Normannorum, bellicosa virtute; ecce ego Joannes, vester tolus in Domino, humiliter vobis suggero et litteris significo

(1) Conquæstoris.

AD VITALEM ABBATEM BERNACEN-EM, JOANNES Fiscamnensis abbas confratri VITALI salutem.

Scire te volo, utilis et honeste frater, quoniam pro amore regis et merito tuæ dilectionis auctorizo tuam promotionem, et fratris Osberni in nostro Bernaco ordinationem. Sed ego et totus conventus sanctæ Trinitatis rogamus et monemus ut, memor 12 professionis. memor nostræ societatis, locum tuum

melius recognoscas et honores, quam plures qui de A quibus nos dudum pro libitu et potestate vestra ninobis exierunt fratres, et per nostrum locum venerunt ad maguos honores. Vale.

ADNOTATIO IN TRES EPISTOLAS SUPERIORES.

mis acriter convenistis, aliquid quod vobis, id est tantæ majestati, indecens sit, (quod absit!) saltem provocatus, velut stultus effutiam. Sed quia, ut dicitis, charitas omnia suffert, voto Apostoli precor ut, si ego ut insipiens in insipientia aliquid locutus fuero, sustineatis modicum quid ipsi insipientiæ meæ, et supportetis me. Ego enim nihil propono, nibil præcipio, nil minor; sed coactus ad scripta vestra simplici sermone sic rescribo. Litteras vestras frater noster domnus Wimundus mihi detulit, dicens eas sibi a vobis missas, ut per eun mihi præsentarentur. Quas coram eodem fratre qui eas attulit, et domno Grimario Besuensi, sine ullo salutationis proœmio (quod non, ut dicitis, maximæ fuit charitatis)

Eodem collimant superiores epistolæ tres, nempe ut Vitalis abbas Bernacensis transferretur ad regimen Wesmonasterii, in suburbio Londiniensi : tum ut Osbernus, Vitalis germanus frater et monachus Troarnensis, in locum fratris Bernaco sufficeretur. Bernacum Neustriæ oppidum est ad Carentonam fluvium, diœcesis Lexoviensis, ubi monasterium in. ehoavit Judith Ricardo secundo Nortmannorum duci nupta; absolvitque Ricardus ipsius maritus, commiltens illud venerabili Guillelmo abbati (Fiscamnensi) perficiendum, el monastice ordinandum, qui in locandis fundamentis modicum præstiterat consilii auxilium, uti Ricardus ipse testatur diplomate dato in Fiscamnensi palatio, anno ab Incarnatione Domini 1027, indictione octava. Hinc est quod, cum monaste- B præsentavit; subjunxitque vos ea mandare ut frarium illud juris esset Fiscamnensium monachorum; Willelmus Anglorum rex, idemque dux Nortmannorum, Conquæstor vulgo appellatus, non nisi habito abbatis Fiscamnensis ejusque monachorum consensu, Vitalem Bernacensem abbatem in Westmonasterium transtulerit, ejusque loco præfecerit Osbernum. Qua in re observandum venit principes atque reges, etsi in abbatias a majoribus suis conditas sibique subjectas aliquando abbates nominarent, ad rem tamen exsequendam postulasse consensumet confirmationem monachorum, quibus electio competebat. Has epistolas et subsequentes noster Guillelmus Filiastrius eruit ex ms. codice Fiscamnensi.

EPISTOLA IV.

AD WARINUM ABBATEM METTENSIS MONASTERII SAN-
CTI ARNULFI.

Repetit Benedictum monachum suum.
Domino Patri W. venerando abbati, frater JoAN-
NES, crucis Christi servulus, quidquid in Christo
felicius.

trem nostrum domnum Benedictum, quem vi auferre volebatis, velut jam vestrum, vestris sumptibus, equis et famulis ad vos quantocius deduceret. Quod certe si alius præter vestram personam ageret, non maximæ esset religionis.

Ut enim de persona vestra interim taceam, cui omnis honor, utpote majori, priori, sanctiori, ac prudentiori atque religiosiori impendendus est, de me dicam quia, si ego tale quid de aliquo vestro fratre attentassem, et eum ad me venire scriptis nostris tam longo terrarum spatio, et maxime pro damno vestro, clam vobis monerem, merito et a vobis, et a cunctis hæc audientibus reprehensibilis et contrarius sanctæ regulæ judicarer, cum sciamus sanC ctum Patrem nostrum Benedictum prohibere monachum litteras vel eulogia, nesciente abbate suo, a quocunque suscipere; justiusque mihi in tali cuipa impingeretur id quod in scriptis vestris opposuistis: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.

Sæpius et verbis et scriptis deprecatus sum vestram paternitatem pro nostro monacho, nomine Benedicto, ut mihi redderetis et audire renuistis ; quod non maximæ fuit charitatis. Scriptum quippe nostis: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris; el : Charitas omnia suffert. Adhuc ergo vestram paternitatem convenio humili supplicatione, quatenus eum non differatis mihi remittere. Quod si nolueritis, vos non excommunico, sed ipsum ab omni Christianitatis officio auctoritate Dei, et sancti Patris nostri Benedicti et omnium sanctorum, quantum mihi libet, separo et sequestro, donec docear quo mihi auferuur pacto. Valete dicerem, si nostram non defendere- D tis [leg. detineretis] ovem. Verumtamen valete dicam, ea convenientia ut ovem reddatis omni occasione postposita.

EPISTOLA V.

WARINI ABBATIS AD JOANNEM FISCAMNENSEM.

Superiori respondens.

Domno abbati J. secundum nomen suum Dei gratia pleno, frater W. ejus servorumque Dei servus, cum fidelibus orationibus charitatem et pacem.

Apostoli verba sunt: Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Hoc ideo dico, ut tali tanti doctoris sententia meipsum moBcam et castigem, nc, responsurus litteris vestris,

Verum his omissis, quæ vel leviter ferrentur vel omnino nil penderentur, ni alia graviora nos stimularent, ad ipsa verba quibus interminamur, si placet, veniamus; ut his absque contentione respondentes, vel noxii vel innoxii inveniamur. Querimini vos sæpius et verbis et scriptis nos expetisse ut vestrum, sicut dicitis, monachum, nomine Benedictum, vobis redderemus, et audire renuimus; et học. non maxime charitatis esse. Ubi ego respondeo me (si bene memini) a nescio (Deo teste) qua persona litteras quasdam, transacto jam, ut puto, biennio, sascepisse, quibus de remissione ejusdem fratris monebar. Quas, ut æstimo, ipse idem, et quicunque legit et intellexit, ut vanas irrisit; quas vestras fuisse nec credidi, nec credo. Ita frivola erant quæ in eis continebantur, ut potius eas a quocunque scurra irrisorie fictas, quam vel a vobis vel ab aliquo sapiente missas crederem, adeoque pro cis respondere vel rescribere parvipendi.

Quod vero dicitis vos verbis me de hac re expetisse, salva veritate sermonis vestri, quem ego falsum dicere nec debco nec volo, me non recordari confirmo aliquando hine vobiscum vel cum aliquo vestrorum me aliquod habuisse colloquium. Quod si

habuissem; quod modo respondeo, tunc quoque re- A
spondissem, scilicet me libentissime vestrum et ve-
strorum consilium, adjutorium et cohabitationem,
si tanta re dignus essem, habiturum, et id servitio
nostro, si juberetis, repensurum.

Animadvertite, quæso, insidias diaboli. Lupus ovibus insidians, non libero, sed suspenso incessu ovilia circuit, ita diabolus quos decipere quærit, non aperta, sed simulata fronte impetit. Verumtamen Paulus devitandos eos docet qui primam fidem irritam fecerunt; ideoque discipulis dicit: Timeo ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et vestri sensus corrumpantur, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. Ego quoque timeo talem horum societatem plus parituram istius (quod absit!) perditionem quam illius salutem. Sed dicit aliquis : Quid si aliter haberi vel teneri non potest? Huic non ego, sed Apostolus respondeat: Infidelis si discedit, discedat. Quod cnim lucrum est Deo animam unam acquirere, et aliam perdere? quod si aurum suum,

In præsenti tamen, quia hoc tanta vi exigitur, nullum monachum vestrum habere; domnum vero Benedictum non vestrum, sed sanctæ memoriæ domni abbatis Willelmi conversum, nutritum et professum fuisse; quem ipse (quod nemo negare valet) in primo quo locum Gorziensem regendum accepit, ad idem cœnobium cum multis aliis, quorum nonnulli jam vita defuncti ibidem humati quiescunt, ut suum venire, ac inibi manere præcepit. Quod et fecit, usquedum, transactis nonnullis annis, conhibentia domni abbatis Gorziensis Sigifridi et domni abbatis Oddo- B utinam nou male acquisitum, quo, ut audivi, abun

nis tunc priorum, post abbatum, et jussione prædi-
cli domni abbatis Willelmi ad monasterium Sancti
Arnulfi, cui, Deo auctore, licet peccator, inservio,
directus et destinatus est: ubi hactenus deguit et
degit, et, Deo volente, (nisi omnia antiquorum sta-
tuta irrita fiant) deget. Qui obitum Patris nostri
sæpe dicendi domni abbatis Willelmi præstolatus
est, et successoris ejus, id est domni abbatis Oddo-
nis, electioni et ordinationi interfuit, laudavit, et
absque alicujus interdictione primum ipsi, post de-
cessum autem ejus, mihi, licet indignissimo, nullo
monente, nullo cogente, sua sponte, voluntarie, ut
dixi, obedientiam ut monachus abbati promisit, et scri-
pto, ut videri perfacile est, firmavit. Cum e diverso
(quod pace vestra dictum sit) nec electioni, nec ordina- C
tioni vestrae, nec animo, nec corpore interfuerit; et vos
postmodum, per has regiones nostras transitum et ho-
spitium habentes, nullam omnino vel tenuem famam
sonuistis; et nobis jam præteritis annis orationis
causa Sanctum Michaelem adeuntibus, et per vos
transitum habentibus, ubi etiam benigne satis et
liberalissime cum omni charitate et suscepistis et
refovistis, nullam penitus mentionem fecistis, nec,
ut puto, faceretis; nisi Doech, non primus ille Idu-
mæus, sed nunc alter semi-Judæus (cujus nomen vel
aciem non cognovi; sed utinam ita vitam ejus lau-
dabilem in bona fama ex veritate cognoscerem, sic-
ut notatur et vituperatur apud nos in mala fama !)
non [pro nisi], inquam, ille aut infamis, sicut dicitur
aut laudabilis, sicut cuperem, ex transmarinis parti- D
bus ad corrumpendam inter nos pacem, ad vos nunc
nuper emersisset; qui, ut audivi, relicto habitu et
vita monachica, diu volutatus in volutabro sæculi,
jam tandem inebriatus fetore carnalis delectationis,
quam ex aureo calice Babylonis usque ad fæces epo-
tavit, nunc tandem pulsatus plus precibus quam mi-
nis, non se taliter Christo serviturum, et a via et
vita perversa convertendum minatur, nisi in primo
initio, non conversionis, sed reversionis suæ contra
Christi præcepta agat. Nam Christus ad se venien-
tibus dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem
suum et matrem et fratres, etc. Iste autem prædicat
se non posse sine fratre carnali servire.

dat, secum abstulerit; tollat. Utinam, non ipse, sed, si eum impedire debet, pecunia ejus eat in perditionem! Non dignatur sancta Ecclesia tales pecunias alque munera imperiorum [f., impiorum] perversa; nec Christus aurum quærit, sed animas, qui diabolum divi- · tias offerentem, ut nos eadem facere doceret, repulit, et in vocatione apostolica eadem trutina pensavit aurum et argentum Matthæi et Zacchæi, qua navim et retia Andreæ et Petri.

Sed, o dolendus error hominum! non potuit, inquiunt, abbas Willelmus monachum in alio quan ubi professus est constituere loco, nisi diebus vite suæ. Christus Dominus noluit diutius apostolos in conclavi residere, sed misit cos in riversum orbem prædicare regnum Dei. Ipsi apostoli per totum mundum divisi discipulos suos ad prædicandum ad diversas orbis plagas dispersos direxerunt, ut Petrus Apollinarem Ravenna, Clementem Meti, Eucharium Treviri, et plures alios, quos enumerare longum est, circumquaque; et Paulus Timotheum et Sylvanum et cæteros. Alii quoque apostoli creditas sibi a Deo partes mundi discipulis fidem Christi annuntiantibus repleverunt et Pater monasterii, quicunque est ille, vices Christi agens, non potest vel pro lucrandis animabus, vel pro aliqua alia utilitate, dummodo pro Deo et secundum Deum fiat, monachum, mundo mortuum et Deo soli viventem, in quocunque necesse fuerit loco stabilire!

Non, inquiunt, sed monachus redeat ad locum suum. Concedo monachum redire ad locum suum : sed eun qui male exiit, nou eum qui obedienter exiit, et obedienter ubi jussus est, stetit; sed Bernardum, qui fugitivus contra præceptum abbatis sui evasit, non Benedictum, qui jussu abbatis sui a monasterio professionis suæ obedienter exiens et ad nos veniens, obedienter inter nos conversatur. Quam melius vester iste Bernardus cum eodem fratre suo apud nos mansisset, quam ut, alibi degens, inter alia pacta sua, quæ vos ne melius nostris, hoc incendium discordiæ, quod nunc inter nos, nisi Deus pacis prohibuerit, conflagravit, longo jam ex tempore in transmarina officina enutrisset. Quod si id quod dicimus, videlicet ut mona».

cnus cum licentia et jussione spiritualis patris in A sicut potest, non patebit morsibus lupi, sed servaquocunque monasterio possit secundum Deum degere, non conceditur; ut tandem litigiosum hunc funem rumpamus, concedatur igitur secundum hæresim, quæ vel a Catholicis, si reus est, juste, vel si innoxius est, injuste ab invidis Origeni impingitur, ut scilicet præterita sæcula denuo in idem quod fuerint revolvantur. Sic iterum vel idem, vel alius Adam et Eva, iterum a serpente decipiantur; fiant iterum Sodomitica incendia, iterum omnia viventia diluvio percant, iterum Saul asinas quærat, David oves pascal; postremo (quod cogitatu et dictu horridum est) iterum Christus de Maria virgine nascatur, adolescat, tradatur, patiatur, moriatur, resurgal; cum econtrario Paulus dicat: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Redeant omnia ad prima initia, Benedictus ad Fiscamnum, WARINUS Gorziam, domnus abbas JOANNES Divioni, et cæteri quicunque fideles Christi per diversa loca in sancta Ecclesia ad pascendum, regendum, ordinandum, docendumque gregem Domini distributi et promoti sunt, ut luceant velut luminaria magna in domo, redeant unde processerunt, recondantur et lateant sub modio, econtra dicente Domino: Non potest civitas abscondi supra montem posita, etc. Animæ etiam defunctorum, secundum somnia poetarum, quæ mille rotas volvere per annos Lethæo flumin potatæ, rursus incipiant in corpora velle reverti, ut compos votorum suorum vester ille Bernardus cum Mantuano pastore nobis insultans lætus decantet :

Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.

Hæce si absurda sunt, imo quia absurda et fidei eatholicæ contraria, respuatur falsitas, et teneatur veritas. Sanctæ Ecclesiæ firmissima columna papa Gregorius Augustinum, Mellitum, cum plurimis monasterii sui monachis ad prædicandam veram fidem Anglorum gentibus destinavit; quod et ipsi fideliter impleverunt. Quis, rogo, post tanti viri felicem obitim, quis, inquam, successorum ejus horum quemque vel monachum ad monasterium, vel clericum ad ecclesiam venire aut monuit aut coegit, et non potius sancti viri prædicabile factum laudavit, fovit et juvit? Quod vos facere sperabam, primo zelo et amore Dei, dein desiderio et charitate pii Patris, et maxime vestri, domni abbatis Willelmi, qui vos unica charitate inter cæteros enutrivit, dilexit, pro novit, honoravit; nec quod ipse statuit aliquando, a vobis destituendum, sed potius confirmandum putavi.

Haberem plura quæ paternitati vestræ ad horribilia dicta et facta quæ mandastis (neque enim res parva excommunicatio est) rescriberem, nisi reverentia vestri et disciplina regularis, quæ nos monachos in loquendo temperantiam habere monet, me constringeret. Hæc tamen pauca dixi, ut ostenderem et probarem me nec monachum nec ovem vobis auferre; sed mihi commendatam in ovili Christi juste tenere et servare; ubi si ita vixerit in bono,

bitur pascuis Christi. Etenim etsi peccatores sumus, Christum tamen confitemur; catholicam fidem tenemus, baptismum et eucharistiam Christi suscepimus, regulam Sancti Benedicti legimus, et pro posse servamus, in acie Christi contra communem hostem stamus; ferimus, et ferimur aliquando; Deo sustinente stamus, aliquando infirmitate impediente vacillamus; si fragilitate cadimus, Deo relevante resurgimus, nec tamen usque ad desperationem deficimus. Et credo ita in nostro, et divitiis, et (quod periculosius est) religione exiguo et pauperc loco,' quemque monachum fidelem posse animam suam cum Dei adjutorio servare et salvare, sicut in quocunque ditiori et religiosiori, nisi forte aliquis plus B sapiens quam oportet sapere, hæresim Donatistarum, qui dixerunt in sola Africa veram esse religionem, eamdem pestem ab Africa in Normanniam transferat, et asserat nullum monachum, nisi in solo Fiscamni monasterio posse salvari. Qui hæc dicit vel credit, nimium coaretat illum qui est excelsus super omnes gentes, et cujas gloria super cœlos est, cujusque nomen a solis ortu usque ad occasum laudabile est. Apostolus enim intelligens omnem hominem adversus communem hostem semper pavidum ese debere, vestrates quoque sicut et nostrates admonet dicens: Sobrii estole et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Nisi forte angeloruin custodia, cherubim quoque romphæa ita jam munivit locum vestrum, (quod non puto in hac vita futurum) ut jam non possiteum irrumpere princeps hujus mundi, qui ut tentaret illum in quo nihil habebat, illum in deserto, in pinnaculo templi, in monte valde excelso invenit et tentavit, sed fugatus abscessit. Hæc nos timemus, hæc patimur, sed confidimus nos quoque, sicu* et alios, liberari posse ab illo qui dixit: Confidite, ego vici mundum. Hæc non exprobrando, sed ratiocinando, et ad scripta vestra duriter ferientia patienter respondendo diximus, ut si non possumus ad credendum, saltem ad æstimandum vos inducere valeamus, ovem illam quam vestram dicitis, etiamsi sine contradictione aliqua vestra esset, non inter nos nisi sua culpa periturain fore.

C

D

Sed tabella jam plena nil se amplius suscipere posse ostendit; querimonia tamen e corde nostro juste, ut puto, ebulliens se aperiri, etsi non ex toto, saltem ex parte exposcit. Quid, quæso, Pater, quid adversum vos commeruimus, quod tam subito, tam improvise, tam præcipitanter, tam sævissime telum acutissimum excommunicationis in nos voluistis jaculari? Sperabamus nos velut fratres vestris orationibus adjuvandos, quo Christo mereremur incorporari et nunc a Christi corpore et sancta Ecclesia, cujus filii gratia Dei per baptismum esse meruimus, anathemate vultis separare! Gratia et pietate sua Dominus hanc potestatem sacerdot bus dedit ut quod ligarent in terris ligaretur et in cœlis, et quod solve

rent în terris solveretur et in cœlis; sed benedictus A claudendus est, petimus, domine Pater, ut mitiorem Agnus ille, qui pro peccatoribus immolatus est, id sibi soli servavit, ut solus tolleret peecata mundi, ne forte homo rabidus et phreneticus præcipitatione animi innocentes perderet, et nocentes servaret. ipse Dominus Israelitis inimicis, latroni in cruce pepercit, et apertis misericordiæ januis nos ad se etiam nolentes invitat, dicens: Venite ad me om nes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Et homo, dubius de se, qui nescit utrum odio an amore dignus sit, vi quadam homini et fratri, quem ut se diligere jubetur, claudere laborat portas vitæ, de quibus neseit utrum aperiendæ sibi sint! Ego memor fragilitatis meæ, plus timens peccatis meis quam alicujus excommunicatione (quod absit!) a gratia Dei excludi; gratias Deo et vobis reddo, quod B me interim ab excommunicatione, sive id facere, sive non debuistis aut debetis facere, sustinuistis. Fratrem tamen iHum, quem, ut scribitis, ab omni officio Christianitatis auctoritate Dei et sancti Benedicti, et omnium sanctorum separatis; non video qua ratione, quove justo aliquo judicio id facere debuistis aut debeatis. Monachus enim sub regula sancti Benedicti, quem nobis auctorem in tali sententia advocastis, in monasterio regulariter vivens, prohibetur penitus proprii cordis sequi voluntatem; et non solum septa monasterii, sed nec claustrum egredi. Quomodo ergo vestra excommunicatione potest obligari is qui, nullam potestatem sui vel in corpore vel in animo habens, etiamsi velit, non potest implere id propter quod excommunicatur ut C faciat? Jesus in Pharisæis vituperabat quod alligarent onera gravia et importabilia. Sed si illa vitu perabilia, qula importabilia; ista magis reprehensibilia, quia impossibilia..

Sed dicitis vos id facere, quia licet. Sed Paulus dicit omnia sibi licere, sed non expedire. Utinam juxta beneplacitum Dei nemini liceret nisi quod expedit! Sed quia in arbitrio nostro positum est bonum et malum, vita et mors, cavendum est in quam partem deflectamus, timendumque quod dicitur: Væ qui dicunt bonum malum, et malum bonum! Sed si ita agendum erat, directius in illum bæc sententia dirigeretur, qui, male a domo paterna exiens, nec recte rediens, patris offensam non mitigat, sed exacerbat. Ille nune duris pugionum aeuleis castigandus, nune blandis monitionum fomentis adhortandus, postremo jaculo anathematis merito esset feriendus, donec in se reversus diceret: Pater, peccavi in cœlum et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicul unum de mercenariis tuis. Nunc mutato ordine, qui patrem recedendo offendit, pro malis bona recipiens cum patre epulatur; et ille qui cum patre semper mansit, nec ejus maudatum præterivit, pro hædo quem exspectabat, anathematizatur. Clamare cum propheta compellor Quia impius prævalet adversus justum, ideo egreditur judicium perversum.

Verum, quia querelosius iste sermo noster jam

D

in nobis animum et habeatis et ostendatis. Decet Dei et crucis Christi servum, quod vos esse vobiscum nos quoque fatemur, id facere quod fecit ipse qui crucem, id est signum mortis, moriendo in ea nosque redimendo, in signum vitæ mutavit, implendo id quod Apostolus et docet, et monet nos quoque facere debere, ubi ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; cui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabitur ; tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, justitiæ vivamus; cujus livore sanati sumus, Sancti quique a principio mundi paratiores ad benedicendum quam ad maledicendum fuerunt: quo exemplo idem nos facere docuerunt. Quid memoren Isaac Jacob benedicentem? quid ipsum Jacob non solum filios, sed et Pharaonem benedicentem? Moysen duodecim tribus, Simeonem quoque, eum a quo cuncta benedictio venit, Dominum benedicentem; cum legamus etiam alienigenam Balaam timuisse maledicere populum Domini? Quomodo, inquit, ma1. dicam cui benedixit Dominus? Si bene memini, in sancto Evangelio Dominus ipse soli ficulneæ infructuosæ maledixisse legitur, cum multos et in veteri et in nova lege benedixisse legatur. Quam unam de ficulnea maledictionem cur fecerit, vos me melius nostis. Ecce iste frater, quem tanta animadversione ab omni Christianitatis officio vultis anathemate separare, quanto labore, quanta arte et ingenio ex ultimis Judaici populi favillis, quæ solæ olim salvandæ prænuntiatæ sunt, vix ad fidem collectus sit et Christo copulatus, vos melius nostis : et nune pro vilissima, imo nulla causa, a corpore Christi (quod absit!) præcidetur! Non ita sanguis Christi vilipendendus est, qui posuit animam suam pro ovibus suis, et pro suo grege mori dignatus est, cui gloria in saccula.

In calce epistolæ peto cum omni humilitate et subjectione ut gratiam et charitatem vestram nobis concedatis, et sicut fratres et socios, vel (quod malumus) ut servos suscipiatis et teneatis, et, quia infirmi et peccatores sumus, magis nos precibus vestris. adjuvetis, ut Christi præsentiam et sanctorum cohabitationem mereamur, quam a tanta gratia ulla maledictione aut anathemate, quod absit! excludamur. Quod si vobis facere, non nostro merito, sed Christi respectu et fraterna charitate placuerit, gratias agimus; sin aliter, id nos nostris peccatis reputabimus, nec tamen de Dei diffisi misericordia, qua plena est terra, precabimur eum qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit, ut sola sua gratia ros recipiat in interna tabernacula.

In fine epistolæ vestræ, ubi ad valetudinem ventum est, diu in verbo valedictionis hæsitastis; postremo cum quadam convenientia, ut dicitis, valete illud pereffudistis, quasi cum hæretico vobis esset

« VorigeDoorgaan »