Pagina-afbeeldingen
PDF

hanc collectionem fere integram coi.flatam esse ex A Cum veris et perfectis servis tuis; collector reposuit,

opnsculis Joannis abbatis, qui Augustini sententiis identidem usus est. Non ergo Augustinus harum Meditationum auctor, sed aliquis alius Joanne posterior. Anselmo eam tribuit Theophilus Itainaudus, hac adductus ratione quod nonnulla ex Anselmi genuinis libris desumpta sint. Verum neque haec ratio id evincit, neque tam Anselmi quam Joannis alkatis scriptis conslat hæc collectio. Neque sane crediderim Anselmum, hominem tantum, ex meris auctorum æqualium plagiis libros consarcinasse, qui ex propriis ingenii sui fontibus propria condere matus erat ; aut, si id tentasset, tam male rem exseculurum fuisse. Quisquis vero collector ille sit, certe monachus fuit. Cujus rei argumentum est,

cum reris et perfectis monachis, quorum vestigia .mitari nequeo, etc. C;eterum si quis has Me3itationes et auctiores, et emendatiores, atque adeo meliori ordine digestas habere voluerit, consulat codicem Mettensem, in quo habentur opuscula Joannis abbatis, ut quiide;m prito, Fiscamnensis, cujus epistolas tres inferius referam. Nunc , quoniam tum in opusculis Joannis, tum in Meditationibus Augustinianis reperiuntur permulta quæ itidem exstant iu•Confessione fidei, su!, Alcuini nomine non ita pridem vulgata, juvat exponere hoc loco quæ ipsi Confessioui illustrandæ assequi mihi licuit. (Quæ hic de Confessione Alcuiniana e.rpositurum se ait Mabillonius, ad calcem tomi

quod in cap. 6 Meditationum, ubi Joannes habet : B Analectorum, ut prolixiora, seorsim edita sunt.)

JOANNIS ABBATIS
PROLOGUS.

Al imperatricem viduam Henrici in g£; in opus precum variarum a se compositum eac Patribus.

I)udum quidem, domina imperatrix, tibi petere placuit ut ex Scripturis colligerem luculento: brevesque sermones, in quibus juxta legem ordinis tui absque gravi labore discere posses normam bene videndi. Omnis enim gradus, ætas et sexus ad informalionem vitæ suæ in sacris litteris propriam habet doctrinam, ut unusquisque in vocatione qua vocatus est rectissime ambulans, pervenire valeat ad regnum in quo multæ sunt mansiones. Denique post obitum reverendæ memoriae domini Heinrici clarissimi sapientisque imperatoris, quondam viri tui , laudabile propositum laboriosæ viduitatis totis amplexa es viribus. Et quanquam nobilitas, opes et ætas ad repetendum thalaihum te invitarent, noluisti tamen cor tuum inclinare ad verba hominum pro veris falsa contendentium; sed erecta sursum, accinctis lumbis stetisti fortiter super pedes tuos, ut contemptis illecebris carmis et muiidi servias Christo Domino in castitate , et cæteris nobilibus matronis præbeas dignum imitationis exemplum, videlicet ut per conuinentiam tuam ad meliora provocatæ, defunctis maritis servent fidem, eisque per coeleste sacrificium necnon et per assiduas eleemosynas petant a Domino peccatorum remissionem. Quam decorum et honestum est, ut Christiana mulier, post primam amissae virginitatis palmam, sic deinceps caste et sobrie studeat vivere , quatenus unius viri uxor, opitulante Domino, et esse et dici valeat. Hanc autem unius copulæ gloriosam virtutem, ni fallor, observandam pronuntiat illa una costa quæ Lulta est de corpore viri, ex qua formata est mulier.

Cognitis itaque piis desideriis cordis tui, mox opsram dedi, el nonnullas ex opusculis Patrum sententias celeriter defloravi; ut veridica ubique

tecum habeas documenta, quæ rectum plenius ostendant iter, per quod fidelis vidua justs et pie incedere debeat. Insuper et alium addidi sermonem de vita et moribus virginuin, ad instruendas sanctimoniales quæ in tuo monasterio congregatæ sunt. Et quia te actibus misericordiæ led tam comperi , nec illud quoque me scribere piguit, quod non ecclesiasticis divitias multas possidentibus, seJ viduis, orphanis, infirmis, peregrinis illisque permaxime qui vere sunt pauperes Christi, procul dubio dispensandæ sunt eleemosynae. H;ec vero omnia faciens, in laboribus meis propter m;ultam charitatem tuam non sensi laborem. Obmutescite, Scillæi canes, en ego obturata

aure obstrepentem lacerationis vestrae rabiem pertransibo. ln conventiculis vestris, ut ferunt, sonat littera hæc de nare canina. Cum profitearis te monachum, et monasticæ religionis t cere sit proprium, quid ergo tibi et mulieribus ? Unde tibi tanta auctoritas ut in cathedra magistrorum sedeas, et ipsas etiam feminas absque rubore conscriptis schedulis doceas ? Silete, miseri : ideo istud dicitis quia cæci estis, duces cæcorum. Redite, prævaricatores, ad cor, et ubi turpiter jacetis diligenter consideraue. Utinam maliciosa mens vestra resipisceret, et honestarum mulierum pia opera aliquatenus imitari studeret. Nonne mulier hæc totius venerationis digna est, quæ divitiis et honoribus prætulit Christi amorem ? Igitur cum esset domina regnorum, humiliavit se et facta est serva pauperum. Taceam quod totam fere peragravit Italiam, devotissime visitans sanctorum reliquias, et offerens cis pretiosa donaria, plurimasque faciens eleemosynas in urbibus et vicis, et iii omn'bus locis ad quæ orationis gratia properaviv. 1:!;Jibus diutius immorari, libet et hoc præterire, quod Galliarum partes regressa, similiter pauperes et ecclesias Dei larga consolata est manu, sicut scriptum est : « Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. » Verum his procul amotis qui in terram sufllant, et ne se videant, pulverem in oculos excitant, ad te redeo, venerabilis Christi ancilla, ut sermo meus qui te coepit instruere, tanquam præsens colloquendo ad extremam suscepti operis manum auctore Deo pertingat. Igitur licet illas parvitatis meæ defloratiunculas, quarum superius memini, saluti tuæ posse sufficere arbitrer, tamen quia relatione amicorum didici te desiderare et poscere ut ipse quoque, quem de contemplatione divina Christique amore , et de illa superna llierusalem, omnium fidelium matre, editum liabeo, tibi scribatur Libellus; multum gaudet, fateor, cor meum, et in te magnificat datorem omnium bonorum Deum. Nisi enim Christo duce ad altiora conscenderes, ambulans de virtute in virtutem, mullo modo valeres talia petere. Quis ..un miretur animum tam ferventem , qui rivulos dulcium bibendo aquarum non cessat sitire ? Satis stolidus est et nimis obstinatus, qui talis feminæ pias preces spernit, et votis justissimis non acquiescil. Ecce ego libens atque ovans pro scire quod mihi dedit Deus, paratus sum, imater veneranda, tuæ in omnibus o'sequi voluntati. Ulinam ille in me igniculus foret, qui vapo: alæ menti aliquid increumenti addere posset ! Accipe igitur tu, bona anima, præclarum sanctæ viduitatis exemplar, accipe, quæso, pervigili menle illud quo.l expetis meæ per Christi gratiam deflorationis opusculum : in quo videlicet reperies magna ex parte cœlestis theoriæ dulcia verba, quæ reverenter legenda sunt et cum timore debito meditanda, ne forte de temeritate judicetur , qui tepidus et indevotus accesserit. Unde sciendum est quod hujus libelli lectio illis pr;esertim debetur , qui mentes suas carnalibus desideriis et terrenis concupisceiitiis obtenebrari non sinunt. Quando aulem ista leguntur cum lacrymis et devotione nimia , tunc mitis lector ipso cordis palato sapit quid dulcedinis intus lateat. Si ita esl, imo quia ita est, eioquiorum divinorum arcana et sublimia verba tangere non præsumat superba el fastidiosa meus, ne forte Jabatur in errorem ; quia c;ccis oculis lumen intueri non potest. Iliuc etenim actum est ut plerique per hæresim in latunationis æternæ barathrum ruerent, alios secum in mortem trahentes, quia sacræ Scrip!urae mysteria, quorum radices in coelo snnt, nemini perfectorum hic tota patent. Illi vero soli secundum Deum sapientes, qui profunda pollent humilitate , tantum capiunt, quantum eis Spiritus sanctus revelare dignatur. Hæc ergo frequenter lege, et tunc præcipue cum mentera tuam cœlesti afflatam desiderio vides. Justum namque est ut tu , quæ in acluali beiie conversaris vita, conteinplationis pen

Igitur qiia epistolaris angustia no:i sinit me in ejus A nas assumas, et sursum volitans, de fonte superii;e

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

dulcedinis haurias, dicens cum Propheta : • Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Domine, dilexi decorem domus tuæ et locum habjtationis gloriæ tuæ. » Similiter et illa quæ in amoris Cantico leguntur, ubi anima quæ solum Deum amat, loquitur Christo dilecto suo, dicens: “ Unguentum effus:im nomen tuum, ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe ine post te, curremus in odore unguentorum tuorum. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et removeantur umbræ.»

Inter hæc autem scire oportet quod illa summa et incommutabilis essentia quæ Deus est, in hac terra morientium mortaliljus oculis nullo modo conspici valet, nec aliquando visa est ab ullo mortalium, ex quo primus parens de paradisi amoenitate in has ærumnas expulsus est. Hiuc namque est quod comtemplativa vita hic incipit, sed illic perficitur, ubi Deus facie ad faciem cernitur. Mens etenim mitis et simplex, cum in speculationem attollitur, et carnis angustias superans coelestia rimatur ; retrahente eam mole carnis ad ima, din super se stare nequaquam permittitur. Sed licet ipsa superui luminis iinmensitate reverberata celeriter ad se revocetur, imagna tamen proficit virtute ex eo ipso quod divimam dulcedinem prælibare potest: quia mox amore mimio accensa ire super se festinat, et sublevata cernit, quia videre non possit hoc quod ardenter diligit; nec tamen ardenter diligeret nisi aliquatenus inspiceret. Sunt aliqui minus proficientes, qui Deum sil)i iimaginaliter fingunt, quia in haec temporalia deformiter sparsi illam miram et incircumscriplam licem contemplari intellectualiter nesciunt. Quid istis aliud est oculus contemplationis nisi laqueus perditionis ? Admonendi quippe sunt tales ut, solius activæ vitæ exercilio contenti, coiutemplationis montem non præsumaiit ascendere, quia , sicut scriptum est : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; et sapere secundum carnem, mors est. Ilumanus enim animus nisi exteriorum desideria a se repellat, interna non penetral, quia tanlo subtilius invisibilia conspicit, quanto perfectius visibilia contemnit. Idcirco quamvis invisibilis et incomprehensil)ilis in natura sua sit Deus, tamen per mentem mundam el sanctam quæ solis supernis iiihiat, hic sine aspectu ceruitur, sine sono auditur, sine motu suspicitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. llis ita necessario præmissis, rogo dilectionem tuam ut si quosl bel inveneris qui Libellum hunc velint habere, moneas eos et diligenter transcribere, et scriplu:m frequenter relegere, usque adeo ut aliquid addi, vel subtralm, aut immutari non patiantur in eo. Hoc autem dicimus propter incuriam librariorum, qui non solum veritatem corrumpuiit, sed etiam mendacia mendaciis jungunt. Sit Deus tecum, et confortet te inanus ejus, ut tanquam pennatum et oculatum animal effecta, per dies singulos in utraque proficias vita, iuotio ctam Martha in activa serviens Cliristo in iuembris

suis, modo cum Maria in contemplativa sedens ad pedes Domini, et intente audiens verbum ex ore ejus

quatenus bene operando et pure contemptando, ad illam beatissimam pervenias visionem, ubi palam de Patre loquitur Filius. Ad hanc autem pro pietate et bonitate sua perducere dignetur servos et ancillas suas ipse, qui descendit ad hæc ima, ut nos ascenderemus ad illa summa ; qui inclinavit se, ut nos erigeret; qui infirmatus est, ut nos fortes faceret ; qui suscepit vitam nostram, ut nobis donaret suam.

A Unigenitus quippe est omnipotenti Patri coæternus,
qui cum eo vivit et regnat in unitale Spiritus sancti
Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Ego, Joannes, ultimus servorum Christi, et qui
mecum sunt fraires, beatitudinem tuam salutamus
in Christo, pia mater pauperum, et nobile decus
viduarum. Vale.
Conservet te in voluntate sua semperomnipotens
Trinitas.

INCIPIT LIBELLUS

J)e Scripturis et verbis Patrum collectus, ad eorum præsertim utilitatem qui contemplativæ surit amatores.

PsAL. Deus misereatur nostri.

Summa Trinitas, virtus una, et iudiscreta majestas, Deus noster, Deus omnipotens, confiteor tibi ego ultimus servorum tuorum, et exiguum memlorum Ecclesiæ tuæ. Confiteor et honorifico te debito sacrificio laudis, pro scire et posse quod mihi tautillo lonare dignatus es. Et quia cordis oblatio in conspectu tuo pretiosior est ; ideo ea quæ in me sunt vota laudationis ex dono misericordiæ tuæ ecce libens atque ovans offero tibi de fide non ficta et conscientia pura.Credo igitur te toto corde, Rex cœli ct terræ, Domine, eu ore te confiteor Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in personis trinum, et in substautia unum , verum Deum omnipotentem , unius, simplicis, incorporeæ, invisibilis et incircumscriptæ naturæ. Niiiil in te majus auu inferius habentem, sed per omnem modum sine deformitate perfectum; sine quantitate magnum, sine qualitate bonum , sine tempore sempiternum, sine morue viuam, sine infirmitate forlem, sine mendacio veritalem , sine loco ubique totum, sine siui ubique præsenteum, sine extensione omnia inplentem, sine contradictione ubique occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia manentem, sine indigentia omnia creantem, sine labore «omnia regentem, sine tui initio omnibus initium dantem, sine tui immutatioue omnia mutabilia facientem ; in magnitudine infinitum, in virtute ommipotentem, in bonitate summum, in sapientia inæstiinabilem, in consiliis terribilem, in judiciis justum, in cogitationibus secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in misericordiis copiosum, erga delinquentes patientissimum, erga pœnitenles pium ; semper idem ipsum, æternum ac sempiternum , immortalem atque incommutabilem : qaem nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, nec receptacula ul!a coarctant, nec voluntas variat, nec necessitudo corrumpit ; nec moesta perturbant, nec læta demulcent : cui nec oblivio tol!it, nec iiiemoria reddit, nec præterita transeunt, nec fu

PAtiaol. CXLVI!.

B tura succedunt ; cui nec origo initium, nec tempora incrementum, nec casus finem dabit; sed ante saecula, et in sæculis, et per s;ecula in æternum vivis, et est tibi perennis laus et æterna gloria, summa potestas, ac singularis honor, perpetuum reguum, et sine fine imperium per infinita et indefessa eu immortalia sæcula sæculorum. Amen.

Huc usque, omnipotens Deus, Trinitas, cordis mei inspector et scrutator, confessus sum omnipotentiam majestatis tuæ, et majestatem omnipotentiæ. Nunc autem qualiter humano generi in fine sæculo. rum subvenire dignatus es, sicut corde credo ad justitiam, ita ore coram le confiteor ad justi salutem. Tu quidem, Pater Deus, solus nusquam legeiis missus ; de Filio autem tuo ita scribit Apostolus : Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Cum dicitur misit, satis osteiidit quod in hunc mundum missus advenit, cum de Maria semper virgine natus, verus et perfectus homo in carme apparuit. Sed quod de illo præcipuus evangelistarum ait : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est; illuc ergo missus est per humilitatem, ubi semper fuit et est per divii:itatem. Quam videlicet missionem opus esse totius sanctæ Trinitatis corde crelo, et ore confi1e0r, etc.

Desinit : Et beata tui sine fine visio et laudatio : ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus æternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus, etc.

[ocr errors]

INCIPIT PARS SECUNDA. P De Christi amore simul et de illa superna Jlierusalem mwualre mu0slru. Psalm. Eructavit. Spes mea, Christe Deus, etc. Desinit : Et manifestai.o meipsum. lNCIPIT PARS TERTIA.

Ubi mens devota Deo ad altiorem contemplqtionis gradum ascendit.

Psalmn. Te Deum laudamus. Psal. IBenedicitc omn.a. 13

Psalm. Laudale Dominum. I. Benedic, anima mea, Domino, etc. Desinit, Tibi honor, virtus et forlitudo Deo nostro in sæcula sæcu!orum. Amen. lI. iNcipiuNt preces. Ardentis desiderii, ut fidelis anima solum Christum possit amare, quia bonus et malus amor non se simul in uno capiunt pectore, sicut scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire. Psalm. Jubilate Deo omnis tcrra. Jesu nostra redemptio, etc., desinit, in:petrante gloriosa Genitrice tua Domina mea cum omnibus Sanctis. Amen. III. Hic peccatrix anima gemit nimis et dolet, videns terram sine aqua, et idcirco pra.desiderio lacrymarum devotas preces fundit ad Dominum. Psalm. Quemadmodum. Christe Domine, verbum Patris, etc. desinit, precibus et meritis omnium sanctorum. IV. Hic optat ardore niunio mens pia, et datorem omnium bonorum Deum humiliter rogat ut, divinæ gratiæ fulta præsidio, hoc constanter agere possit quod Apostolus præcipit, dicens : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Psalm. Quam dilecta ' Jesu Domine, Jesu pie, qui mori dignatus es propter peccata nostra, etc. Desinit in hunc modum : In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Dormiat, obsecro, Deus meus, dormiat memoria mea ab C omnibus quæ sub coelo sunt, vigilans in te, sicut scriptum est : Ego dormio, et cor meum vigilat, Sit tuta, sit semper secura sub pennis protectionis tuæ anima mea, Deus meus. Maneat in te, et foveatur semper a te. Contempletur te in mentis excessu, et cantet laudes tuas in jubilatione, et haec dulcia dona tua sint inter hos turbines consolatio mea. lnterim

A donec veniam ad te, pacem veram, ubi non est ar

cus, scutum, gladius et bel'um : seJ est summa ct certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla securitas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata tui visio et laudatio in sæcula sæculorum. Amen. V. Vir desideriorum, et cælestium contemplator, præsentia fastidiens, futura desiderans, gemit er fundo cordis, et implorat quotidie, dolens se ibi non esse ubi dilectum suum revelata facie mereatur videre sicut scriptum est ? Cupio dissolvi, et esse cum Christo Psalm. Jubilate Domino. Christe Domine, virtus et sapientia Patris, qui ponis mubem ascensum tuum, qui ambulas superpennas ventorum, qui facis angelos tuos spiritus, et m;ini

B stros tuos ignem urentem: obsecro et suppliciter rogo,

da perpetes pennas fidei, da celeres aias virtutum, quibus erectus æterna et cœlestia valeam contemplari. Adhæreat, quaeso, anima mea post te, et suscipiat me dextera tua ; sustollat me super altitu,!inem terræ, et cibet me illa cœlesti hæreditate, cui suspirat peregrinatio mea nocte ac die. Et quia moribunda membra vigorem animæ hebetant,

Dissice terrenæ mebulas et pondera molis ; Siste vagam mentem per devia multa ruentem.

Da coeleslem menti conscendere sedem, ut, superno lumine irradiata, terram despiciat, cœlum aspieiat, peccata odiat, justitiain diligal. Quid enim pulchrius quidve dulcius quam inter tenebras hujus vitæ multasque amaritudines divinæ dulcediui inhiare, ct aeternæ beatitudini suspirare : illicque teneri imeiitem ubi haberi vera gaudia certissimum est, etc. Desinit : Ecce quod concupivi jam video, quod spcravi jam teneo, quod desideravi jam habeo : illi jam in coelis junctus sum, quem in terris positus tota virtute dilexi, tota charitate amplexus sum, toto amore inhaesi. Ipsum laudo, {)enedico atque adoro, qui vivit et regnat in sæcula, sæculorum. Amen.

LIBELLUS ALTER

De divina contemplatione.

PARS PR1MA. De divinitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Adesto mihi, verum lumen... unus Deus omnipotens. Te invoco in animam meam : intra, rogo, in eam, et coapta eam tibi, ut possideas illam sine macula et sine ruga. Desinit : Nec casus finem dabit; sed ante sæcula, et in sæculis, et per sæcula in æternum vivis; et est tibi perennis laus et æterna gloria, etc. - pARS SECUNDA. J)e humanitate Domini nostri Jesu Christi, qui nos redemit pretio sanguinis sui. Psalm. Cantate l)omino 2. liuc usque, omnipotens Deus, Trinitas, cordis mei

D inspector et scrutator, confessus sum omnipotentiam ue perveniam, in te requiescam, qui es via et veritas A valeat requiescere; nusquam tuta pax, nusquam se

majestatis tuæ, etc.

Desinit : Ubi est dies æternus ct unus omnium spiritus, ubi tu cum illo, et ille tecum in communioiie Spirius sancti æternaliter vivis, etc.

PARS tEnTiA.

In qua mens devota nimio amore flagrans, Christo inhians, Christo suspirans, Christum, quem solum amat, midere desiderans, nihil dulce habet nisi gemere et flere, nisi fugere, tacere et quiescere, dicens : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam.

Spes mea, Christe Deus..... Te deprecor, supplico et rogo, ut te rectore, te duce, per te ambulem ad

et vita. Deus meus, una spes et prægrandis misericordia mea, esto milii in domum refugii et in locum munitum, etc. Desinit : Et temporalium sempiternæ vivunt rationes, æternæ sapientiæ confiteor, et nomini tuo laudem dico. Tibi benedictio et claritas, tibi gratiarum actio, tibi honor, virtus et fortitudo, Domino Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.

ALMAE ORATIONES.

I. Isti rersiculi ad excitandum cordis compunctionem de Scripturis collecti sunt.

Heu homo! heu homo! heu te, miser homo! cur vivis equum, cui non est intellectus, etc. Desinit, ad coelum cum Rege suo ibunt sancti. Gloria tibi, Christe, etc. ll. onATio DE vitiis Et virtutibus. Chrisle, virtus salutis nostræ Deus, lux de luce, illumina me quæso lumine gratiæ tuæ. Concede pro pietate et bonitate tua, ut hæc ne semper inhabitet, el ubique regat, etc. Desinit : Ad vitam perveniam æternam, te miserante et donante, qui cum Patre, etc. ill. Apologetici sermoNis brevis et veRA REspoNsio. Multa igitur sunt contemplationum genera, quibus anima tibi, Christe, devota delectatur et proficit : sed in nullo earum ita gaudet mens mea sicut in illa quæ, cunctis remotis, in te solum Deum attollit simplicem puri cordis intuitum. Desinit, omnia bona nostra opera tu operatus es nobis. 1V. iiUstilis coNFEssio prccAtoris et iNDiGNi LAUDAT0R1S. Ignosce, Domine, ignosce, pie, et noli me tanquam temerarium reprobare. Desinit, in sæcula sæculorum laudabunt te. V. QUid sit Jubilu»i. Jubilum dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur. Desinit, sufficit lingua dicentis. VI. oRAtio ANte MissARUM celebrAtioNEM DICENDA. Summe sacerdos et vere pontifex, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram, etc. WlI. oRAtio DoMNi willelwi AbbAtis.

In Commemoratione sancti Augustini ante consecralionem missæ dicenda.

Memento, Domine, animæ famuli tui Patricii, etc., inferius edita.

WIll. coNFEssio humilis peccAtofis IN TEMpoRE ANGuStiae et m NftrMit ATIS.

Miserere, Domine, miserere, pie, miserere mihi miserrimo peccatori, indigna agenti, et digna patienti.

Desinit, scis omnia, potes omnia.

IX. iNcipit oRAtio dEcoRA,

compilata per contemplationem, vel Meditatio theorica.

Spes mea, Christe Deus..... qui es via, veritas et vita. Sed quia in hoc magno hujus vitæ diluvio, ul.i circumflantibus agitamur procellis, non invenitur fida statio, et locus eminentior, ubi pes columbae

cura quies, etc.

Desinit, Gloria Patri qui fecit nos, gloria Filio qui redemit nos, gloria Spiritui sancto qui sanctificavit nes. Sit laus, sit beneditcio, etc. Oratio prolixa est et devota.

X. AliA onATio.

Domine, Deus meus, da cordi meo te desiderare, desiderando quærere, quærendo invenire, inveniendo amare, etc.

Pesinit, secundum multitudinem tuarum complaceat miserationum, per Jesum Christum, etc.

XI. GRAtiAftUM AcTioNEs pro bENEFiciis misericordiae DIVIN.E.

Spes mea, Christe Deus..... Te deprecor, supplico

p et rogo, ut perficias in me cœptum opus misericordiæ

tuae. Ego enim ultimus s^rvorum tuorum, non immemor beneficiorum miserationis tuæ, quæ mihi peccatori collata sunt, gratias tibi ago, qui me indignum pro tua sola clementia per aquam sacri baptismatis, et renovatione sancti Spiritus ab originalibus vincuIis expedisti..... Tu Pastor et rector omnium, Christe Deus, qui mullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiæ tuæ vocasti parvitatem meam ad hoc pastorale officium, propter te et nomen tuum sanctum, fac me idoneum ad hoc ministerium, ut sapienter domum tuam regam, et in omnibus secundum voluntatem tuam gregem tuum pascere valeam. Concede, propter honorem nominis tui, ut cum multo bono fruclu fraternæ societatis pervenire inerear ad

C gloriam tuam..... Scio et certus sum quod tu vales

fructus bonos et magnos facere de grege tuo, per me exiguum et infirmum. Parvulus quippe sum et nullius virtutis homuncio, nihil habens in me quod expeti debeat, vel quod dignum sit tanti officii. Idcirco, desperans de parvitate mea, non respiro nisi in sola misericordia tua. Sed licet sis magnus in imagnis, gloriosius tamen operaris magna in minimis. Erit certe laus tua dulcior, et copiosior more hominum, cum per me tantillum operari dignatus fueris magma de grege tuo..... Da mihi coelestia et terrena subsidia ad omnem sufficientiam, ut habeam unde gregem tuum possim pascere et sustentare, tam spiritaliter quam corporaliter, atque venientes in tuo nomine suscipere absque ulla hæsitatione , simulque loca

p commissa ordinare et præparare ad quietem et sa

lutem Francorum, sicut decet et oportet..... Duo a te peto: unum horum pro tua clementia non deneges mihi. Rogo te per omnes miserationes tuas, da mihi consolationem tuam coelestem in multis tribulationibus meis! pondus enim istud gravissimum quod impositum est super infirmas cervices meas, ferre non valeo, deponere timeo..... Gratias tibi ago, Domine, qui me etiain a vano hujus mundi consortio separasti, et ad tuum servitium sanctum perduxisti, etc, XII. onATio Ad sANcTAM MAiriAM.

Virgo mundo veneral)ilis, humano ge:.eri amabi

lis, ctt.

« VorigeDoorgaan »