Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

B

Joannes 1, in partibus Ravenna ortus ex patre A tebat. Ejus tempore Paschalis II Guillelmum archiRoberto, ab exilitate corporis Joannelinus dictus cognominatusque d'Alye in Catalogo Labbeano, apud Sanctum Benignum Divionensem litteris eruditus ac medicinali arte, quam ex Guillelmi abbatis mandato didicerat, ejus in primis studiosus evasit imitator, qui dilectum sibi substituit, anno 1028, licet eum alibi magis optasset præficere. Novum abbatem Robertus dux ut Fiscamnensis monasterii libertati caveret, noluit ut archiepiscopus Rothomagensis crdinaret, sed accersivit Hugonem Abrincensem episcopum, a quo Joannem Fiscamni abbatem benedici ac sacrari fecit. Eodem abbate ordines non semel ab aliis episcopis collati sunt, archiepiscopo nequaquam reclamante, huic eidem Rogerius comes de Castro S. Pauli instaurandum commisit Blagiacense monasterium an. 1052, cui unum e suis abbatem præfecit. Ægre quidem, concessit tamen Joannes monasterium Villarde a Richardo II Fiscamnensibus olim donatum, Roberto duci locum in priorem statum restituere volenti, qui in commutationen dedit monasterium Sancti Taurini an. 1035, ejusdemque subscripsit litteris pro restauratione parthenonis Villaris. Subscripsit eodem anno fundationi monasterii Conchensis. Circa id tempus convenit cum Rainaldo, Hearici regis camerario, de potestate Villaris in pago Silvanectensi. Anno 1047 Willelmus dux Joanni restituit terram Rainaldi vicecomitis, quam pater ejus Richardus eis concesserat, et postca Joannes abbas Gozelino Heddonis filio in beneficium dederat, qui eam suis hominibus tradiderat. Aliquanto post querelam habuit cum Warino, albate Sancti Arnulfi Metensis, occasione Benedicti, monachi olim Fiscamnensis, sed ad S. Arnulfum translati, quem Joannes abbas acribus verbis repe

C

episcopum Rothomagensem uti pallio prohibuit, qui monachos Fiscamnenses anathematizarat, co quod interdictum ab ipso latum in ecclesias Normannie non servaverant. Vide epistolas Paschalis, sancti Anselmi, et Ivonis Carnotensis. Joannes legationis munere functus in Italia, rediens in Franciam anno circiter 1050, vim passus est ab Italis ex odio gentis Normannorum qui Apuliam invaserant. Qua de re conquestus est epistola ad Leonem IX. Assumpto ad metropoli Lugdunensem Halinardo, ad regendum Benignianum monasterium accitus anno 1052, cessit anno 1056. Detectioni corporis S. Dionysii in abbatia cognomine astitit v Idus Junii 1053. Exeunte anno 1054 transfretavit in Angliam, ut rebus monasterii sui in illo regno positis provideret, sibique Eduardum regem propitium redderet, a quo reipsa nonnullis beneficiis amplificatus est. Anno circiter 1058 Letzelinum, episcopum Parisiensem, ab Henrico rege Francorum ad Willelmum ducem Normanniæ, propter pacem inter eos componendam directum rogavit ut in die Resurrectionis missam celebraret in ecclesia Fiscamnensi. Quod et fecit episcopus, alque inter sacra missarum solemnia quosdam ex monachis presbyteros ordinavit. Astitit Joannes, anno 1066, dedicationi parthenonis Cadoniensis. Jerosolymam profectus, ibique diu detentus in carcere, postea ad monasterium rediisse legitur in Catalogo Labbeano, ubi, biennio post, dierum plenus ac mer: · torum obiit anno 1078, vi Kalendas Martii, id est 1079, sepultus in sacello S. Joannis Baptistæ. Quasdam ipsius epistolas legesis apud Mabillonium Annal. Bened. tom. IV, pag. 381, 506 et 521, tom. V, pag, 23; Analect. tom. I, pag. 160 et Martenium tom. I Anecdot., col. 205 et seqq.

JOANNIS ABBATIS

LIBELLUS

DE SCRIPTURIS ET VERBIS PATRUM COLLECTUS.
(Apud MABILL. Analect. nov. edit., pag. 120.)

Exstat libellus sequens in vetusto codice Mettensis A monasterii Sancti Arnulfi, quem codicem, annuente R. P. priore ejus loci, mihi transmisit domnus Placidus Beuvillonius jam non semel a me laudatus. Ideo vero prolixum hoo specimen exhibere visam est, quod interesse putem reipublicæ Christianæ, ut præmissa opuscula accurate discutiantur. Quam ob rem quatuor aut quinque res hie examinandæ sunt, scilicet codicis Mettensis ætas seu antiquitas; tum imperatricis, cui prior, libellus nuncupatus est, nomen; dein auctoris item nomen ac dignitas; ad hæc, opuscula ipsa in codice contenta: quæ demum cum libro Meditationum sub nomine Augustini vulgato comparanda sunt; postremo cum Alcuini Confessione Chimetiana.

1. Codex Mettensis oblongus, optimæ notæ, sine dubio scriptum est sub finem sæculi x1, id est circiter annum 1080, ut probat ipsa scripturæ forma modusque scribendi illi ævo conveniens. Quippe minores litteræ r oblonga, litteræ A majores absque lineola transversa, aliaque id genus in eo codice complura, quæ facilius est capere oculis quam verbis exprimere, post sæculum x1 in usu esse desierunt. Ad hæc modus scribendi qui in eodem libro servatur, illis temporibus apprime respondet. Exemplo sint syllaba et uno contextu in vocabulorum compositione inserta intellego, neglego, inmensus, inperfectus, ubi posteri scribunt intelligo, negligo, immensus, imperfectus. Postremo in eo codice primaria manu descripta legitur Oratio Willeimi abbatis, in festo sancti Augustini ante missam dicenda, quam inferius referam post epistolas Willelmi abbatis Mettensis, cui hanc orationem tribuendam puto. Florebat vero Willelmus iste pontificatu Gregorii VII, quo tempore Joannis codex exaratus videtur, exceptis nonnullis quæ recentiori manu adjecta sunt.

II. Quatuor indiciis designatur Imperatrix, cui prior libellus inscriptus est, nimirum quod relicta fuerit reverendæ memoriæ Domni Heinrici clarissimi sapientisque imperatoris: quod po-t primam amissæ virginitatis palmam, secundis nuptiis nuntium remiserit : quod actibus misericordiæ debita, viduis, orphanis aliisque indigentibus facultates suas dispensarit; quod totam fere peragrarit Italiam; devotissime visitans sanctorum reliquias, et eis offerens pretiosa donaria, idque ipsum i Galliarum partes regressa præstiterit.

Atqui hæc nullatenus conveniunt Mathildi, Henrici primi uxori, tum quia Henricus iste solemni more imperator coronatus non est, tum quia Mathildis post conjugis obitum reliquum vitæ in Saxonia exegit. Neque conveniunt Cunegundi Henrico secundo nuptæ; quippe quæ in conjugio virginitatem servasse memoratur, et post anniversarium mariti obitum in Confugiensi monasterio usque ad mortem delituit. Certe hæc omnia in unam conspirant Agnetem Augustam, quæ Willelmi comitis Pictavensis filia, Henrico III imperatori nupsit; eoque mortuo (quod anno 1056 contigit) totam Italiam devotionis causa perlustravit, maxime Fructuariense monasterium, atque adeo Casinense, ubi per sex menses demorata est, pretiosis donariis sancto BeB nedicto oblatis. Eadem vero elogia, quæ in superiori Præfatione ipsi tribuuntur, commemorat Petrus Damiani in epistola Agneti Augustæ imperatrics directa, a Baronio relata ad annum 1062, qua Agneti in Italia tum degenti salutaria monita præscribit Petrus. Ejusdem hortatu Agnes ex Germania, quo per aliquot peregrinationis annos receperat sese, reversa est Romam, ubi supremum vitæ absolvit diem anno 1077, quo anno Baronius ejus epitaphium refert. Exstat in Bibliothecæ Sebusianæ centuria 11, cap. 77, ejusdem imperatricis eximia epistola, Al berto, non Andreæ, Fructuariensi abbati directa, cujus fragmentum huic loco illustrando adducere non erit otiosum. ‹ A. imperatrix et peccatrix A. Patri bono et fratribus in Fructuario congregatis in C nomine Domini, servitutem ancillæ, cujus oculi in manibus dominæ suæ sunt. Conscientia mea terret me pejus omni larva omnique imagine. Ideo fugio per sanctorum loca, quærens latibulum a facie timoris hujus, nec minimum desiderium est mihi veniendi ad vos, de quibus comperi quia vestra intercessio certa salus est: sed nostræ profectiones in manu Dei sunt, et non in nostra voluntate. Interim vero mente adoro ad pedes vestros, etc.

D

Agnetis varia in Italiam itinera distinguit Baronius: primum, post susceptum quidem velum, anno 1062, cui itineri fere triennium insumpsit; alterum anno 1066, cui sex annos; tertium anno 1075; quartum denique anno 1073. Itaque Libellus preeum, qui ipsi post Italicam peregrinationem, regressumnque in Galliarum partes, nuncupatus est, conditus fait eo temporis intervallo quod ab anno 1 66 ad 1073 fluxit.

minutivo nomine est dictus: sed humilitatis, sapientiæ, discretionis et cæterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia, ut, sicut sanctus refert Gregorius in libro Dialogorum de Constantio presbytero, ita in hoc mirum esset intuentibus, in tam parvo corpore gratiæ Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse. >

IH. Ex his intelligimus tempus quo vixit istius A imitator studiosus. Qui ab exilitate Joannelius dilibelli scriptor, de cujus nomine atque dignitate tertio loco agendum est. Utrumque in fine præfationis, quæ titulo caret, exprimit his verbis: Ego Joannes ultimus servorum Christi, et qui mecum sunt fratres, beatitudinem tuam salutamus. › Ergo he Joannes abbas erat, id quod cl rius explicat in gratia um actionibus quas Deo refert pro benefi clis acceptis, ubi orat hoc modo: Ego ultimus servorum tuorum, non inmemor beneficiorum miserationis tuæ, quæ mihi peccatori collata sunt, gratias tibi ago, etc. Tu Pastor pastorum, et recior omnium, Christe Deus, qui nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiæ tuæ vocasti parvitatem meam ad hoc pastorale officium, etc....... Parvulus quippe sum et nullius virtutis homuncio, B nihil habens in me quod expeti debeat, et quod dignum sit tanti officii. Idcirco desperans de parvitale mea, non respiro nisi in sola misericordia tua. › Et infra: Da mihi cœlestia et terrena subsidia ad omnem sufficientiam, ut habeam unde gregem tuum possim pascere et sustentare, tam spiritualiter, quam corporaliter, atque venientes in tuo nomine suscipere absque ulla hesitatione; loca commissa ordinare, et præparare ad quietem et salutem fratrum, sicut decet et oportet. › Certe hæc oratio ejusdem videtur esse auctoris ac Libellus precum.

Ex his colligitur Joannem Libelli cond.torem abbatis dignitate præditum fuisse, cui non unum, sed plura monasteria commissa sint. At quis tandem ille fuerit, cujusve monasterii abbas, jam inquirendum.

Duos invenio Joannes abbates eo tempore clarissimos, et quidem Italos ambos, nempe Joannem Gualbertum, Vallumbrosani ordinis institutorem, enjus nulla scripta invenio, et Joannem abbatem Fiscamnensem, cui potius quam alteri præcitatum Libellum tribuendum existimo, his adductus conjecturis. Primo siquidem auctor se identidem homuncionem, homunculum, parvum pusillumque dicit: Joannes vero abbas Fiscamnensis statura pusillus erat, ab exilitate corporis Joannelinus appellatus. Deinde, nou uni, sed pluribus monasteriis præfectus erat, scilicet Fiscamnensi aliisque Fiscamno subjectis, simulque abbatiae quæ in loco Erbrestein dicto sita. Ad hec Henrico III is acceptus fuit, ut argumento est præfectura Erbrestensis, quam concedente Henrico in Suevia obtinuit. Hinc illa familiaritatis occasio cum Agnete, quæ ob eam causam Fructuariense monasterium, utpote a Guillelmo Divionensi abbate, Joannis institutore, conditum, excoluisse videtur. Porro quantæ doctrinæ ac virtutis fuerit, testatur Joannes chronographus Divinionensis cœnobii, ubi monachus fuerat Joannes abbas, de co tum superstite agens in hunc modum Italia partibus Ravennæ ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris jussionem edoctus, religiosa conversationis ejus, doctrinæ quoque ac ominium virtutum ipsius præ cunctis aliis extitit

[ocr errors]

C

D

Hactenus Joannes Chronographus de æquali ac cognomine suo Joanne, qui primum, ut dixi, mo nachus in cœnobio Benigniano, tum Fiscamni prior a Willelmo abbate constitutus; dein eodem cedente abbas anno 1028, post anno 1052 in locum demortui Halinardi suffectus in abbatia quæ dicitur Erbrestem; tandemque vita decessit anno 1078, qui annus ab obitu Agnetis Augustæ proximus est. Hæc constant ex duobus chronicis, Divionensi scilicet Sancti Benigni, et Fiscamnensi, editis in Bibliothecæ Labbeanæ tomo primo, ubi etiam in catalogo abbatum Fiscamnensium Joannes, d'Alie cognominatus, Hierosolymam profectus, ibique diu detentus in carcere, postmodum ad monasterium rediisse dicitur. Hæ conjecturæ meæ de prioris libelli scriptore, cujus alia opuscula nunc investigare necesse

est.

IV. Joannes in sua præfatione de quatuor aut quinque opusculis suis mentionem facit. Primum est De institutione viduæ; 2. De vita et moribus virginum; 3. De eleemosynarum dispensatione; 4. De divina contemplatione; 5. et De superna Hierusalem. Tria priora desunt in codice Mettensi, in quo alia reperiuntur, quæ an Joanni tribuenda sint, dispiciendum est.

Quæ in Mettensi codice reperiuntur, alia manu prima, alia secunda descripta sunt. Prima quidem libellus prior Joannis ac posterior cum orationibus subsequentibus usque ad duodecimam quæ, sicut et sequentes, secundaria manu exarata est.

Quæ primi generis sunt, omnia (si Willelmi abbatis orationem, quæ auctoris sui nomen præfert in codice, excipias) Joannem auctorem habere mili videntur, cæteras vero orationes secunda manu scriptas sancto Anselmo tribuo. In his orationibus tres inveniuntur ad sanctam Mariam, quas esse puto eas de quibus mentionem facit Anselmus ipse in lib. 1, epistola 20, ad Condulfum. Orationem 17 incipientem ab his verbis, Terret me vita mea, memorat tribuitque Anselmo Durandus abbes in ejusdem libri epistola 61. An vero oratio ad sanctum Joannem evangelistam eidem Anselmo tribuenda sit, dubium me reddunt hæc verba: Si agnoscis nomen tuum, rogo te per ipsam dilectionem, agnoscam in tanta necessitate auxilium tuum. Joannes, Joannes, etc. Ex quibus verbis aliisque consimilibus conjectura est auctori nomen fuisse Joanni.

[ocr errors]

Ad Joannem pertinere videntur, ut dixi, non soJum libellus prior, cui Joannis auctoris nomen ascriptum est, sed etiam libellus posterior, tum

etiam subsequentes orationes usque ad duodeci- A a posteris ascripta. Neque vero Anselmo in ligna mam, excepta oratione Willelmi abbatis.

Et quidem libellus posterior De divina contemplatione, indubitanter Joanni auctori tribuendus est, in cujus fronte hic titulus legitur in codice ms. : Lege et istam aliam orationem, quæ simili modo de divina contemplatione edita est. Nam multa reperiuntur in ista quæ in illa superiore non sunt. Idem quippe tractandi modus, idemque ordo in boc posteriori libello servatur ac in priori. Posterior enim, uti et prior, dividitur in tres partes, quarum prima est de Divinitate ac Trinitate, altera de Christi Domini humanitate, tertia pars est de Christi amore. In his omnibus ad singulas partes in titulo præscribitur aliquis psalmus, uti in priori libello; quæ omnia eumdem arguunt auctorem. Id B diserte confirmat posterioris hujus libri editio Parisiis anno 1539, apud Vascosanum adornata, atque in tres partes, sicut in codice Mettensi, distincta sub hoc titulo: Confessio theologica tribus partibus absoluta. Cujus confessionis auctorem Vascosanus, aut alius quispiam, ex marginalibus quibusdam velut fugientibus veteris sui exemplaris adnotatiunculis deprehendit fuisse dictum Joannem, quod de Joanne Cassiano perperam interpretatus est.

In oratione secunda De vitiis et virtutibus, quæ libello posteriori subjuncta est, auctor a Deo postulat mentis puritatem, uti sibi corporis integritatem concesserat ab ipso pubertatis tempore. Huc sententias quasdam refert ex oratione sexta, quæ ante missam dicenda præscribitur, et in consequentibus sese monachum prodit.

Oratio tertia incipit ab his verbis: Multa igitur sunt contemplationum genera, etc., quibus consimilia leguntur in Alcuini Confessione Chiffletiana, sub finem partis primæ, et apud Anselmum; at post tres aut quatuor versus nulla est cum istis auctoribus convenientia.

>

[ocr errors]

res putanda est, ut Joannis orationem auctiorem fecerit. Non enim eam sibi propterea vindicavit, et ejusmodi orationibus manualibus et quotidianis cuique tanquam suis uti licet, sive addendo, sive subtrahendo quod fuerit opportunum. Accedit quod in ea oratione pleraque alia differunt a codice Joannis, ex quibus duo tantum notare juvat. Primum ad illa verba, ubi legitur in editis: Mundo corde valeam tibi offerre. Joannis codex habet : ‹ Mundo corde quotidie valeam tibi offerre. Alterum est sub finem orationis, quæ hoc modo desinit in editis: Ad regnum tuum perveniam, ubi non in mys:eriis, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus, cum tradideris regnum Deo et Patri, etc. Sic vero apud Joannem: ‹Âd regnum tuum perveniam, ubi facie ad faciem te videbimus. Interim hoc agendum, hoc certe frequentandum commendasti Ecclesiæ, quousque venias in fine sæculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento, quo in tempore consociantur membra tua, quandiu bibitur quod de latere tuo manavit : sed jam in ipsa perfectione salutis æternæ, cum tradideris regnum Deo et Patri, in illa perspicua contemplatione tui incommutabilis veritatis, nullis mysteriis egeamus. Tunc enim me de te satiabis, etc. Cæterum non facile in animum induxerim Joannem, qui ex antiquis Patribus, maxime ex Augustino, scripta sua derivat, quidquam delibasse ex Anselmo, qui Joanne sene juvenis erat. Quippe C Anselmus annorum XXVII factus est Becci monachus anno 1060, post biennium prior quindecim annos; abbas dein anno 1077, qui Joannis abbatis Fiscamnensis obitum præcessit. Ex quibus verisimilius efficitur, Anselmum quædam a Joanne homine sene mutuatum fuisse, quam Joannem ex Anselmo juniori. Et quidem Prologus decem Meditationum apud Anselmum, ordine tantisper immutato, acceptus est ex Joanne in libelli posterioris parte tertia, uti et caput primum carumdem Meditationum ex parte prima ejusdem libelli, tametsi etiamn in Alcuini Confessione Chiffletiana reperiuntur. At vero Joannes in locis præcitatis ex hac oratione sexta hinc inde versus interserit, uti solet ex propriis; quod argumento est cum hujus orationis Ꭰ

Oratio sexta ante missam dicenda, cujus exordium, Summe sacerdos, nullum auctoris nomen præfert in codice Mettensi. Hanc alii Ambrosio tribuunt, alii Anselmo; mihi vero Joanni tribuenda videtur. Certe ex ea identidem sententias adducit Joannes in libello posteriori, in oratione secunda, undecima et in aliis; et apud Anselmum prolixior D est ea oratio post illa verba, in commemoratione tua pro salute nostra. Nam quæ sequuntur apud Anselmum et in aliis editis libris usque ad hæc : Peto clementiam tuam, ut descendat super panem et calicem, etc., apud Joannem desunt, videnturque alterius esse auctoris, qui episcopalem fidelium curam habuerit. Superiora enim singulari numero, uti et posteriora, profert auctor: hæc vero intermedia in pluralem vertit interpolator, oramus, rogamus, etc. Ad hæc pro singulis hominum generibus sibi commissis, pro cunctorum necessitatibus orat, ut epiScopus. Ergo hæc oratio auctorem habet Joannem, aut certe alium ætate superiorem; amplificatorem vero forsitan sanctum Anselmum; ob idque Anselmo

sextæ esse conditorem.

Oratio nona, quæ prolixior, piis affectibus referta est, et multa repetit ex Joannis libello priori, maxime vero hæc verba, quibus se defloratorem probat :

Unde mihi valde libet de te loqui, de te audire, de te legere, de te scribere, de te conferre: ut sub dulcem umbram sinceritatis tuæ ingressus, ab hujus sæculi æstibus in tui refrigerii temperamento abscondar. Hujus rei gratia umbrosum montein et condensum adscendo, amona prata perlustro, viridissimas sententiarum herbas legendo carpo, requentando rumino, exarando congrego, ut suavitatem dulcedinis et charitatis tuæ reponam in alta sede memoriæ meæ. His cousimilia scribit Joanner

sed omnia posteriora.

Liber Meditationum pluribus constat partibus a se divulsis. Prima pars est a capite 1 ad 10, quæ quidem reperitur apud Anselmum, eademque est cum oratione 10 apud Joannem, nonnullis versibus resectis, post illa verba, in odorem unguentorum tuorum dulciter, quibus alia subdit codex Joannis, quæ Meditationum consarcinator imperite detraxi'.

Secunda pars Meditationum est a capite 12 (nam11 quatuor duntaxat versibus constans, glorificationem tantum Trinitatis continet) usque ad cap. 33, exhibetque duas priores partes et primum articulum tertiæ partis prioris libelli, quem Joannes Agneti imperatrici nuncupavit, excepto hymno De gloria

in parte secunda libri prioris : ‹ Libet sane de te A tationum nulla inveniuntur supra Joannis ætatem, loqui, de te audire, de te scribere, de te conferre, de tun beatitudine et gloria cotidie legere, et lecta sæpius sub corde revolvere ut vel sic possim ab hujus mortalis et perituræ vitæ ardoribus, periculis et sudoribus sub tuæ vitalis auræ dulce refrigerium transire, et transiens in sinu tuo fessum caput dormiturus vel paululum reclinare. Hujus rei gratia sanctarum Scripturarum amœna prata ingredior, viridissimas sententiarum herbas exarando carpo, legendo comedo, frequentando rumino, atque congregando tandem in alta memoria sede repono : ut tali modo tua dulcedine degustata, minus istius miserrimæ vitæ amaritudines sentiam. Ubi videas auctorem orationis nonæ ex imitatione prioris libelli hæc verba usurpare, ut se excerptorem et B Paradisi, quem consarcinator post caput 25 indefloratorem probet: at non ita esse verbis libelli prioris addictum, ut ea de verbo studiose referat. Quod argumento est, eumdem utriusque esse auctorem, non vero alterutrum hac in parte quasi alieni operis defloratorem ; cujus officium est syllabas et verba aliorum ad numerum referre. Eadem observatio etiam aliis orationibus adhibenda est, in quibus simili modo eædem sententiæ ad sensum, quæ in duobus libellis exstant, non semper ad verba studiose repetuntur.

Oratio undecima in codice Joannis pro gratiarum actione de beneficiis divinis, incipiens ab his, verbis, Spes mea, Christe Deus, etc., habetur quidem apud Anselmum, estque alloquium 12. At certe Joanni potius tribuenda est quam Anselmo. In ea C siquidem auctor gratiam a Deo postulat loca commissa, id est monasteria regendi (nam abbas erat quisquis ille fuit, ut ex orationis serie liquido colligitur). At vero Anselmus unum Beccense monasterium, Joannes duo administravit abbas. Sed cum fere æquales fuerint Joannes et Anselmus, facili errore quæ alterius erant, nec auctoris præferebant nomen, alteri supponi potuere.

V. Jam vero si tam priorem Joannis libellum quam sequentia opuscula conferamus cum libro Meditationum qui sub nomine Augustini vulgatus est, eadem in utrisque de verbo repetita inveniemus. Itaque operæ pretium me facturum putavi, eumque harum adnotationum fructum mihi proposui, ut uter auctor ab altero hæc mutuatus sit, aperiam. Atqui in libro Meditationum Augustiniano manifesta apparent plagiarii et consarcinatoris indicia. Nimirum hic liber pluribus constat partibus male cohærentibus et consutis, quæ quidem singulæ præclaræ sunt juxta ac piæ, at simul colligatæ corpus male contextum compactumque efliciunt. Nam diversa inconcinne in unum congeruntur, quæ apud Joannem rite in partes distributa sunt. Deinde in Meditationibus nonnulla intermiscentur citra delectum, cum superioribus ac subsequentibus male cohærentia, quæ Joanni desunt. Ad hæc quæ continua scrie apud Joannem leguntur, mediis resectis obtorto collo omjungit consarcinator. Denique exempiaria Medi

D

seruit.

Tertiam partem Meditationum definio capite 34, quod idem est cum oratione 4, quæ in codice Joannis libro posteriori adjuncta est.

Quarta pars Meditationum complectitur caput 35 cum duobus subsequentibus; quibus respondent articuli secundus, tertius, quartus et quintus tertiæ partis libelli prioris apud Joannem, exceptis fine. articuli quarti ab his verbis, Dormiat memoria mea; et initio sequentis, quæ Meditationum consarcinator resecuit.

Quinta pars Meditationum constat capite 38, estque oratio octava in codice Joannis.

Sexta pars continet capita 54 et 40 Meditationum, que desunt apud Joannem, præter versus non paucos capitis 40, quibus consimiles leguntur in Joannis oratione secunda.

Denique septima pars complectitur caput 41 Meditationum, estque eadem cum, Mettensis codicis oratione 15, quæ Anselmo in libris editis tribuitur. Ex hac collatione manifeste conficitur id, quod hactenus demonstrandum suscepi, scilicet Meditationum collectorem ex variis Joannis opuscul's unum corpus Meditationum compegisse, exceptis uno et altero capitulis, ac proinde Joanne esse posteriorem. Itaque sic res processisse videtur. Joannes ex Patribus, maxime ex Augustino et Alcuino, sententias decerpendo, libellos precum duos aliasque orationes composuit. Hæc ut ad manum haberet, continua serie male digesta in unum collegit aliquis consarcinator. Quæ collectio, quia Augustini geniun: sententiasque referebat, Augustino a posteris ascripta est. Qua in re nescio quo fato id Joanni accidit, quod ne accideret studiose præcaverat in Præfatione libri prioris, Agnetem Augustam obtestatus, uti daret operam ne quis librariorum scripta sua vitiaret, sive aliquid addendo, 'seu subtrahendo, aut immutando; quæ nihilominus omnia passus est a Meditationum compilatore.

At quis tandem ille compilator? Certe non facile est definire. Lovanensium censura hæc est: Auctor est, vel beatus Augustinus, vel qui ejus libros non indiligenter legit. Atqui jam superius demonstravi,

« VorigeDoorgaan »