Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tes, licet præceptio regia multis dicatur impetrata A venerit incognitum. Ac sic 50 postposita sabbati ilmuneribus (148). Constat tamen regem postea poenituisse, atque interventorem penitus odisse legatum. Exinde Gotefredus aliqua ecclesiæ studet occupare castella, uni eorum præsidens, quod nominatur Brebia (149). Qui cum paulo ante Leucum (150) invaderet, irruentibus ab urbe militibus violenter edicitur, amisso marchione illo strenuissimo milite, quem loci incolæ rupe præcipitantes ab alta, crudeliter trucidant (an. 1073, Apr. 21). Dum hæc taliter agerentur, defungitur apostolicus.

4. Cui parvo dierum intervallo (Apr. 22) succedit Hildeprandus, mutato nomine dictus Gregorius, in quo revixit Attonis illico spiritus, adeo ut Romam pergens illius scse subderet contubernio. Ipse autem cum priori radicitus inhæreret proposito, indicta Romæ generaliter synodo (an. 1074, Mart ), cum suis clamavit " sacratoribus Gotefredum (451). Cum que ad libitum consuevisset multa disponere, coram omni cœtu præsentem laudavit Attonem absque nutu regio, absente quoque Ambrosiano clero ac populo. Unde inter ipsum et cæsarem videtur ortum hac lites manente dissidium, non illius quidem dampnatione, sed nova hujus et absque dato regis concepta electione.

5. Præterea dum Gotefredus Brebia solius immoraretur præsidio, Atto propria neglecta domo ac patria Romæ degebat (152) tantummodo, assiduis papæ mancipatus obsequiis. Cui Arlembaldus apud Mediolanum totis favebat viribus, die noctuque laborans, datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omine Gotefredi collegium flammis ac ferro persequebatur interdum, nichil intemptatum juxta posse relinquens; præsertim cum nec regiæ potestati, nec suorum parium aliorumque multorum cederet ullo modo voluntati, Romana tantum fretus atque contentus fiducia (153); ad hoc etiam prorumpens ut Ambrosianæ consecrationis episcopos blasfemaret, asserens apostolice excommunicatos, quorum omne reprobabat officium. Unde fuit, quod sancto pentecostes 29 sabbato fieri prohibuit in urbe baptisma.

B

lius autentici a patribus tradita prærogativa, sexta in albis feria (Apr. 25) suum fecit celebrari baptisma, quum scriptura prohibeat transgrediendos quos posuerunt patres terminos (Prov. XXII, 28). Unde contigit ut paschale gaudium suum nesciret lavacrum, ac multo post tempore plures catecumini baptismi carerent gratia. Quo errore plurima involvitur populi multitudo, partim simplici oculo, partim seducta pretio, partim impunitate quæ patraverat scelerum. Ab ipso enim exordio quicumque scelestus illius adhærebat consortio, carus et insons habebatur ab illo. Quamobrem Patarinorum in tantum excrevit numerus atque virtus in pagis et opidis ac quibusdam duce ipso in urbibus, ut suorum omniu videretur dominari concivium 281 (154).

7. Præterea cæsar Heinricus adolescens jam factus, ut vidit sue florem potentiæ hoc modo paulatim arescere, inito cum suis conscilio, studet hujus ac Romani præsidis 252 obstare conatibus. Domira batur tunc temporis Apuliæ princeps magnus Robertus ille Normannus. Inter hunc et regem dum super hac re discurrerent nuncii, præfatus papa hab'ta Romæ synodo (an. 1975. Feb.) paiam interdicit regi jus deinde habere aliquod in dandis episcopatibus, omnesque laicas ab investituris ecclesiarum sunmovet personas. Insuper facto anathemate cunctos regis clamat consciliarios, id ipsum regi comminatus, nisi in proximo huic obediat constituto. His diebus quam lugubre escidium civitas sit passa C Mediolanum, morens dico, dicens ingemisco, factus michimetipsi gravis, adeo ut recedat ab animo

sensus.

8. Anno humanitatis dominicæ 1075, indictione 13 (Mart. 30), transactis quatuor a memorato superius incendio annis, propinquante sanctissimo pasca festo, secunda videlicet ebdomadis autenticæ feria, miseranda iterum civitas divinam persens t iracundiam, experta quam si horrendum incidere in manus Dei viventis. Celebratis itaque missarum solempniis, urgente 25 jam sole, in urbis apparuit 6. Postea vero crisma sacrum, quod unus illorum medio densæ fumus caliginis, flante ventorum viodominicæ cœnæ misterio metropolitana direxit ec- lentia nimia per aerem volitans, quem sequebatur clesiæ, sicut mos est deficiente pontifice, profusum vapor flammivomus, inter cœlum et terram universa humi coram omni populo calcibus proculcavit, suum D consumens. Siquidem plures velut fulmine *** faces producens in medium, a quo confectum vel unde ab illo maximo et inextingubili erumpentes igneo VARIE LECTIONES.

ita (i. e. damnavit, v. cap. 7.) 1. damnavit 2. 3. cum suis secretaribus anathematizavit. Cumque B 2. c. s. sacratoribus G. a. Cumque. Puric. p. 290. qui abhinc cod. 4. usus est. 418 litte 1. 249 paschatis corr. Leibn. 231 convivium 1. 252 ita 1. 4. præsulis 3. fulmine Mur. vergente 54. $5% fulmina 3a. 4.

250 si 1.

[blocks in formation]

NOTÆ.

(151) Ideo Greg. 7 Dec. 1074 scribit Heinrico regi, decretum bis synodali judicio firmatum esse; epist. 11, 50.

(152) Bonizo pag. 810.

(155) Exstant Greg. VII epistola ad cum 1, 25. 26, datæ 7 Sept. et 9 Oct. 1073. Ibi ita cum adhor

253

tatur: Tu confidens in Domino et in matre tua Romana ecclesia viriliter age. Cf. ep. 27, 28.

(154) Fidem faciunt verba in Gregorii ep. 1,77, ad Beatricem et Matth. directa 15 Apr. 1074 : Guarnerio Argentin. ep.... tutum usque ad d. Erlembaldu Mediolanensem ducatum præbeatis, scientes eum per epistolam nostram esse commonitum, ut nullatenus super hac re contra vos aut vestros aliquid moliatur adversi.

globo, totam subito micuerunt per urbem, ut quod A rem (158), ac dono regis accepturos sese pastorem.

civitatis residuum jam dictum illud evaserat incendium, totum pæne flammis adureretur præsentibus, solo tenus conquassatum. Nec tamen ex toto ill s ardor iste pepercit ædibus, quæ prius incensæ multis jam fuerant reparate sudoribus. Quid enim dici valet ulterius, quam quod ignis hic instar fuit per omnia suprataxati alterius? hoc tamen crudelion, quod multo plures ac majores combussit ecclesias; illam scilicet æstivam ac mirabilem sanctæ virginis Teglæ, beati quoque Nazarii, necnon protomartyris Stephani (155), ceterasque plures, quarum parieline annis apparebunt ut reor plus mille. Inter quas aliarum mater sanctæ Dei genitricis hyemalis basilica, o dolor iterumque color 255! exuri permittitur colJapsis funditus parietibus. Cujus sacrosanctum altare non apparet quantum fuerit aut quale, laminæ vero aureæ liquefactæ sunt nimio præ caumate. Set mille talenti auri librorum 256 dampno nequeunt comparari. Hanc quidem peccata nostra merentur ærumpuam, quoniam sancti Spiritus offendimus in nostro felle columbam; contra divinum namque mandatum sanctum est canibus in nostro tempore datum, et spiritalis margarita porcorum jacet pedibus indecenter attrita. Reliquorum non est numerus delictorum.

9. Igitur inter tot angustias tantosque dolores cam tota foret in urbe luctus omnis ordinis et 57 ætatis utriusque sexus, solius Arlembaldi intrepidus perseveral at et infl xibilis animus. Siquidem instantibus paschalibus albis (an. 1075, Apr. 4), baptismi satagebat sicut præterito fecerat anno, ignoto chrismate inchoare mysterium. Cumque card nales ecclesiæ, quorum intererat sacrare fontes, nolient contra solitum agere, adstat illico Liutprandus qui dam presbyter nuncupatus (156), a progenitoribus ecclesiæ vernula, qui jussu ac virtute illius ordinariorum usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans. Et hæc quidem violentia recenti juncta civitatis incensæ memoriæ, quamplurimos offendit graviter cives 258, præcipue milites, præ oculis habentes quod quidam Romanus (157) ait tyronibus : Servi empti ære dura ferre non possunt dominorum imperia, nedum vos, Quirites.

10. Unde factum est, ut simul diebus aliquot ex

B

Cumque ingrederentur communiter urbem, Arlembaldus ut semper consortis impaciens, astantibus sibi concionabatur more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non valuit, facto cum suis impetu et clamore, festinanter arripit arma, vexillum quod sancti Petri dicebat dextra gerens. Econtra 59 cives dum parte surgunt ab omni, armatus prorupit in medium. Quem in momento ac prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio, ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi vero circumventus est undique, illico crebris configitur ictibus, dictoque citius moriens corruit, comitatu ejus exiguo circumquaque disperso (159). Cujus cadaver exanime prostratum humi discerptis prorsus exultur indumentis, nudatumque fustibus und que tundit.r atque petris, ut qui vivens multis terrori fuerat, multorum subjacerei lasibus moriens. Et cum gestaretur humandus, nulla illum exequiarum est prosecuta devotio. Post hæc Liutprandus ille jam dictus presbyter dum fugeret inventus, auribus truncatur et naso, ut qui alienum præsumpsit officium, quod habere videbatur amitteret (160). Apparet igitur 280 liquido vera fore dicentis assertio: Difficile est ut bono peragantur exitu, quæ malo sunt inchoata principio. Eadem hora post hoc'insigne tropheum cives omnes triumphales personant hymncs Deo ac patrono suo Ambrosio, armati adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum simul cum clero laici in letaniis et lau dibus ad sanctum denuo procedentes Ambrosium, C reatus præteritos confitentur alterutrum; absolutione vero a sacerdotibus qui præsto aderant celebrata, reversus est in pace populus universus ad propria.

11. Ilic jam apparet scismatis hujusce terminus, decem novemque per annos semper ab ipsa radice pululando proteusi. Unde Patarinum processit primo vocabulum, non quidem industria, set casu prolatum. Cujus idioma nominis, dum in quodam etymologiarum tomo nuper plura revolverem, ita scriptum reperio Pathos Grace Latine dicitur perturbatio. Unde juxta me parvitatis ingeniolum statim conjitio, quod Patarini possunt perturbatores rite nuncupari; quod plane rerum probat effectus. Verumtamen si quando quis probatiori fuerit inter

tra urbem exeuntes suam sibi jurarent magna ple- D pretatus sententia, concedo equidem tota mentis bis cum parte justitiam et sancti Ambrosii hono- tranquille convenientia, dummodo nomen concor

[blocks in formation]

(155) Ibi in limine novæ basilica versus inscripti sunt, a Puricello in libro de sanctis martyribus p. 508 servati:

Flamma vorax prisci consumpsit culmina templi,
Quod specie formæ nuli cedebat in orbe.
Temporibus multis fuerat decus istius urbis.
Omne manufactum recipit post tempora casum.
Corruit omnino, collapsum surgit ab imo,
Sed primi cultum nequit æquiparare secundum.
Plebs spectando time peccatum causa ruinæ :
Te

e prius ædifices, tunc materiale reformes. • S.s templum Domini, placet illi fabrica templi.

Anno Dominica Incarnationis 1075, indictio 2 x ,Kal. Aprilis, feria secunda Incendii etiam Boniz meminit p. 813.

(156) Ecclesia Sancti Pauli in Compito. Plurima de eo invenies in Historia Landulfi de S. Paulo, nepotis ejus.

(157) C. Memmius ap. Sallust. Jug. 31.

(158) Dicentes se integritatem B. Ambrosii relle jurare. Bonizo, p. 813.

(159) Interfectum per Arnaldum de Raude dicit Land. de S. Paulo c. 44. Cf. Bertholdum a 1077. (160) V. Land. de S. P., c. 4, 6, 15, 41.

illi, per quem scandalum venit (Matth. xvin, 7). Certissime enim væ erit illis, væ omni crudelius, si eorum culpa plebs in clerum zelans insurget ulterius.

det operi, opus vero respondeat nomini. Quoniam A extiterint, scandalizabitur populus. Væ autem a primo hujus sono vocabuli error populorum impetusque bellorum, turbo quoque ventorum ac vehementius solito turbavit mundum frequentia combustionum. Quod multarum calamitatum experimento, omniumque malorum probatur omnimodis incremento.

261

12. Præterea quoquo modo se habeat ethimologia vocabuli, quæcumque tamen sunt a nobis re super hac in præteritis recitata, nemo sanæ mentis arbitretur, impugnando veritatem aut repugnando justitiæ fore prolata, cum neutrum liceat. Si qua enim sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo modo dissentimus ab illis omnibus, qui venales reprobant consecrationes, et sacrorum incontinentiam ordinum, ea tamen ratione ut a Paulo B non discrepemus auctore; ait enim : Omnia honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. xiv, 40). Cui etiam consonat lex illa Mosayca : Juste quod justum est prosequeris (Deut. xvi, 20). Quod nequit aliter omnino compleri, nisi sua singulis quibusque serventur jura ordinibus ac personis. Dispertita enim sunt clericorum et laicorum, eorumque inter semetipsos officia. Quemadmodum in uno corpore multa quidem sunt membra, non autem eumdem actum possident omnia (Rʊm. x11, 4); quæ si impediantur alterutro, corrumpitur omne corpus. In sancta igitur ecclesia, hoc est in Christi corpore, necesse est ut justo pensentur omnia moderamine. Clerus atque pupulus suo quisque fungatur officio, præfixo sibi contentus limite, dicente Domino: Circumdedi mare terminis, et dixi: Hucusque venies, et ultra non procedes (Job XxxvIII, 10, 11). Cor humanum est mare. Ipsi vero episcopi suis plane vaccent negotiis, providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. xii, 17), ne dicatur de illis : Ruina populi sacerdotes mali. Quod si negligentes

C

13. Hæc talia persequendo paulatim velut quas dam per rimulas, aliter quam usque modo viderim, a longe prospicio; cumque præteritis præsentia, scriptis scribenda confero, rubore perfusus fideliter erubesco, nec barbarismos in verbis egisse, set aliorum quælibet dicta vel facta temere judicasse confundor, cum soli Deo cordium revelentur occulta. Beatus tamen trepidanti michi Paulus occurrit, qui primo blasphemus ac persecutor fidelium, plus ceteris postea laboravit apostolis, cæcatus ut videret. Petrus vero negavit ut crederet; Thomas dubitavit ut certior fieret; Victorinus quoque Romanus rethor et ætatis provectæ, Simpliciano est conversus auclore. Augustinus autem philosophus Ambrosio doctore salvatur; pluresque alios de malo in bonum, de bono in melius, nunc cito nunc sero novimus esse mutatos. Hæc est enim mutatio dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Spiritus Domini ubi vult spirat (Jown. III, 8), et cui vult miseretur, et quem vult indurat Altissimus (Rom. 1x, 18). Quoniam neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ( Ib., !6. Tibi igitur, Christe, delictum meum cognitum feci, et injustitias meas non abscondi. Dixi: Eloquar adversum me injustitias meas Domino et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. xxx1, 5). De cetero cogitationes, locutiones, actiones nostras quæsumus, Domine, et aspirando præveni et adjuvano prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur. Cui sit honor et gloria nunc et semper et per omnia sæculorum sæcula.

INCIPIT LIBER QUINTUS".

1. Quoniam in prima fronte præsentis opusculi D Postri temporis gesta sum narrare pollicitus, absque mendacii nota silere non valeo, præsertim cum sciam lege cautum esse Mosayca : Si nolueris polliceri, absque peccato eris (Deut. xx, 22). Ut autem recto narrationis incedam tramite, necesse est res gestas prout sunt, ordinate describere.

2. Prædictis igitur rebus non plane compositis, sed involutis utcumque, sæpe jam dicti Mediolanenses pro petendo episcopo ultra montes Heinrico regi legationem dirigunt, mandantes Arlembaldica interfectionis triumphum. Quo cognito lætatus est rex ille supra modum, quemcumque vellent se daturum episcopum promittens (161).

3. Erat tunc temporis inter regen et Saxones lis acerrima valde, cujus ratio non est nostro discutienda juditio. Verumtamen gens illa admodum ferocissima in rebellionem prorumpit apertam sub Ottone duce, adeo ut facta congressione partis utriusque, plus quam viginti milia hominum relerantur occisa. Arrisit tamen Heinrico victoria.

4. Post dies hos ad secessum eilens dux Gotefredus Gotefredi filius, gladio confossus interiit conjuge relicta Matilda, Bonifacii ac Beatricis amodum clarissima filia.

5. Interea lega ́is Mediolanensium ex clero et populo re præfata regem adeuntibus, Tetaldus quidam Mediolanensis ecclesiæ subdiaconus capella VARIE LECTIONES.

261 quæ 3. 4. 269 scandalizabatur 1. 263 ila 2 addens: Quod autem promissum est a te observabis et facies. At. 3. 4. 5. hunc librum quartum dicunt; B 2. cum præcedente conjungit.

NOTE.

(161) Teste Bonizone rex com. Everardum consiliatium suum misit, qui Roncalie curiam congregavit

el Mediolanenses ut electo episcopo regem adirent invitavit.

militabat in regia (162). Cui rex multa volvens et A invenio. Jesus Christus duo sunt unius personæ

revolvens conscilia, proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum tradidit præsulatum, posthabita Gotefredi illius adhuc viventis investitura et unctione, Attonis quoque Romæ tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est præsul ille a clero et populo, utpote novarum rerum usualiter avido. Cui etiam suffraganei idem ipsi qui Gotefredum consecraverant, manum benedictionis imponunt (163). Res quidem mira et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat.

6. Erat tunc temporis Romæ vir quidam nomine Cencius, qui propter injuste possessas ecclesiæ facultates papæ Gregorio fuerat semper infestus. Hic autem pravo usus conscilio, nocte ipsa nativitatis B Dominicæ (an. 1075, Dec. 24), cum in basilica sanctæ Theotocos pater ille sanctus, matutino juxta morem peracto, nocturnæ missæ celebraret officium, cum gladiis et fustibus et conjuratione magna suorum, ense nudo ad capiendum papam violenter irrupit ecclesiam, instar Judæ Dominum nocte tradentis. Cumque per diversa quæsisset, invenit juxta altare Domini sacerdotem mysteriis salutaribus intentum. In quem violenter irruens distraxit ac dilaniavit quamplurimum, impositumque equo usque perduxit ad turrim, clausum custodiens. Facto autem diluculo, cum tam detestabile displiceret .omnibus facinus, consurgunt omnes in arma Romani girantes turrim, nec a bello desistunt donec agnum lupi faucibus eripiunt, turre dirupta et omni faculia e direpta. Verumtamen humanæ divina successit ultio. Siquidem anno illo mortuus est Centius faucium ulcere suffocatus, quemadmodum Judas proditor nexu laquei strangulatus.

265

suam

C

vocabula, unde liquido comprobatur reges ac sacer-
dotes, christos scilicet Christi uniri uno debere con-
sensu. Quid ergo? Numquid errat uterque? Absit.
Romana certe numquam errasse perhibetur Ecclesia,
ex quo divina voce dictum est Petro: Simon, ecce
Satanas expetivit vos, ut cribraret 2
269 sicut triticum.
Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua
(Luc. xx11, 31). A Romana ergo ecclesia quicumque
dissentit, non est revera catholicus, quemadmodum
beatus ait Ambrosius (164). Nonne ipsi hæc ista le-
gerunt episcopi? et si legerunt 279 cur contra Roma-
num præsulem adunati Placentiæ, de ore proprio
conjuraverunt? Cur postea Papiæ convenientes inju-
stum anathema, imo invalidum sibi conclamaverunt,
justa prophetiam (Is. v, 7), non justitiam, sed cla-
mores facientes? unde justissime apostolico sunt
mucrone perfossi. Respondeant, ut solent, regio se
obedisse mandato. Sed quid dicit Scriptura? Obedire
oportet Deo magis quam hominibus (Act. v, 29).
Item: Reddite quæ Cæsaris sunt Cæsari, et quæ sunt
Dei Deo (Matth. xxи, 21). Et alibi: Deum timele 271,
regem honorificate (I Petr. 11, 17). Non ergo debetur
honor regi, nisi præcedente justo timore Dei.

8. Eodem tempore gens Teutonum illa barbarica, præcipue duces Bertaldus, Rodulfus, et Welfo "71 cum comitibus et episcopis, cognita excommunicatione Romana, a regio prorsus se subtraxere consortio, in nullo communicantes. Insuper in multis accusantes eum criminibus infamia denotabant. Interim conscilio sanctissimi Cluniacensis abbatis (165), Agnetis quoque regiae matris, nec non sapientissimæ jam dictæ Matildæ, statuitur generale colloquium inter ipsos regem et apostolicum, pacis ac justitiæ causa. Cumque exiret ab Urbe papa profecturus Alamaniam (an. 1077, Jan.), Matilda fretus juvamine, venit Italiam. Cumque moraretur ibidem, multis ab ea cumulatur honoribus ac hominibus. Cui festinanter occurrit Heinricus, declinans statutum in patria sua colloquium. Fuerat comitissæ opidum Canossa nomine, multis mœnibus ac loci natura circumquaque munitum inexpugnabile revera præsidium. Ubi præsidente 273 apostolico (an. 1077, Jan. 25), rex nudis incedens pedibus, humi prostraD tus, post multas lacrymas promeruit veniam suorum juramenta 27 fidelium pacta confirmans, sub conditione justitiæ faciendæ. Sic Matildæ magna prudentia consolidata sunt pacis eorum fœdera invitis episcopis ac in lite manentibus. VARIE LECTIONES. 864 deest 3. 265 266 ita se 3. deferret 1. pro 267 excommunicando Puric. p. 323. 269 cribaret 1. q. scissa s. 3a B 2. et Puric. l. 1. p. 324 ex 4. 270 legeret 1. 271 tinere 273 prævidente Mur. juramento Puric. p. 336.

7. Per idem tempus quorumdam suorum hortatu contra papam rex erexit sese Gregorium, adeo ut nullam sibi defferet 266 obedientiam. Præsul vero Romanus sæpenumero paratus ignoscere, clementer universa tractabat, regiam diu præstolando ac multis monitis invitando conversionem. Cumque nichil omnino proficeret, illum cum suis fautoribus a sanclae matris Ecclesiæ segregavit (an. 1076, Feb.) communicando 267 luminibus, tenore tamen futuræ dignæque conversionis proposito. O infelicia tempora, in quibus nostris exigentibus culpis contra se ipsam pugnare sancta videtur Ecclesia, quam Veritas sic ipsam laudando commendat : Una est columba mea, amica mea (Can, vi, 8). Quæ si una est et an ica, quomodo scindi ac 288 sibimet debeat inimicari, non

274

NOTÆ.

162) Hæc aliter narrat Bonizo p. 813, Tetaldum cum legatis ad regem missum esse affirmans. Sed Landulfus iv, 1, eum prælio ad Unstrodam interfuisse indicat.

(163) Neglecta ep. Gregorii d. vi Id. Oct. [al., PATROL. CXLVII.

[ocr errors]

q.

scindica s. 1. 272 Welfe 1.

Dec. 1075, qua ne id fieret vetuit; Tedaldum ipse
ad synodum Romam vocaverat; v. ep. 11, 8, 9.
(164) Cf. de excessu Satyri 1, 47.
(165) Hugonis, C. Lamb. an. 1077.

11

9. Recessita compositis, cum se sentiret Mediolanensium populus Tedaldi præsulis societate culpabilem, divina prohibente lege communicari excommunicato. Missis 276 domno papæ legatis solutionem implorant. Cui legationi ipse ego interfui, de præteritis satisfaciens, in futuro castigari promittens. I apa vero sapienti usus consilio venerabiles viros Lucensem (166) et Ostiensem (167) episcopos direxit Mediolanum, daturos veniam quibuscumque poscentibus. Ubi vero ingressi sunt urbem, lætata est civitas universa. Qui toto illo triduo confluentibus ad eos civibus divina prædicantes eloquia, cunctos absolventes 277, benedicunt universos. Quod Tedaldus indigne satis ac moleste tulit, adeo ut seditionem in populo bellumque conaretur inferre; sed minime

276

A

valuit. Interea præfati duces Teutonici, comites et episcopi illis in partibus de sua inter se ipsos concordia ac statu regni, novi quoque regis electione cottidie tractare non cessant, asserentes Heinricum multis ex causis diademate indignum.

10. Ad ultimum vero convenientes Maguntiæ (Mart.), omnium consensu Rodulfo duci regni jura committunt, jurejurando cuncta corroborantes. Que audito rex 278 vehementer in semetipsum turbatur; degebat enim Papiæ, et congregans omnes quos habere poterat Langobardos, Veronam proficiscitur, ibique 279 valefaciens omnibus, reversus est patriam, pro tuendo regno usque ad mortem pugnaturus. Papa vero diebus aliquot moratus in Italia, Romam rediit, ingenti Romanorum susceptus lætitia 280. VARIE LECTIONES.

975 reprsit 1. repressit 5. repressit se B 2*. manentibus. Cum autem se s.. 3a. quod rectius esse, et verba r. a. c. sententiæ cujus pars periit apodosin esse arbitror. Puricellus Mon. Ambr. p. 464 hơc ita dat ex cod. 4. Repressit (De sanctis p..336. R. se) a. c. c. sentiret M. populum missis d. p. I. s. implorasse. W. m. igitur Mur. 277 absolventibus 1. absolvunt Mur. 278 r. Heinricus 3. 279 ubique 1. 280 hic in codd. 1. (manu eadem, calamo continuo), 2. (teste Muratorio manu alia, recentiore) 3. 4.5*. B 2. sequuntur verba quæ infra ante catal. archiep. dabimus, nam hic loco alieno posita sunt, nec ut videtur ab Arnulfo scripta.

5'.

(166) Anselmum.

NOTE.

(167) Giraldum. Cf. Bernoldum et Bertholdum an. 1077. V. Anselmi c. 3.

ANNO DOMINI MLXXIX.

THEODORICUS

PADERBRUNNENSIS CANONICUS

NOTITIA IN THEODORICUM.

R. P. PEZ, Dissertatio isagogica in partem 1 tomi II Thesauri Anecdot., pag. iv.)

Etatem et dignitatem hujus auctoris, qui hactenus omnibus incognitus fuit, ostendit nobis sola perelegantis et gravis opusculi ab eo editi inscriptio : Scriptum Theodorici, Paterbrunnensis canonici, de Oratione Dominica, quod ob memoriam Immabi venerabilis episcopi, instinctu reverendi sacerdotis Reinboldi, per gratiam S. Spiritus edidit. Successit Immabus in episcopatu Paderbrunnensi Rudolpho seu Ruthardo circa annum Domini 1052. obiitque post instauratum ab incendio monasterium Abdinckhosense anno 1077, si probus est calculus Gabr. Bucellini Germaniæ Sac. parte 1, pag. 20, ubi non Immabum, sed Imadum vocat. Cum itaque Theodoricus in ejus memoriam hoc scriptum ediderit, verosimile est id circa annum 1079 compositum fuisse. Nec plura de Theodorico aliunde nosse licuit. Ipsum vero ejus scriptum coeva fere manu exaratum reperimus in codice membraneo majoris formæ in bibliotheca Claustroneoburgensi, unde hujus dignissimus præfectus A. R. D. Eugenius Pyrckbauer id erutum, nostro Thesauro inserendum dedit. LiEelius hic quidem perbrevis est, sed, nostro judicio, pluribus de hoc argumento recentiorum voluminibus præstat. Notatu digniora videntur quæ capite 5 et 6 de fide ac pœnitentia Christiana tradit, ubi etiam adversariis, si quos nova quorumdam sacræ Scripturæ locorum interpretatio sibi excitatura esset, non illepide respondet, eosque cavere jubet, ne de gratia Spiritus sententiam præcipitent. Confido enim, inquit, eumdem Spiritum, qui divisit aliis pro sua voluntate, et mihi quoque, prout voluit, divisisse. Non est omnibus nobis idem intellectus, sicut non omnibus membris idem actus, etc. Quæ iis inculcanda sunt, quibus omnia, a recentioribus excogitata et inventa præ veteribus sordent, quasi divinus ille Spiritus, qui adolescenteni Ecclesiam docuit, senescentem deseruisset. Prudentum virorum est non quam vetus, sed quam verum quodpiam dictum vel scriptum sit, quærere. Sed de his alibi

« VorigeDoorgaan »