Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

habentur Gallice in Horis ad usum Ebroicensis dio- A mentum, vel aliquid contra vitia et tentamenta va

cesis; unde in tabella describi poterunt, ex qua manibus prehensa puer illa recitabit. Scimus in quibusdam diœcesibus hæc eadem pronuntiari in pronao per presbyterum celebrantem; sed, sicut in aliis quibusdam fit, maluimus per puerum proclamari, quoniam ejus vox omnes et præcipue pueros magis aflicit atque attentiores facit. Non sufficit autem fidei articulos et Dei mandala populo proponere atque inculcare, nisi provideatur ut opere compleantur, et de transgressione pœnitentia agatur, vel pœna

sumatur.

Ill. Primum itaque curati sint diligentes in agnoscendo vultu pecoris sui, sciantque vocare nominatim, præsertiin hoc infelici tempore, atque ante ipsum in occursumluporum vadant, orent, obsecrent, 26 increpent singulos parochianos, ut sani sit in file et caveant ab hæresi atque infidelitate. Adhortentur eosdem ad sanctius vivendum, instantius oran 'um, ad faciendos fructus dignos pœnitentie in B jejuniis, lacrymis, eleemosynis, atque ad frequentius de sacramentis communicandum, potissimum de altaris sacrificio diebus solemnioribus, ne in pœnam præcedentium peccatorum ipsi inducantur in tentaiionen et labentur in hæresim; ut Deus auxilietur, atque anima de præsentia corporis Christi et gratiarain copia in veritate confirmetur. In his auten omnibus clerus populo præcat et præluceat ; ut vitam emendet in meli is, preces publicas et supplicationes adaugeat, altarisque sacrificium quotidiè devotius offerat pro lege, grege, principum ac populi afilctionibus, et periculosis temporibus in quae deveuimus.

IV. Mandamus igitur toto hoc anno quotidie, vel saltem ter in hebdomada cum diebus festis, mane seu vespere, per omnes ecclesias nostræ diœcesis fieri extraordinarias preces et processiones, intra vel extra easdem ecclesias, in quibus præcipue litania decantetur cum collectis et orationibus, quibus implo- Ĉ retur Dei et sanctorum misericordia pro conservatione fidei et Ecclesiæ catholicæ, pro principum ac populi tranquillitate, cum illa collecta que in die Veneris sanctae dicitur pro hæreticis et schismaticis, vel alia dicatur pro cisdem, ut aliquando quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et integritate (1 Tim. 1, 2). Ad privatas illas processiones præcipimus curatis residentibus et absentium vicariis veuire, necnon singulis presbyteris in parochia habituatis, atque aliis clericis in poenam peccati rebellionis et 27 contumaciæ, nisi in conscientia justum haberint impedimentum quod in aliud tem pus non potuerunt differre. Mandamus etiam singulis presbyteris nostræ diocesis cujuscunque condiionis et professionis ut, in omni missa sive publica sive privata, tales collectas adhibeant sub prædicta pena, nisi fiat missa quæ nullam admittat memoriam. Singulis insuper mensibus, aliquo die festo, in omni parochia atque alia ecclesia collegiata seu conventuali, mandamus solemnem process onem fieri, D quam in urbibus et oppidis volumus esse generalem, ita ut ante vel post illam cantetur missa de sancto Spiritu, aut de altaris Sacramento cum superioribus collectis, in qua teneantur sub eadem poena adesse supra nominati in habitu decenti cum populo.

V. Cum multa sint nobis instituta a Christo contra tentationes diaboli, tum maxime commendatur sa cramentum, quod ob id confirmationis nominatur, in quo caro ungitur ut anima ad luctam confortetur, et caro signatur ut de Spiritu sancto anima muniatur, quod tanti fecerunt primi Christiani ut sine eo imperfectum ad pugnandum et resistendum diabolo existimarint Christianum. Satane vero astutia, sicut alia Christianorum arma quibus expugnatur et rotunditur, ita et hæc contemptui ut essent curavit, adeo ut jam non solum a paucis petatur confirmatio, sed a plurimis non putetur esse sacra

lere. Cæterum quoniam totus mundus in maligno positus (I Joan. v, 19), et diabolus solutus est, habens iram magnam, doceant concionatores, et curati nusquam fortasse populo magis hoc sacramentum exstitisse necessarium quam nunc sit, et adhortentur ut episcopo 28 per parochias obambulanti et visitanti, sicut olim moris erat, pueri et puellæ præsententur ad confirmationem recipiendam, adultos quoque laicos et adultas ut non pudeat recipere quod decuit ab infantia recepisse. Verum moneant neminem prius ad signandum episcopo offerendum quam articulos fidei noverit profiteri, et sacramento confessionis animam repurgarit, quæ Spiritu sancto ad fidei constantiam sit munienda et corroboranda.

VI. In administratione sacramentorum eurati vel vicarii eam saltem exhibeant tam internam quam externam sanctitatem et reverentiam quam in ipsorum susceptione debet a laicis requirere, ne judicium et condemnationem sibi advocent ex indigna exhibitione, sicut suscipientes ex indigna participatione. Sive cum baptizant, sive cum absolvunt, sive cum aliud sacramentum conferunt, justum quidem esset ac pium ab ipsis aliqua præfatione in lingua vulgari explicari vini et virtutem sacramenti quod ipsis a concilio Tridentino mandatur. Si tamen, donec aliter provisum fuerit, ad id præstandum minus sunt idonei, saltem signorum exteriorum honestate ac dignitate ostendant res divinas ac sacras ibi contineri, et vocis ac gestus honore et gravitate, easdem a se tractari et donari. Vasa igitur, linteamina atque omnia exte➡ rioria signa sacramentorum munda sint et divinitatem quamdam præ se ferentia; ministrantes vero sacramentum cum magna veneratione, attentione ac distinctione pronuntient verba et cæremonias operentur. Cæterum quoniam in his jam summam negligentiam multorum atque etiam contemptum sumus experti, statuimus delinquentes non in solo are, sed in corpore debitas 29 pœnas suæ negligentiæ et contemptus luere per injunctas pœnitentias.

VII. Quandoquidem omnia cum ordine fieri oportet in Ecclesia, sicut curati et vicarii subsunt episcopo, archidiacono, et decano, ita par est omnes alios presbyteros habituatos in parochia, sive aliunde advenientes subesse curato, vel ejus vicario, ac nisi de corum assensu quidquam audere in Ecclesia in pœnam ipso facto suspensionis a divinis, ut caveatur schismatis in eadem ecclesia occasio. Videant tamen illi ne potestate in suos auxiliarios abutantur sub eadem pœna, quibus etiam mandamus alterius dicecsis presbyteros non recipere vel admittere ad ullum officium divinum peragendum, nisi litteras sui presbyteratus a nobis visas et approbatas cum proTessione fidei catholice attulerint.

VIII. Ne idem ordo ecclesiæ intervertatur, nolumus quidquam novi in ecclesias nobis inconsultis introduci, sive in ceremoniis, sive in cantu, sive in imaginibus, sive in officio divino, sive in fraternitatibus, aut aliis quibuscunque modis. Nolumus autem, nisi maxima inciderit causa et necessitas, plures altas missas in eadem ecclesia simul celebrari, vel plures chororum cantus permisceri, aut diebus Dominicis atque aliis festis, pendente majori missa, alias privalas fieri nisi post Agnus Dei, ne præter ordinem ccclesie perturbatum, detur quibusdam moræ inpatientibus abeundi, ante publicum sacrum peractum, occasio. Qui contra fecerit, pro rebelle, contumaci atque etiam schismatico ab omnibus habeatur.

IX. Quoniam ut qui probati sunt manifesti fiant, cogimur zizania cum tritico perferre, et meretricem hæresim 30 cum legitima Christi sponsa Ecclesia catholica in eodem populo et iisdem ædibus tolerare, curati ac vicarii primum moneant parochianos a Scriptura omnes hæreses tanquam inulieres forni

vel vicario, ut ipsi vel alteri pœnitentiarii operam demandemus. Prohibemus autem ne redeunti bæresis improperetur, sed omnes meminerint conditionis suæ, ne et ipsi tententur.

carias et adulteras veritatis appellari; nec propterea A adeat, illam nobis significari statuimus a curato sibi putent esse licitum hæresim, vel minime peri culosum hæretica conventicula adire et audire, si per principum edicta permit untur. Nec enim si ad evitan um majus malum lupanaria jubentur esse libera in populis et civitatibus, ob id fuerit honestum vel licitum patrifamil as uxorem aut liberos sinere lupanaria visere et frequentare.

X. Præterea declarent ipso facto excommunicatos a conciliis et apostolicæ sedis Romanæ pontificibus, qui hæreticorum conciones audierint, conventiculis interfuerint, libros legerint et apud se retinuerint, vel fraternitatis et amicitie causa, et non necessitatis, cum eisdem fuerint conversati, ita ut non liceat cum ipsis matrimoniis jungere, mercimonia exercere, eorum artificio vel arte uti, cum eisdem colloqui, vel habitare, nisi quantum humana necessitas cogit, vel certa spes ostenditur eos lucrandi Christo, vel ex ollicio incumbit.

XI. Ne tamen coarguantur catholici, tanquam republicæ et societatis humanæ perturbatores ac principum legibus inobedientes, monent curati suos parochianos ut hæreticos nec verbo nec facto offendant, patiant ir eos libertate legum frui quæ princi pibus placuerant, tametsi non possint approbari; orent assidue pro ipsis, demonstrent se de eorum perditione ex animo dolere, pro corum conversione omnia paratos esse agere, ut agnoscantur filii Patris sui, qui solem suum oriri facit super bonos et males (Matth. v, 45).

31 XII. Si quis de parochianis ab hæresi præventus fuerit, eum curatus vel vicarius in spiritu lenitatis admoneat, et omnes intercessores adhibeat quos existimarit quidquam posse ad lapsum revocandum; saltem doceat ipsam unam esse catholicam Ecclesiam quam tenemus, extra quam non sit salus; quæ vel hoc solo signo cognoscitur esse vera Ecclesia, ac Christi legitima sponsa, quod ab omnibus hæreticis semper oppressa fuerit et afflicta; semper tamen tandem obtinuerit, et omnes hæreses, tanquam ancillas, de domo Dei et hæreditate proscripserit, in qua ipsa sola, tanquam legitima uxor, manserit; tam certo sperandum ita fore hæreticis nostri ten.poris quam superioribus omnibus aliis ita accidit, quantumcunque valerent armis, potentia, multitudine errantium, pietatis specie, doctrina et Scripturarum auctoritate; nihil dici contra Ecclesiam a recentioribus quod ab antiquis illis non dictum, nec feri quod non factum fuerit prius. Ponat ob oculos indigna facinora quibus introducta est et firmatur nova religio, nec Antichristum plura nee magis exsecranda designatarum, cum venerit Christum aperte negare et oppugnare.

XIII. Si parochianus admonitiones non audierit, sed exierit ab ecclesia retro post Satanam, curatus vel vicari is jubeat ab aliis, tanquam hominem hæreticam, vitari et ipso facto excommunicatum. Non tamen des nat ovem perditam quærere omnibus quibus poterit modis. Quod si vexatio aliqua vel morbus ipsi dederit intellectum, non exspectet curatus donec ab ipso vocetur, sed ultro se offerat, atque etiam cum lacrymis invitet ad pœnitentiam et a reconciliationem cum Christo et Ecclesia; nec de 32 quoquam desperet quandiu spirarit. Si sine pœtentiae sacramento decesserit, vel saltem quæsierit, cum potuerit, non sepeliatur Christiana sepultura, nec pro ipso oretur.

XIV. Sin aliquando dederit illi Deus pœnitent'am (11 Tim. 11, 25): q oties ingemuerit et ad Ecclesiam redierit, volumus a curato et tota Ecciesia cum gaudio excipi, et ad nostrum pœnitentiarium pro fidei professione, cognoscenda conversione et accip.enda pœnitentia transmitti. Quamvis autem cor contritum et humiliatum non gravetur de peccato etram publice satisfacere et gravissima quæque subire, si tamen aliquam justam causam allegarit rediens ab hæresi quominus pœnitentiarium nostrum

C

XV. Sicut renatorum in baptismate, et morien tium regestum a curatis vel vicariis confici debet, ita mandamus describi nomina deficientium ab Ecclesia, nec in ea communicantium, quasi mortuorum, et diem quo cœperint deficere, ac vicissim nomina redeuntium ad eamdem Ecclesiam quasi redivivorum; et statim ut utrumque contigerit, a curatis vel vicariis nobis significari per litteras nostro secretario in civitate Ebroicensi dirigendas.

XVI. Siin hæreticorum conventiculo redeuntés ad Ecclesiam vir et uxor matrimonium contraxerint et celebrarint, statuimus, cessante omni alio canonico impedimento, ipsis in facie Ecclesiæ benedictionem sacerdotalem in nuptiali missa a curato vel vicario conferri, ne saltem dubitari possit an eorum matrimenium 33 careat sacramenti ratione et gratia. Nolumus tamen alam nuptiarum solemnitatem repeu.

credi

XVII. Antea iater doctos ac pios viros dubitatum fuit an baptisma a Calvinistis administratum pro vero credi deberet, quoniam non haberent intentionem baptizandi in remissionem peccatorum; au si baptizati parvuli ab ipsis cum representantur Eeclesia, iterum essent aqua perfundendi, saltem sub conditione assueta: Si tu non es baptizatus, ego te baptizo. Ante decisionem apostolicæ sedis Romanæ, licuit fortasse cuique in suo sensu abundare, verum quoniam posthabitam de hac difficultate disputationem et inquisitionem, felicis recordationis Pius V defimvit verum esse baptisma quo uterentur Calvinista, adhibentes formam et materiam institutam a Christo cam intentions generali faciendi quod Christus instituit, licet ertarent in particulari illa interpretatione et singulari inter tione ut alii fere omnes hæretici errarunt, vel circa intelligentiam formæ baptismalis, vel circa aliquem ejus effectum, ob id baptizatos ab ipsis Calvinistis non iterum tingendos sub conditione: Si tu non es baptizatus, ego te baptízo, quoniam ista clausula esset introducta quando juste dubitatur de facto baptismi, quod nec publice heret nee suflicientes testes haberet, ut quando obstetrix, vel alius in necessitate clam baptizat et afhirmat se baptizasse, cui soli in fcie Leviest non debet. Idcirco quia tum deficit facti probatio, merito præcipitur illa cautio: Si tu non es baptizatus, ego le baptizo. Quoniam vero Calviniste baptizarent in publico cœtu, de ipsorum tacto non posse ambigi idem pontifex statuit, ac male applicari illam clausulam baptismati, quod in debita 34 materia el forma cum intentione generali publice fieri constaret, quod nihil aliud esset quam verum baptisma iterare, vel in dubium adducere. Quam definitionem idem Pius pontifex ante quinque vel sex annos per breve ac per internuntium apostolicum dignatus fuit nobis atque aliis qui tum. Lutetiæ Parisiorum fungebamur concionatorum oflicio significare, atque inhibere ne aliter doceremus. Ne igitur permittamus, post declarationem sedis apostolicæ, jam manifestum errorem in nostra diœcesi inolescere, interdicimus Omnibus curatis et presbyteris sub pœna suspensionis ipso facto a divinis, et suspicionis de schismate atque hæresi, ne allatos ad se pueros, jam baptizatos a Calvinistis audeant iterum tingere sub illa conditione; sed sine ulla lotione perficiant in ipsis omnes alios ritus baptismatis ab illis omissos, quod idem in adultis redeuntibus ab hæresi agi jubemus, qui baptismum non in Ecclesia catholica, sed in Calvinistarum vel alia simili secta susceperunt.

XVIII. Predictum ac compertum semper fuit hæ reses in atheismum et regnum diaboli desinere, qui operatur in filios dissidentiæ et infidelitatis illicitas artes et maleficas divinationis, sortilegii et magiæ,

quibus infelix nostra ælas post infinitas hæreses A
passim inficitur. Circumspiciant itaque curati, si qui
vivant in suo grege illusores, ventri suo et nulli re-
ligioni servientes, nec ad ecclesiam venientes, nec
hæretice pravitatis exercitium facientes. Aut si sint
de sortilegio ac maleficio suspecti et notati, quo-
rum nomina ac statum volumus nobis denuntiari, ut
quid facto opus sit deliberemus, mandantes confs-
sariis omnibus ut injungant singulis confitentibus
post fraterna correctionem revelare extra confes-
sionem curato 35 vel nobis ipsis si quos noverint
in occulto illorum criminum contumaces reos, sicut
etiam adulterii, veneficii, usuræ, et aliorum quibus
ira Dei contra totam Ecclesiam provocatur.

B

XIX. Postremo curati vel vicarii sui officii esse intelligant videre an quisque recte suum faciat officium, sive ecclesiasticus sive sæcularis sit, et errantes monere atque increpare, obstinatos vero ad nos deferre; inspiciant si qua sint matrimonia illicita, nec extra tempora, nec sine requisitis proclamationibus, nisi de expresso mandato nostro et licentia, audeant nuptialem benedictionem dare vel matrimonia jungere sub pœnis, arbitrio nostro imponendis. Quoniam vero in causa matrimoniali atque aliis materiis dispensationes apostolicæ ordinariis locorum committi solent, atque inde gravia scandala oriuntur, quod obtinentium preces suppressa plerumque, aut non satis comperta probataque veritate nitantur, nihilominus suum sortiri effectum sinuntur, statuimus in futurum ne curati vel vicarii demandent exs cutioni tales dispensationes, nisi prius causa per nostrum promototem examinata a nobis ipsis cum nostro officiali fuerit comprobata et dispensatio subsignata, ne quid per obreptionem committatur. Studeant insuper curati divortia et litigia inter suos parochianos componere, præsertim levibus causis contracta, et contumaces a communione sacramentorum arceant, nec nolos excommunicatos ecclesiam ingredi sinant, sicut nec ægrotos sine con- C fessione et viatico, si fieri potest, decedere. Quod ne accidat, ut audierint aliquem infirmari, ipsum pro officio sacerdotii visitent, et ad providendum animæ saluti adhortentur, nec de parochia abeant nisi 36 relicto qui vices eorum suppleat. Sicut inobedientes parochiani non inerentur sepeliri Christiana sepultura, ita curati vel vicarii, si suo hac in re defuerint officio, reddant rationem in die justi judicii pro suæ ovis perditione, et ad publicam pœnitentiam cum his qui liberos per negligentiam suffocant sunt redigendi. Interdicimus autem ne fiat consecratio eucharistiæ in privatis ac profanis cubiculis, etiam ad usum ægrotorum, quoniam maluerunt primi Christiani in honorem tanti sacramenti ab ecclesia ad ægrotum etiam tempore persecutionum deferri, vel domi ad repentinos usus servari quam in locis non sacris consecrari. Plerique simplices presbyteri, ollicii sui ac gradus immemores, audent ipsis diebus festis atque aliis cum galero et sine superlicio sacris interesse, ac delignantur operam suam curato vel vicario in officiis divinis præstare, malunique se laicis admiscere atque etiam sua privata missa conf cla a toto reliquo officio abscedere. Ne hoc scandalum serpat latius, declaramus omnes presbyteros constitui pro hominibus in his quæ sunt ad Deum (Hebr. v, 1), ut pro populo sacras omnes functiones obeant; ideoque quemlibet addictum esse parochia quam incolit, ut ei inserviat pro populo in omnibus officiis quæ sunt ad Deum, et in eo distingui a populo. Qua de causa quisquis de presbyteris venerit in ecclesiam, et in habitu detrectarit cum curato et aliis de presbyterio divina officia facere, tanquam non presbyterum, suspensum esse jubemus a divinis ipso facto, et ad laicam communionem cum sæcularibus redigi, nec non per decanum citari coram Officiali nostro ad neglecti officii reddendam ratio

[ocr errors]

D

De officio populi

37 1. Populus de suis calamitatibus libenter conqueritur et lamentatur. Grave vero ipsi est et odiosum de earum causis, suisque peccatis, ac de remediis cogitare per vitæ emendationem, et pœnitentiam, per divini cultus et cœlestium mandatorum accurationem observationem, quibus ira Dei mitigetur, et misericordia imploretur. Omnes enim fere quasi desperantes seipsos suis miseriis fiunt deteriores, et optimi sibi videntur qui confitentur verbis fidem catholicam, factis autem negant (Tit. 1, 16).

II. Ante omnia singuli in ea moriantur religione et Ecclesia, quæ consensu, et successione Christianorum populorum ad nos usque pervenit. Ipsam vero improbantibus ac suadentibus mutationem respondeant sine contentione quod respondendum in talibus controversiis David, Elias et apostolus Panlus docuerunt. Cum priori dicant Deo: Si mutationem sequor, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi (Psal. LXXII, 15); cum altero in summa rerum desperatione ad consolationen concludant: Suffici! mihi, Domine, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX, 4). Cum Paulo vero exclament: Si veritas in Ecclesia catholica non est, ergo qui dormierunt in Christo perierunt? (1 Cor. xv, 18.) Considerent, quandiu antiqua religio apud omnes valuit, quam sanctius et felicius viveretur, et quam fides ac charitas, quæ perfectio et finis legis est, inter homines sincerius coleretur. Si quando vero audierint blasphemias, novitates, et contentiones de religione, obturantes aures suas longo longius fugiant, quemadmodum Irenæus loquitur de primis Christianis, si quando inciderent in hæreticos.

38 I. Nec vero solam Patrum suorum fidem æmulentur, sed pietatem et integritatem, si finem publicæ afflictionis sperant a Deo, præsertim cum adhuc manus ejus ad percutiendum sit extenta et furor magis ac magis per libertatem hæreseon et blasphemiarum irritetur.

IV. Idcirco præter illa quæ per curatos mandavimus proponi et suaderi populo, singuli effundant corda sua coram Domino in confessione veræ fidei, emendatione vitæ, fructibus pœnitentiæ, mandatorum observatione, et veniæ pro publicis ac privatis offensionibns diurna et nocturna supplicatione.

V. Optandum quidem esset populum sine intermissione orare, et omni hora cultui ac sacris officiis vacare, sed quoniam creatur ut operetur terram, et peccato compellitur ut in sudore vultus sui victum quærat (Gen. 11), ac labores manuum suarum comedat (Psal. CXXVII), non potest nec debet assidue orationi ac cœlestibus actionibus operam dare. Quoniam tamen neque qui plantat, neque qui rigat, esi aliquid, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. 11, 7) : omni die antequam homo exeat ad opus suum, veniat (si fieri potest) in ecclesiam sacrum auditurus. In quo de præteritis Deo gratias agat, et suas ac totius familiæ operas ejus benedictioni commendet, eumdemque invocet ad evitanda peccata et pericula, nec obliviscatur preces facere pro publica tranquillitate fidei catholicæ et reipublicæ. Sin loci distantia vel alio justo impedimento homini sæculari non licuerit ad ecclesiam venire, saltem non omittat quod sui est officii erga Deum præstare, et liberos, servos atque ancillas, ac denique totam familiam doceat et assuefaciat petere a Deo panem suum quotidianum, profiteri Symbolum apostolicum, 39 et gratiarum actionem pro omnibus beneficiis, cum peccatorum recognitione et confessione, quibus admisceantur precatiunculæ pro necessitate temporis et Ecclesiæ pace. Præterea cum Gallorum annales recitent difficilioribus temporibus instituisse majores nostros, ut ad sonitum cainpana in ortu soJis, meridie et occasu admoneretur popuins, quocunque in opere esset, singulariter orare ad opem Det implorandam, volumus illum morem per hæreses et

pietatis incuriam multis locis intermissum renovari A summa et notoria necessitas excusaverint. Cæterum et retineri, præsertim publica calamitate nos ad id impellente. Nec istis insisteremus, nisi spectaremus plerosque cum familiis a somno ad pastum tanquam bruta animantia ferri, nec ullo sensu pietatis tangi vel affici, sed quo magis affligimur, eo magis obmutescere et stupere. De his præcipimus moneri ac durius increpari populum a curatis, concionatoribus. scholarum magistris ac confessariis.

C

VI. Dies festos secundum Scripturas instituit Deus in monimentum ac memoriam suorum beneficiorum, ut ea homo agnosceret et de ipsis gratias ageret (Judith xv1; Esther xvi, etc.), atque ut ad Dei imitationem quando creavit cœlum et terram et postea quievit, ipse homo, post dies laboribus assignatos, aliquem sciret quieti et contemplationi divinæ bonitatis et gratiarum actioni impendere. Ita Sabbatum Jud ris fuerat impositum, ut septimo die quiescerent a l exemplum Dei et speculandis creationis operibus, et gratiis de ipsa agendis incumberent. Nec unicum illud festum ipse Deus præscripserat, sed alia multa in recordationem et considerationem multorum part cularium beneficiorum quæ ipsis contulerat, pro quibus gratias agerent. Pro Sabbato Judaico dies Dominicus successit Christianis 40 in signum et monumentum redemptionis nostræ, quasi secundæ creationis et reparationis quam Christus in cruce operatus est, et requievit ab opere suæ passionis, quod tum consummavit. Verum quemadmodum non slum unicum Sabbati festum Judæis imperabatur, sad quoties aliqua eximia beneficia Deus per Moysen el alios sanctos viros illis elargiebatur, toties f sta ad perpetuam illorum colendam memoriam et contemplationem decernebantur; ita populo Christiano non unicum festum diei Dominici fuit relinquendum, sed plura constituenda pro singularibus donis per Christum, Virginem ejus Matrem, apostolos, atque alios sanctos et sanctas receptis, ne simus immemores eorum et ingrati. Cessare vero oportet Christianum, sicut Judæum, in die festo maxime a vitiis et peccatis, quoniam servire debet Deo, cui displicet omne peccatum et vitium; sed ultra decet ipsum cessare ab omni opere sæculari corporeo, servili atque aliis diebus licito et consueto, quoniam festa a creatione mundi fuerunt introducta ut animus cum corpore cessaret a seculo, et avocaretur a sollicitudinibus et laboribus hujus mundi, occuparetur vero in Dei obsequio, recognoscendis ejus beneficiis et gratiis referendis. Arbitramur nullo sæculo gravius nec frequentius peccari contra festorum sanctam et legitimam observationem quam in nostro, quandoquidem plures ipsa insumunt voluptatibus hujus sæculi sectandis, in tabernis, ganeis, lusibus illicitis, et aliis vanis atque etiam vitiosis actionibus, præsertim dum celebrantur sacra oflicia; ex quo non miramur, si nos apprehenderunt mala quæ per prophetas Deus festorum violatoribus comminatur (Num. xv; Ezech. xx, etc.). Nundina passim, etiam quævis dissolutiones illis diebus, 41 negotiationes, mercaturæ, auri- D gationes et vecture exercentur, et ab aliis diebus, quibus licent, in festa differuntur, ut duplex malum et peccatum committatur. Curati igitur sive vicarii, concionatores, et confessarii sint diligentes in redarguendo populo de ingratitudine erga Deum, et mortali peccato quod contra Dei ordinationem in violatione festorum incurrunt, ac de vindicta et ultione. Statuimus autem diebus festis nec emptiones, nec venditiones, nec locationes, nec auctiones, nec ullas dissolutiones, nec quascunque negotiationes, nec carnium et aliarum rerum expositiones, præsertim in atriis et cameteriis templorum fieri; nundinas vero ipsis festis assignatas in præcedentem vel sequentem diem rejici, et per vicinas parochias id prius significari. Aurigationes etiam et vecturas, alque omne opus manuum et jumentorum exerceri prohibemus, nisi quando in messe et vindemia sccundum jura aeris intemperies, vel alio tempore

vectationes quæ non affectata malitia, sed per extraneos transeuntes in nostra diœcesi in festa incidunt, saltem inhiberi mandamus, ne in publicum, nisi post solemnioris missæ absolutionem, prodeant, sicut cauponas atque alia loca publicæ corruptelæ saltem tempore divini Officii occludi. Porro omnes festorum sine evidente necessitate transgressores e potissimum contumaces aut deprehensos in cauponis, in ganeis aut actionibus illicitis, jubemus coram nostro Officiali citari, et præter multam, ipsis pœnitentiam injungi pro peccato et scandalo : ac relapsos vel excommunicari, vel in carcerem retrudi. Obtestamur autein dominos sæculares ac judices, ut in hac re obsequium præstent Deo ac nobis 42 porrigant manus adjutrices, ne, si tot sacrilegia impunita evaserint, iram Dei in omnes accersant.

VII. Fratrias et fraternitates præcipue quæ charitati in nostra diocesi deputantur approbamus, et omnia fere charitatis opera quæ per ipsas exercentur laudamus, ut sunt oronia divina Officia et ornamenta Ecclesiarum, quorumcunque etiam peste mortuorum sepulturas, et exsequias, necnon in pauperes eleemosynas. Verum quoniam audivimus comessationes el ebrietates, et alias si non omnino malas, ineptas tamen confœderationes et actiones charitatis nomine velari, monemus et adhortamur fratres ne quidquam deinceps in suis cœtibus indignum hominibus Christianis committant, nec tam sæpe, nec tantis sumptibus conviventur; sed pauperiorum fratrum et publicæ calamitatis rationem habeant, ac potius multiplicandis operibus veræ charitatis studeant. Si quid in his atque aliis fraternitatibus nostræ diœcesis correctione dignum occurrerit, de hoc volumus nos a curatis seu vicariis certiores fieri. Hoc unum vero omnibus fraternitatibus interdicimus, ne in privatis suis sacris aquam vel panem benedici diebus Dominicis faciant, ipso facto suspendendo a divinis presbyterum cujuscunque status et professionis, qui se illis per nostram diœcesim in hoc ministrum præbuerit: ne prætextu p:ivatorum sacrorum populus avocetur a missa et Officio parochiali, sicut fere fit cum tamen minime liceat omittere vel negligere id quod est præcepti per illud quod tantum est devotionis et supererogationis.

:

VIII. Quoniam ecclesia domus Dei et orationis esse debet, quam deceat sanctitudo, non possumus non moveri de populi irreverentia, qui non aliter se gerit 43 in ea quam in aliquo negotiationis foro. Verum cum sciamus adhortationes et monitiones parum proficere erga populum, nisi sit qui in præsentia increpet et assiduitate duritiem ejus frangat, statuimus per curatum seu vicarium cum presbyteris, nobilibus viris, judicibus, si qui exstiterint, ædituis ecclesiæ, eligi tres : unum de presbyteris, alterum de fraternitate charitatis, si ibi sit, vel de populo, sicut et tertium, viros boni testimonii et majores natu, ut eorum canitiem cæteri revereantur, qui electionem de se factam tenebuntur acceptare in virtute sanctæ obedientiæ Deo, episcopo, et proprio curato debitæ; et ecclesiæ ostiarii nominabuntur, propter officium quod illis imponimus, ut diebus festis observent et notent qui de presbyteris et parochianis abfuerint ab ecclesiæ Officiis, et inquirant qua de causa defecerint, an interea in cauponis, vel lusibus, vel aliis sæcularibus negotiis tempus insumant. Intra ecclesiam vero videant quem quisque locum et ordinem tenere debeat, ne sicut pravi moris et ambitionis est quibusdam, aliqui de populo primas cathedras occupent propius altare ante presbyteros, post quos decet omnes convenienter sedere, pro sua qualitate et conditione, atque in hoc standum erit judicio el arbitrio ostiariorum, ut cessent per Ecclesias ea de re solita contentiones et dissidia. Circumspiciant ipsi postea quid quisque agot in ecclesia, et quomodo se gerat a minimo usque ad maximum; si caput aperiat, genua cum opus est flectat, Officio divino aninium el

quid ab ipsis rectoribus repetere possimus, affirmant per edictum regium nihil ad nos pertinere. Nes vero saltem ut illorum conscientiis consulamus et ne quæ pietatis sunt et nostri officii obliviscamur, mandamus curatis seu vicariis in pronao, inter excommunicatos ipso facto a jure, nominare et publicare omnes rectores hospitiorum, administrationum, leprosariarum, et fabricarum, tanquam pauperum et ecclesiarum fraudatores et sacrilegos raptores, a quibus de bonis illarum quidquam alienatur sine auctoritate publica atque ecclesiastica, vel in proprium commodum quacunque ratione transfertur, vel collocatur in profanos usus atque alios quam in pietatis opera, quibus ex fundatione destinantur, atque declarare quod eidem excommunicationi subjaceant omnes eorum participes et conscios, tenerque atque eorum hæredes ad restitutionem. Quod ipsis injungere mandamus eorum confessariis, nec nisi cum illa obligatione absolutionem dare.

aures adhibeat, si orationi incumbat. Agentes con- A quæ pietati intra diœcesim deputantur, tamen ne traria cum aliqua reverentia et modestia objurgent, et ad Officium cogant; non sinant sine cognita causa ullos de ecclesia, egredi nisi sacris confectis et absolutis. 44 Quæ omnia ut commodius præstare valean!, decernimus alternatim unum de tribus stare in choro, alterum extra chorum, tertium in fundo et extremitate ecclesiæ, ut intueri queant et contemplari omnes assistentes. Si quis correctione fraterna propter in bedientiam indignerit, illum tres simul conveniant accersito secum curato seu vicario. Si illos non audierit, jubemus contumacem citari á curato coram nobis vel Officiali nostro, et de mulc'a quæ fuerit indicta, volumus tertiam partem vel medietatem ipsis ostiariis applicari, alteram fabricæ. Volumus etiam, ne ipsi ostiarii graventur, tale obsequium præstare Deo et Ecclesie ut diebus festis in pronao oretur pro ipsis. Quod si in tali munere obierint, in pietatis recognitionem et gratitudinem, mandamus in ipsorum funere vigilias mortuorum cum B rissa publica celebrari fabrice sumptibus et curati, ipsisque qued aginta die um indulgen ias erogamus. Confidimus autem corum senectuti et facta de ipsis electioni, nihil contra aliquem, nisi mature et ordine charitatis acturos, magis tamen Deo quam hominibus placituros. Tandi vero manere in illo offic o volumus quandiu electis et electoribus gratum fuerit.

IX. Oves vocem pastoris audire debent et ipsum sequi. Contra, nescio qua Satan astutia, fit ut populus non solum alienos audiat et sequatur libentius quam proprios curatos seu vicarios, sed ut ipsis mercenarios opponat, sive quos appellant parochianorum vicarios, sive capellanos, sive quoscunque ascititios, ita ut unusquisque proprium sibi const tuat ministrum. Nos attendentes præcipi omn bus ab Apostolo ut obediant præpositis su s, quibus incumbit reddere 45 rationem pro animabus singulorum (Hebr. x); attendentes insuper quotidianam C corum sollicitudinem, ut divinis officiis et incertis necessitatibus omnium satisfaciant; considerantes denique foris pugnas, intus timores (11 Cor. vii, 5), assiduasque molestias quibus anguntur pro populo, ita ut merito plerosque non solius r sidentiæ in propria parochia, sed et vite tædeat ac poeniteat, obtestamur dominos sæculares, nobiles et quoscunque ne committant ut illis exprobretur a Scriptura, quod sint sicut populus 10 obediens sacerdoti (Deu'. XVII, 12): sed potius per observantiæ, obsequii, beneficentie et gratific tionis alacritatem, ut invi tent, atque etiam quodammo o cogant proprium pastorem ad manen 'um cum ipsis, atque peragendum ministerium suu ex animo. Quod si curati seu vicarii aliqua in re reprehensibiles putantur, quamvis ab Apostolo moneamur, non facile adversus pesbyterum accusat onem recipere (1 Tim. v, x1x), nihilo minus clamores populi pa ienter audiemus, nec peccata curatorum impunita sinemus. Verum nemo cos deferat ex improboru.n opinione sive relatione, nec ex aliqua offensione et indignatione, sed potius ex comperta et probata criminis veritate. Studeant autem ipsi curati potius a suis amari et de iderari quam timeri, et sicut officio, ita meritis ac bonis oper ius presse.

X. Hospicia, administrationes, et leprosariæ ex edicio reg o laicorum regimini in nostra dioecesi commit.untur, ut in pietatis opera expendantur. Comperimus autem multis in locis nihil de his aut ad:nodum pauca in hujusmodi opera recidere, sed potius ad sublevanda publica habitatorum onera atque etiam tributa, aut in quorumdam particularium commoda venire, qui se al einatim illarum regimini præferunt, 46 ne fideles de acceptis rationes reddant, in quibus solent omnia referre expensa in lites, reparationes, atque alias cavillationes, cum interea cognoscantur in suas utilitates vertisse. Quamvis autem episcopi sit videre et cavere de omnibus bonis

De sententia excommunicationis ferenda.

I. Populus celerrime ac levissime solet ad excommunicationis mucronem contra proximum decurrere, sed eamdem latam vicissim consuevit pro nihilo habere, nec inflictam ab ea plagam sentire, vel cogitare. Verum cum omnes pœnæ, quæ ab hominibus inferuntur, tantum corpus occidant, nec mundi 47 limites excedant, sed in hoc sæculo finiantur : excommunicatio plerumque in hoc mundo corpus atque omnia quæ possidet homo male perdit, semper vero animæ vitam ferit, non solum in hoc sæculo, sed in futuro, nec tantum coram hominibus, sed etiam coram Deo. Idcirco longe omnium pœnarum gravissima est, nec nisi pro summis delictis atque Omnibus remediis tentatis exerenda, ac supra quodcunque tormentum vitæ hujus pertimescenda. Gravissimum vero delictum non tam spectari et æstimari debet ex gravitate et magnitudine rei quam ex perversitate malitiæ atque contumaciæ. Qua de causa, sicut Adam primus homo per excommunicationem extra paradisum ejectus est propter maximam in unius pomi esu, re tenuissima, inobedientiam et rebellionem, ita non tam attendi debet factum ipsum in excommunicatione justa ferenda quam pravitas facientis et contumacia. Attamen si factum leve fuerit, nec scandalum publicum, nec aliud magnum malum, nec facientis manifestam contumaciam et induratam secum traxerit, indignum judicamus excommunicatione. Antequam autem ulli a nostris officiariis concedatur, si nominatim adversus aliquem petitur, volumus prius de monitionibus et charitatis correctione constare. Sin de occultis quæ probati nequeant postulatur, statuimus a petentibus inquiri si aliquos suspectos habeant, et nomina excipi, de hisque ad curatum seu vicarium scribi, ut antequam excommunicationem publicet, illos accersat, ac privatim moneat charitatis correctione. Nisi præfata omnia fuerint observata, interdicimus curatis seu vicariis ad publicationem procedere. Nolumus autem postea excommunicationes perfunctorie et quasi plebeium 48 aliquod mandatum ab illis cursim legi, et publicari; sed semper cum horrore et interminatione divini judicii, ac publice in totam parochiam afflictionis si excommunicatus in illa toleratur; ob idque differri jubemus, quam diutissime poterit, excommunicationis fulminationem, exspectando reos et conscios ad pœnitentiam, confessionem, et cum ipsis offensis reconciliationem. Cum vero fulminationis dies advenerit, mandamus ad terrorem conscientiis incutiendum et ad ponendum ob oculos excommunicationis effectum, ante locum pronai statui feretrum opertum palla mortuorum cuin ardentibus cereis atque aqua benedicta, et in fine fulminationis cereos exstingui, atque aquam benedicta m effundi; necnon denuntiari omnibus ut excommunicatum quicunque sit lugeant verius mortuum qua m

« VorigeDoorgaan »