Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

peculiares, nisi a parentibus, amicis, aut exsecutori- A resideant, nisi causa legitima existente, cum eisdem bus dictorum defunctorum specialiter vocati fuerint per nos seu vicarios nostros duxe: i nus dispensanet invitati. dum, et maxime residentes in nostra diœcesi Bajocensi.

V. Item, quod pileos in ecclesiis officiando nullatenus deportent, sed caputia honesta habeant, habitibus dissolutis in colore et factione penitus relictis, tabernasque, nisi causa necessitatis tanquam viatores, intrare non audeant ad comessationes et ebrietates sectandas; mittere tamen poterunt pro sua necessitate ad potum in eisdem tabernis quærendum.

VI. Inhibentes ulterius Ecclesiarum hujus diœcesis rectoribus et eorum vicariis ne in domibus presbyteralibus 3 tabernas teneant, seu teneri faciant, aut permittant quovis modo, nec viros ecclesiasticos sibi ignotos ad sacrum sacerdo:ale officium exsequendum in suis Ecclesiis admittant absque nostra et officiariorum nostrorum licentia speciali, etiamsi religiosi fuerint, nisi a suis prælatis litteras habuerint obedientiæ, et quomodo sunt missi a suis B prælatis.

VII. Item, quod casus ad nos reservatos scire studeant, ne suos parochianos ab eisdem casibus absolvendo decipiant; manipulumque curatorum una cum nostris præsentibus statutis synodalibus propriis et non accommodatis secum habere curent infra festum Pentecostes Domini proxime venientis; el ad Kalendas nostras singulis annis celebrandas, necnon regesta excommunicatorum suarum pārʊchiarum et testamentorum coram eis passatorum quæ facere tenentur, juxta statuta synodalia, tam à nobis quam a predecessoribus nostris edita, promotori nostro exhibeant, ac in synodis et Kalendis nostris cum habitibus et superliciis honestis, cessante legitimo impedimento personaliter compa

reant.

Vill. Item, quod divina servitia et sacramenta ecclesiastica cum debitis honore, gravitate et reverentia, suis parochianis ministrent, clandestinisque sponsalibus non intersint. Et casu subito seu fortuito occisos et decedentes absque nostra seu prædictorum nostrorum oiliciariorum licentia inhumare non præsumant.

IX. Lem, quod vasa et ornamenta ecclesiastica, cultui et servitio divino deservientia et deputata, munda et nitida conserventur, nullis maculis aut sordibus polluta.

4 X. Praeterea quia vitium falsitatis his diebus multipliciter (unde proh dolor!) inolevit; nam quidem falsis nominibus nuncupantes obligatoria instrumenta, et quittatoria, memoralia et mandata contra alios impetrant, et passare faciunt fraudulenter ut alios sibi obligatos teneant, et eos quibus sunt obnoxii eludant, et absolutoria sua disquisitis mediis fallaciter extorqueri possint et valeant, quandoque alii falsis et adulterinis utuntur sigillis de facio excommunicando et propemodum absolvendo proximos suos, et seipsos decipiendo: alii vero diversos alios modos excogitant falsitatis, et, quantum in eis est, ad damnatum perducunt effectum : nos proinde huic pestilenti morbo, quantum possumus, obviare cupientes, statuimus ut nulius ecclesiasticus vel sæcularis, cujuscunque conditionis aut status, imposterum hujusmodi falsitatis vitia aut alia quæcunque committere fraudulenter aut dolose audeat vel præsumat, seu opem, consilium vel favorem scienter committentibus impartiri; quod si secus deinceps attentatum fuerit à quolibet vel præsumplum, decernimus malefactores constituto de præmissis gravi pœna puniri, injungentes decanis et presbyteris nobis subditis ut nobis vel officialibus seu promotoribus nostris, quam citius fieri poterit, notificent quidquid sciverint de præmissis; alias pœna simili et graviori eosdem puniemus.

XI. Præcipimus insuper omnibus et singulis curatis prædictis nostræ Bajocensis diœcesis ut supra locum dictorum suorum beneficiorum personaliter

[ocr errors]

D

5 XII. Ulterius injungimus ad pœnam emend. arbitrariæ omnibus et singulis presbyteris nostræ Bajocensis dioecesis ne ad altare pro missa celebratan accedere præsumant, nisi missam prævideant, el habeant on a sibi necessaria pio missa peragen da; utpote panem, vinum, librum, calicem, ornamenta ecclesiastica, ignem et clericum ad responden dum eidem missam celebranti.

XIII. Demum et finaliter præcipimus, statuimus et injungimus omnibus et singulis decanis nostris ruralibus, ut cum omni diligentia ad relevamen subditorum nostrorum informationes super delictis et excessibus quorumcunque absque protelatione et excusatione quacunque faciant et referant, et mandata nostra absque mora exsequantur et exsequi procurent, atque officiariis nostris reportent exsecutata et relatata sub pœna pecuniaria et emenda arbitraria pro quolibet defectu (quod absit!) in præmissis per eos faciendo; quod si in præmissis negligentes et remissi comperti fuerint, volumus eos pœna graviori puniri et corrigi, aliis statutis et ordinationibus synodalibus, dudum a prædecessoribus_u‹ stris editis in suo robore duraturis, quæ præsentium per tenorem renovamus, et vires obtinere volumus.

Ipsa eadem statuta renovantes duximus decla randa, et nonnulla alia eisdem decrevimus superaddenda. Et primo:

י

XIV. Circa nimiam longitudinem vel brevitatem vestium virorum ecclesiasticorum, declaramus ut infra festum Omnium Sanctorum proxime venturum tunicæ longiores eorumdem ad talos usque et non ultra protrahantur, breviores vero ultra mediam 6 tibiam se extendant, quotidieque caputium seu domino panni nigri aut cornetam deferant. Et pileo atque corneta præcipue in ecclesia officiando depos lis, utantur a cætero caputio vulgariter (un domino) et aliis insigniis clericalibus in et ad pœnam emendæ arbitrariæ.

XV. Statuentes insuper ut nullus clericus nostræ Bajocensis dioecesis futuris temporibus ad sacrum subiaconatus et superiores ordines in vim tituli per parentes et amicos quoquomodo assignati recipiatur seu promoveri permittatur, nisi prius assignator tituli et clericus cui assignabitur personaliter coram nostris officialibus in judicio comparuerint et eorum juramentis mediantibus respective asseruerint, videlicet assignator tituli se annuatim solvere intendere realiter et de facto absque fraude eidem clerico et soluturum esse summam sufficientem, ad quam se obligabit. Dictus vero clericus hujusmodi summam sibi assignatam cum effectu exigere, et nullomodo alienare seu remiatere nisi forsan contigerit eumdem clericum de beneficio sufficientis valoris provideri, quod sibi non liceat etiam casu adveniente, nisi de licentia et permissu nostris, et in absentia nostra judicialiter coram officialibus nostris, ut præmittitur. Titulans autem et titulandus se nullam pactionem Simoniacam, aut alias illicitam convent.onem in præmissis fecisse aut facturos esse. Præcipientes nihilominus de et super assignatione dicti tituli et aliis inquiri solitis per decanos nostros debitam fieri informationem. Pro qua tideliter referenda reportabunt a titulandis summam tantum viginti quinque solidorum Turonensium omnibus inclusis. Aliter et alias hujusmodi titulum minus quam 7 debite assignatum viribus carere decernimus.

XVI. Et quia jure cavetur: Ama scientias Scripturarum, el carnis vitia non amabis (HIERON. epist. ad Rusticum monach. de forma viv.), ideo omnibus, in quantum in nobis est, provideri cupientes injungimus singulis clericis, præcipue curatis et vicariis in ecclesiis ministrantibus, ut sæpe vacent litteris, et sibi emant tractatum nuncupatum Fillon, et Mu

nipulum curatorum, necnon præcepta synodalia a A ratis dioecesis Bajocensis ut in eorum beneficiis prædecessoribus nostris edita infra duos menses proxime futuros. Et in illis se instruant sub pœna excommunicationis.

XVII. Statuimus præterca ne clerici in sacris constituti publice ludant, vestesque deponant; nec ludis prohibitis intersint, imo, quantum poterunt, laicos ab omni scelere retrahant. Joculatoribus et histrionibus non intendant, omnino a choreis se reddant alienos. Si quis autem super his se culpabilem exhibuerit, ab officio suspendetur, pœna vero alia arbitraria condemnabitur.

XVIII. Nostris etiam decanis ruralibus ad pœnam privationis sui officii inhibemus ne [f. conscii] facinorosum hominem cujuscunque gradus, status aut conditionis existat, maxine publicum et notorium in suo peccato fovere aut recelare audeant; sed facta prius inquisitione præparatoria tam cito revelare curent, ut secundum casuum exigentiam delinquentes coerceantur; alioquin, si in hoc remissi et culpa- B biles reperti fuerint, ultra sui officii privationem acriter punientur; quod bene advertant.

XIX. Ex decretis sanctorum Patrum nostrorum manifestatur quod placere Deo sine fide non possumus. Et quia ad nostras devenit aures quamplurimos nostræ Bajocensis diœcesis parum in fide catholica 8 imbutos esse, cupientes salubriter providere, unde statuimus ut de cætero singuli curati seu eorum vicarii, diebus Dominicis in pronao missarum parochialium alta et intelligibili voce proferre habeant, et distincte dicere orationem Dominicam, Pater noster, et utrumque Credo, ut sic ignari, rudes, et imbecilles addiscere et retinere valeant, et explicite saltem credere non erubescant.

XX. Ex auctoritate et decreto reverendi in Christo Patris et domini domini Bajocensis episcopi, injungitur et districte præcipitur omnibus et singulis cu

personalem et continuam faciant residentiam infra tres menses proximos, computando tamen quoad dispensatos ad tempus super non residentiam à die termini eorum dispensationis, alioquin contra non residentes dicto tempore elapso procedetur via juris, tam per subtractionem eorum fructuum quam per privationem beneficiorum, si opus sit.

XXI. Item, inhibetur omnibus et singulis curatis dictae diœcesis et eorum vicariis ne aliquos presbyteros in aliena diœcesi etiam in curia Romana promotos permittant in suis parochiis divina celebrare officia nisi super hoc permissionem celebrandi ab eodem domino episcopo aut ejus officiariis obtinuerint, et de ca litteratorie docuerint sub pœna emendæ arbitrariæ.

XXII. Item, injungitur omnibus et singulis decanis ruralibus dieta dioecesis ut moneant omnes et singu los patronos beneficiorum curatorum, tam ecclesiasticos quam laicos, eorum decanatuum, quod de cætero, dum præsentabunt eidem domino episcopo aliquem seu aliquos ad beneficia ad eorum 9 præsentationem spectantem, mittant eorum præsenta tum personaliter ad petendum litteram collationis seu institutionis, quia de cætero nullus per procuratorem obtinebit collationem beneficii curati.

XXIII. Item, injungitur eisdem curatis ut habeant diligenter observare statuta synodalia tam per eunidem dominum episcopum quam suos prædecessores pridem edita et promulgata; et ut quilibet eorum apud se habeat libellum nuncupatum Fillon, vel Speculum curatorum, et etiam alium librum nuper auctoritate ejusdem domini impressum, intitulatum : L'Instruction des curés, cosque libellos in Kalendis exhibeant, promotori ejusdem domini episcopi sub pœna emende arbitrariæ.

STATUTA SYNODI ÆSTIVALIS DICECESIS EBROICENSIS

Pro anno Domini 1576, per R. P. Claudium DE SAINTES ejusdem episcopum.

Illustrissimo principi cardinali A. BORBONIO archiepiscopo Rotomagensi.

Magna in exspectatione sumus, illustrissime princeps, vestræ provincialis synodi, quæ temporis iniquitate collapsam 10 in nostris Ecclesiis pietatem ac disciplinam ecclesiasticam instauret, et contra effrenatam hæreticorum libertatem, nos saltem summa fidei atque animorum consensione muniat. Interea cum instaret dies synodi diocesanæ, quam primam sumus habituri, ner nihil egisse videremur, statuta quædam contexuimus, quæ nostris Ecclesiis putavimus esse necessaria, vel saltem profutura, si tum libenter a nostris hominibus demandantur exsecutioni quam fuerunt a nobis scripta. Sed cum probe intelligeremus koc postremum in ves!ra post Deum cuctoritate positum, non in nostra, curavimus, antequam clero proponerentur, ad amplitudinem vestram deportari, ut tantum ea veniant in lucem quæ vestra archiepiscopalis censura et auctoritas confirmarint, ne ullus relinquatur calumniandi icius. Sunt sane paulo prolixiora, sed tanto sequentur postea breviora. Nec nos decuit initio sine documentis mandata et statuta edere, ne videremur nostros potius cogere quam docere et ducere; graviora et efficaciora provincialis synodus limabit, cui vocandæ ac feliciter perficiendæ, precor, salvatore nostro Jesu Christo, vestræ vieiati

[blocks in formation]

gulis ecclesiarum parochialium rectoribus et curatis, A habitat ab eodem afferri de religione, vita, moribus ac aliis viris ecclesiasticis nobis subditis, salutem in Domino.

Quavis secundum diversitatem temporum statti varientur humana, vobis tamen mandamus ut omnia et singula statuta, ac constitutiones synodales a prædecessoribus nostris factas et editas, præserIm ab eorum superioribus non revocatas, integre et inviolabiliter observetis et custodiatis sub pœnis in eisdem contentis.

De provisione beneficiatorum, et maxime

curatorum.

12 I. De rectoribus Ecclesiarum prima et præcipua cura in religione esse debet, quoniam sine ips's, teste Apostolo, populi errant, et circumferuntur omni vento doctrina (Ephes. iv, 14), ac luporum incursionibus exponuntur, sicut oves carentes idoneo pastore. Quantum tamen in ipsorum dispositione ab omnibus peccetur, it clamor cœlo. Non enim fere jam ulli providetur beneficio de homine capaci, sed cu vis homini temere providetur de quovis beneficio, atque frequentius illicito modo. In nostra quidem diœcesi multis modis peccari comperimus, sed maxime per Simoniam, vel per fructuum retentionem, titulo in custodiam alteri commisso. Quibus malis atque aliis ut incipiamus occurrere, monemus omnes qui per Simoniam, aut expressam vel tacitam emptionem et venditionem, aut fundi vel alterius rei temporalis permutationem beneficium e clesiasticum fuerint adepti, in perpetuo mortali peccato et in continua excommunicatione vivere; nec a quoquam præterquam a summo pontifice absolvi posse, nisi in mortis articulo; nec absolutionem consequi, n'si relicto ita obtento beneficio, vel nova ejusdem impetrata post absolutionem provisione. Interea quoties vel celebrant, vel sacrosanclam eucharistiam suscipiunt, judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. x, 29), ac thesaurizant sibi iram et pœnas in die justi judicii Dei (Rom. 11, 5): quod ipse frequentius contra illos etiam in hoc mundo manifestum facit, dum aut repentinis calamitatibus domos et familias vendentium 13 atque ementium solet eradicare; aut præmatura morte vel subitanea taliter promotos de medio tollere, sicut per experien iam licet ob ervare. Dantes vero Ieneficium in custodiam et accipientes monemus illis pœnis subjacere quæ continentur in bulla Pii IV pontificis maximi, et confirmata a sanctissimis successoribus ejus Pio V et Gregorio XIII. Tales vero sunt ut beneficia in confidentiam seu in custodiam expresse sive occulte tradita, vacent ipso jure in curia Romana, et percipientes fructus non faciant suos, sed tenentur in utroque foro etiam ipsorum hæredes ad restitutionem, recipientes vero titulum benticiorum cum illo pacto, majoris excommunicationis te sententiae poenam ipso facto incurrere, a qua nisi a Romano pontifice (excepto mortis articulo) non possiat absolvi.

[ocr errors]
[ocr errors]

11. Ne vero gravitis utriusque peccati de Simonia, et leneficii custodia, præsertim a rostris curatis ignoretur, aut non cogitetur, statuimus a nobis sive a nostris vicariis generalibus, ne ulli præsentato et nominato. ad parochialem ecclesiam collatio decernatur, nisi prius in persona coram nobis vel ipsis compareat, ut interrogetur de modo et conditione qua beneficium obtinuerit, et eidem hoc nostrum statutum legatur, atque, si opus fuerit, explanetur; exigaturque sub interminatione divini judicii tam in hoc sæculo quam in futuro, codem juramentum, an ulla Simonie labes, vel aliqua pactio de fructuum reservatione, titulo parochialis ecclesiae in custodiam recepto, in ejus provisione intervenerit.

ab

III. Statuimus insuper antequam collationem impetret. 14 informationem legitimam per decanuin vel curatum, seu vicarium parochia in qua

et doctrina, et ubi a decennio, atque in qua existimatione vixerit, de iisdemque a nobis seu a vicariis nostris examinari; postremo fidei catholicæ seu Romanæ confessionem edi, juxta formulam in nostra diœcesi jam usitatam.

IV. Præterea volumus, ad repurgationem illius utriusque peccati, quod totam Ecclesiam offendit, ac lædit, a confessariis quibuscunque in ipso absolutionis sacramento adultos, tam ecclesiasticos, quam sæculares, interrogari, potissimum si qua appareat suspicio an ipsimet utriusque illius peccati sint sibi conscii, vel aliquos alios reos esse cognoverint, et declarari pœnas a sanctissimis canonibus et pontificibus impositas; prohibemusque non sibi concessam absolutionem usurpare erga eos qui talibus fuerint infecti; erga illos vero qui tantum noverunt alios utroque illo peccato infectos sic absolutione utantur ut injungant post fraternam correctionem, ab ipsis factam, nobis vel decano loci extra confessionem revelare, retinentes ita parta inique beneficia ut remedium adhibeamus.

D

De residentia curatorum.

1. Ecclesiarum rectores debent quidem semper officio fungi atque ovium suarum curam habere, quasi pro animabus singularum Deo rationem reddituri. Eosdem vero oportet jonge circumspectiores et in omnibus vigilantiores esse hoc tempore quo Satanas in Gallia videtur non solas Ecclesias, sed particulares quosque expetivisse ut 15 cribraret sicut triticum (Luc. xxi, 31), et omnem potestatem accepisse seminandi passim zizania. Propterea primum obtestamur et præcipimus in Domino omnibus Ecclesiarum parochialium in nostra dicecesi rectoribus, ut a die hujus synodi intra duos menses magis quam antea cum suo grege resideant, et sint assidui, ne si nunc fugerint vel abfuerint quando vident lupum venientem, se potius mercenarios ostendant quam pastores qui animas ponunt pro ovibus suis.

I. Ne quis autem statutum hoc tanquam a sola humilitate nostra aut ab alia humana inventione profectum spernat vel negligat, sciat post longi temporis disputationem inter totius orbis Christiani clarissimos episcopos et doctores, in concilio Tridentino conventum et declaratum in episcopatibus. et minoribus parochiis pastorum residentiam esse de jure divino, cujus transgressores peccarent mortaliter, nec fructus illorum beneficiorum suos facerent, sed teneri ad eorum fructuum restitutionem, quos superiores ecclesiastici debent fabricæ ecclesiarum, aut pauperibus loci erogare; contumaces vero per censuras ecclesiasticas, aliaque juris remedia, etiam usque ad privationem compellere. De quibus a confessariis non residentes curatos decet moneri, nec sine satisfactionis obligatione absolutionem in foro conscientia eisdem conferri.

III. Arbitramur vero olim maxime in nostra diœcesi Ebroicensi diu multumque quæsitum et litigatum quosnam episcopus pro dispensatis de residentia judicare posset, ita ut non semel fuerit necessarium a nostris antecessoribus ea de re apostolicam 16 sedem Romanam consuli, quæ per felicis recordationis papas Urbanum et Gregorium X respondit solos ab illa residentia eximendos esse qui ipso facto universali Ecclesiæ in curia Romana servirent, ut continetur in ipsorum bullis ad episcopos Ebroicenses missis; quæ in nostro chartophylacio servantur, et quorum exemplar in fine istorum statutorum curavimus transcribi. Nostra ætate post concilium Tridentinum ne quidem sanctissimis Romanis pontificibus Pio IV, Pio V, et Gregorio XIII placuit illos excipi, sed episcopos etiam cardinales et curatos vel ad residentiam de curia et Ecclesia Romana expulerunt, vel coegerunt beneficiis cedere, ac gravissimas pœnas non residentibus constituerunt,

non obstante quocunque privilegio vel consuetudine. A Que omnia ad nostram conscientiam exonerandam singulis nostræ diœcesis curatis in præsenti synodo significanda duximus; ne quærant excusationes in peccatis, aut existiment in nostra vel alterius poTestate situm esse, illos a debito residentie non solum coram Deo et in conscientia, sed vel in Ecclesiæ foro quocunque prætextu liberare, maxime hoc infelici tempore et periculoso, quo lupi non parcunt gregi.

IV. Scimus in residentia curatorum potius requiri person industriam et diligentiam quam corporis in eodem loco desidentiam et inertiam, atque inter resi 'entes numerandos potius qui, absentes corpore, spiritu et assidua speculat one gregi invigilant, quam qui præsentes corporaliter seipsos pascunt potius quam gregem, cui scandalo sunt. Attamen in Moyse, fideli Dei servo, atque aliis vigilantissimis pastorihus fuit semper compertum diuturnam 17 ipsorum corporalem absentiam aliquod magnum malum ovi- B bus attulisse. Idcirco statuimus si extra tempus absentiæ a concilio Tridentino curatis concessum (sess. 23. De ref. c. 1), in una trium Dominicarum consequentium curatus in sua parochia divinum officium non fecerit, vel ipsi saltem non interfuerit, ut computetur pro non residente. Nam si laicus pro desertore ecclesiæ suæ notatur et excommunicationi sabjicitur, qui in aliqua de tribus Dominicis solemyiori missæ non adfuerit, quanto æquius est curatum renseri pro non residente, qui tanto tempore suam ecclesiam deseruerit?

V. Quod si vel infirmitate, vel evidenti periculo, vel nova aliqua necessitate curatus non potuerit illo temporis spatio se præsentem ecclesiæ suæ præbere, tenebitur causam illam in pronao majoris missæ vicarius publicare, et parochianos monere, ut si i lam falsam vel fictam cognoverint, publice coram Ecclesia enuntient, vel privatim decano indicent, vel suis ædituis, ut scripto mandetur quoties cu- C ratus Ecclesiæ voluerit imponere quandiu ab eadem vel quoties in die Dominica defuerit. Volumus autem catalogum non residentium aut tempore debito deficientium curatorum per decanos describi, et ad nos fideliter referri, sub poena perjurii contra juramentum quod nobis præstabunt.

VI. Quoniam sunt q per litigia et devoluta fraudem faciunt sanction bus de residentia et pluralitate beneficiorum, æquum videtur ut qui parochianæ ecclesiæ fructus percipit, et gaudet possessione, pendente litigio ad residentiæ munus obligetur.

VII. Non ignoramus pœnas et multas contra non residentes in nostra diœcesi constitutas et assuetas 18 oneribus nostri episcopatus sublevandis applicari, ob idque multitudinem non residentium ad n strum commodum optabiliorem esse. Rogamus tamen et obtestamur iterum in Domino curatos omnes, ut nos potius deb ta multa fraudent quam D gregem suum præsentia et suam salutem nostris utilitatibus anteponant, cogitentque potius de gra vioribus illis pœnis quæ juris divini et naturalis transgressoribus imminent; cogitent (inquam) se vivere in perpetuo mortali peccato quandiu præceptum divinum de pastorum residentia violant; cogitent utroque jure non sibi deberi beneficium nisi propter officium, ideoque fructus suos non facere si suum non obierint ministerium, quemadmodum a concilio Tridentino fuit declaratum (Sess. 6, De ref., c. 1).

Vill. Quibusdam non sufficit beneficium sine ullo oficio injuste detinere, sed ne quid de fure et latrone o.nittant, non veniunt ad suas parochias nisi in messe aut solutione fructuum, quibus quodam repentino latrocinio direptis et ablatis, fugiunt et absunt toto reliquo anno, etiam nullo relicto vicario. Alii vero circumforaneos et pullendos presbyteros conducunt

ministeria ecclesiastica in sua absentia, vel præ

sentia peragenda, vel eisdem locant indignis modis sua sacerdotia. Unde infinita et exsecranda oriuntur scandala, quibus ut medeamur, statuimus post antecessores nostros ut nullus a parochianis pro vicario recipiatur et agnoscatur, nisi saltem semel in anno a nobis litteras adjunctionis habuerit, quibus nibil indignum egisse toto illo anno comprobetur quo a ministerio repellatur. Decanis autem mandamus ut a die hujus synodi locationes parochialium Ecclesiarum vicariis vel aliis factas 19 videant, ne forte turpes vel illicitas conditiones habeant, earumque exemplar ad nos transmitti curent. Si alicubi vero nullam locationem beneficii factam, sed tantum presbyterum conductum ad functionem vicarii cognoverint, jubemus ab eisdem vicarium idoneum constitui, juxta concilium Tridentinum (Sess. vi, De ref, c. 2), cui fructus beneficii fideliter committant, de quibus portionem aliquam ipsi assi gnent, ut animarum cura nullatenus negligatur, et beneficia ipsa minime debitis officiis defraudentur, nonobstante quacunque oppositione sive appellatione.

IX. Audimus, atque etiam in visitatione nostra jam perspeximus, quod in nostra diœcesi plures non modo duo, sed tria et quatuor, ac promiscue et indifferenter sæculares et regulares, beneficia sæcularia et regularia obtineant. Cui malo, sicut a concilio Tridentino (Sessione vi, cap. 5) nobis injungitur, ut medeamur, mandamus singulis beneficiatis suas provisiones et dispensationes nobis infra proximam synodum exhibere visitandas et approbandas. Alias procedemus juxta constitutionem Gregorii X, in concilio Lugdunensi contra hunc abusum editam et a concilio Tridentino reno

valam.

De vita et honestate curatorum et aliorum

ecclesiasticorum.

I. Quamvis fides et veritas non ex moribus expendi debeant, sed contra ex fide mores, altamen eorum religio et doctrina facile contemnuntur quorum vita despicitur. Ex quo adversarii alienarunt plures ab Ecclesia catholica et abduxerunt post se ex depravata ecclesiasticorum vita, quam pietatis et veritatis ulla specie. Quocirca ut qui ex adverso 20 sunt, confundantur, nihil mali habentes dicere de nobis (Tit. 11, 2), oramus in Domino non solos curatos, sed omnes ecclesiasticos, ut luceat eorum integritas ac puritas coram hominibus, ac videant eorumdem opera bona et glorificent Patrem, qui in cœlis est (Matth. v, 16), nec pudeat errantes in viam redire et in gremium Ecclesia. Imprimis caveant omnes ecclesiastici ab illis vitiis propter quæ præcipue irritatur Deus, et nomen ejus blasphematur inter gentes (Rom. 11, 24), atque Ecclesia Dei affligitur. Sunt autem incontinentia, et violenta avaritia, cum pietas seu religio, nihil aliud quam quæstus existimari videtur. Propter hæc venit ira Dei in filios summi sacerdotis Heli, et in ipsam arcam Domini (1 Reg. Iv). Omnes itaque præsertim curati ita domi vivant ut careant non solo incontinentiæ crimine, sed criminis suspicione; nec mulieres ullas apud se retineant, de quibus mala suspicio efferri possit. Sint mores eorum sine avaritia, pro quocumque officio contenti his quæ sibi vel jus ipsum, vel Jaudabilis consuetudo constituit, ac ne quidem avidius sive inhumanius quod sibi debetur exigant, atque in omnibus pauperiorum rationem habeant. Scimus contra iis vitiis dementatos et excæcatos nullum momentum habere verba et monitiones, nec a Deo clectum sacerdotem Heli liberasse animam suam per quotidianam filiorum de his vitiis increpationem : sed cum ipsis misere periisse, quoniam solo verbo et non facio correxerat. Quocirca ut liberemus hac in parte animam nostram, denuntiamus omnibus diœcesis nostræ ecclesiasticis viris, nisi a die hujus synodi (si aliquas habent mulieres suspectas) a se

expulerint, et ab incontinentia destiterint, atque A a sacrarum rerum nego iatione et nundinatione 21 cessarini, nos adversus depreliensos progressuros usque ad privationem beneficiorum, et alias pœnas pro eorum scandalo, obstinatione et contumacia condignas. Decanis autem mandamus ut in his exquirendis omnem diligentiam adhibeant, nec cuiquam indulgeant, nec de his criminibus cum quoquam per conniventiam transigant, alioqui contra eosdem agemus ut contra ministros et fautores aliarum libidinum et rapinarum.

II. Sæcularibus hominibus nec Joannis Baptistæ austeritas, nec Christi in victu popularitas probari potuit. Proinde satius est ecclesiasticos viros fugere promiscua contubernia sæcularium, ac potius hospitalitatem inter se exercere. Quapropter prohibemus decanis et aliis ne Kalendas, vel alias conventiones, cleri in publicis diversoriis vel sæcularibus domibus habeant, sed ab ipsis omnia fieri præcipimus cum ordine in Ecclesia, sicut ab archidiaconis, et a B nobis ipsis in procuratione visitationum, ne cuiquam simus vel scandalo vel oneri. Desideramus etiam, si fieri possit, ecclesiasticos viros in nostra diœcesi ad publicas tabernas, ne quidem iter agendo, divertere, sed sobrie atque ex charitate a suis compresbyteris excipi, sine tamen ullo gravamine; et ubique ebrietatem vitare, quæ indigna est omni homine, ac multo magis Christiano sacerdote, quem de ipsa convictum volumus carceri ad pœnitentiam in pane et aqua aliquandiu mancipari.

II. Denique quia secundum Scripturas sermo, vestitus, incessus et vultus annuntiant de homine (Eccli. xix, 27); sicut omnis sacerdos ab hominibus segregatur et assumitur in his quae sunt ad Deum, ita debet eximi et separari ab hominibus, sæculo et mundo servientibus 22 sive in sermone sive in exteriori quocunque habitu, et gestu, ut internoscatur servire Deo et non mundo. Itaque ex præscripto concilii Tridentini (sess. 14, De ref., c. 6) et præde. cessorum nostrorum, statuta etiam ad verbum repeteado maxime de synodo hiemali anni millesimi quingentesimi septuagesimi tertii cautum sit ne quispiam virorum ecclesiasticorum deferat vestes seu indumenta statui ecclesiastico discrepantia, nec pileos, præsertim pendente divino officio; nec femoralia circa genua abscissa et rugata, nec etiam indusia laciniosa, et sinuosa, seu camisias quas dicimus fronciatas, quæ viris sæcularibus et laicis tantum congruunt et non ecclesiasticis, sub gravissimis pœnis contra ferentes infligendis; injungendo ob id decanis nostris ut ad hoc advertant, et quidquid super hujusmodi statuti transgressione viderint et cognoverint, ex debito juramenti per eos solemniter præstiti nobis diligenter et fideliter referant, ut contra transgressores via juris procedatur, ac ut unius pœna exempla is sit metus multorum. Volumus insuper omnes sacerdotes, Levitas, et hypodiaconos, detonso superius capite toto, solam circuli coronam relinquere, ac barbam prolixam nullatenus deferre.

IV. Quoniam comminationem nostrorum prædecessorum nihil profuisse apparet, sed potius malum in dies ingravatum jam in multorum contumaciam el conspirationem evasisse, ex præscripto concilii Tridentini (ibid.) pœnas augendo contra contumaces, in præsenti synodo decernimus et declaramus exconmunicationem ipso facto incurrere, sanctorum Patrum ac prædecessorum nostrorum pluries iterato, ac nostro statuto inobedientes et rebelles; nec prius 23 fraterna correctione et admonitione indigere publice et contra publica statuta scienter et pertinaciter peccantes, sed publicam mereri coercitionem. Ideoque jubemus ecclesiasticos omnes, præsertim curatos, ita sæculariter vestitos pro excommunicatis ab omnibus vitari, a suis vero parochianis atque ab aliis ingressu ecclesiæ prohiberi, nec muissam eorum, nec aliud sacrum officium audiri. Quod si non ob

C

stante tali excommunicatione perstiterint vei sacras functiones facere, vel sæcularem illum habitum gestare, atque ecclesiasticum negligere, sicut contra ecclesiasticarum censurarum contemptores ad privationem beneficiorum quæ possederint, atque ad alias pœnas canonicas procedemus, sæculo reddituri quos sæculo malle servire quam Deo vita et vestitus ipse annuntiant, nonobstante quacunque oppositione vel appellatione, sicut procedere ab eodem sacro concilio Tridentino (sess. 22, De ref., cap. 1) jubemur. Atque idem decernimus de ecclesiasticis quorum in ore turpiloquium et juramenta quotidiana pias aures offendunt, et ecclesiæ prob o sunt ac scandalo. Alios vero monemus qui sordidius induuntur quam deceat ordinem sacerdotalem, ut animi nitorem et munditiem relucere faciant etiam in exteriori vita et habitu, ne vituperetur ac spernatur eorum ministerium et in contumeliam Ecclesiae recidat.

De officio curatorum et vicariorum.

I. Perinde est curatos non residere et in residentia otiosos esse. Scriptura desiderat pastores omnes esse potentes exhortari populum in doctrina sana, et contradicentes revincere (Tit. 1, 9); quod multo magis desiderat nostri temporis necessitas, in 24 qua messis quidem multa, operarii vero pauci (Matth. Ix, 37; Luc. x, 2); nec solum dormientibus, sed pervigilantibus rectoribus inimici homines angeli Satan palam per Ecclesias superseminant zizania. Fere fit etiam ut oves libentius vocem proprii pastoris audiant quam mercenarii, sicut pastori major solet et debet esse cura de pascendis et docendis ovibus quam mercenario. Considerent itaque curati omnes, ut officii sui, ita temporis necessitatem, ac sæpe memoria repetant dictum Pauli: Væ mihi si non evangelizavero; necessitas enim mihi incumbit (I Cor. ix, 16). Si desperant de sua ignorantia, vel dicendi exercitatione, sperent in Domino qui linguas mutorum facit disertas (Sap. x, 21), et evangelizantibus dat verbum virtute multa (Psal. LXVII, 12). Cum illa spe ac Dei invocatione attendant lectioni; homilias saltem, et sermones habeant, tam Latine quam Gallice, a doctis viris et catholicis in subsidium curatorum editos; æstu fidei ac salutis populi sui ardeant; ita usu veniet ut qui loqui non audebant, vel non poterant, magistri in Israel repente fiant. Nolumus tamen concionandi gratiam nactos aspernari, vel repellere a suis prorsus Ecclesiis alios concionatores à nobis missos, de quibus postea sermo habebitur; sed illos potius excipere sicut angelos Dei, ac dextras fraternitatis dare, populoque commendare, et cum illis de doctrina atque occurrentibus difficultatibus conferre. Cui vero per imperitiam, vel per sermonis impotentiam docendi populumi negatur facultas, vicarium sibi asciscat qui hoc munus suppleat, aut vicinum aliquem curatum seu presbyterum, non omnino concionandi ignarum, quandoque invitet; aut curet aliquem de religiosis concionatoribus, quam sæpissime poterit, in suam paræciam 25 ventitare, ne populus, per imperitiam vel negligentiam curati, nesciat veram fidem, et ejus loco hæresim alicunde imbibat.

IJ. Ante omnia sint solliciti curati ne ullus a maximo usque ad minimum ignoret saltem necessaria ad salutem, veluti contenta in Symbolo apostolico et Decalogo; quæ ut parvuli, ac rustici atque alii admodum rudes ex usu et frequentia audiendi addiscant et memoria teneant, præcipimus in quacunque paræcia diebus festis ad primam missam, servis et ancillis designatam, sive alia sive submissa voce celebretur, sicut ad magnam et solemniorem missam, statim in utraque post Agnus Dei, diebus vero Dominicis post pronaon, ut puer alta, distincta et ab omnibus intelligibili voce Gallica pronuntiet, primum utrumque Symbolum apostolicum, Decalogum ipsum, et mandata seniorum, seu præcepta Ecclesiæ, sicut

« VorigeDoorgaan »