Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

diversus animi, quid consilii caperem fluctuabam, A pœnitentium ritum, quem utrumque, quia ad cam

ut enim sapienter monet Theodoricus rex apud Cassiodorum (lib. IV Var., epist. 31), ad finem debet perducere quæ prudentum intentio visa est suscepisse; defectus namque rerum aut consilium titubare, aut vires arguit defecisse, quia sicut perfectam laudem ad finem perducta pariunt, ita vituperationem generant quæ in mediis conatibus ægra deseruntur. Sed quamvis exitus labor ille non habuerit expetitos, non despondit tamen animum, et quod priore via parum prospere cesserat, altera aggredi statui. Itaque exquisitis undequaque veteribus ad Rotomagensis Ecclesiæ usum codicibus manuscriptis, qui pierumque verbis Joannis Abrincensis ita consonant, ut non ovum ovo similius esse videatur eorum subsidio varios ejus locos illustrari, et quædam quæ in edito deerant libro, in margine suppleri posse, verba cogitavi. Neque fefellit opinio. Sacrarum enim vestium expositionem quæ in fine editi Ebri exstabat mutila, integram reperimus in expositionis divinorum officiorum codice mus. annorum 500, quem benigne pro suo more concessit V. cl. Emericus Bigotius. Neque hic stetit viri non minus humanitatis dote quam eruditionis et natalium splendore conspicui in me benevolentia: nam instructissimæ bibliothecæ suæ copiam fecit, reque aliquid habuit reconditum ad eam rem pertinens, quo me non uti tanquam re mea voluerit. Præsti ́it præterea ritualem Ecclesiæ Rotomagensis librum ms. annorum circiter ducentorum, ex quo sacrarum octo processionum ritus exscripsi, earum scilicet quæ fiunt die Dominica Palmarum ad Sanctum Gildardum, in qua defertur corpus Christi in feretro reconditum, die sancto Marco sacra, tribus Rogationum, et ascendentis in cœlum Christi, ut captivam duceret captivitatem, cui recens absolutus interest reus; die solemni corporis Christi, et in festivitate S. Audoeni, qua cathedralis ecclesiæ clerus ad ejusdem sancti basilicam progreditur. Si quæ autem occurrant varie discrepantesque lectiones, eas in margine, ex cathedralis ecclesiæ ordinario ms. in ejus sacrario servato, notatas lector inveniel.

B

C

Ex eodem pariter varios excerpsi ritus, qui jam in metropolitana ecclesia nonnullisque parœcialibus D servantur ecclesiis, quorum tamen non meminit auctor noster. Ad hos confugere licebit iis qui matrem ecclesiam sacrorum rituum ducem sequi voluerint, omnemque ex ejus exemplo, ut par est, exsorbere, si quæ inciderit, difficultatem, servatis tamen primum cæremoniis in rituali præscriptis.

Ex eodem et ordinario ms. Bigotiano sancti chrismatis et sancti olei desumptas benedictiones exhibemus.

Necnon ex eodem Bigotiano codice ordinem in lotione pedum tum pauperum, tum clericorum; officium missæ siccæ, ut vocant, in die Parasceves celebrari solitum; et ejectionis et reconciliationis

dem rem pertinet, simul repræsentamus.

Ex antiquo pontificali ms. bibliothecæ cathedralis annorum ut minimum 700 adjunximus allocutionem archidiacoui ad D. archiepiscopum pro absolutione pœnitentium, quæ incipit: Adest tempus, et legitur in cathedrali ecclesia Rotomagensi; iis concepta est verbis quæ paternam omnino benignitatem pietatemque spirant. Differt ab ea quæ habetur in Ordine Romano, neque hactenus, quod sciam, in lucem emissa est.

Excipit hanc tabula paschalis quæ cerco paschali affixa fuit anno Domini 1678. Eam scribere scribendamve curare ad ecclesiæ cathedralis cancella rium pertinet. Idem est quotannis in ea tenor ver-, borum, mutanturque tantummodo notæ arithmeticæ sive numerales.

Varios insuper deprompsimus ritus ex rituali ms. ecclesiæ cathedralis ducentorum, plus minus, annorum, qui quia jam obsoleti sunt et inusitati, ideo eos a superioribus, de quibus locuti sumus, sejunxi

mus.

Hos inter eminent officium infantum, officium stellæ, et officium sepulcri, quorum meminit Joannes, et quorum damus ritus, verba cantumque, que omnia sumpsimus ex duobus mss. codicibus bibliocæ Bigotianæ annorum circiter 200, ad usum ecclesiæ Rotomagensis. Hæc officia pluribus in provinciis usu recepta erant, de his enim scribunt Joannes Belethus, Guillelmus Durandus et alii rerum sacrarum tractatores.

Suppeditavit nobis vetus Pontificale bibliothecæ cathedralis 700 annorum ordinationem episcopi in provincia Neustriaca, una cum cæremoniis precibusque super eum in ejus consecratione recitandis, meminitque Ecclesiæ Rotomagensis dum a consecrando hanc professionem exigit: Vis sanctæ Ecclesiæ Rotomagensi, etc.

In hujus Pontificalis fine eorum nomina continentur, quos aut citari, aut etiam excommunicari oportebat, quos inter recensentur monachi proprietarii; quæ referre extra rem esse non credidimus.

Episcopalem admonitionem ad ordinandos habuimus ex Pontificali ms. bibliothecæ cathedralis an

norum 300, in quo multa observatione digna reperiuntur. Præ cæteris quod ad subdiaconatus 18 annos, ad diaconatus 20, ad sacerdotii ordinem 24 et 25 requirat.

Insuper ex eodem damus benedictionem abbatis cum omnibus precibus super abbatem ordinandum fundendis, in qua mentio fit obedientia episcopis exhibendæ, quamque in conspectu ecclesiæ pollicebantur abbates. Sub ejus finem habetur hujus professionis obedientiæ formula, quæ forte eadem est quam Hugo Ambianensis, archiepiscopus Rotomagensis, exigere solebat, sicut ab Innocentio Il in. concilio Remensi mandatum fuerat.

Necnon ex eodem ordinationem abbatis canonicorum et abbatissæ sanctimonialium desumpsimus.

Excipienda' pariter visa sunt tres antiquæ bene- A stum, cujus loco feria quinta post diem Dominican dictiones pontificales ex vetustissimo pontificali ms. 700 saltem annorum bibliothecæ cathedralis. Prima est in dissolutione synodi, cujus tres priores versus exstant in Ordine Romano. Duarum posteriorum primam continet codex infra missam quæ in Nativitate Domini celebratur media nocle, alteram infra missam Sabbati sancti. Ejusmodi benedictiones impertiri solebat episcopus infra missarum solemnia, antequam hæc verba proferret: Pax Domini sit semper vobiscum (vide BONA, lib. 11 Rer. liturg., c. 16). Supradictæ non habentur in sancti Gregorii Sacramentorum libro.

Quibus subnectendam credidimus institutionem canonici regularis prioratus S. Laudi Rotomagensis, ex processionali ms. et collectario hujus domus transsumptam. Uterque codex ætatem præsefert annorum 160. Ex ea institutione patet annuam probationem non fuisse requisitam, sed postquam susceptus fuerat candidatus, cum positis vestibus sæcularibus, regulares induisse. Ex erant talaris tunica, lineum indumentum et caputium de birreto, et almutia quæ nunc sinistro brachio imponitur nulla fit mentio. Deinde fusis nonnullis precibus, professionem emittebat hac verborum forma præconceptam Ego frater N. offerens trado me ipsum divinæ pietati in ecclesia B. Laudi serviturum secundum regulam S. Augustini, et promitto obedientiam domno N. priori præfatæ ecclesiæ, et successoribus ejus canonice intrantibus. Exinde admissus ad osculum prioris et sociorum, jurejurando firmabat se ordinis statuta servaturum, et arcana capituli secum habiturum, neque cuiquam extraneo patefacttirum. Ubi observare licet eos tum assiduitatem, seu ut vocant, stabilitatem in eadem domo fuisse professos.

Viam parat hæc institutio ad ordinarium, sive vetus rituale totius anni ad usum canonicorum regularium ejusdem ecclesiæ, quod in multis scriptori nostro consentiens est. Canonici enim regulares, ne parum eis nomen congrueret suum, viderenturque minus canonibus obsequentes (concil. Venet. a. 463, c. 15; Epaon. a. 517, c. 27; Gerund. a. 517, c. 4; Bracar. 11, a. 565, c. 1; Tolet. iv, a. 633, c. 2; Tolet. xi, c. 3;

B

sanctissimæ Trinitati sacram (cui dedicata fuit hæc ecclesia) officium de feria fieri indicat. Majorem præterea huic codici auctoritatem conciliat quod qui eum exscripsit, ex antiquioribus libris illum sc transtulisse in præfatione significat. Illud in eo præ cæteris observatione dignum, quod apud canonicos regulares usu receptum erat, ut diebus hebdomadæ sanctæ aliorumque per annum solemnium pervigilio ad celebranda religiosius quæ recolebant mysteria brevibus mutuisque se cohortationibus accenderent, et per adventum a carnibus et sagimine absti

nerent.

Expositionem Canonis missæ et divinorum officio rum incerti auctoris nunquam antea editam, et quæ in multis Joanni nostro congruit, tradidit nobis ex bibliotheca Bigotiana codex ms. annorum 500; ejus auctor et antiquus et in Amalarii lectione adeo versatus est, ut ejus breviator merito dici possit. Breves notas adjecimus quæ ejus intelligentiam juvarent. Ex hoc codice eam partem expositionis sacrarum vestium hausimus, quam desiderari in edito libro supra monuimus; quam tamen hic exstare passi sumus, neque suo loco avulsam contextui Joannis inseruimus, ne dicti codicis series interturbaretur, quam, ut exstat, bona fide repræsertare potius habuimus.

Post hæc instrumenta duarum celeberrimarum fundationum capellanorum scilicet collegii Albanensis ex tabulario archiepiscopatus, et collegii C Clementinorum ut vocant, ex ejus chartophylacio, excerpta ideo addidimus, quia divinum officium cantatio eorum semper (Psal. LXXx), horumque portio est septies in die confiteri Domino (Psal. cxvi) et psallere nomini Altissimi (Psal. 1x). Primum horum collegium Petrum de Colle-Medio Rotomagensem primo archiepiscopum eximiis suis statutis notissimum, dein cardinalem et episcopum Albanensem agnovit auctorem anno Domini 1245; alterum anno 1350 erectum Petro Rogerio, qui ex Rotomagensi archiepiscopo summus demum pontifex electus est, dictusque Clemens VI, gaudet conditore. Capellani vero sic ab utroque instituti sunt ut in divinis exsequendis officiis accedant canonicis adjutores, non ut

Rotomag. a. 1189, c. 1), quibus cautum erat ut or- D canonici, quod forte arbitrantur, ab iliis celebran

dinem quem ad celebranda divina officia observant metropolitani comprovinciales custodiant, ad diœcesanos ritus se conformabant, idem recitabant officium, eosdem psalmos hymnosque concinebant, additis etiam ad finem antiphonarum canoris repetitionibus quas pneumata vulgo vocant. Summa denique erat eorum cum cathedralis ecclesiæ Rotomagensis canonicis societas atque consensio, ut ex variis ordinarii hujus locis perspicuum fiet. Quadringentorum est annorum codex quod indicant tum character quo exaratus est, tum quod cum omnes sigillatim ferias recenseat, prætermittit tamen festivitates SS. Brunonis, Dominici, Francisci, Ludovici Francorum regis, imo et corporis Christi diem fe

dis se liberos factos putent; cantabiles enim sunt iis justificationes Dei in domo sanctificationis ejus (Psal. cxvin; Isai. LXIV), quibus insistere eo magis tenentur, quo jussit eos divina officia per se, non per substitutos, obire concilium Tridentinum sess. 24, De ref., c. 12. Cum insuper Christus eos increpaverit, qui alligant onera gravia et importabilia, imponuntque ea in humeros hominum, quæ nolunt digito movere (Matth. xx111, 4). Inter ea quæ in his monimentis observanda veniunt non infimum locum tenet, quod eo etiam tempore communem in cibo, potu, somno cultuque vitam clerici vixerint, quæ aliquandiu interrupta feliciter restituta fuerat die 1 Aprilis, anno 1666, et tam sapienter omnia dispo

mensæ frugali sacra lectio non deesset; eam A rudiorum gratiam reddiderat. Virum hunc eximium tandem mense Decembri anno 1668 diremptam et destructam dolemus.

B

Sex præterea sermones, primum de observantia qua populi pastores colere debent, et de officio pastorum clericorumque cæterorum; reliquos demum quinque, qui de munere agunt, quod incumbit pastoribus, docendi populi, perditosque hominum mores et scelera arguendi; de sanctitate qua eminere sacerdotes, quamque integram et intactam custodire debent etiam a tempore suscepti baptismatis; quibus dotibus virtutibusque ornari, quæ vitia tum ipsi tum inferioris ordinis clerici vitare teneantur, quibus a sacerdotio defectibus arceantur, quod sacerdotes non verbo solum, sed opere simul et exemplo oporteat prædicare, scientia præditos esse qua alios doceant, peccata peccantesque gravibus verbis sine timore sed cum fiducia increpare, paratos denique esse conveniat ad vitam pro commissaram sibi ovium salute profundendam, adeo persecutionem mortemve formidare ab eorum sorte alienum est. Demum postquam quibus teneantur astricti officii sui vinculis edocuit, ad perpendendam impositi sibi oneris gravitatem his verbis, Considerate ergo onus vestrum, auctor hortatur. Quis ille fuerit quæri potest, cum nomen auctoris præ se non ferant Si quid in re dubia conjicere licet, forte fuerit Ivo Carnotensis episcopus. Nam inter eos de quibus loquimur tres alii exstant in nostro codice ms. Libliothecæ Bigotianæ 500 annorum, qui jam sub ejus nomine non semel prodierunt; loquendi C præterea genus idem, dictioque consimilis iis sermonibus quos de rebus ecclesiasticis edidit Ivo, præsertim sermones de pastoribus cum eo quem habuit ille in die festo cathedra S. Petri congruunt. Alia quæ consonant referre supervacaneum duximus, tum ne lectori fastidium pareremus, tum quia id facile studiosus experietur. Certe diffiteri nemo potest quin ii sint alicujus episcopi, loquitur enim. ad sacerdotes tanquam potestatem habens, et quasi rationem de eorum regimine redditurus, quo fit ut synodici sermones esse videantur; suum tamen ea in re judicium cuique sit liberum per me licet, quibus ducti argumentis ea opinione teneamur, exposuisse satis habemus. Neminem, opinor, pigebit D operæ in iis legendis positæ, cum nondum editi fuerint, monitisque abundent minime contemnendis.

Expositionem baptismatis et Eucharistiæ ex eodem codice ms. subjunximus.

His qui de disciplina agunt sermonibus, appendicis instar induximus in animum annecti, posse statutum synodale Bajocense anno 1518 sub reverendo in Christo Patre D. Ludovico de Canossa editum, et tunc typis Gothicis excusum; simulque Ebroicense anno 1576 promulgatum a Claudio de Sainctes, qui concilio Tridentino interfuerat, necnon et provinciali Rotomagensi anno 1581, cujus canones in ordinem redegerat, patriæque linguæ in

Spiritu Dei ductum fuisse, domusque ejus zelo exæstuasse decreta probant, in quibus ubique emicat eloquium Dei ignitum vehementer, et depravatos cleri populique mores castigandi, ac devios a fide fratres in unum summi pastoris ovile adducendi desiderium ingens. Prædictis statutis pretium etiam fecit raritas, quæ gratiam semper inveniens (ut Tertulliani verbis loquar) concupiscentiam concitat habendi (lib. 1 De cultu fem., c. 9); concitavit enim vero in viris illius dioecesis pietate doctrinaque insignibus, quorum adducti precibus ea hic exhibe

mus.

Ultimum ideo occupant locum ii ritus qui in cathedrali ecclesia coram D. archiepiscopo celebrantur, quia et tempore posteriores, et vernacule editi sunt constituti fuerant anno Domini 1632, die Martis sexta Aprilis, capitulo congregato per juramentum et domos. Hos ex ejusdem capituli monimentis excerptos hic tradimus.

Ex his omnibus, aliisque veteribus, sed editis, tum Rotomagensis, tum comprovincialium ecclesiarum libris notas confecimus, quas ii viri quorum consiliis non parere religio fuisset, necessarias judicaverunt ad majorem auctoris nostri elucidationem (cujus utinam libros de stola et dedicatione ecclesiæ, necnon manipulo reperire et edere potuissemus, de quibus loquitur scripta ad eum epistola Lanfrancus) eas Joannis libro subjecimus iis intertextas, quas Joannes Prevotius, nunquam sine honore nominandus, in idem opus e ms. Salicosano codice erutum ediderat (in Collect. concil. Rotomag., p. 78); ut autem erudito viro sua laus integra constet, Prevotianas distinximus his characteribus Pr. dignoscendas, quibus epistolam ejusdem ad D. Franciscum II Rotomagensem archiepiscopum adjunximus. De nostris nihil dicimus, auris enim viri dicta adjudicat et probat ut habetur apud Job (Job x11 et xxxiv). Stylus simplex nihil habet affectati nitoris, sed non ideo forte minus rebus sacris exponendis idoneus: Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea si hoc potest? quando nil quærimus nisi patere quod clausum est (S. AUGUST. lib. 1v De doct. Christ., c. 11). Dictio certe placuit amicis sive illi examine non fallunt, sive charitate falluntur, cupimus autem ut cæteri sic censeant. Erunt forte qui minuta nimis et ipso usu trita observari querantur; verum omnia hæc illi sibi dicta non putent suique similibus, sed iis qui ritus nostros omnino non norunt, suntque tam in nostris moribus peregrini, quam a nostro jure sunt liberi; cogitent mendicum esse fluviorum cursum qui illustrium tantum satiare valet ardorem, meminerintque apostolum non solum infirmis infirmum, sed et omnibus omnia factum. Alii forsan antiquis nos nimis inhærere moribus criminabuntur, sed Moribus antiquis res stat Romana virisque.

el ipsa antiquitas, ut habet commentarius Ambro

siastes (in cap. m Epist. 11 ad Timoth.), robur est A sitatis non sit habitura cognitio? In omni enim volu-
novitatis. Veteres porro sic veneramur referimusque
ritus, ut usitatos quos præscripsere præsules nostri
nunc servemus colamusque ex animo, divini memo-
res oraculi: Non contemnas cum senuerit mater tua
(Prov. xx). Si tamen alicubi labi contigerit (ho-
mines enim sumus, humani nihi! a nobis alienum
putamus) lubet sic cum Hieronymo denuntiare
(S. HIER., I. 1 in Mich., c. 2): A quolibet cupio discere
quod ignoro, libenter me discipulum ejus profitebor,
dummodo doceat et non detrahat; nihil enim tam
facile quam otiosum de aliorum labore disputare.
Unumque votum nostrum erit quod fuit quondam
S. Augustini Doleat in me fraternus animus (ait ille
Deum alloquens [lib. x Conf., c. 4]) quod dolendum
doces, animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus B
cujus os loquitur vanitatem; fraternus ille qui cum
approbat me gaudet de me, cum autem improbat me
contristatur pro me, quia sive approbet me, sive im-
probet me, diligit me. Prolixam jam satis præfatio-
nem non aliis quam Salviani verbis juvat concludere
(SALVIAN. in epist. ad Salonium): Requiret forsi-
tan aliquis quis ille auctor sit : potest hoc quidem
quæri, et recte quæritur si inquisitio valet ad fructum
aliquem pervenire. Cæterum si infructuosa est, quid
necesse est ut laboret curiositas cum profectum curio-

mine profectus magis quæritur lectionis quam nomen
auctoris; et ideo si profectus est in lectione, et habet
quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei
cum vocabulo quod juvare non potest curiosos? Dein
studiosi silentii reddens rationes: Prima, inquit,
veniens a mandato Dei quo præcipimur vitare omni-
bus modis terrestris gloriæ vanitatem, ne dum hu-
manæ laudis aurulam quærimus, præmium cœleste
perdamus. Secunda causa: Scilicet ne auctoritatem
salubribus scriptis personæ suæ parvitas derogarel,
omnia enim amodo dicta tanti existimantur, quantus
est ipse qui dixit. Siquidem tam imbecillia sunt judi-
cia hujus temporis, ac pene tam nulla, ut qui legunt
non tam considerent quid legant quam cujus legant,
nec tam dictionis vim atque virtutem quam dictatoris
cogitent dignitatem. Idcirco igitur scriptor ille abscon-
di et latitare omnibus modis voluit, ne scripta quæ in
se habent plurimum salubritatis, minora forsitan fie-
rent per nomen auctoris. Demum his verbis cum eo
concludimus, et lectorem precamur ut oret Domi-
num Deum nostrum, et orando impetret ut libellus
pro ecclesia Christi conscriptus tantum apud Deum
scriptori suo prosit, quantum eum prodesse ipse omni-
bus cupit. Vale.

[blocks in formation]

Benedictio episcopalis ad missam in Sabbato san-
clo, 246.

Vetus ordo ad instituendum canonicum reg. in eccle-

sia S. Laudi Rotomagensis, 247.

Ordinarium vetus canonicorum regularium S. Luudi

Rotomagensis, 254.

Expositio incerti auctoris super Canonem missæ se-

cundum Amalarium, 361.

Ejusdem auctoris expositio divinorum officiorum. 385

Fundatio X clericorum collegii de Albania in ecclesia

cathedrali Rotomag. anno 1245, 422.

Fundatio XVI clericorum collegii Clementinorum in

eadem ecclesia anno 1350, 432.

Sermo 1 ad populum de honorandis presbyteris. 444.

Sermo 2 ad pastores Ecclesiæ, de officio pastorali. 453.

Sermo 3 ad sacerdotes, 459.

Sermo 4 ad sacerdotes, 465.

D Sermo 5 ad sacerdotes, 473.

Sermo 6 de sacerdote, 481.

Expositio baptismatis et eucharistiæ, 488.

Synodus Bajocensis anno 1518, celebrata per R. P.
Ludovicum de Canossa Bajocensem episcopum.
append. 1.

Synodus Ebroicensis anno 1576 habita per R. P.
Claudium de Sainctes, Ebroicensem episcopum.

app. 9.

Epistola ejusdem ad illustrissimum cardinalem Ca-

rolum a Borbonio Rotomagensem archiepiscopum,

ibid.

Forma professionis decani ruralis, app. 59.
Bulla Urbani papæ de ordinibus et residentia, app. 60.
Littera Gregorii papa X super eodem, app. 61.
Cérémonies qui s'observent en l'église cathédrale de
Rouen en présence de monseigneur l'archevêque,
app. 61.

SCRIPTORUM VETERUM DE JOANNE TESTIMONIA.

B. Lanfrancus Cantuariensis archiepiscopus in epistola ad Joannem 11 Rotomagensem archiepiscopum.

Domino merito sanctitatis insigniter efferendo Joanni Normannorum archiepiscopo, Lanfrancus indignus vocari episcopus, bene cœptis meliora connectere. Quidquid sanctitas vestra de stola scripsit multum mihi placuit, nec unquam displicunt; sed quod subjunxit quia ad dedicandam ecclesiam episcopus processurus sacris vestibus ex institutione episcopalis ordinis debeat esse indulus, atque in expositione ipsarum sacrarum vestium casulam posuit, valde stupui, quia tale aliquid me unquam vidisse meminisse non potui. Porro quod in dandis ordinibus soli subdiacono dari manipulum perhibuistis, ubi hoc acceperitis rogo me vestris litteris instruatis; a quibusdam enim id fieri audio, sed utrum id fieri sacris auctoritatibus præcipiatur meminisse non valeo. Ordericus Vitalis, Ulicensis monachus, ecclesiastica Historic lib. v.

Hic filius Radulfii Bajocarum comitis præsul Abrincatensis Ecclesiæ fuit, et inde ad archiepiscopatum assumptus, x annis tempore Alexandri et Gregorii VII paparum claruit.

Guillelmus Pictaviensis Lexoviorum archidiaconus, in Gestis Guillelmi ducis Normannorum et reris Anglorum.

Statuit enim summe idoneos pontifices, Hugonen Lexovii, proprium fratrem Odonem Bajocarum, Joannem Abrincarum. Quorum in electione penes judicium ejus probitas ipsorum valuit, non altitudo natalium proximorum ipsi. Joannes Radulfi comitis filius, jam pridem laicus ordine, eruditus litteris; clero, imo rectoribus cleri admirandus, innotuerat vita religiosa. Non illius desideria specie sacerdotalis gradus honorem, sed illum vota præsulum ambierunt collegam sibi consecrandum.

Willelmus Gemeticensis monachus, Ilist. Normann. lib. vii, cap. 38.

Joannes Abrincatinæ urbis præsul, vir ingenuitate plurimum conspicuus, sapientia spirituali feliciter imbutus, prudentia sæculari summe præditus: secundum quippe nobilitatem generis, comitis Rodulfi filius.

Ibidem de Rodulfo patre Joannis.

Accepit autem mulierem quamdam vocabulo Erambergam, speciosam valde, natam in quadam villa Calcini territorii, quæ dicitur Cavilla [Cachevilla]. Genuit vero ex ea duos filios, Hugonem postea episcopum Bajocensem, et Joannem Abrincatensem, qui ad ultimum fuit Rotomagensis archiepiscopus.

Ordericus Vitalis, eccles. Hist. lib. 1v.

A annis et 111 mensibus rexerat, asumptus est ; et metropolitanus Rotomagensis factus est. Hic ardore virtutum in verbis et operibus multipliciter fervebat, nimioque zelo in vitia, ut Phinees, sæviebat. Quantum vero ad sæculi dignitatem attinet, magnæ nobilitatis lampade cluebat. Erat enim filius Radulti comitis Bajocensium, qui frater fuerat uterinus Richardi senioris ducis Normannorum. Decem itaque annis metropolitanum regimen fortiter et diligenter gessit multumque contra impudic s presbyteros pro auferendis pellicibus laboravit: a quibus, dum in synodo concubinas eis sub anathemate prohiberet, lapidibus perenssus aufugit, fugiensque de ecclesia Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam (Psal. LXXVIII, 4), fortiter clamavit.

B

C

Post mortem antistitis sui Maurilii Rotomagensis Ecclesia Lanfrancum Cadomensem abbatem sibi præsulem elegit et rex Guillelmus cum optimati- D bus suis, omnique populo libentissime concessit. Sed vir Deo devotus, et humilitati studens, tanti primatus sarcinam refutavit, et sibi ad hunc apicem toto conatu Joannem Abrincatensium præsulem præferre sategit. Porro ut canonice fieret ista coajugatio, Remam adiit, prædictæ ordinationis licentiam ab Alexandro papa impetravit; sacrum quoque pallium, unde et ipsi et toti Normanniæ gloriandum erat, cum licentia deportavit.

Joannes itaque de sede Abrincatensi, quam vuI

·Gesta archiepiscoporum Rotomagensium, ex mss. codicibus S. Mariæ et S. Audoeni.

Defuncto Maurilio Guillelmus rex Anglorum, Lanfrancum abbatem Cadomensem, quem postea Cantuariensi metropoli præfecit, Alexandro papæ misit, postulans ejus clementiam ut ei assensum præberet quatenus ejus auctoritate Joannem Abrincensem episcopum metropolitanæ ecclesiæ præficeret, eique, ne aliqua occasione in hoc resisteret, litteris apostolicis mandaret. Ipse vero ejus petitioni, quia devotam vidit, acquievit, et litteras inde pontifici misit. Verba quæ litteris continentur hæc sunt:

Alexander episcopus, servus servorum Dei, Joanni Abrincensium venerabili episcopo apostolicam benedictionem. Destituta Rotomagensi Ecclesia pastore, comperimus Sedunensis episcopi, et Lanfranci abbatis relatione, te ex electione principis tuti, dilectissimi filii nostri Guillelmi regis Anglorum, ob vitæ et morum probitatem ad majorem sedem promovendum, si ex auctoritate sedis apostolicæ fuerit assensus, cui Deo auctore præsidenius. Nos igitur moti illorum precibus, ob salutem illius ecclesiæ, et omnium in tuis partibus, volumus, atque dilectioni tue apostolica auctoritate præcipimus, ut quod divina dispensatio de te providit non contradicas, et electioni tuæ te obedientem exhibeas. Admonemus itaque fraternitatem dulcedinis tuæ [al., dulcedinem fraternitatis tux], ut si in modico fuisti fidelis, in majori bene operari non desinas, populum divini verbi pabulo reficias, ut merearis audire illam benignam vocem Domini dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa le constituam (Matth. xxv, 23). De cœtero secretiorem animi nostri voluntatem planius audies per nostrorum legatorum veridicam relatio

nem. ›

Joannes vero ejus apostolica legatione recepta, et omnium comprovincialium episcoporum, cunclorumque etiam ejusdem ecclesiae canonicorum electione communi consensu facta, metropolitanan adeptus est sedem. Hic vero fuit vir progenie nobilis, liberalibus imbutus disciplinis.

Anno 1061 Joannes episcopus Abrincensis mense Septembri.

Anno 1069 Maurilio succedit Joannes filius Rodulfi comitis fratris Richardi qui prius Abrincensi Ecclesie vi annis et tribus mensibus præfuit, et postea rogatu Alexandri papæ, concedente Guillelmo principe Normannorum et rege Anglorum, adeptus est cathedram Rotomagensis Ecclesiae.

Anno 1079 obiit Joannes Rotomagensis archiepiscopus.

Anno ab incarnatione Domini 1079 Joannes ar

« VorigeDoorgaan »