Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dros prius conversos, tractus gentiles postea cre- A dentes. Illam gloriam quam dedit Deus Ada, nisi peccasset, dat baptizatis Sabbato Sancto; et ideo Alleluia canitur. Sed quia restat via vivendi, sequitur tractus patientiam significans, per quam debent exspectare gloriam sempiternam, quam præsignal sequens Sabbatum. Ideoque in illo Sabbato non canitur graduale, quia bonum opus non est ibi necessarium; non tractus, quia nec patientia; sed duo Alleluia, unum pro gloria animæ, alterum pro corporis. Graduale non dicitur in sex diebus, quod significat bona opera activæ vitæ. Alleluia spem contemplativæ vitae significat. Quinquaginta dies post resurrectionem usque ad octavas Pentecostes contemplativam vitam significant, ubi erit tantum Alleluia, quam lætitiam quinquagenarius numerus significat, qui jubilæus, id est, jubilo plenus

dicitur.

Tres psalmi in resurrectione Domini tria opera Domini post resurrectionem 407 suam in unoquoque fideli facta significant, separationem infidelitais, conjunctionem fidei, ablutionem baptismatis. Tempus Quadragesimæ, passionis significat præsens tempus, quoniam per omnia tempora oportet nos laborare, ad ultimum mori. Resurrectio vitam quam accepturi sumus in die judicii. Propter mortem Christi, qui fuit hora nona mortuus, baptizantur qui in morte Christi baptizantur. Hora nona propter sepulturam Christi Sabbato baptizantur. Frequens mulatio cantus animas bonorum invitat ad Dominum. Post quinquaginta dies septem solemnitates agimus propter septiformem Spiritum, vel propter gaudium baptizatorum. Septem diebus celebret quisque adventum Spiritus sancti, qui eum accepit per impositionem manus episcopi. Spiritus sanctus tanquam ventus et ignis super apostolos descendit.

Sabbatis in Quatuor Temporibus apud Romanos legebantur sex lectiones, Græce propter Græcos, Latine propter Latinos ibi commorantes; ideoque C dicuntur in duodecim lectionibus. Quatuor jejunia facimus, unoquoque tempore tres dies, quia unumquodque tempus habet tres menses. In his quarta feria jejunamus, quia in ea consilium fecerunt Judæi, ut Jesum occiderent (Matth. xxvi, 4); 408 sexta quia eum occiderunt; septima quia tristitra fuit populorum, qua Deus sanctificavit Sabbatum, et charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v,5). Quarta feria duæ lectiones leguntur, ut ordinandi habeant notitiam legis et prophetarum; quarta enim ætate lex et prophetiæ viguerunt. Sexta feria, una lectio legitur, quia sexta ætate lex et prophetiæ clauduntur Evangelio.

Clerus, sors, id est, pars Dei. In clericis quod pars est Domini, vel Dominus pars ejus, caput nostrum mentem significat; capilli, cogitationes; superior pars capitis rasa mentem Dominum contemplantem significat; inferior non rasa, mentem multifluis cogitationibus de temporalibus cogitantem. Superiorem partem radimus, cum temporales cogitationes in animo resecamus, inferiorem in coronam æquamus, cum temporalia necessaria cogitantes concordi curatione disponimus. Capilli oculis vel auribus non supercrescant, ne cogitationes temporales auditum vel visum mentis impediant. Non multum est curandum auctores consuetudinum nos inquirere, si possimus consuetudines.

409 De Ordinibus.

Ostiarii in Veteri Testamento januas templi custodiebant, suscipientes sanos et rejicientes intirmos; modo in ecclesia recipiunt fideles et repellunt infideles.

Lectores in Veteri Testamento aperte et distincte docebant populum verba legis; modo spiritu..liter lectores suut qui a dæmonibus in ecclesiani intrantes defendunt.

D

[blocks in formation]

(De subdiaconis.) Nathanæi, qui hyrodiaconi, id est subdiaconi, sicut in Veteri Testamento, ita none a populis oblationes suscipiunt, in domo Domini ipsi vasa corporis et sanguinis tamen offerunt; diaconus super altare disponit, et non recipit.

(De diaconis.) Levitæ in Veteri Testamento excnbabant custodientes universa que ad cultum Dei tabernaculi pertinebant, servientes in ministerio ejus; in Novo Testamento provideant universa quæ necessaria sunt multitudini 410 cor unum et animam unam habenti. Idcirco mos eorum est ut excubantes in virtutibus, custodientes ministerium sili commissum, quæcunque necessaria sunt ad cœleste convivium disponant super mensam Domini. Hii impositionem manus accipiunt; per manum et discretio.em digitorum discreta opera Spiritus sancti significant.

Presbyteri a filiis Aaron in Veteri Testamento exordium sumpserunt: episcopi ab ipso Aaron; qui tunc sacerdotes vocabantur, nunc presbyteri nomi→ nantur; qui vero tunc principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri consortes sunt cum episcopis in pluribus, in paucis vero dis imiles.

Baculum habet ep scopus ut subditos regat, infirmos sustineat; annulum ut sacramenta non omnibus aperiat. Per amictum collo circumdatum custodiam vocis significat; per albam, castigationem corporis. Sacerdotes inde manus et brachia stringunt, ne quid inutile faciant; pectus, ne quid inutile cogitent; ventrem, ne delicias appetant; verenda, ne in luxuriam declinent; genua, ne ab oratione torpean; tiias et peces, ne ad malum currant. Per ca.gulam continentia significatur, et item: Sint lumbi vest i præcincti (Luc. x11, 35). Per stolam cui 411 dicitur jugum Domini leve, Evangel um Christi. In hoc quod collo superponitur, sciat se ministrum esse Evangelii, non dominum; ia hoc quod usque ad genua, quæ causa humilitatis solent curvari, desc. n lit, humilitas significatur. Per casulam opera justitie significantur, ut est illud: Sacerdotes iui induuntur justitiam (Psal.cxxx1,9). Quia dupla est post tergum inter humeros, et ante pectus; per humeros, pondus boni operis. Ibi est duplex vestimentum, quia sic debent opera foris proximis ostendi, ut intus cora integra sint. In pectore duplex, quia in eo utrum que debet esse, doctrina et veritas: doctrina ad omnes, veri as interius. Hæc duo duplicia conjuncta sunt : qua tune bonum ministratur, cum bonum opus et vera doctrina conveniunt. Per albam dalmaticam intelligitur Religio sancta et immaculata, scilicet visitare infirmos et viduas in tribulationibus, et visilatores se custodire immaculatos ab hoc saculo (Jac. 1, 27). Ipsa duas lineas habet retro el duas ante, quia Veius et Novum Testamentum rutilant dilectionem Dei et proximi. Immaculatum esse ad Deum, infirmos visitare et proximum. Triginta fimbrias habet retro et quadraginta ante; singulæ line.e altrinsecus quindecim, quia linea charitatis in Veteri Testamento et Novo, 412 in prosperis et in adversis, quindecim rivos ex se producit, qui sunt : Charitas patiens est, benigna est, char tas non ænulatur, non agit perperam, non inflatur, non est umbitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudel autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia speral, omnia sustinet (I Cor. xin, 4-6). Sinistra pars habet fimbrias, quia activa vita sollicita est et turbatur erga plurima (Luc. x, 4!). Dextra non ha

b. t, quia contemplativa vita quieta est (Ibid., 39). A vestimentum in modum crucis, monens in a jutorium Largitas manicarum, largum Evangelii doctorem significat. Casula circumdatus aliquando legit Evangelium diaconus, ut expedite valeat incedere ad Evangelium, vel mensam [ms. missam] Domini præparare. Casula aperta esi unde emittatur Lrachium in sinistra parte, quia actor Evangelii quem debet diconus imitari in dextro latere perforatus est lancea vel perfossus. Sudarium unde tergitur sudor et omniflaus humor corporis in sinistra manu portatur, significat autem studium divinæ cogitationis quo in hac vita delectationes, tædia, et alia mentis superflua extergimus. Est autem mundum; dehinc enim ait David: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12); et Job: Sicut Domino placuit, ita factum est (Job. 1, 21).

Per sandalia significatur profectus ad prædicandum 413, quibus nec pes supertectus sit, nec nudus ad terram; qui Evangelium nec occultari debet, nec terre is demonstrari; et quia prædicatoris B est huc illucque discurrere, ne cadant sandalia de pedibus, figata sun', quod spiritualiter intelligendum est; lingua que inde surgit et separata est a corio sandaliorum, linguam eorum significat qui bonam prædicationem perhibent; sandalia extrinsecus nigra, intrinsecus alba, monstrant vitam prædicationis sæcularibus esse despectam, intentionem coram DoIn no intrinsecus esse mun lam. Pars sandalioram per quam pes intrat multis filis consuta est, ne dissolvantur duo coria, quia in initio prædicationis debet dactor studere multis virtutibus et sequentiis Scriptirarum, ne opera exteriora ab interiori intentione cisjungantur. Lingua super pedem linguam prædicatoris significat; lineæ procedentes ex utraque parte ad mediam lineam, lex, et prophetæ, et Evangelium; ligatura, incarnationem Chris i. Sandalia dicuntur sole; est autem genus calceamenti quo induitur minister Ecclesiæ; subterius autem solea muniens pedes a terra, superius vero nihil operimenti habens, patet, quo jussi sunt apostoli a Domino indui; siguificat autem ministrum verbi Dei non debere terrenis 414 incumbere, sed potius cœlestibus inhiare, et prædicationem suam nulli occultare. Sequitur superhumerale quod fit ex lino [ms. linteo] purissimo. Per linum quod e terra sumitur, et per multos labores ad candorem perducitur, designatur corpus quod ex terra constat, quod corpus multis calamitatibus attritum, candidum et purum esse debet ab omni sorde. Postea sequitur pectorale que a vulgo alba dicitur.

Pectorale significat perseverantiam in bona actione. Hinc Joseph inter fratres suos talarem tunicam habuisse describitur. Tunica usqué ad talum, est opus bonum usque ad consummationem, in talo enim finis est corporis; ille vero bene inchoat qui rectitudinem boni operis usque ad finem debite perducit actionis: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Deinde sequitur zona, quæ cingul m dicitur, qua restringitur pectorale, ne late per pedes difluat, per quam designatur discretio omnium virtutum; virtutes enim sine discretione, non virtutes sed vitia sunt, nam virtutes in quodam meditullio sunt constitutæ. Sequitur orarium, id est stola, quod oratoribus, id est prædicatoribus concedatur: admonet illam qui illo induitur ut memor sit se esse constitutum sub jugo Christi 415 quod leve est et suave (Matth. x1, 30). Dalmatica quæ sequitur ob hoe dicitur, eo quod in Dalmatia st reperta. Usus autem dalinaticarum a beato Silvestro papa instifuius est, bam antea colobiis utebantur. Colobium vero vestis est sine manic's; significat autem in co quod est sine manicis, unumquemque fidelem exertum esse debere ad bona exercenda. Cum vero nuditas brachiorum culparetur a beato Silvestro, ut diximus, dalmaticarum repertus est usus; est autem

[ocr errors]

suum crucifixum suum esse debere mundo juxta Apostolum: Mihi mundus crucifixus est (Gal. vi, 14); habet etiam in sinistra parte sui fimbrias; per sinistram præsens vita figuratur quæ diversis curis abun dat; curæ significantur per fimbrias sinistræ partis; per dexteram quæ fimbriis caret, futura vita exprimitur, in qua nullæ curæ sollicitant animas sanctorum. Inconsutilis etiam est, quia in Ecclesia vel in corde uniuscujusque fidelis nulla debet esse scissura, sed indiscissa fidei integritas. Aliter sinistrum latus habet fimbrias, quia activa vita sollicita est et turbatur erga plurima; at dextera non habet, quia contemplativa vita nihil habet in sinistrum. Largitas brachiorum largitatem et hilaritatem doctoris significat. Mapula 416 quæ sinistra parte gestatur, qua pituita oculorum et narium_detergitur, præsentem vitam designat in qua superfluos humores patimur. Casula quæ super oinnia indumenta ponitur, significat charitatem quæ alias virtutes excellit; de qua Apostolus commemoratis quibusdam virtutibus ait : Major autem horum est charitas (! Cor. x1).

Amictus igitur primum est vestimentum, quo ideo collum circumdamus ut vox quæ per collum egreditur ab omni prava locutione muniatur, juxta Prophetam: Os nostrum custodiamus, ne in lingua delinqamus (Psal. xxxvm). Secundum camisia linea, q alba vel pectoralis, vel talaris nuncupatur, quod al modum corporis acta totum corpus absque ruga operit. Per candorem ad quem nimio labore perducitur, mentis et corporis castitas atque munditia designatur, quæ multo jejunii et vigiliarum, et orationum, bonorumque operum exercitio acquirunt ir. Per texturam vestimenti virtus, cor, cunctaque membra corporis ab omni operum pravitate coercenda ; per talaris vero longitudinem, opus bonum usque ad consummationem; per rugarum devitationem, quibus exprimuntur circumflexiones hæreticæ pravitatis fi 'ei catholicæ. Per cingulum, discretio que est mater 417 omnium virtutum. Per stolam, quæ dicitur orarium, Jugum Domini suave est et onus ejus leve (Matth. x1, 30), designatur Evangelium per albedinem stolæ, puritas doctrinæ (58); per longitudinem usque ad pedes, virtus humilitatis et perseveranti. Per balteum quo lumbi restringuuntur, mentis castitas designatur, juxta quod Dominus ait: Sint lumbi vestri præcincti (Luc. XII, 35). Deinde tunica, de qua dixit Dominus ad Aaron Facies tunicam hyacinthinam (Exod. xxvi, 31), hæc vero sub dalmatica induitur et subucula nominatur. Hyacinthus vero nec rarus est, nec densitate obtensus, nec rutilat æqualiter, sereno enim cœlo fit perspicuus, et nubilo pallidus est, unius et quasi ætherei coloris, Per æthereum et unum colorem designat vitam sacerdotalem quæ supernis solum incessanter intenta desideriis conversationem juxta Apostolum debet semper habere in cœlis (Philip. 111, 20). Per coloris. mutationem, fraternam compassionem, ut ait Apostolus: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. x11, 15), quod proprie est pontificis, significat rationem sublimium non patere nisi perfectis; per hoc quod est vestis interior et non cingitur, virtutes animæ soli Deo cognitas sine intermissione semper habendas. Per dalmaticam quæ candida duabus lineis coccineis ante et retro decoratur a summo usque deorsum, 418 mentis munditia cam utriusque Testamenti prædicatione, et Dei proximique dilectione designatur, quibus fulgere debet sacerdos et diaconus; per duodecim fimbrias quas utræque lineæ in se continent, duodecim rami virtutum qui ex radice charitatis pendent, quos etiam Apostolus eirumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. xii, 4), etc. Tertia vero linea quæ inter duas lincas constituitur, et tribus fimbriis ante et re "o connectitur, charitas que dilectionem Dei et pro

(8) Ex his corrigendus et supplendus liber Joan. Abrine. p. 85 et sey.

Triforme est corpus Christi, eorum scilicet qui gustaverunt mortem et morituri sunt. Prunum scil.cet Sanctum et immaculatum, quod sumptum est ex Maria Virgine; alterum, quod ambulat in terris; tertium, quod jacet in sepulcris. Per particulam oblate missæ in calice ostenditur corpus Christi qui r. surrexit a mortuis; per comestam a sacerdote vel a populo, ambulans adhuc super terram; per relictam in altari usque in finem missæ, jacens in sepulcris usque in finem sæculi.

ximi in se continet, Trinitatis fide insignita demon- A vinitate neutrum horum, sed semper esse habet. stratur. Per coccineum colorem opera misericordiæ et pupillis et viduis intelliguntur; per fimbrias quidem sinistri lateris sollicitudo figuratur vite active. Per dextrum quod fimbriis caret, quies contemplativæ; per amplitudinem brachiorum largitas eleemosynarum. Per casulam quæ super omnia ornamenta induitur, sanctitas et justitia, quibus sacerdotalis gloria per omnia fulgere debet, designatur; pro Loc quod duplex habetur inter humeros, proximorum cura el compassio, et in se pura mentis inten tio, et per aliam duplicitatem in pectore, doctrina in populo, veritasque qua debet ornari in mente. Per calceamenta linea quae candore nitent, et lineæ vocantur, ad currendum in malum prohibentur, 419 et in bonum festinare hortantur. Per sandalia que desuper patent, sed subtus soleis a terra pedes prohibent, prædicatores cœlestia non debere ascendere neque terrenis inhiare figuratur.

Summo

Pallinim quo super omnia ornamenta archipræsul utitur significat torquem quem solebant legitime constantes accipere. Per circulum quo circa humeros constringitur, timor et disciplina Domini, quibus se totam suosque coepiscopos sibi quidem subditos regere debet, designatur. Per duas lineas a usque deorsum ex utraque parte, prædicatio utriusque Testamenti, et dilectio Dei et proximi sine intermissione. Corporale cui superponitur corpus Dominicum, non aliud quam lineum esse oportet, quoniam Joseph linteum mundum legitur emisse, dum corpus Dominicum involvit (Matth. xxvi); nam Enun purum germen est terræ, et Dominus veram el purum corpus habuit, non simulatum; et sicut linum per multos labores vel sudores pervenit ad candorem, ita Jesus Christus multis affectatus passionibus migravit ab hoc sæculo, et ad candorem resurrectionis atque immortalitatis perductus est. Ita ergo qui corpus Domini in se recipere desiderat, per multos bonorum operum labores et per castitatem mentis 420 et corporis debet se reddere mundum atque candidum, quod ita placari debet, ut nec initium, nec finis, sic enim in sepulcro Domini sudarium inventum est. Sudarium est ligamen capitis, per caput divinitas designatur, quia caput Christi Deus est; volutio autem hæc significat quia Christus qui in humilitate habuit initium nascendo, et finem moriendo, in di

[ocr errors]

De his qui ordinaverunt missarı.

Consequentia missam celebrandi jam ad integrum composita ab apostolis et apostolicis ministris. Epistolis quippe et Evangelium recitabat Ecclesia ex antiquorum traditione, quæ indigesta sunt in libro qui appellatur Comes, quen ad Constantium 421 Hieronymus scripsisse dicitur. Alexander VII papa qui instituit aquam [f, add. usum] beB nedicendi et aspersionem, inseruit memoriam Dominicæ passionis ad consecrationem Eucharistiæ. Primus Xystus VIII papa hymnum Sanctus, sanctus, sanctus. Telesphorus papa IX qui Quadragesimæ jejunium sex hebdomadibus ante Pascha instituit, hymnum angelicum Gloria in excelsis Deo addidit. Damasius XXXV papa Credo in unum Deum solemnibus diebus cantari instituit ex decreto sanctæ universalis synodi a CL episcopis Constantinopoli celebratæ. Innocentius XXXVIII papa decrevit osculum pacis ad missam dari. Celestinus XLI papa introitus, gradualia, offertoria et communiones ex psalmis modulari antiphonatim instituit. Leo XLI papa in canone missæ addidit Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Gelasius XLVI papa collectas et præfationes composuit. Gregorius LXI papa Kyrie, eleison, Christe, eleison, et Alleluia extra Quinquagesimam, et in canone Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari, et orationem Dominicam, per quam apostoli solam consecrabant, post canonem consecrationis addidit. Ad hæc omnia Sergius LXXX 422 papa hoc ultimum addidit, ut inter communicandum Agnus Dei a clero cantetur.

C

FUNDATIO X CLERICORUM COLLEGII DE ALBANIA

In ecclesia Rotomagensi, anno 1245.
(Ex chartulario archiepiscopali Rotomay.)

PETRUS miseratione divina Albanensis episcopus D qui continue in eadem ecclesia residebunt, quod (59) universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino.

Beneficiorum que a nobili Rotomagens: Ecclesia multipliciter recepimus non immemores nec ingrati, dignum esse judicamus et animæ nostræ valde necessarium, ut, et si non possimus et pro tot beneficiis a nobis et ab ipsa perceptis respondere condigne, saltem et aliquid repeadamus quo cultus augmentetur divinus, et per hoc decor et honor ipsius in posterum conservetur. Hinc est quod diligenti consideratione præhabita ad honorem Dei, et gloriosæ Virginis, et B. Romani, in quorum honore est dicta ecclesia fabricata, ad præsens duximus ordinandum, ut per archiepiscopum qui pro tempore fuerit in Rotoinagensi ecclesia ponantur, seu instituantur 423 in ea decem clerici idonei et honesti

quidem in receptione sua firmabunt proprio juraimento, qui etiam in eadem ecclesia omnibus horis intererunt, nisi propter infirmitatem vel aliam causam sufficientem, honestam et necessariam, fuerint impediti. De his autem clericis erunt quatuor subdiaconi, tres diaconi, et tres sacerdotes, et nullus ponatur nisi vigesimum primum annum ætatis sue compleverit, et qui bene sciat legere et cantare. Hi a.tem clerici ex causa necessaria qualibet die deesse poterunt una hora, dummodo omnibus aliis horis intersint; quod si non interfuerint omnibus aliis horis, stipendium quod debent illa die percipere subtrahatur eisdem. Nullus autem a Matutinis, Missa, Noa, et Vesperis impune se poterit absentare; quoniam si una de istis Horis defecerit, quamVis omnibus aliis Horis interfuerit debito sibi sti

(59) Petrus de Collemedio, qui fuit Rotomagensis archiepiscopus.

pendio privetur illa die, nisi propter imminutionem A de licentia cantoris vel hebdomadarii facta, vel ex alia causa honesta, sufficienti, idonea et necessaria se valeat super hoc excusare. Sane quilibet clericorum istorun singulorum percipiet duodecim libras Turonenses annuatim quæ pro rata per aliquem de ecclesia fide dignum et juratum 424 ad hoc faciendum, per cantorem de consilio majoris archidiaconi et thesaurarii, si præsentes fuerint, vel eorum alterius qui præsens exstiterit, deputatum, qualibet die distribuantur fideliter. Ita tamen quod ea quæ propter defectus subtrahentur clericis memoratis, per eumdem archidiaconum, qui nulli in hac parte gratiam faciet, conservabuntur fideliter, et per manum cantoris, majoris archidiaconi, et thesaurarii, ant duorum ex ipsis in pios usus, prout expedire vi lerint, expendantur. Ad hos autem redditus emendos et assignandos, deputamus mille et quingentas libras Turonenses, volentes ut per manus venerabilis Odonis Rotomagensis archiepiscopi amici nostri litteratissimi, necnon magis ri flugouis Pisani Rotomagensis, Petri de Papia, et Guillelmi de Rezeana, Rotomagensis ecclesiæ archidiaconorum, Joannis de Campis, Guillelmi Laudii, et Hugonis de Alumnia, canonicorum Rotomagensium, si præsen tes fuerint, vel saltem per manus duorum aut trium ex ipsis qui præsentes exstiterint, una cum archiepiscopo qui pro tempore fuerit emantur, et assignentur ad faciendum prædicta. Quod si memoratum archiepiscopum amicum nostrum, vel aliquos, aut aliquem de jam dictis, antequam ista et 425 alia quæ continentur inferius compleantur, contingat decedere, futurus archiepiscopus succedat loco dicti archiepiscopi, et loco majoris archidiaconi ejus successor; loco vero prædictorum ducrum aliorum archidiaconorum, succedant decanus et cantor memorati. Quod si aliqui ex eis antequam ista et alia quæ continentur inferius compleantur decesserint, in exsecutione predicta ipsorum successores loco C corum succedant, ita quod archiepiscopus cum ips's onnibus, si præsentes fuerint, vel saltem duobus ant tribus ex eis, supradicta et alia quæ dicuntur inferius exsequantur.

Verum si de supradictis mille et quingentis fibris Turonensibus ultra summam centum viginti librarum ejusdem monetæ quam dicti decem clerici pro So vielu percipient annuatim, aliqui redditus emi poterunt, volumus quod illud quod superfuerit emptis redditibus supradictarum centum viginti librarum convertatur in emptionem reddituum ad emendum cappas choriales anais singulis pro cleicis memoratis. Nos enim intendimus quod quilibet corum, si fieri poterit, habeat annuatim unum cappam chorialem, quæ viginti solidorum Turonensium pretium non excedat. Isti autem clerici simul in una domo jacebunt, ad cujus incoeptionem 426 ducenas libras deputamus ad præsens; in eadem etiam domo similiter simul comedent, si commode fieri poterit, et archiepiscopus qui pro tempore fuerit ad hoc eos arclare poterit, si viderit expelire. Præterea si aliqu's de supradictis clericis se habuerit inhoneste, vel circa divinum Officium negligens exstiterit aut remissus, vel ex culpa sua ad serviendum ecclesie inhabilis factus fuerit, ad denuntiationem decani, majoris archidiaconi, thesaurari et cantoris qui pro tempore fuerint, aut duorum ex ipsis, eum sine magna discussione archiepiscopus amoveat, et alium substituat loco ejus. Non enim intendimus ut prædicti clerici sint perpetui, sed potius temporales, ut videlicet tandiu ipsi percipiant supradicta quandiu servient ecclesiæ et honeste se habuerint, sicut decet. Verumtamen si propter senectutem, vel propter infirmitatem supervenientem, vel alias sine culpa sua ad serviendum ecclesiæ minus utiles facti fuerint, nolumus quod propter hoc debeant amoveri, ne videatur afflictis afflictio superaddi. Videat autem archiepiscopus, qui pro tempore fuerit,

ut in ponendis, seu instituendis in eadem ecclesia dictis clericis, habeat præ oculis solum Deum, el caveat ne in præjudicium divini 427 cultus, quem ad decorem domus Domini in ea cupimus ampliari, propter affectionem, vel preces, vel ut forsitan provideatur personae potius quam ecclesiæ, gratia super hoc ulli fiat, cum nostræ intentionis sit ut sine acceptione personarum, idonei, honesti, et utiles ad serviendum ecclesiæ assumantur. Volumus insuper et ordinamus ut, si archiepiscopus qui pro tempore fuerit, prædictos clericos, vel aliquem ex eis cum loca vacare contigerit, a tempore scientiæ ultra mensem in dicta ccclesia ponere seu instituere distulerit, decanus et capitulum vices ejus suppleant; et si ipsi ultra alium mensem hoc facere distulerint, ad decanum, majorem archidiaconum, cantorem, thesaurarium, qui pro tempore fuerint, illa vice devolvatur potestas.

Cæterum si aliquis de prædictis clericis absens esse voluerit ab ecclesia, et causa morandi ad locum alium se transferre, ante recessum suum per mensem tenebitur hoc publice denuntiare capitulo, et archiepiscopo, si præsens fuerit, vel illi qui fuerit loco ejus, ut sic co recedente provideatur quod loco illius substituatur alius, ne propter repentinum ejus recessum con ingat ecclesiam ad tempus unius servitoris officio defraudari. Insuper ordinamus el volamus ut de redditibus viginti 428 sex librarum Turonensium, quas apud Locum-Veris [Gallice, Louviers] emimus, quas exnunc Rotomagensi ecclesia damus, tribus vicibus in ecclesia prædicta fiat commemoratio nostri annuatim, videlicet in die nostri obitus, et in aliis duobus terminis per archiepiscopum, decanum, et capitulum assignandis, ita quod unoquoque termino canonicis qui interfuerint officio septem fibræ Turonenses, et clericis de choro qui intererunt triginta solidi distribuantur, prout in cadem ecclesia fieri consuevit, residui vero decem solidi in die nostri obitus in pane per manus hebdomadarii pauperibus erogentur. Porro volumus ut, quandiu Dominus per suam misericordiam dederit nobis vitam, in eadem prædicta ecclesia in octavis nativitatis B. Mariæ Virginis missa de eadem gloriosa Virgine celebretur, et canonicis qui intererunt illi misse septem libræ de supradictis viginti sex libris, et clericis de choro qui intererunt triginta solidi distribuantur, prout est in eadem ecclesia consuetum; in crastino vero omnium sanctorum qua die dum vixerimus, volumus in dicta ecclesia pro animabus antecessorum nostrorum archiepiscoporum, et pro animabus parentum nostrorum qui ex hoc sæculo transierunt commemorationem fieri, distribuentur 429 canonicis qui interfuerint officio septem libre, et clericis de choro qui intererunt triginta solidi de pecunia supradicta, in illa etiam die decem solidi de supradicta summa in pane pauperibus per manus hebdomadarii erogentur; residua vero octo libre et dimidia Turonenses, distribuantur canonicis et clericis de choro prædictæ ecclesiæ, qui intererunt missæ de sancio Spirito, quam XIL Kalendas Junii in dicta ecclesia volumus, dum vixerimus, solemniter celebrari, ita quod canonici septem libras percipient, et clerici de choro triginta solidos; ita quod nec canonici, nec clerici aliquid inde percipiant, nisi interfuerint dictæ missæ. Cælerum postquam vocante Domino transierimus ex hoc mundo, fiat de prædictis viginti sex libris quod superius est expressum.

Insuper volumus ut, de redditibus sexaginta et decem solidorum Turonensium quos dudum apud Locum Veris emimus et in dicta ecclesia ad usum deputavimus lampadarum, nisi dicta lampades ardeant in ecclesia die ac nocte, illi redditus in die nostri obitus et aliis duabus commemorationibus quæ fient in ecclesia Rotomagensi pro nobis, per manus bebdomadarii crogentur in pane, ita quod tertia pars prædictorum quolibet termino 430 ex

pendatur, supradictam autem summam mille et se- A
ptingentarum librarum Turonensium, quam exnunc
tam ad emenduni redditus, ut prædictum est, quam
etiam ad incœptionem domus deputamus, præcipi-
mus per manus supradictorum in thesauro Rotoma-
gensi deponi, consignari, et conservari diligenter et
i leliter, donec completa sint ea quæ sunt de præ-
dicta pecunia facienda. Et quilibet eorum bona fide
promittat quod non permittet dictam pecuniam in
alios usus converti, vel pro alio negotio unquam
tangi. Sane volumus ut spatium, antequam aliquid
de supradictis viginti sex libris percipiant, com
mendationis nostre duo termini per at chiepiscopum
una com decano et capitulo assignentur. Item sæpius
at memoriam reducentes defectum qui fiebat in
missis que cantantur in majori altari beatæ Virgi-
nis, quem per constitutionem nostram volumus ali-
quando relevare, qui tamen ob negligentiam aliquo-
rum nondum est, sicut dicitur, relevatns; attenden-
tes quod nos, qui canonicos ad serviendum noa B
compulimus, fuimus negligentes, ordinamus et dis-
ponimus ad prædictam nostram negligentiam ex-
piandam, ut statim assignentur de bonis a Deo
Hobis collatis quingentæ libræ Turonenses ad emen-
dos redditus, 431 qui deputentur presbytero dia-
cono, et subdiacono canonicis qui in majori ad

magnam missam ministrabunt altari; ita quod inter ipsos singulis diebus pro rata æqualiter dividantur, et hoc fiat per supradictorum manus, decano tamen Rotomagensi vocato, qui tenetur diligenter negotia capituli procurare. Prædicta omnia volumus in vita nostra exsecutioni mandari; et nisi in vita nostra, vel saltem infra annum post mortem nostram prædicta exsecutioni mandentur, ordinamus, disponi mus, et sub interminatione divini judicii injungimus archiepiscopo qui pro tempore fuerit, ut prædictis personis et successoribus eorum, ut mora postposita pauperibus, piis locis, videlicet domibus leprosorum, pauperibus monasteriis monialium et religiosorum, necnon et aliquibus pauperibus virginibus maritandis, si inveniantur, in promptu prædicta nostra bona studeant erogare. Nobis tamen potestatem duximus retinendam disponendi et ordinandi aliter de dicta pecunia, nisi ea quæ pro ecclesia Rotomagensi mandamus fieri, ut supra dictum est, in vita nostra celeriter impleantur. Volumus insuper ut prædicta omnia exsequenda dilecti socii nostri M. Petri S. Audomari propter consensus (60) et præsentia requirantur.

432 Datum Lugduni, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto, in festo S. Laurentii.

FUNDATIO XVI CLERICORUM

COLLEGII CLEMENTINORUM

In ecclesia Rotomagensi, anno 1350.
(Ex archivis ejusdem collegii.)

Clemens (61) episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

C in qualibet processione solcmni. Ordinamus insuper quod singuli dictorum clericorum seu capellanorum duodecim, in sacerdotio constitutorum, ut præfertur, sex singulis in capellis ipsius ecclesiae secrete per seipsos, vel impedimento legitimo impediti, per alios idoneos sacerdotes, per integram unam hebdomadam perpetuo celebrent unam missam, et quod singuli aliorum sex unam similiter missam celebrent per aliam unam 434 hebdomadam successive; quodque ipsorum quilibet die illa qua, ut præmittitur, celebrabunt, ultra prædictos quatuordecim et duos denarios, percipiant alios denarios quatuor monetæ ejusmodi usualis. Statuimus etiam quod dicti sexdecim clerici seu capellani omnes invicem in capella Sancti Joannis, quæ in eadem ecclesia sita est, semel in septimana qualibet congregentur, et, quandiu in humanis egerimus, de Trinitate, vel de sancto Spiritu, aut de beata Virgine, sive de beatis apostolis Petro et Paulo, seu de sancto Martiali, et postquam hujus incerta ac labilis consummaverimus vitæ cursum, de mortuis celebrent solemniter unam missam; quodque sacerdos hujusmodi missam solemniter, ut prædicitur, celebrans, viginti quatuor, diaconus vero et subdiaconus sacerdoti ministrantes cidem, quilibet eorum decem et octo, et reliqui dictoram clericorum seu capellanorum, videlicet qui fuerint in hujusmodi celebratione præsentes, singuli videlicet eorum singulos duodecim alios denarios qualibet videlicet die, qua in qualibet scptimana solemniter missa hujusmodi celebrabitur. ut fertur ultra, quatuordecim et duos ac quatuor alios denarios supradictos monete percipiant autedictæ. In hujusmodi autein perceptione 435 dena; riorum quatuordecim eisdem clericis seu capellanis

Credita nobis a Domino plurima talenta pensantes, et considerantes attente quod ab eo cui plus committitur plus exigitur, utique deterremur, ne nos qui plus cæteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, inde ab Auctore mundi gravius judicemur, quia cum adauctis donis donorum crescant etiam rationes, pressi pondere peccatorum digne famulari Domino non valemus. Ui igitur gratiæ divinæ præmium, quod merita nostra non exigunt, aliorum patrociniis consequi mereamur, ad Dei omnipotentis laudem et gloriam et beatæ Mariæ Virginis Matris ejus, aliorumque sanctorun honorem, et pro nostra, ac prædecessorum ac progenitorum, nostrorumque fidelium animarum salute, in ecclesia Rotomagensi, quæ nos divina dispositione 433 dudum habuit in sponsum, et nunc in patrem ac dominum recognoscit, ut in ipsa quoque ecclesia D per hoc circa divinum cultum decoris et honoris suscipiat incrementa, sexdecim perpetuorum clericorum, seu capellanorum numerum, sive collegium auctoritate apostolica instituimus ac etiam ordinamus, et eos capellanos seu clericos Clementinos, Clementis videlicet pape VI, volumus nominari, auctoritate statuentes eadem quod dictorum sexdecim clericorum seu capellanorum duodecim in sacerdotio, et duo in diaconatus ac reliqui duo in subdiaconatus sint ordinibus constituti; quodque ipsorum singuli singulos denarios quatuordecim diebus singulis percipiant pro eorumdem stipendiis, et ultra quatuordecim prædicios denarios, alios duos denarios usualis monetæ perpetuo percipiant (60) Hic aliquid deesse videtur.

(61) Qui fuit Petrus Rogerii Rotom. archiepiscopus.

« VorigeDoorgaan »