Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Cogitis me, o Paula, etc.

De sancto Bartholomæo medium festum. Ad primas Vesperas ant. Estote fortes. Psalmi de die. Notandum quod hac die ad Vesperas, et in crastinum ad missam septem de canonicis nostris apud Sanctum Audoenum cum processione beatæ Mariæ tenentur ex consuetudine proficisci. Nihilominus ad Vesperas nostras de S. Audoeno facimus memoriam cum hac antiphona: Suscipe nostra.

clesiam Sancti Joannis cum capsa beati Laudi. In A Jesus, deinde Sermones de eodem festo. Per octavas motu processionis incipiat cantor O lux, cum versu et Gloria. In introitu ecclesia Sancti Joannis Inter natos. Finito responsorio prior Vesperas incipiat, quæ dicuntur eodem modo quo supra. Sciendum quod corpus beati Laudi debet ibi morari usque post crastinas Vesperas, et debet continue coram capsa ardere cereus a presbytero ejusdem ecclesiæ præparatus. Dictis Vesperis conventus nihil cantanto revertitur. Post Completorium, facto brevi intervallo pulsetur classicum ad Matutinum. Invitatorium a quatuor, et cætera sicut in Trinitate. Omnes antiphonæ cum pneumate finiantur. Homilia in cappa serica legatur, et nona lectio similiter in cappa candelabris præsentibus. Ad Laudes, ad Benedictus ant. Apertum est ter canitur, primo usque Et prophetavit dicens. Psal. Benedictus, incipitur, bis imponitur priori. Processio ad altare.

Miss matutinalis ad altare Sancti Joannis de ipso fiat. Officium Justus ut palma. Oratio Concede, quæ- B sumus. Epistola Factum est verbum Domini ad me, dicens. Graduale Justus ut palma. Alleluia, Tu puer. Evangelum Dixit Zacharias ad angelum. Offertorium In virtute. Communio Posuisti, Domine. 348 Ad Tertiam, ant. Innuebant, etc. Quacunque die evenerit, processio fiat in cappis sericis. Ad missam Officium De ventre. Kyrie, Cunctipotens. Oratio Deus, qui præsentem. Epistola, Aud.te, insula in pulpito; graduale Priusquam te formarem. Alleluia, Inter natos. Evangelium Elisabeth impletum est. Offertorium Justus ut palma. Communio Tu puer.

Post Vesperas ad ecclesiam Sancti Joannis nibil cantando processio gradiatur, ibique a duobus capsa cum corpore sancto sumpta, statim cantor incipiat

O vere spirituale, cum versu et Gloria. In introitu ecclesiæ O beate præsul, Laude. Ora pro nobis. Oratio Da, quæsumus, omnipotens.

In festo S. Eusebii confessoris, ad Matutinum tres lectiones. Hac die in capitulo ['eg., capitulum sicut in vigilia Natalis Domini honeste debet præparari; pronuntiante lectore Dormitio sanctæ Mariæ, omnes in terram se prosternant, recordantes et secum pertractantes quanta bona per hanc gloriosam Virginem accepimus. Post aliquantulum spatium, dato signo a prælato surgant, et lector que restant prosequatur; postea legatur lectio de Evangelio Extollens vocem quedam mulier. In fine vero capituli, tam hujus diei quam octo subsequentium, dicatur psalmus Laudate 349 Dominum, omnes gentes, exinde vigilia cum magno gaudio celebretur, prostrationes, psalmi familiares intermittuntur. Sequentes Horæ de ipsa Virgine dicantur, etiamsi Dominica sit, cum collecta de vigilia. Ad missam Officium Salve, sancta Parens. Graduale Benedicta, ad gradus in cappis sericis a duobus cantetur; si Dominica fuerit, Älleluia, Post partum, similiter in cappis a tribus. Sequentia, Credo et præfatio [scilicet, propria] non dicantur. Evangelium Factum est, cum loqueretur, cum cereis et incenso; in fine missæ nulluin signum pulsetur, sed post breve intervallum duo de majoribus signis ad Nonam. In refectorio lectio Factum est cum loqueretur.

Hec solemnitas ad similitudinem Natalis Domini debet celebrari. Ad Vesperas ant. Tota pulchra es. Psal. Lau late, pueri, Dominum, etc. Omnes antiphone ad Vesperas, Matutinum, et Laudes pneumatice finiuntur. Antiphona Ascendit Christus bis imponitur a præcentore prælato, et ter canitur, omnia altaria incensantur.,

Ad Matutinum primo omnia signa in classicum pulsentur. Invitatorium a quatuor in cappis. Homilia in cappa serica legatur.

Processio in cappis agitur. Ad missam Officium Gaudeamus. Kyrie, Rex virginum. 350 Epistola in palpito legatur, etc. In refectorio lectio Intravit

(53) In festo patroni non jejunabant.

[ocr errors]

C

D

De sancto Augustino duplex festum primæ dignitatis ad Vesperas Lætare, mater. Psalmi de die. Antiphona Adest dies, bis imponitur, et ter canitur. Omnia altaria incensantur. Psal. Magnificat. A tribus Benedicamus.

Processio in cappis sericis agitur. In pulpito prosa a tribus cantetur cum Patribus. Ad missam Officium In medio Ecclesiæ, Kyrie, Cunctipotens. Epistola in pulpito legatur, etc. In refectorio lectio Beatus Augustinus ex provincia, etc.

Ad Vesperas antiphona Post mortem, etc. ant. Hodie gloriosus, ter canitur. Psal. Magnificat. Benedicamus. Postea tres alii in cappis 351 rubeis incipiunt ad gradus responsorium Inter natos, processio ad altare. Cantatur versus Fuit homo, versiculus dicitur ab ultimo dextri chori in cappa Gloria et honore. Benedicamus Domino.

In nativitate sanctæ Mariæ virginis duplex festum secundæ dignitatis, ad Vesperas antiphona Cœleste beneficium, etc. Missa matutinalis de S. Adriano, nisi Dominica fuerit. Hac die processio non agitur in cappis sericis. Ad magnam missam Officium Gaudeamus. Epistola Ego quasi vitis in pulpito legatur. Evangelium Liber generationis, etc.

Exaltatio sanctæ crucis, medium festum ita tamen quod nonum responsorium sit duplex. Ad Vesperas et Laudes processio fit ad altare. In reditu de martyribus Cornelio et Cypriano memoria

Isti sunt sancti.

In solemnitate S. Laudi triplex festum agitur. Ad Vesperas in circuitu chori duodecim cerei accendantur, præter candelabrum et aliud solitum luminare. Antiphona In laudem Christi, psalmi de die. Cantores hebdomadarii in cappis sericis chorum regant. Omnes antiphon tam diurnæ quam nocturna cum pneumate finiantur. Capitulum in cappa serica a prælato dicatur. Responsorium 0 lux mundi 352 a tribus de senioribus in cappis sericis cantetur. Antiphona Voto, voce, bis imponi-. tur et ter canitur. Psal. Magnificat. Altare majus cum duobus thuribulis incensetur.

Ad Matutinum classicum primo puisetur. Invitatorium Unum et verum Deum, a quatuor in cappis seri is cantetur. Tertium responsoriorum O lux mundi, a tribus in cappis sericis cantetur. Sextum, O vere, a tribus in cappis sericis, scilicet priore et duobus senioribus. In tertio nocturno homilia in cappa serica legatur; responsorium nonum O lucris gaudens, a quatuor in cappis sericis agatur, et iteratur. In Laudibus ad Benedictus antiphona Quasi. luna, bis imponitur et ter canitur, omnia altaria incensantur. In capitulo lectio Videte, vigilate. In fine capituli per totas octavas dicatur psalmus Laudate Dominum, omnes gentes. Post capitulum pulsetur ad processionem.

Notandum si festum sancti laudi feria IV ve! vi, vel Sabbato evenerit, fiat jejunium Quatuor Temporum in hebdomada præcedenti (55).

Processio in cappis agitur sericis, in qua processione capsa beati Laudi post conventum honorifice a duobus bajulis in cappis sericis cum duobus ceroferariis, aliis 353 vero duobus ante crucem præcedentibus cum thuriferario, debet deportari. In statione ecclesiæ responsorium: O vere, quatuor in cappis sericis in pulpito dicant y Te tutore. Ad introitum choi

O beate præsul Laude. Ad missam Officium Statuit. A
Pneuma, Kyrie, Deus creator. Gloria in excelsis, cum
prosa O gloria sanctorum. Oratio Deus, qui ad deco-
randam. Epistola Ecce sacerdos. Graduale, Domine
prævenisti, a tribus in pulpito cantetur. Alleluia,
Salve, gemma. Sequentia Alma cohors. In refectorio
vita S. Landi, postea sermo Dominus et Salvator
noster, fratres charissimi. Ad Vesperas ant. Beatus
Landus, etc. Responsorium O lucris, octo, vel plus
vel minus ad voluntatem præcentoris, cantant in
circuita. De sancto Matthæo memoria.

In octava S. Laudi duplex festum tertiæ dignitatis. Unus cereus debet ardere super altare ante corpus sancti Laudi ad utrasque Vesperas et Matuti

num.

De sanctis confessoribus Remigio (1 Octob.), Germano et Vedasto tres lectiones. Ab hac die usque ad Pascha somnus meridianus intermittitur. Ab hac die usque ad Kalendas Novembris, nis festum novem legtionum, velfestum more octava celebretur, immediate B post gratias Nona decantetur. In novem 354 vero lectionibus extra claus' rum collocutorium fratres post prandium donec pulsetur ad Nonam, usque ad festum omnium Sanctorum, habere debent. Ad Nonam servitores mensæ debent, si commode valeant, inter

esse.

In translatione S. Augustini me lium festum. Ad Vesperas ant. Latare. Psalmi de die. Processio fit ad altare quod est commune S. Augustini et S. Nicolai. In reditu, de martyribus memoria Gaudent in cœlis. Ad Matutinum, sicut in alia solemnitate, servala proprietate medii festi, ita tamen quod media lectiones et media responsoria fiant de martyribus. In Laudibus processio ad altare, in reditu de martyribus memoria Cum audieritis.

In dedicatione ecclesiæ triplex festum. Ad Vesperas ant. Architectus, etc. Omnes antiphona, tam diurnæ quam nocturnæ, prima die cum pneumate finiuntur. Antiphona Sanctificavit Dominus, ter cani-C tur. Psal. Magnificat. Altare majus et altare matutinale tantummodo incensantur. Post Benedicamus processo agitur ad duodecim cruces quæ sunt in ecclesia depicta, el debent in singulis quinque cerei [f, singuli accendi ad singulas processiones, videlicet ad Vesperas et Matutinum. Ad processionem R Terribilis 355 est locus, cum versu, et Gloria, si opus fuerit. In præcedendo prælatus debet singulas cruces cum aliaribus incensare. In choro y Beati qui habitant. Oratio Annue, quæsumus, Domine.

Ante Matutinum pulsetur classicum. Homilia in cappa serica legatur. In Laudibus processio fiat sicut post Vesperas. In capitulo lectio Egressus Jesus perambulabat Jericho; postea solemniter pulsetur ad processionem, processio in cappis sericis agitur. R Terribilis. In statione Ecce tubernaculum, in pulpito a tribus cantetur versus Si quis. Ad missam, Officium Terribilis est locus iste, etc. In refectorio lectio Egressus Jesus.

Per octavam ad Horas et ad missam fiat servitium D in modum medii festi. Alleluia in cappis sericis decantetur; ministri altaris tunica et dalmatica vestiantur. In refectorio sermones de festo, quantum possunt sufficere.

De sancto Mellono fit duplex festum tertiæ digni

tatis.

De sancto Romano medium festum agitur; ad Vesperas ant. Similabo. Psalmi de die.

De sancto Fromondo martyre duplex festum. Ad utrasque Vesperas et Matutinum 356 cereus ardeat coram feretro. Ad Vesperas ant. Beatus vir. Psalmi de die. Si Dominica fuerit ad processionem dicatur responsorium Gloria et honore; in qua processione debet capsa beati Fromondi deportari et duo cerei juxta feretrum.

De Omnibus Sanctis triplex festum agitur. Omnes antiphonæ cum pneumate finiantur. Ante Matutinum omnia signa in classicum pulsentur. Prima lectio

in cappa serica a prælato legatur, secunda a subpriore non in cappa serica, cæteræ a senioribus sicut sunt in ordine constituti. In hac festivitate non pronuntiatur Evangelium, sed septima lectio sic incipitur: Christi sacerdotibus. Octavam lectionem legit unus de junioribus; ad Nonam vero lectionem ponitur unus de sacerdotibus, quæ in cappa serica legi debet. Responsorium primum quatuor in cappis sericis decantant Summæ Trinitati. Præstel nobis. Gloria Patri, reincipitur Summæ Trinitati. Responsorium secundum prælatus cura duobus aliis simi❤ liter in cappis sericis. Cætera responsoria duo et duo cantant, sed non in cappis sericis; nonum Concede nobis a tribus in cappis serieis decantetur. In capitulo lectio Christi vero sacerdotibus. Processio hujus diei non agitur in cappis sericis. Ad processionem 357 Concede, y Adjuvent a tribus in pulpito cantetur. Officium Gaudeamus. Epistola in pulpito legitur. In refectorio lectio Videns Jesus turbas.

A Kalendis Novembris usque ad Purificationem beatæ Mariæ statim post gratias redditas, præmisso Pater noster, quando bis comeditur cantatur Nona.

Ad Vesperas ant. Salvator mundi ter canitur. Psal. Magnificat. Post Vesperas in memoriam fidelium defunctorum festivius solito aguntur Vesperæ, ita: Primam antiphonam incipiat præcentor, cæteras cantores hebdomadarii, psalmi sedendo cantentur, quia, si statio teneretur et si antiphonæ deferrentur, ita essent duæ Vesperæ in conventu, quod nunquam fit. Ant. Placebo, psal. Di exi. Hoc addito quod in fine cujuslibet psalmi Requiem æternam dicatur, etc. Psal. Magnificat, in fine Kyrie, eleison ter cum cantu, etc., una tantum collecta: Fidelium, Deus, etc. Requiescant in pace. Qua finita classi cum aliquandiù pulsetur, interim conventu in choro exspectante.

In crastinum totum Servitium fiat pro defunctis in modum duplicis festi tertiae dignitatis. Ad Matutinum pulsentur signa duo et duo. Pulsato classico, præmisso Pater noster, et facto sonitu a prælato cantor hebdomadarius 358 dextri chori deferat primam antiphonam prælato per chorum extra formas, cæteræ majoribus deferantur, in fine cujuslibet psalmi, et etiam ad omnes Horas Requiem æternam dicatur loco Gloria Patri. Ant. Dirige. Psal. Verba mea, etc. A porta inferi. Lectiones ad leetricum extra chorum legantur, et sumantur de Epistola beati Pauli I ad Corinthios in fine: Si autem Christus prædicatur, etc. Lectiones sine Jube et sine Tu autem. Nonum responsorium Libera me, Domine, a tribus cantetur. In fine dicat prælatus Requiescant in pace, el responso Amen sileant omnes. Interim pulsetur classicum aliquandiu conventu in choro exspectante. Finito. classico prælatus incipiat antiphonam a cantore hebdomadario sibi delatam, Exsultabunt, etc. Ad Primam et ad omnes Horas hebdomadarius majoris missæ incipiat antiphonam loco Deus, in adjutorium. In capitulo omnia fiant sicut solitum est, lectio Tempus quod inter hominis mortem, sine Jube et sine Tu autem, legatur. In fine capitulum Verba mea. Sicut solitum est post capitulum pulsetur ad processionem, deinde ad revestiendum, post cum revestiti fuerint ad Tertiam.

Finita Tertia, et præparata processione cum aqua benedicta, cruce, cereis, et thuribulo, 359 induto etiam prælato, et ministris albis paratis, cantore incipiente Credo quod Redemptor, exeat processio per dextram crucem ecclesiæ, prælatus aspergat tumulos defunctorum. Interim conventu in basilica ordinate exspectante et cantante responsoria historiæ, scilicet Credo quod Redemptor, etc., quantura opus fuerit, exeat prælatus cum ministris et cruce, et cereis, et aqua benedicta in commune cœmeterium parochianorum, et ibi circumquaque aquam benedictam aspergat; deinde regresso prælato procedat tota processio per claustrum, ipso prælato similiter aquam benedictam aspergente, quo transeunte cum

ministris in cœmeterium fratrum, conventus ante A capitulum in ordine suo stans prædicta responsoria finiat, quibus finitis dicatur Kyrie, eleison ter cum cantu, prælatus dicat: Et ne nos, etc. Deus, veniæ largitor. Deus, cujus miseratione. In fine Requiescant in pace. Amen. Postea cum septem psalmis sine Gloria Patri in chorum redeat conventus, prælatus cum ministris in revestiarium. In fine septem psalmorm dicatur Requiem aternam, Kyrie, eleison ter sine cant, iterum cum prædictis precibus dicatur oratio Absolve; deinde pulsato classico missa pro fidelibus ad majus altare solemniter celebretur. Diaconus habeat 360 dalmaticam, subdiaconus tunicam, cantores hebdomadarii chorum regant cum præcentore. Officium Requiem æternam. Psal. Te decet, iterum Requiem æternam, loco Gloria Patri dicatur versus Exaudi orationem, etc. Iteram Requiem æternam. Una tantum oratio, scilicet Fidelium. Epistola Facta est super me manus Domini. Graduale Si ambulem, a duobus ad gradus in cappis B sericis cantetur, et reincipiatur. Tractus De profundis, totus a tribus in cappis sericis cantetur. Evangelium Sicut Pater suscita!. Offertorium Domine Jesu Christe. Sacerdos Hostias, etc. Commu

nio Lux æterna, Requiem æternam. In fine nullum signum pulsetur. Ad Nonam post gratias redditas.

Notandum quod si festivitas Omnium Sanctorum in Sabbato occurrerit, officium fidelium usque in secundam feriam sequentem penitus reservatur eo modo quo supra dictum est celebrandum; in Sabbato vero ad Vesperas, hoc est, in festivitate Omnium Sanctorum fiat memoria de Dominica tantum.

De S. Rumphario duplex festum secundæ dignitatis. Ad Vesperas antiphona Similabo eum, et aliæ antiphonæ cum psalais de die; et omnia alia in hymnis, antiphonis, psalmis et responsoriis, sicut in festo 361 S. Laudi, excepto quod in hac festivitate omnes antiphonæ non finiuntur cum pneumate. Sciendum etiam quod unus cereus ab initio primarum Vesperarum usque ad finem secundarum ante capsam beati Rumpharii continue debet ardere. In capitulo lectio : Homo quidam peregre. Processio agatur cum capsa beati Rumpharii, sed non in cappis sericis. Ad processionem R Sint lumbi, duo cerei juxta capsam deportentur si affuerint pueri; Vigilate in pulpito a tribus decantetur. Ad missam, officium Statuit, etc. Epistola in pulpito legatur.

INCERTI AUCTORIS

EXPOSITIO SUPER CANONEM MISSÆ Secundum] Amalarium [ms. Alarium].

(Ex Veteri ms. codice Bigoliano.)

Dominus vobiscum. Salutat sacerdos populum, C orat ut Dominus sit cum illo. Et cum spirita tuo. Responsio populi atque oratio, ut sicut sacerdos oravit ut Dominus esset cum populo, et populus orat quod Dominus sit cum spiritu sacerdotis. Dicit sacerdos Orate, fratres. Rogat 362 omnes orare ut oratio ejus exaudiatur. Et quando dicit Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, aa Dominum Patrem orat sacerdos ut per Filium suum, qui Deminus noster est æqualiter sicut Pater, orafio perficiatur. Cum dicit : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, vult populum credere et intelligere quod Filius cum Patre suo ab init o sine fine et regnat et vivit, et Deus est, sicut Pater Deus est, et una potestas est Spiritus sancti cum Patre et Filio, atque una substantia, et in omnibus unitas deitatis. Per omnia sæcula sæculorum, id est ut Filius cum Patre in unitate Spiritus sancti, sicut ante omnia sæcula in deitate vixit et fut, ita in præsenti sæculo, atque in futuro ubi justi cum angelis permanebunt et injusti cum diabolo cruciabuntur, credatur æqualiter vivere cum Patre et Spiritu sancto, et nullo fine concludit. Amen, confirmatio orationis est a populo, et in rostra lingua intelligi potest, quasi omnes dicant : Ut ita fiat sicut sacerdos oravit; sed propria ejus interpretatio, vere sive fideliter. Sursum corda. Admonet sacerdos populum ut sursum, id est super semetipsum, ad Dominum omnipotentem corda leventur, et fideliter oretur quod desursum eis veniat auxilium a Deo cœlesti à quo 363 creati suit. Habemus ad Dominum, responsio est populi, quod sicut sacerdos jussit eos sursum corda tenere, profitentur. Gratias agamus Domino Deo nostro. Sacerdos gratias agit Deo juxta professionem populi qui confessus est ad Dominum se esse intentum. Dinum et justum est. Populus cum sacerdote simul

[ocr errors]

gratias agit Deo, quia digna et justa oratio est Deo gratias referre quia ab ipso omnia bona suscipimus. Vere dignum et justum est, æquum et salutare. Commendat sacerdos orationem vel professionem populi, et dicit quod vere dignum et justum est Deo gratias referre, et quod æquum est, hoc est rectum est sive æquale Salvatori, vel salute plenum ut ei gratias referamus qui nobis salutem dedit æternam : Nos tibi semper et ubique gratias agere, conversus ad Dominum post confessionem populi, quasi ad præsentem loquitur, quia in præsentia Domini semper sumus, et ipse videt cogitationes nostras. Et dicit sacerdos tam de se quam de populo; Nos tibi semper, hoc est, omni tempore. Et ubique, id est, in omni loco, gratias agere. Domine, quia Dominater es omnium, et sub tua dominatione sunt omnia. Sancte, tu qui sanctus es, et per quem omnia sancta, quia omnia bona creasti. Pater, Græce dicitur Tarp, et Latine Genitor, quia 364 ipse gennit Filium sine ulla coinquinatione seu corruptione. Pater Latine a paterno dicitur, hoc est, perpetrando, quod est a perficiendo vel adjuvando, quia ipse perficit omnia quæ facta sunt, et adjuvat omnia que adjuta sunt, et voluit nos filios suos fieri adoptivos per sanctificationem qua ipse sanctificavit nos. Omnipotens, qui omnia potest, ideo Omnipotens dicitur, et non est impossibile apud Deum omne verbum. Æterne Deus, hoc est, æternum, et perpetuum, et temporale. Eternum est quod initium non habuit, nec finem habebit, quod semper fuit, et est, et erit. Perpetuum est quod esse cœpit et finem non habebit. Temporale est quod initium habuit et finem habebit; et ideo dicitur hic æterne Deus quia solus æternus est, nec cœpit esse, nec desinit esse, sed est semper Deus; a diligendo dicitur Deus, quia omnia diligit et gubernat que creavit. Et aliter Deus a divinando dicitur, quia

B

angelorum. Supplici confessione dicentes, hoc est, humili confessione. Quid humilius confiter:? quani nosmetipsos æterno Patri per Filium æternum commendare, et de nostra conscientia, sive bonitate nihil præsumere? et juxta voces angelicas cum semper incessanter credere et prædicare, dicentes : Sanclus, 368 sanctus, sanctus. Joannes evangelista in Apocalypsi scripsit se vidisse ante thronum Dei et agni viginti quatuor seniores, et quatuor anımalia astantia, et incessanter dicentia: Sanctus, sancius, sanctus, etc. (cap. 1v). Ideo dicitur tribus vicibus Sanctus, ut significaretur Pater sanctus, Filius sanctus, Spiritus Patris et Filii sanctus. Sed quamvis tripliciter [ms., dupliciter] dicatur Sanctus, non tamen dicitur plurali numero Sanctus. Sed quamvis una sanctitas in iis tribus personis, et una æternitas intelligatur. Dominus Deus subbaoth. Sabbaoth a multis solet interpretari omnipotens, a molus vero exercituum Dominus Deus, ut ipse omnes exercitus angelorum atque hominum dis, oneret. Pleni sunt cœli el terra gloria tua, Hosanna in excelsis. Quomodo nunc dicitur corrupte Hosanna, cum ante dicebatur Hosyanna. Osy interjectio est laudantis [ms. laudis] sive magnificantis; anna salvifica; sed corrupte dicitur Hosanna, et intelligi po:est salvifica, vel salvum fac; in excelsis, id est in altis Benedictus qui venit in nomine Domini (Math, xx1, 9; Marc. x1, 9). Quando Christus venit Jerusalem descendens de monte Oliveti, tune filti Israel clamaverunt, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini (Joan. X, 13); sed quid significavit ille adventas Christi Jerusalem, nisi futuram resurrectionem, 369 quando futurus erit judicare vivos et morinos, et apparuerit nobis in eadem carne qua pro nobis passus est? Et tunc in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum (Philip, 11, 40), et cætera quæ dixit Apostolus.

divinus est et omnia sit, et omnia dividit, prout A nostras et jungere vocibus prædictorum ordinum vult. Per Christum Dominum nostrum. Christus Græce, uncus dicitur Latine. Hic Christus ante omnia initia a tempore venerabiliter genitus est. Tempore quo placuit ei Spiritus sanctus venit in Mariam virginem, et unxit unctione divina uterum ejus, et conceptus est de Spiritu sancto 365 et natus est de Maria Virgine. Nam in Veteri Testamento sacerdotes et reges ungebantur, et ideo christi dicebantur, quia uneti erant unctione temporali. Iste Christus per quem Pa ri gratias agimus æternaliter Christus est, et cum Patre æternus est Deus; et per ipsum redempti sumus, et ipse Dominus noster est qui dominatur in nobis. Per quem majestatem tuam laudant angeli. Per ipsum Christum nos gratias agimus Patri, niajestatem Patris laudant angeli, quia ipse æqualis est Patri in divinitate. Majestas quasi major potestas, quia major est potestas Dei quam hominum. Dei majestatem per Christum landant angeli, quia Christus cum Patre creavit angelos; angelus enim Græce nuntius interpretatur; angelus nomen est officii non naturæ, quia anauntial, sed naturaliter spiritus es!. Adorant, lætantur angeli de præcone humani generis, et laudant Creatorem suum per duplum et simplum ter. Mors nainque nostra dupla est, id est, animæ et corporis; sed angeli laudant quia simpla morte Christi dupla mors nostra liberata est. Resurrectio vero nostra similiter dupla est anime et corporis; animæ, quando infidelitate ad fidelitatem surgit; corporis, quando de pulvere reparabitur in incorruptionem. Laudant angeli. 366 quia per simplam Christi resurrectionem donabitur nobis dupla resurrect o. Laudant tertio angeli, quia non solum Christi morte nos de morte liberati sumus, sed ejus resurrectione resurgemus in novissimo die. Adorant dominationes, majestatem Dei Patris per Filium laudant et adorant dominationes. Dominationes, ordo angelorum decimus cecidit (53'); et versus est per superbiam in infernum, vel diabolum. Novem autem permanserunt in sanctitate sua; hæc sunt nomina eorum angeli, archangeli, virtutes, principatus, potestates, throni, dominationes, cherubim et seraphim. Istaram duarum virtutum nomina sunt Latina [., Hebræa]. Cherubim plenitudo scientiæ interpretatur; seraphim, incendium. Cætera nomina supradictorum ordinum sunt Latina [add. et Græca], ut angelorum et archangelorum; angeli nuntii, archangeli excelsi nuntii dicuntur. Gregorius autem papa Romanus in homilia sua super lectionem evangelicam (homil. 34) [adde ubi] ait: Erant appropinquantes ad Jesum publicam et peccatores ut audirent illum (Luc. xv, 1), plenissime de prædictis ordinibus exposuit. Nos vero ad propositum ordinem redeamus. Tremunt potestates: De supradictis ordinibus dicit; non ideo dicit quia supradicti ordines corporales sint, sed nostro more dicit, qua tremere ac timere 367 ante dominos nostros solemus [ms., Solebamus, sed ideo dicit tremere ac timere, ut nos intelligamus omnia cœlestia, terrestria et infernalia D ante conspectum divinæ majestatis tremere ac timere. Coeli cælorumque virtutes: Ipsi cœli jussioni divine obediunt, quia se ostendere serenos vel nubilosos non habent potestatem. Cœli cœlorum virtutes sunt supradicti ordinis angelorum, sicut Gregorius in homilia sua super evangelicam lectionem (komil. 1) Erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. xx1, 22), testatur. Ac beata seraphim: De seraphim namque supradictum est. Socia exsultatione concelebrant. Omnes prædicti ordines majestatem Patris per Christum cuncta exsultatione æqualiter concelebrant ; Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur: Cum quibus est bec supplicatio nostra, ut ipse cœlestis Pater per Christum Filium suum, per quem nos gratias agimus, dignetur admittere voces

(55) Quidam eum S. Joanne Damasc. angelos ex infimo tantum ordine cecidisse sentiunt, sed ordinem

C

Canon missæ.

Te igitur, clementissime Pater. Te clare, id est, clementissime later. Clemens dicitur, quasi clara mens, sive abundans, sive clarissimus est mente, et misericordissimus corde Pater. Non ideo eum dicimus clementem et misericordem quod membris corporeis, vel corde, aut mente sit compositus sicut homo, sed ideo clementem et misericordem clamamus, ut illam clamemus clementiam, et misericordiam super nos ab ipso sentiamus, et intelligamus, unde Salvatori gratias debeamus. Per Jesum Christum Filium tuum. Jesus Græce, Latine salvator sive salutaris dicitur. Salvator eo quod salvat populum suum a peccatis corum; ideo salvat a peccalis, quia potestatem habet in terra dimittendi peccata. Saiutaris ideo dicitur, quia salutem noi's dedit, ut si præcepta ejus servamus, vitam æternan: capere valeamus. Filium tuum Dominum nostrum: Filium suum unigenitum, quia ipse est unigenitus ex substantia 370 Patris, nos autem adoptivi filii sumus per ipsum qui unigenitus est, a Patre procedens, Patri coæternus, et ideo per eum Pattem petere debemus, dicentes: Supplices te rogamus et petimus. Supplices, id est, humiles, uti accepta habeas et benedicas hæc dona, hæc munera hæc sancta sacrificia illibata. Dona sunt, quod voluntate dantur, Munera sunt, quæ in aliquo munere vel mercede offeruntur Deo ut peccata dimittantur. Sacrificia sunt, quæ cum orationibus consecrantur. Illibata, id est immaculata et ab omni livore maiitiæ alienata. Tunc doua sunt et sacrificia illibata quanto absque scandalorum maculis sunt offeria, et justo sunt labore acquisita, non ut multi sunt qui dicunt illibata esse non dicata. Lege septem collationes Patrum, et in secunda collatione Theonæ, in nono capitulo invenies quæ sint illibata (CASSIAN., eorum decimum non agnoscunt. Vide S. Thom. 1 p., q. 63.

collat. 22). In primis quæ tibi offerimus, quia pro A quibus offeruntur indicat, in primis offerre debent, hoc est, in una congregatione, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris, toto orbe terrarum. Pro his offerimus in primis ut supradictam congregationem tuam per totum orbem terrarum pacificam, adunatam custodire digneris, una cum famulo illo, hoc est, cum illo qui sedem apestoli Petri tenet; 371 quia Ecclesia in qua Petrus princeps apostolorum sedet, caput est omnium Ecclesiarum ca.holcrum; ideoque Petro dixit Christus: Tu es Pe-trus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meum (Matth. xvi, 18); et propter hoc debemus pro eo orare, quod eidem præest Ecclesiæ. Et antistite nostro, hoc est, pro episcopo nostro in cujus parochia (id est decesi) sumus, pro ipso orare debemus quia ipse est pastor et prædicator noster.

Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et omnium circumstantium. Sacerdos oravit ante pro apostolico et episcopo suo. Si episcopus missam celebraret, pro antistite nostro dicere non debet, quia antistes ipse est; si autem presbyter, dicere debet. Jam oratum est pro senioribus, postea orandum pro populo. Quando sacerdos dicit: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, deprecatur Deum Patrem, ut memorare dignetur omnium et officii missa sive masculorum sive femiDarum advenientium; et quod dicitur circumstantium, ipsi sunt masculi et feminæ qui circumstant. Jam sacerdos oravit pro omnibus qui ad audiendam missam venerunt; tunc demum orat pro his qui oblationes offerunt, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Dicit quod pro laude Dei in primis 372 offerunt, et postea pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibi reddunt vola sua æterno Deo, vivo et vero; ideo offerunt quia vivo et vero Deo omnium fides circumstantiam offerentium cognita est, et nota devotione omnes reddunt vota sua. Vola

dicuntur quæ volenter promittuntur, quia libenter et

volenter Deo vovere et reddere debemus.

Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosa semperque virginis Maria genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum. Communicare, hoc est, memoriam honorabiliter tenere, quod Maria virgo per adventum Spiritus sancti genitrix facta est Filii Dei Jesu Christi Domini nostri qui Deus et homo est, per quem Patri supplicamus, et fidem communicare debemus, et credere quod Spiritu sancto annuntiante Filius Dei natus est ex ea, et virginitas ejus non est violata. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum. Apostolus in nostra lingua dicitur missus, martyr dicitur testis. Apostoli dicuntur quia a Christo missi sunt, martyres dicuntur quia testes sunt Christi qui passus est pro nobis, et ipsi pro Christo.

[ocr errors]

C

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, 373 sed et cuncte familiæ tuæ, quæsumus, Domine, D ut placatus accipias. Sacerdos oblationem suam atque cunctorum qui Domino famulantur, id est, qui Domino serviunt, commendat ut Domino placeat, et ipse nobis propitius sit. Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripias [al., eripi, et in electorum tuorum jubcus grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Pro eo quod sacerdos offert populus debet orare ut sacerdos exaudiatur, ut omnium dies in pace disponantur, et ab æterna damnatione eripiantur, de qua Dominus noster in fine mundi dicturus erit impiis: Ite, maledicti, in ignem æternum, etc. (Matth. xxv, 41), et ad illum gregem electorum suorum per angelos sancios numerari mereamur, cui dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Ibid., 34).

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quæsumus, benedictam, ascriptam, hoc est, assignatam ut sibi placeat, ratam, id est judicatam, ut dignam illam

judicet in conspectu suo offerri; rationabilem, id est, justa ratione plenam facere dignetur, quia tunc est acceptabilis, si recte credentes projusta oratione offerimus; justum est postulare ut illam orat onem vel oblationem quan nos rationabiliter offerimus Pater omnipotens sanctificet. Ut nobis corpus et sanguis 374 fiat dilectissimi Fili tu. Domini nostri Jesu Christi. Patri dilectus est Filius, sicut ipse detestatus est de cœlo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, etc. (Matth.1, 47). Et nos eum diligere debemus quia ipse prior dilexit nos 1 Joan. iv, 10), el passus est pro nobis. Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in cœlum ad te Deum Patrem omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit disc pulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum (Matth. xxv1). Simili modo posteaquam cœna!um est, accipiens et hunc præclarum calicem in sanclas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis dicens : Accipite et bibite ex eo omnes, hic est calix sanguinis mei, Novi Testamenti et æterni, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effandeur in remissionem peccatorum. Hæc quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis (Luc. xxn). Quod intermisimus: Qui pridie quam pateretur, hoc est, pridie quam passas est ipse pro nobis, voluit tradere discipulis suis corporis et sanguinis sui mysterium, ut illi traderent nobis. Quis enim crederet quod panis in carnem potuisset converti, vel vinum in sanguinem, misi ipse Salvator diceret, qui panem et vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit? Facilius est aliquid ex aliquo 375 facere, quam omnia ex nihilo creare. Ipse Salvator voluit corpus humanum suscipere, et hominem Deo conjungere, ut unus fieret Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Ipse voluit per nos panem et vinum offerai sibi, et ipsa divinitus consecrari; et fidelem populum credere unum esse mysterium, quod ipse tradidit discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes (I Cor. x1, 24). Et quando oculos ad cœlum levavit et Patri gratias eg t, nos docuit quod nos Patri semper supplicare debemus, quod ille tam magnum sacramentum per manus nostras perficere dignetur. Et cum diceret: Hæc quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis, jussit nos illius passionis memores esse quanta pro nobis sustinuit. Omni tempore memores esse debemus quando hoc sacramentum celebramus, et ejus misericordiæ, non nostræ bonitati, fiduciam dare.

Unde et memores sumus, Dom'ne, nos servi tui, sed et plebs tua sancia Christi Filii tui Domini nostri. Memores esse nos sacerdotes profitemur, atque plebem memorem esse testamur Christi Filii tui Domini nostri Jesu. Ideo sacerdotes fideliter memores esse debent, quia ipsi missam celebrant et sacrificium offerunt Christi exemplo instructi; et scire debent 376 quid celebrant, quia stuita postulatio est si postulats nescit quid postulat. Plebs tua sancia ideo memor est, quia Christus non solum pro sacerdotibus passus est, sed pro plebe sancta; ideo dicitur et sancta, quia fide ac baptismo Chrisa præcepto sanctificata est. Modo indicat unde memorare debent, id est, tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrec.ionis, sed et in cælos gloriosæ ascensiónis Christi filii Dei. Passionis memores esse debemus, quia pati dignatus est pro nobis; resurrectionis ejus memores esse debemus, quia animæ justæ ab inferis per resurrectionem ejus liberate sunt; gloriosæ ascensionis ejus memores esse debemus, quia corpus humanum quod assumpserat junctum divinitati sine ullius adjutorio, propria majestate portavit in cœlum. Ideo dixit: sine ullius adjutorio, ut intelligatur quod non hominum, nec angelorum, nec ullius creaturæ ascendit in cœlum, sed Patris majestate elevatus est, de qua dixit in Evangelio: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Offerimus præclaræ

« VorigeDoorgaan »