Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

collationem incipendae sunt homilia Quadragesi- A repetitione antiphon Ne forte, subjungit pæ.atas inales.

[ocr errors]

(Sabbato temporum.) Sabbato ad missam, officium Incret oratio. Oratio Populum tuum, ad quam dicatur Flectamus genua, et dicatur sine Dominus vobiscum, cum omnibus sequentibus, excepta ultima ante Epistolam. Lectio, Angelus Domini legatur usque ad illum versum Benedictus es in firmamento; exinde enim tractus incipitur, cujus primum versum dimidium quatuor fratres simul, reliquos 285 bini et bini dicant; chorus vero primum versum ab eo quod dicitur Et laudabilis, accipiat. Tunc post finem cæterorum versuum Hymnum dicite, semper sedendo repetat. Postquam tractus fuerit finitus a prædictis quatuor, primus versus reincipiatur. Hunc tractum in suis nigris cappis laneis canunt, in quo (sicut in suprascripta Dominica descriptum est) vicissim se leant. Dominus vobiscum, oratio Deus, qui tribus pueris, sine Flectamus genua. Epistola Rogamus vos. Tractus Laudate Dominum, in choro alternatim cantetur. Missa ista una collecta tantum finitur.

Dominica tertia Quadragesimæ, ad Completorium antiphona Media vita, psal. Nunc dimittis. In canendo istam antiphonam, cum venitur ad locum, ubi dicitur Sancte Deus, debent omnes ter in profestis diebus prosterni, in dicbus vero festivis tantum inclinari.

Dominica in Passione, ad primas Vesperas, ant. Benedictus, etc. Circumdederunt. Quoniam tribulatio, sine Gloria Patri, iterum Circumdederunt. Notandum quod responsoria tam ad Matutinum quam ad Horas que cum Gloria solent dici, reincipiuntur usque ad Pascha. Quod si festum celebrari contingat, vel missa dicatur quæ 286 non sit de passione, Gloria Patri solito more dicitur.

Dominica in ramis Palmarum. Iu Laudibus ant. Occurrunt turbæ, psal. Benedictus. Hic sciendum quod, dum transit processio beatæ Mariæ per terminos parochiæ nostræ ferendo corpus Domini ad locum deputatum, audito cymbalo ejusdem processionis, debent pulsari duo de majoribus signis in honorem Dominici corporis. Ad Primam mane pulsetur, missa matutinalis intermittitur. In capitulo lectio Cum appropinuassel. Statim post capitulum processio pulsetur. Ad Tertiam pulsetur, postea benedicatur aqua, et solito more asperguntur fratres; deinde dicta oratione: Exaudi nos, Domine, incipit hebdomadarius Tertiam, quæ dum canitur, ipse cum aquæ bajulo more solito aspergit officinas. Post Tertiam statim ordinetur processio, videlicet aqua benedicta, candelabra, et crux discooperta. Omnes debent tam presbyteri parochiales quam alii fratres huic proLessioni interesse. Antiphona Ante sex dies, etc. In intro!tu ecclesiæ beatæ Mariæ. ® Christi Virgo, etc. Inde ingressi chorum ecclesiæ beate Maria more se habeant aliorum. Debet cavere clericus sacristiæ quod singulis canonicis nostris ramos distribuat Benedictos. Dum rami 287 distribuuntur, canitur antipaona Pueri Hebræorum, etc. In reditu processions, ant. Cœperunt omnes. R Dominus Jesus. Item

Cum audisset turba. Cum ad portam civitatis processio venerit fit statio, pueris super portam canentibus Gloria, laus. In introitu civitatis responsorium Ingrediente Domino. † Cumque audisset, tunc iterum debent pulsari duo de majoribus signis. In introitu ecclesiæ Sancti Laudi, responsorium Circumdederunt me, facta in basil.ca s.atione, versus a duobus canitur. Finito responsorio prælatus genua flectendo delatam sibi antiphonam a cantore Ave, rex noster, ter incipiat; tantum dicens Ave, rex noster, conventus per singulas vices, similiter genua flectendo, idem repetat, interim crucifixus paulatim discooperiatur; ad ultimum tota antiphona cantetur. Ad introitum chori, R Collegerunt, versus a tribus de senioribus ad gradus cantetur: Unus autem; interim conventus sedeat. Post versum dicta

B

C

D

Benedictus qui venit, choro respon lente Ho anna in excelsis. Oratio Omnipotens sempiterne. Tunc possunt ministri de suis necessariis providere. Pul-at classico inchoatur Officium Domine, ne longe. Sacerdos et ministri proce 'entes 283 ad altare palmas manibus gestent. Ministri casulis induti sint. Traclus a quatuor cantetur, sient prima Dominica Quadragesime. A passionem Dominus vobiscum propter Dominicam dicatur, sed Gloria tibi, Domine, loco sno taceatur. Credo. Offerenda Improperium, quæ dum canitur primo ministri palmas offerant, deinde prælatus, et reliqui bini et bini ordinate venientes, quas sacrista suscipiat. Propter laborem officii post prandium dormiant; cumque tempus surgendi fuerit, unum de minoribus signis pulsetur, quo audito in claustrum venientes, primo (sicut mos est) manus lavent, deinde pulsata Nona procedant. Hujusmodi meridiana observantia a Pascha usque ad Kalendas Octobris, exceptis diebus jejuniorum in quibus post Nonam comeditur et dormitur, teneatur. Hac die et deinceps usque ad Kalendas Octobris conventus in claustro sedens silentium teneat.

Feria quarta ad missam Passio Domini, sine Dominus vobiscum et sine Gloria tibi, Domine. Appropinquabat dies festus; hora qua diaconus dixerit Velum templi scissum est, cortina cadere permit

tatur.

Ad Vesperas et usque ad missam in crastino signa sicut in Dominicis pulsentur 289 prælatus debet cantare Vesperas. Ad Vesperas antiphona Beatus vir, psal. Nisi Dominus ædificaverit, etc. Capitulum Attende, Domine. Circumdederunt me, quod cantare debent cantores ad gradus in cappis sericis. Hymnus Vexilla regis, ant. Tanto tempore, quam prælatus incipiat, et duo altaria incenset; statim incœpta antiphona, incipiatur Magnificat. Oratio Respice, quæsumus, Domine, quæ tribus diebus sequentibus ad omnes Horas dicatur, præter ad Primam et Completorium. Cantores in cappis sericis dicant Benedicamus Domino. Nota quod quando annuntiatio Domini hac die occurrerit, Vesperæ de festo aguntur. Regula ad prandium hac die legatur. Completorium hujus diei solito more dicitur absque prostratione. Hac die si quid in ecclesia, vel in claustro, vel in cæteris officinis mundandum fuerit, emundetur.

Feria quinta in cœna Domini custos ecclesiæ sollicite provideat ut ea hora ad Matutinum surgatur, quod ante lucem suo modo spatiose nocturnum Otficium compleri valeat. Hac die sicut et in sequentibus duabus, ad Horas fit prostratio. In Matutinis istorum dierum per singulas noctes viginti quatuor candela ante majus altare præparantur, quarum singulæ ad initium cujusque 290 antiphonæ vel responsorii exstinguuntur. In hac quinta feria ad Matutinum pulsato classico, non dicitur Domine, labia mea aperies, neque Deus, in adjutorium meum; Gloria Patri penitus intermittitur; invitatorium quoque non canitur, sed primam antiphonam prælatus incipiat mediocri voce, sic: Zelus domus tuæ. Psalmus Sulvum me fac, qui cum imponitur veniam super for mam omnes petant, sic ad Matutinum, Landes et singulas Horas his tribus diebus faciant. Antiphone et versiculi sine pneumate finiantur. Prælatus legat nonam lectionem. Responsorium nonum Revelabunt, etc., iterum, Revelabunt, interim pulsetur classicum. Finito nono responsorio, non dicatur versus, sed statim antiphona Justificeris, Domine, prælato imponatur, psal. Miserere mei, Deus, ec. Dum psalmus Laudate Dominum de cœlis canitur, lumen à sacrista recondatur, et si quæ sunt per ecclesiam Juminaria exstinguantur; deinde ubi finita antiphona prælatus antiphonam Traditor autem imposuerit, subito illa candela que remanserat exstinguatur, sicque Benedictus, et cætera quæ sequuntur in tenebris dicantur. Pos! Benedictus, finita antiphona

duo fratres in dextra cruce ecclesiæ primo incipiant A Finita 294 ergo Sexta, in capitulum coadunentur Kyrie, eleison, quibus 291 alii duo in sinistra cruce similiter Kyrie, eleison respondeant; deinde duobus prioribus iterum Kyrie, eleison repetentibus, duo de majoribus ad gradus a cantore præmuniti subinferant Domine, miserere; chorus subjungat Christus Dominus factus est. Quo andito, illi qui in sinistra cruce sunt, Christe, eleison dicant, duo ad gradus. ỳ Qui passurus advenisti. Illi de dextra cruce: Christe, eleison, duo ad gradus. ỳ Qui discipulos. Illi de suistra: Christe, eleison, duo ad gradus. Agnus innocens Dicto versu, ilii iidem ad gradus incipiant Domine, miserere. Chorus: Christus Dominus factus est. Kerum illi de dextra cruce : Kyrie, eleison. Illi de sinistra: Kyrie, eleison, iterum in dextra : Kyrie, eleison. Ad gradus Domine, miserere. Chorus: Christus Dominus. His ita finitis, mox ut prælatus Mortem autem crucis pronuntiaverit, super formas se prosternent. Pater noster, cum precibus et psalmo Miserere mei, Deus, et oratione Respice, quæsumus, unusquis- B que per se tical Amen. Postea prælato sonitum dante lumen proferatur. Accensis laternis, dormitorum petatur. Mane surgentes fratres solito more usque ad Primam se habeant, excepto quod missas familiares non dicant.

Pulsata Prima, Pater noster prostrati præmittant, 292 et sine Deus, in adjutorium, et hymno, hebdomadario incipiente antiphonam Justificeris, psal. Deus, in nomine. Beati immaculati, Re ribue, sine Quicunque vult, submissius solito canant. Quibus dictis, statim responsorium Unus ex discipulis, ille cui cura canendi responsoria super Horas commissa esi, incipiat, et versum canal, responsorium reincipiat subjungens versum Christus factus est. Quo facto prostrati, unusquisque per se sub silentio solitas preces usque confessionem dicat, confessio in audientia fiat, deinde preces quæ sequuntur, et Miserere mei, Deus, cum solita oratione Domine, sancte Pater, sub silentio finiantur. Sicque facto signo surgant, capitulum intrent, ubi pronuntiato kalendario, Isti sancti et omnes alii, sub silentio ab unoquoque dicatur; quo dieto, innuente præalto, lectio Convenientibus vobis in unum sine Jube Domne, et sine Tu autem, legatur, statimque tabula recitetur. Defuncti si fuerint pronuntientur, illisque absolutis, dicto Benedicile, primo, sicut mos est, de ordine tractetur, dende quæ agenda sunt usque ad crastinum capitulum ordinentur. In fine capituli excant nihil dicentes, et per istud tempus ex toto in claustro et in aliis oflicinis plus solito silentium observent.

293 Post capitulum indicet prælatus præposito et cleemosynario quot pauperes ad Mandatum assumi debeant; qui ante Tertiam masculi et integri corporis, ne infirmis fratribus molestiam inferant, to eligantur quot in monasterio fratres sani et infirmi habentur, et quot eodem anno obierunt; quatuor etiam ad prælatum, et alii tot quot ipse pro familiaribus loci in Mandato habere judicaverit, adducantur. Horæ hujus dici et duorum sequentium simili modo, quo supra dictum est de Prima, cantentur eum precibus: Ego dixi, Domine, et oratione : Respice, quæsumus, hac tamen die paulo altius quam in duobus sequentibus dicuntur. Post Tertiam dicatur missa ad crucifixum infirmis fratribus, et familiæ, et pauperibus, qui ad Mandatum electi [add., sunt]. Finita vero missa, eleemosynarius ducat pauperes ad locum ubi aqua calida pedes lavent; dum vero Sexta canitur ipse et præpositus introducant eos in claustrum, faciantque sedere in parte claustri juxta ecclesiam hoc modo: Quatuor pauperes prælati in medio faciant sedere, juxta quos hinc et inde alios collocent, omnia etiam, quæ ad Mandatum sunt necessaria, videlicet aqua calida, bacinia, lintea ad tergendas matius et pedes pauperum præparentur. (0) Præbenda est victus necessarius.

(51) Canonici S. Laudi ab archiepiscopo absoluPATROL. CXLVII.

D

fratres, ubi cappas deponentes, præeunte prælato sequuntur bini et bini; quo ante suos pauperes consistente dexter chorus ad dextram ejus transeat, sinister remaneat ad sinistram. Tunc omnibus per ordinem ante pauperes suos astantibus, et ad illos conversis, prælatus ad instar Domini Jesu accinctó linteo præcingat se, et dicat preces : Adjutorium nostrum in nomine Domini, Ostende nobis, Domine; Domine, exaudi orationem ; Dominus vobiscum. Oratio : Actiones nostras. Postea cantor incipiat antiphonam Dominus Jesus. Interim prælatus humiliter et devote primo suis pauperibus pedes lavet, linteo tergat, capillis etiam ad exemplum illius mulieris detergat et osculetur, cui senior qui ad dexteram ejus est de bacinis serviat. Nullus, excepto prælato, linteo se præcingat, sed camerarius ex una parte omnibus lintea ministret, qui etiam uni de fratribus injungat ut similiter ex altera parte faciat. Dum hæc aguntur, semper antiphona Dominus Jesus, per singulos verSus psalmi Beati immaculati, repetatur. Lotis pedibus omnium, rursum prælatus suis pauperibus aquam manibus tribuat; eleemosynarius quater quatuor nummos, quos illis offerat. ministret. Quibus et manus 295 offerens osculetur, debinc ex utra que parte singuli eis quibus pedes laverunt aquam manibus tribuant, supradictum scilicet ordinem observantes, ut inferiores a superioribus bacinia recipiant. Camerarius cum collegà suo, sicut lintea, ita manutergia tam prælato quam fratribus omnibus subministret; eleemosynarius vero singulis duos mummos pauperibus tribuendos ministret, quos omnibus pauperibus, quibus aquam ministraverunt, similiter manus osculando offerant. Peracto tandem hoc sancto et piis mentibus devoto obsequio, cantuque terminato, inclinati dicant ter Kyrie eleison, Pater noster; prælatus dicat Et ne nos, preces Tu mandasti. Tu lavisti pedes discipulorum. Domine, exaudi orationem. Dominus vobiscum. Oratio Adesto, Domine; deinde ad lavatorium manus abluant, resumptisque cappis, facto parvo intervallo de suis necessitatibus sibi provideant. Pauperes ducantur ad eleemosynariam, ubi data unicuique præbenda (50*) in eorum arbitrio relinquitur vel ibi comedere, vel secum deportare. Dam vero Nona cantatur, prælatus cum ministris honorifice induatur. Antequam hora finiatur, secretarius unum de majoribus signis, ter modicum pulset. Archiepiscopus (51) vel episcopus loco ejus eo die 296 absolutionem solitus est fratribus impendere; quos si forte contigerit non adesse, dictis septem psalmis absque Gloria Patri, sicut factum est in capite jejunii, prælatus eos alsolvat; facta autem absolutione, omnia signa productius solto in classicum pulsentur, sicque chorda usque in Sabbato s ncto religentur. Missa solemniter et devotissime celebretur. Officium Nos autem gloriari, cantores hebdomadarii in cappis chorum regant. Oratio Deus, a quo Judas, sine Flectamus genua. Epistola Con en entibus vobis. Graduale Chris'us factus est. Versus Propter quod, iterum Christus. Evangelium cum candelabris et incenso Ante diem festum paschæ. Credo dicitur, praefatio non dicitur (51). Diaconus tot hostias ponat ad sacrandum quot hodie et crastino sufticiant ad communicandum. His quatuor diebus nullus se, nisi rationabili causa, a communione debet subtrahere. Communicantes. Hanc. Qui pridie. sicut in missali reperiuntur, ita dicantur; Agnus Dei canitur, sed pax non datur. Communicatis omnibus, cantata communione. Dominus Jesus; prælatus ad altare antiphonam Calicem imponat, qui, dum psalmi vespertinales in choro cantantur, cum suis ministris ipsos psalmos dicens, hostias in crastinum reservandas 297 in corporalibus componat, ponenstionem accipiebant in die con Domini.

(51) Scilicet propria de cruce, sed communis.
6

que corporalia plicata super calicem diacono portanda A
tradat, quo illa cum magna diligentia portante,
præcedente processione cum qua ad altare venerat,
ac prælato subsequente vadant ad locum ad hoc
decenter præparatum, in quo idem prælatus corpus
Domini a diacono susceptum cante et honeste re-
ponat, incensato loco ante repositionem et post, ubi
quandiu corpus Dominicum manserit lumen con-
tinue ardeat. Hoc expleto, ad altare redeant. Primus
psalmus Credidi propter, etc.; cantata antiphona,
statim prælatus ad altare incipiat antiphonam Cœ-
nantibus autem; psal. Magnificat, antiphona sine
pneumate finiatur; prælatus vero statim subjungat
Dominus vobiscum et orationem, diaconus Benedi-
camus Domino.

Post missam conventus in choro sedeat exspectans donec prælatus, depositis quibus indutus erat vestimentis, alba viliori reinduatur, interim altaria nudentur. Præcedente autem prælato ad lavanda altaria, subpriore et secretario aquam et vinum præferentibus cum ante majus aliare venerint, prælatus dicat Adjutorium nostrum in nomine Do mini. Domine, exaudi orationem. Dominus vobiscum, oratio Actiones nostras. Tunc 298 debet incipi in choro responsorium Circumdederunt me, postea de responsoriis nocturnis, quantum opus fuerit, donec omnia altaria laventur; prælatus vero, postquam altare quodlibet aqua abluerit, vinum infundat super illud in modum crucis, dicens orationem illius sancti cujus est altare. Omnibus altaribus ita ablutis, prælatus redeat ante majus altare, et dicat versum Christus factus est. Oratio Respice, quæsumus, Domine. Depositis igitur a prælato ecclesiasticis indumentis, et conventu a suis necessariis reverso, post modicum temporis subprior ad ostium refectorii cum instrumento sibi a cantore præparato faciat sonitum ad refectionem, neque enim hodie et in crastino ad refectionem pulsatur cymbalum vel campana. Tunc ingressi refectorium, et stantes in ordine suo, dato signo a prælato sine tintinnabulo dicatur Benedicite. Edent pauperes, sine Gloria Patri, et sine Kyrie, eleison. Pater noster tacite dicant, dicatque sacerdos hebdomadarius humili voce Oremus, Benedic, Domine, etc., et responso Amen, lectio sine benedictione incipiatur, et sine Tu autem finiatur. Finita cœna, dato signo a prælato dicant y Memoriam fecit, sine Gloria, et sacerdos Agimus tibi gratias, sicque cantando 299 psalmum Miserere mei, Deus, ad ecclesiam pergant; quo finito, sine Gloria, Kyrie, eleison, Pater noster et preces tacite dicant, et sic egrediantur.

Post hæc dum servitores comedunt, præparentur omnia ad Mandatum fratrum. In capitulo ornetur lectricum ubi legendum est Evangeliuin, similiter in refectorio aliud lectricum ante ultimum gradum ponatur; super gradus etiam cathedra in qua prælatus sedeat convenienter apletur. Ablutis itaque fratrum in infirmaria pedibus, et omnibus paralis ut hoc sanctum officium spatiose et devote, ut dignum est, possit impleri, postquam servitores refecerint, mature ad Mandatum a cantore tabula feriatur; et cum omnes in capitulum convenerint, prælatus, vel si dees!, ille qui vices ejus tenuerit, ad exemplum Domini surgat, et ponat vestimenta sua, et accepto linteo præcingat se, mittat aquam in pelvim ante ostium capituli, veniensque in capitulum cum sacerdote hebdomadario, qui ei aquam debet ministrare, ante gradus preces dicat et orationem sicut in Mandato pauperum. Deinde subpriori in sede ipsius prioris sedenti primo pedes abluat, tergat et osculetur, deinde erga cæteros, prout ordo exigit, a dextro choro incipiens, humilitatis 300 exhibeat implementum; unusquisque autem fratrum, statim ut ita lotus fuerit, prosternatur, et terram humiliter osculetur. Interim cantentur antiphonæ, cantore incipiente antiphonam Mandatum novum, etc. Postquam vero omnium pedes loti

fuerint, prælato ad sedem suam reverso, subprior præcinctus linteo pedes ejus et fratris qui ei ministraverit, serviente sibi heb lomadario minoris missæ, abluat, tergat et osculetur; quo facto, rursum prælatus accipiat bacinia, et adjutore suo manutergium ministrante, omnibus per ordinem, sicut pedibus, sic lavandis manibus aquam fundat, et osculetur; idem officium subprior cum suo adjutore prælato et socio suo persolvat. Diaconus lecturus Dominicum sermonem, et cæteri qui ei servituri sunt competenti hora ad præparandum se prius lotis pedibus exeant, induatur dalmatica, subdiaconus tunica, ceroferarii in supelliciis; jamque finito mandato cum Kyrie, eleison; et solutis [f, solitis] precibus, et oratione Adesto, Domine. procedant illi de vestiario, quibus ingredientibus capitulum assurgat conventus. Tunc diaconus, accedens cum processione sua ad prælatum, ex more ei incensum offerat, et benedictionem accipiat, qua accepta ad lectricum sermonem 301 Domini in cœna ad discipulos habitum in modum lectionis legat, ita incipiens: Ante diem festum Pasche, conventu stante donec primum versum finiat. Sedentibus vero omnibus, stent hinc et inde ceroferarii cum thuriferario, postea cum diaconus dixerit Surgite, eamus hinc, præcedente processione omnes in refectorium eant, ubi dato signo a prælato dicant Benedicite, et prælatus, Potum charitatis benedicat dextera Dei Patris, subjunga'. Tunc incipiat diaconus Ego sum vitis vera, etc. Tunc subpriore in loco prioris sedente, cæteris quoque in suis locis sedentibus, prælatus a subpriore incipiens, singulis manus osculans potum charitatis offerat, quem refectorarius cum alio fratre scyphis potum infundens, praecedat, post omnes ipsis etiam qui sibi ministrant potum prælatus porrigat, deinde sedenti ipsi in sede sua subprior simili modo de potu servial, nullus vero bibere præsumat donec a prælato accipiat; lecto autem de Sermone, quantum prælato visum fuerit, ipso innuente diaconus sine Tu autem C finem faciat; sicque dato signo a mensis surgentes, dicto a prælato versu Benedictus Deus in donis suis, pracedentibus ministris ad ecclesiam pergant, et Completorium dicant. Interim diaconus et cæteri 302 ministri plicatis vestibus in refectorium bibituri simul pergant, simulque ecclesiam reversi Completorium dicant, et ad conventum redeant. Ad Completorium dictis simul psalmis Cum invocarem; In te, Domine, speravi; Quilhabitat; Ecce nunc ; Nunc dimittas, cum antiphona Oblatus est, et cantato responsorio Judas mercator pessimus, adjuncto versiculo Christus factus est pro nobis, prostra:i dicant Kyrie, eleison in silentio, Pater noster et Credo, cum solitis precibus usque ad confessionem. Confessio tantum in audientia fiat. Miserere. Oratio Illumina, quæsumus, Domine, et ita dicta trina oratione, surgentes, et aqua benedicta aspersi dormitorium petant.

D

Feria sexta, hæc tabula in cera in capitulo recite

[blocks in formation]

eam omnibus repræsentent cantantes : Popule meus, quibus duo levite in casulis stantes inter chorum et altare: Agios, ter veniam petentes, respondeant; ad quæ chorus similiter ter genua flectens, Sanctus, sanctus, sanctus subjungal. Prædicti sacerdotes circa finem responsionis chori paululum progredientes, tacente choro, alium versum dicant Quia eduxi te, quibus levitæ Agios, et chorus Sanctus, respondeant. Iterum sa: erdotes aliquantulum procelentes tertium versum canant Quid ultra debui; levite Agios, et chorus Sanctus, respondeant. Tunc sacerdotes tantum 307 progressi, ut jam loco, quo crux adoranda est, assistant, crucem subito discooperientes, incipiant antiphonam Ecce lignum crucis, ad quam omnes conversi, mox ut crucifixum Dominum extensis brachiis, ad exemplum reconciliationis suæ nos invitantem conspexerint, et fons ille pietatis manans de latere pendentis Domini, patens in ablutionem peccatoris et menstruatæ, intuentium oculis occurrerit, quantæ devotionis affectu erga tantum beneficium accendantur, ostendant, terræ siquidem quoties ipsa antiphona incipitur se prosternentes adorent Dominum, ipsam terra: oseulantes. In fine quoque antiphonæ cum dixerint Venite, adoremus, genua flectant; ipsa vero antiphona ter abil is qui crucem tenent reincipiatur, qua primo cantata subjungatur primus versus psalmi Beati immaculati, secundo alius qui sequitur; tertio præcantata, statim in choro antiphonam Crucem tuam incipiant, ad quam et quoties incipitur in terram se prosternant, quæ etiam ter dicatur cum tribus versibus psalmi Deus misereatur nostri. Postea a duobus in albis ad gradus chori incipiatur,' Crux fidelis, et dicantur versus hymni Pange lingua, quandiu crux adoratur, choro per singulos versus repetente 308 Crux fidelis. Prælatus, cum primo discooperta cruce Ecce lignum incipitur, statim accedens toto corpore ante ipsam crucem se prosternat, et solus, ut sibi placuerit, in libro, vel sine libro, orationem suam, brevem tamen faciat; cæteri vero omnes cum ante crucifixum Dominum bini et bini similiter toto corpore prostrati jacuerint, sine libro, sed ex intima cordis intentione, prout ipse quem adorant inspiraverit, suam orationem compleant compendiose. Cum prælato quando adorabit subdiaconus prope eum jaceat coadorans. Cumque ipse surrexerit, osculata cruce, tunc ipse subdiaconus accedat. Interim illi qui Agios dixerunt depositis casulis, in locum sacerdotum qui crucem adhuc tenent succedant, ipsique sacerdotes postquam, adoraverint, iterum crucem teneant, et tunc diaconi adorent, post quos ab utroque choro bini et bini, a majoribus incipientes, ordinate et cum magna reverentia adorare veniant. Jam vero cum ad osculandos crucifixi Domini pedes accedunt, et ille fixuræ clavorum illeque sanguinis rivulus, quibus oscula imprimuntur ad memoriam redeunt, quid amoris, quidve dulcedinis intentæ menti conferre debeant, cogitandum est potius quam dicendum. 309 Prælatus postquam adoraverit non in chorum releat, sed quandiu crux adoratur, vel ad altare orans, vel ubi sibi melius videbitur, sedeat. Postquam omnes adoraverint, si populus adest qui adorare debeat, deferatur crux in alium locum, quæ si per chorum portatur, flectant omnes genua, non simul, sed si ui ante singulos transierit; si vero populus in adorando moram fecerit, afferat secretarius aliam crucem, quam accipiant illi, qui Popule meus dixerunt et levantes incipiant antiphonam Super omnia ligna, sicque in eminenti loco reponant, onines vero flexis genibus adorantes antiphonam finiant. His peractis, prælatus ac ministri resumptig stolis et manipulis, solo prælato calceato et casula induto, cum thuriferario et ceroferariis pergant ad

mitorii ad excitandos fratres sonitum suum fa- A tes, juxta idem altare a dextris stantes coopertam cial hora competenti. Matutine eodem modo quo supra dictum est in cœna Domini dicuntur. Hac die postquam fratres mane surrexerint nudis pedibus, donec Officium compleatur, maneant nisi jussu, prælati pro nimia frigoris asperitate se calceent, quod quando evenerit, Officio tantum erunt [leg. intererant] discalceati. Ipsa die singuli simul totum ex ordine psalterium in claustro dicant. Capitulum usque ad Benedicite, sicut hesterna die agatur, in quo lectio legatur Festinemus ingredi (Hebr. IV), recitata vero tabula et dicto Benedicite, statim consuetudines que ad Officium pertinent legantur. Quibus lectis, si non fuerit magna necessitas loquendi, innuente prelato exeant nihil dicentes; si autem causa aliqua existat que differri non debeat, 304 quam compendiosius tractetur; nulla enim hora hujus diei fuit vacua a passione Domini, unde et nobis per singulas Horas hæc de illo meditandi materia debet esse, ut, quomodo sputa, próbra, colaphos, alapas, spineam co- B ronam, flagella, crucem, clavos, fel, acetum, mortem, lanceamque pertulerit, jugiter recordemur, et tota hac die in his assidue meditemur. Horæ, Tertia, Sexta et Nona, non ut a quibusdam continuatim, sed ut pridie divisim dicantur, et eodem molo finiantur (52). Quando autem propter nimium frigus per totam hanc diem oportuerit fratres calceatos existere, tunc tamen quià (ut dictum est) Oilicio nudis pedibus debent interesse, finita Nona statim in dormitorium calceamenta deponere pergant, statimque ad ecclesiam redeant. Cantata Nona, conventu in choro exspectante, ministri alaris revestiri accelerent. Ministri, sicut in privatis diebus, exceptis casulis induantur, prælatus vero albis vestibus non paratis se induat, et casula purpurea, si eam habet; si non, una de mediocribus induatur; qui cum finita Hora nudis pedibus, diacono et subdiacono tantum sine candelabris præcedentibus, similiter nudis pedibus ad altare venerit, non modo confessionem faciat, sed dicto tan- C tum: 305 Pater noster, et signans se, mox lectore incipiente primam lectionem, sessum eat. Altare tantum uno linteamine sit coopertum, candele non accendantur circa illud, utraque lectio sine titulo legatur, prima lectio sic incipiatur in saperlicio inter chorum et altare, Hæc dicit Dominus: In tribulatione sua, qua finita, tractus Domine, audivi, a duobus ad gradus cantetur, choro per singulos versus repetente Consideravi opera tua. Post tractum dicatur oratio Deus a quo ei Judas, ad quam dicatur Flectamus genua. Post orationem legat subdiaconns secundam lectionem, non ut Epistolam, sed in modum lectionis, ita incipiens: Dixit Dominus ad Moysen, qua lecta, tractus Eripe me a duobus et choro alternatim cantetur; omnes vero qui legunt vel cantant, vel ad altare de candelabris serviunt, solis superliciis vel albis induantur, sed nullas hodie alba parata debet inqui. In passione cum dixerit diaconus: Partii sunt vestimenta mea, sint ju.ta p altare illi duo qui ultimum tractum dixeruat, unus hine et alius inde, qui trahant ad se duo lintea, quæ ante Officiam ad hoc idem ibi fuerant posita. Fita autem passione, incipiat prælatus solemnes orationes; et cum in omnibus Fleciumus genua diaconus 306 dixerit, in ea tantum, quæ pro perfidis Judæis ht, non dicat, nam quia ipsi Redemptori nostro genu irridendo in passione fl. xerunt, Ecclesia, illorum exhorrescens facinu, pro illis tantum in oratione genua non flectit: Oremus, dilecussimi, Deum, etc. Circa finem harum orationum, secretarius ante majus altare ubi crux adoranda est, tapetum extendat et desuper linteamen; orationibus vero finitis, prælatus et ministri depositis in vestiario casula, stolis, et manipulis, in chorum veniant in albis, stetque ipse prælatus ultimus. Tune duo sacerdotes in albis depost altare crucem præparatam accipien(52) Mos persolvendi horas canonicas consequenter et indivisim improbatur.

B

locum ubi pridie corpus Domini posuerunt, ibique A
incensato eo prælatus illud tradat diacono repor-
tandum, interim secretarius aliud linteamen super
altare extendat; cumque altari appropinquaverint,
adorent omnes flexis genibus corpus Domini, quod
prælatus a diacono recipiens super altare consueto
more componat. Tunc in praesentia ejus diaconus in
calice vinum et aquam mittat, quæ postquam in-
censaverit, ablutis manibus, et facta 310 confes-
sione cum ministris, mediocri voce incipiat Oremus,
Præceptis slutaribus, et finiat Pater noster, choro
respondente Sed libera nos; postea dicat solito more
Libera nos, quæsumus, Domine, et cum dixerit Per
omnia sæcula sæculorum, et responsum fuerit Amen;
Pax Domini non dicat, nec pacis osculum porrigat,
sed sumat de sancto, et ponat in calice nihil dicens,
sicque se et cæteros cum silentio communicet;
sanctificatur enim vinum non consecratum, per cor-
pus Domini immissum. Quod in memoriam sepulturæ
ejus, corpus Dominicum a quinta feria reservatum a
fidelibus sexta feria sumitur, hoc designat, quia a
fidelibus Dominus ea die est sepultus. Nec reservatur
sanguis eo quod ab infidelibus est effusus. Innocen-
tius propterea dicit hac dic sacramenta non cele-
brari, ita: Neque enim decet (inquit) ut ea die Veri-
tas a fidelibus in sacramento immoletur qua pro se ab
infidelibus dignata est immolari. Postquam vero
omnes communicaverint, incipiatur in choro anti-
phona Calicem salutaris, et cum aliis, quæ pridie
dicta sunt, antiphonis et psalmis, suaviter, sicut
cæteræ Horæ vesperæ cum capitularibus, precibus,
et psalmo Miserere mei, Deus, finiantur. Oratio
Respice, quæsumus, etc., quisque per se finiat. Præ-
Fatus 311 cum ministris, compositis quæ circa
altare componenda sunt Vesperas cantando in
vestiarium redeat. Post Vesperas omnes egressi ab
ecclesia, ablutis pedibus se calceent; deinde post
parvum intervallum percussa tabula refectorium
ingressi, ante cœnam et post, ut pridie, cuncta
compleant. In meusa non nisi panis et aqua, et
herbæ crudæ apponantur; cibi enim fratrum, sicut
aliis diebus, coquantur, et de coquina ad eleemosy-
nam portentur; solitus quo que cibus [leg., potus]
pauperibus detur. De infirmioribus fratribus qui in
conventu sunt præpositus sollicitus sit. Quia vero
Officium in crastino solito tardius agendum est,
propter laborem post collationem in refectorio po-
iuni chari atis omnes accipiant. Ad collationem le
gatur sermo sancti Joannis Constantinopolitani,
scilicet: Hodierna die Dominus noster pependit.

Completorium, ut pridie, finiatur. Hac autem nocle meditandi de Cliristo sit materia; ejus, post tanta que pertulit, requies in sepulero, ac per illius descensum ad inferos ineffabile illud magnumque gaudium miserorum tandiu præstolatum, tamque subito præsentatum, quos captivato mortis imperio secum ab inferis Christus eduxit, ut, dum per ista meditando mens 312 ducitur, in pace in idipsum dormiat et requiescat (Psal. 1v).

Sabbato sancto Pasche, cuneta quæ supra dicta sunt de Officio noctis et diei usque ad Officium missæ eodem ordine compleantur. Ad Matutinum, in primo nocturno antiphona In pace in idipsum, etc. In Laudibus, ant. O mors, etc. Kyrie, eleison, eodem modo quo pridie.

Summo mane ornetur tota ecclesia, capitulum sicut in coena Domini teneatur, lectio Christus assistens pontifex. Post capitulum statim fratres radantur, ut scilicet pro gaudio tantæ solemnitatis ad Officium omnes rasi inveniantur, et in lectis interim singulorum munda et nova mutatoria ponantur a camerario. Post Sextam lectiones prævideantur, altaria cooperiantur; et festivo modo ad Ostendendam tam inefabilis gaudii solemnitatem intrinsecus et extrinsecus dignissime cuncta ador nentur, ita ut præcipue apparatus mentis in tanta resurrectionis gloria non negligatur.

Post Nonam eant omnes fratres in dormitorium, cappas deponant, ac munda supeliicia cum caputiis, si opus fuerit, omnes induant; decet namque ut in reparationis suæ solemniis ad instar angelorum, qui festivitatis hujus gaudia in albis vestibus 313 nuntiarunt, ipsi quoque et mente et veste candidi appareant; ministri quoque altaris induantur cultioribus indumentis, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica, tres in supelliciis ad aquam, crucem, et thuribulum ad processionem deportanda. Prælatus etiam pretiosis ornetur indumentis; omnibus honeste præparatis, facto sonitu, conventus in chorum veniat, tunc ordinata processione ante altare ad locum ubi novus ignis benedicendus est ordinate procedant hoc modo: ante omnes secretarius cum hasta cui cereus infixus sit, in quo ignem reportaturus est, incedat; post quem aquæ bajulus, deinde qui crucem portat, quem sequitur thuriferarius, quem diaconus et subdiaconus subsequuntur; deinde conventus, prælato ultimo cappa serica induto. Cumque ad ignem pervenerit, omnibus in ordine stantibus, accedat prælatus et ignem benedicat, aqua benedicta eum aspergens. Tunc thuribulum de carbonibus novi ignis impleatur, et a secretario cereus in hasta accendatur; in laterna quoque candela, unde cereus, si forte exstinctus fuerit, reaccendatur; in omnibus quoque officinis, exstinclo veteri igne, novus ab aliquibus deportetur : tunc a cantore antiphona Cum rex gloriæ, incipiatur. Conventus vero in 314 chorum processione redeat, eamdem antiphonam percantando, qua cantata incensum a prælato benedicatur hoc modo: Veniat, omnipotens Deus, etc. (Benedictio cerei paschalis). Interim subdiaconus in choro ultimus assistat, prælatus etiam in sede sua sit, diaconus vero statim ad consecrationem cerei accedat hoc modo : Exsultet jam angelica. Omnibus vero astantibus, et ad tanti luminis consecrationem intentis, com diaconus dixerit Suscipe, sancte Pater, sit paratus thuCriferarius qui ipsi diacono incensum offerat, quod ille in thuribulo ponens cereum tantum incenset, ante Officium enim a secretario quinque grana incensi in modum crucis in ipso cerco debent esse infixa. Thuriferarius post incensatum cereum, donec idem consecratus sit, ibidem cum thuribulo fumigante consistat; rursum cum diaconus dixerit In honore Dei rutilans ignis, secretarius cereum de novo igne accendat; et cum adjunxerit Qui licet sit divisus in partes, accendal etiam duos cereos ex utraque parte magni cerei in candelabris infixos. Cereus usque in crastinum post Completorium non exstinguatur, qui etiam per totam hebdomadam ad majorem missam et Vesperas accendatur. Peracta consecratione cerei, prælato et ministris in vestiarium revertentibus, statim prima lectio incipiatur 315 In principio fecit Deus, tunc exstinguantur duo cerei in candelabris usque ad missam. Tunc et prælatus indutus una de mediocribus planetis, cum diacono et subdiacono tantum dalmatica et tunica exutis ad altare procedens, non modo confessionem dicat, sel præmisso: Pater nos er, et osculato altari, cum suis ministris sedeat. Primam lectionem subprior legat, cæteras alii sicut sunt in ordine primi, etc. His ita peractis, prima litania ad gradus a pueris, si adsunt; si non adsunt, a tribus de minoribus de conventu incipiatur; hæc litania in choro finiatur; prælatus vero incœpta litania cum ministris in vestiarum secedat, deponensque casulam, et cappam induens in chorum ad sedem suam veniat. Finita prima litania, tres alii fratres secundam litaniam incipiant. Cum autem pronuntiabunt Sancte Joannes Baptista, jam ordinata processione ad fontes cum magna veneratione procedant, procedentibus per ordinem, primo illo qui crucem portat, deinde ceroferariis, post illo qui fert cereum ad consecrandos fontes præparatum, subdiacono quoque cum libro, et diacono cum chrismatorio, ac deinde illis, qui

D

« VorigeDoorgaan »