Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

VITA SANCTI SECUNDINI

EPISCOPI TROJANI,

AUCTORE GUAIFERIO MONACHO CASINENSI.

(UGHELLI, Italia sacra, I, 1336, ex cod. ms. Casinensi.)

MONITUM.

S. Secundinus Acæ in Apulia, hodie Troja cujus corpus, cum novæ basilica foderetur fundamentum, cum inscriptione, non sine magna populi lætitia, repertum est. Cujus inventionis Historia Romæ in bibliotheca Vallicellana asservatur. Ejus dies festus celebratur x1 Februarii. Acæ apud Plinium lib. 1, cap. 11, pop. Ecanos memor. Escæ, seu Escæ apud Anton. Aug. in Itin. Æcana posteris (quod potius adjectivum est) nunc Troja [et ideo Trojana. E. P.] civitas episcopalis Apuliæ Dauniæ, loco editiore constructa, Luceria, et Bovino ad vi M. P. vicina, Benevento metrop. ad xxx, a Neapoli duplo remotior. Tempus quo Secundinus floruerit adhuc mihi incomperium.

INCIPIT PROLOGUS

AD STEPHANUM TROJANUM EPISCOPUM.

De bono dilectionis et obedientiæ, frater et co- A cum et illi obedientiam, tibi debeam charitatem.

episcope S., cum ex illa opaca et condensa lapidearum descriptione Tabularum, tum Evangelii sermone perlucido et patulo, regula nobis norma et disciplina porrigitur. Placuit enim ipsi summo Opifici, et incomprehensibili Deo qui omnem mundum regit, prius instrumenta hujusmodi sub Moysi velata facie quodam sacramento signare, quibus in se gentibus credituris, post incarnati Verbi mysterium, evidentissimæ pietatis patrocinio potissimum patrocinaretur. Nihil est autem quod in terris ei fiat acceptius quam cœtus hominum, unda sacri baptismatis mystica quidem spirituque sociati, his rebus operam, his laborem, his denique diligentiam suam locantes.

Aggrediar ergo animæ tuæ diu desideratum opus, nec formidabit dura, difficilia, quæ sustinet omnia, charitas. Erit profecto tantæ rei maximum emolumentum Casini etiam secreta secessus facies, ubi pro venerabili fundatore quietis, diuturnitas pacis sacrum otium confirmavit. Antiquitas etiam refert et illum Varronem, tot sæculis celebratum, hujus ædis auctorem fuisse, qui, M. Tullio judice, Romanorum alios religione, alios rerum gestarum memoria, omnes autem litterarum scientia vicerit. Id mea quoque intererit. Veniam et ad Trojam, cujus nomine gloriaris. Istam ad undam frigidi Simoentis, perlustrabo oculis famosissimam Tenedon, ascendam ad illas, omnium doctrinarum inventrices,

Notarat enim et hoc columna nubis et ignis, illa B Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa Israelitica secta. Jubemur ex toto corde Deum diligere, jubemur proximos admonere, parentibus obedire. Magisteria sunt ista divina, et quædam propria in utrisque Tabulis Dei digito designata. Sunt et hæc fundamenta ædificandæ spei, firmamenta corroborandæ fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, præsidia obtinendæ salutis. Ex hujusmodi nempe origine torrente prophetarum et legis emanante procedit, et ille sermo brevissimus irrigans omnia, rivulus fidei quæ per dilectionem operatur. Sed cur ista præmiserim scias licet. Quæsiisti a me per Casinensem abbatem, quem ego causa honoris Desiderium nomino, virum inter bonos antistites opera et religione laudatum et moribus comprobatum, ut si quid mihi otii posset sua amicitia suadere, ad scribendum potissimum Historiam confessoris Secundini conferrem. Faciam rem mihi difficilem, sed causam facilem agam; neque illi hortanti deero, nec tibi roganti,

C

est et perfecta; quæram ostiatim platanum, quæ ad opacandum patulis est diffusa ramusculis, cujus umbram secutus est Socrates; mutuabor ab illo rationem dicendi, constructionem,verborum, leporem, dulcedinem, venustatem, ut etiam ego ab urbanitate non excidam, et rerum cognitione florescat historia et redundet oratio. Est enim Historia testis temporum, lux veritatis, vita memoriæ, magistra vitæ, nuntia vestutalis (Cic. Orat. 11, 9); quæ perennibus titulis Oratoris voce commendatur. Contra plerique, pro amplissimis eloquentiæ propositis laudibus ad gloriam adispicendam nudi veniunt et inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati, ut is qui hanc eamdem quam in manus habemus Histo riam, postquam attigit, incommodavit penitus et turbavit. Mihi vero dum scribens aliquid ista recogito, magis venit in mentem vituperationis quam laudis. Constat enim quia, si eleganti eloquentiæ gloria, ineptæ potius ignominia debeatur,

Tu ergo, frater mihi in Christo charissime, lo- A scendimus, studia animumque revocemus. cantem felici vineze operam orationibus juva, utque hanc Secundinus sacer pro voto suo meoque secundet, intercessionibus obtine. Oportet autem expeditis his, quæ apud nos de eo sunt pauciora, miraculis (habetis enim et alia, quæ in his exemplaribus non habentur), ad ea, unde ad hæc tuo amore de

In quibus petimus et rogamus ut manu misericordiæ suæ nobis ad rationem bene vivendi patrocinium conferat, et possessionem felicitatis æternæ, qui [f, quæ a digno hærede precario et pro indiviso suscipitur, pro mercedis pretio suis promerentibus meritis acquirat.

INCIPIT VITA.

Troja quondam ducibus, divitiis et bellica laude insignis, cujus diuturna incommoda et diversa excidia iisdem regionibus nota sunt quibus et solis cursus, in Peloponnesi regione et serenissima loci facie, tellure fertili, agro aquis et omni viriditate jucundo, prope Pontum et insulam Tenedos sita fuit. Unde demum plerique duces fortissimi in priori discrimine, in tempestate horribili, cum tantæ urbis commercium totum jactura fieret, evaserunt. Ex quibus Anchisiades vir acer et strenuissimus fuit, a quo Quirites, orbis terrarum principes, qui Trojanorum quoque hostes talione ulciscerentur, nobile generis et laudis habuere principium. Jacuit hæc diutini temporis intervallo, omnibus destituta solatiis nullæ opes, nullus decor, nulla denique religio. Semirati tantum et exesi ignibus exstabant muri; Xanthus, Simois, et insula Tenedos Trojam ibi fuisse signabant. Hæc vero excitat tandem et colligit se memor pristinæ virtutis et gloriæ, reducit longam ex pronepotum generatione progeniem, reficit lares, studet illi suo mirabili et singulari militie sacramento, ut Syllæ dictatori favens a Fimbria Marianarum partium obsidione vastetur, ut tormentis quasse!ur, ut mater iterum concidat gladiis filiorum. Ex illa igitur tempestate usque ad hoc fere tempus vixit tantum sine corpore nomen, absque Latio quidem, cunctis æque gentibus exsecrabile ob Romanorum monarchiam, cujus ipsa etiam causa exstitit et principium dignitatis.

:

Fuit autem et in Apuliæ solo civitas quædam, quantum ad frumentariæ rei copiam, nulli solo inferior; ubi etiam multa gustu suavia, quæ natura desiderat, ex terra arboribusque gignuntur, cum copia facili, tum suavitate præstanti. Vites et arbores ibi humiles sunt, neque se tollere a terra altius possunt; ex his tamen ali semper virent, aliæ hieme nudatæ verno tempore tepefactæ frondescunt, et fundunt odoriferos flores et germinant uberrimas fruges. Hæc vero civitas, si nominis significationem advertimus (Ecana etiam dicta est), antiquissima fuit, cum monumentorum marmoratio, scenarum columnatio, eminentia culminum id designent. Huic serio in reconciliatione Trojæ nomen imponitur, ut egregii titulus nominis auctoramentum facial novitati. Putamus ista fidem posse quærentibus facere, quos sub Trojæ nomine appellatio moverit urbis Ecanæ. Nunc ad propositum Historiæ veLiamus.

Cum igitur pro diligentia principum in fabricandis

B

ecclesiis, in moenibus constituendis, quibus salvis, ipsis salvis esse liceret, magna popularibus cura insisteret; dum pars marmoribus tabulandis, pars lapidibus poliendis, fodiendis lateribus alii, alii diversis laboribus, quorum quisque admonebatur, intendunt ab his, quorum votum erat templum perficere ad salutiferæ crucis honorem, in cœmeterio B. evangelista Marci (erat enim ibi ejus structa basilica) monumentum pretioso tabulatum marmore reperitur, quod dum curiosis oculis collustraretur, propter magnam, quæ circum erat, frequentiam sepulerorum, advertunt cælatum epigramma, exesis jam inferioribus partibus, sed quod legi poterat; hæc ferebat :

Hic requiescit S. ac venerabilis Secundinus Episcopus, qui sanctorum fabricas renovavit, raptus in requiem, m Idus Fabruarii. Immissi ergo multi cum ligonibus, purgart et aperiunt locum; qui cum patefactus esset tumulus, in labro mirifico inferiori, quod monumentum forinsecus ab injuria tuebatur, pretiosissimum margaritum inventum est. Circumfunditur extemplo civitas ad thesaurum inventi corporis; putant fas esse, quod pium est, osculari reliquias, invitare votis, efferre præconiis, intercessionibus poscere, lacrymis invocare: nocentibus veniam, innocentibus præsidia, subsidia indigentibus; de civitatis statu, de salute communi, de spe bonorum omnium in C communi precatur. Non in cute solum bujusmodi putes fuisse lætitiam; pectus et viscera ipsa commovit; desideriis omnium satisfactum est in remedium omnium, oblectamenta omnia cucurrerunt. Effertur venerabile corpus manibus sacerdotum, ubi novæ urbis fundamenta jaciuntur, ubi nomen novum exstincto priore vel in accessionem validioris converso, exoritur; ac in salutifera crucis sacrario tantam dignitatem et ornamenta reponunt. Cumque felices reliquiæ signis, virtutibus ad amorem suum civium in dies accenderent animos, et erumpentia in maturos beatitudinis botros religionis germina propagarentur, ab episcopo tamen urbis nihil factis hujusmodi adhibebatur fidei. Impingit contra salutem patriæ crimen civibus, plebem stultitia arguit, accusat principes temeritatis, Ecclesiam contuma ciæ criminatur. Nulla est improperii, nulla insaniæ, nulla derisionis, quod eum præterierit, contumelia. Degenerare quippe ab optimis institutis multiformi malo civitas poterat, ni felix hanc Secundinus,

D

quantum valeret, manu misericordiæ tenuisset pene A alium pœnitentiæ cruciatum. Injuria quippe est

B

jam cadentem, jam pessum euntem. Quid agis, o
episcope? Putas ulli injuriæ cum esse obnoxium
qui se in æthereum verticem, unde nemb dejicitur,
collocavit? Quid tua refert, cuin multa in illum
maledictionis tela conjeceris? Est autem ejus im-
penetrabilis ab omni immissione lorica. Nescis
duritiam lapidum, quibus civitas summi Regis ex-
struitur, contumelia ferro inexpugnabilem? Cædis
cœlestem adamantem, et deteris petulantibus verbis
quod incurrentia cuncta retundit. Respice ad
obryzi rigorem, cujus habitum nulla circunfusa
flamma contaminat; multa et id genus sunt, quæ
communi igne lædi non possunt. Respice scopulos
in altum projectos, qui mare quidem frangunt, sed,
verberati per multa millia temporum, vestigia sæ-
vitiæ nullius ostendunt. Tutus est ab omni injuria
Secundinus, abductus est majori intervallo a jactu
telorum; quidquid autem in illum proterve, petu-
lanter, superbe niteris, frustra tentabis. Coelestia
humanas manus effugiunt, nulla in solem missilia
prorsus incurrunt. Erit, erit pro certo, qui illum
vindicet; erit qui et in te spicula doloris intendat,
quæ non illo nervo quatiuntur ut frustra et citra
se concidant, sed latus, sed viscera, sed cor ipsum
tormentis expre-sa f., impress, E. P.] configant.
Feritur interea ex improviso episcopus telo la-
teris, quocunque miserabile corpus inclinat,
incumbit doloribus, suspenduntur in longam
vigiliam oculi, fiunt refrigeria cruciatus, reme-C
dium pestilentia, medicina venenum, vita inte-
ritus. Mæret domus, turbatur civitas, impen-
dendis remediis medici laborantes nihil pro-
ficiunt. In contrarium enim vertitur quidquid tutelæ
corporis invenitur, aspernantur remedium validiora
tormenta, et insanabiles morbi fugiunt medicinam.
Fuerunt plerique qui illum prope funeratum facti
improperii memorarent (4), dum pœnitentiæ locus
esset, mutaret propositum, rediret in viam, erro-
rem sperneret, de Secundini virtutibus non despe-
raret. Intendit in monitores suos episcopus, et
submisse quidem, non enim aliter poterat, facturum
se, cujus erat admonitus, pollicetur, sperans, si
modo pœnitentiæ spatium intercesserit, salutem
veniamque Secundini meritis promereri, quem
nominans sic appellabat. ‹ O felix Secundine, quem
Deus rerum omnium Parens parentem Trojanæ
providit patriæ, in cujus commodum impendendi
beneficii, constituendæ salutis, conservandæ liber-
tatis, totus incumbis: adsis mihi tuæ bonæ volun-
tatis indigno, nec patiaris partem a toto divelli,
cujus potestatis est omnium in integrum misereri!

( Me miserum! delicti accusor, an peccati? Equidem utriusque, non enim in te, quod debui, solemniter colui, sed tui, quod non debui, oblitum ire populum concitavi. Solve tamen peccati jugum, assere doloris irremediabilis servum, confer quemvis

aliquem criminaliter plecti, qui in principem potentissimum, non odii, sed fatuitatis insania insanivit. ›

Inde vertitur ad circumstantes: ‹ Reminiscimini, inquit, o filii, reminiscimini Patris, reminiscimini amoris, reminiscimini clementiæ, reminiscimini dignitatis. Scitis quid amor, quid virtus, quid gravitas, quid denique diligentia mea vobis contulerit; juvate me precibus, servate patriæ, servate vobis, servate liberis vestris; plaecat vobis salutem poscere a quo constat equidem multa vos beneficia suscepisse. › Igitur ad hæc episcopi verba funditur omnis domus in lacrymas, mistæ orationes gemitibus, pro conferendis suffragiis, Dei Genitricem et confessarem ejus postulant Secundinum. Videres pro salute pontificis, de rebus suis multa cives profundere, vota numerosa promittere, Dei omnipotentiam modis omnibus supplicare. Dum hujusmodi rebus insistitur, sentit episcopus orationum suffragia, penitus discessisse dolorem clamat, liberum se multiformi malo pronuntiat. Quanta ad hæc Trojani populi gratulatio, quanta lætitia oborta fuit, cum ea, quæ pro salute pastoris communi suffragio, una mente atque virtute gesserant, prospere evenisse arbitrabantur! Igitur episcopum, beneficiis Secundini liberalitate conquisitis, nullum tempus, nulla vis, nulla occasio tenuit; sed confestim, utens pro pedumofficio manibus, ubi erant Secundini reliquiæ pergit; quem sacerdotes cum aromatibus, cum candelarum populus hostiis subsecutus, ubi ad Crucis vivificæ templum ventum est, se toto in terram corpore prostravit episcopus; illum poscens peccatorum suorum veniam, qui verberato doloribus corpori jam contulerat medicinam. Sancto Secundino quoque antisti maximas egit et habuit grates quod volá compos factus esset, quod in ejus, quem offenderat, gratiam venisset, per quem posse pedem ponere in vitæ æternæ possessionem speraret.

Fuere qui episcopo de industria suaderent (putabant autem eum dubitare) ut, (qui debebat subjectis consulere, constituendæ credulitati laborare, cujusque juris esset quibus parerent quemque sequi deberent ostendere,) reliquiarum partem in ignem probatum mitteret, ut ex multorum pectoribus D dubietatis vulnus omne recideret. Probala tamen reliquiarum virtus, quod suadebatur, dissuadebat episcopo; sed quod animadvertebat posse ad compendium populi legaliter fieri, fidem suadentibus. commodavit. Jaciuntur in prunas reliquiæ, instatur undique flatibus, fit in illis color rubicundus; saltum tandem ex igne faciunt; nulla in illis combustionis nota invenitur, sicut hi qui præsto erant retulerunt. Gaudent populi mirabile factum, sumunt alacres animos secundis rebus. Episcopus aulem magna exspectatione in concionem venit; conciona◄ tus est quod perutilia patriæ patrocinia possiderent, si illis uti honestate magistra placuisset; concionatus.

(1) Improprie, pro commonefacerent; i. c. suum ei improperium in memoriam revocarent.

totum mente, quasi in Secundini visibiles oculos precator, obtestatur, vovet se nunquam ab illo recessurum, si pristinam sibi redderet sanitatem.

est, et gratias egit quod sic de sua, ut de com A quæ Dei possent inclinare clementiam, ́erigit se muni omnium salute, lætarentur; concionatus est ut constituendæ ecclesiæ operam darent, eamque demum perficerent, quæ Secundino venerabili digna esset, unde idem posset semper advertere, semper habere Trojam in vultu, Trojam in oculis, Trojam in ore. Sed hæc hactenus, nune ad reliqua veniamus.

C

Cumque in ejus affectum reliqua, ut linguam, membra nesciens movet, recurrit ad animum: tentat revera movere manus, movet; extendere pedes, extendit; surgere, surgit; incedere, incedit. Exclamat quo altius valet sanum se esse pedes, et omnia membra officium suum habere. Hæc igitur vox magno audita desiderio, aliquantulum sustulit ad ædificationem ordinis sacerdotum. Tantus enim fuit in laude vera splendor, tanta in populis jubilatio, tanta denique lætitia in clero ut præ nimia exsultatione universitas illa gestiret. Videres inco

ceri, stabilitum ire; se illi, ut convenerat, mancipio dare: illum corporis sui auctorem, illum custodem animæ, illum sui largitorem beneficii gloriabatur.

Mansit in hoc proposito dies admodum paucos. Ratus enim pro se esse patriam petere, amicos visere, fregit quod in Dei facie stabilierat pactum, mutavit præcipitatione consilium, negavit nulla necessitate promissum; et, quia timori erat solum et incomitatum tam longinquam aggredi viam, ad inveniendum itineris socios Romam accessit. Ubi autem repertis sociis pergit ire, valetudo pristina adimit gressus, parat redire, gressus resumit oflicium; parat abire, iterum pedibus, manibus et toto ei corpore interdicitur. Accedente igitur malo perterritus, quod viderit jam in se mala obliterata recurrere, ne tantæ calamitati ulterius inserviret, gressus unde tulerat, retulit; ubi autem, quoad vixit, in confessoris Secundini obsequiis devotissimus perduravit.

Vir quidam, Teuzo nomine, genere Aquitanus, orationis studio, quod præcipue gentis illius moris est, ad apostolorum prineipem Romam venit, adnittente quidem matre, que amoris affectu seipsam filio comitem itineris præbuit. Ubi per sanctorum locorum circuitus solemniter officiis pro tempore datis (citabat enim eum ad alia loca venerabilia transitus) domum beatissimi archangeli Michaelis, quæ sita est supra Gargani montis altissimum Blumem operam suam medico affectuosissime polliverticem, adiit; in qua nimirum, et quia devia erat, et quia orationi pacare decreverat, dum stationem suam in diutinum tempus extenderet, mater, quæ illum fuerat secuta, defungitur. Qui cum jam fere cunctis destitutus vitæ solatiis, orationibus, lacrymis et ejulatibus incubuisset (fit enim sæpe ut majores tristitiæ majorem pariant valetudinem ), insanabili, ut videbatur, pestilentiæ morbo percussus est; ita quidem ut pars membrorum suorum eo invito moverentur, alia quoque sic essent arida ut ex illis nullum, quod sentire posset, haberet; vix oculi, vix manus in suo erant officio, crura quoque et pedes natibus adhærentes gressus ademerant; lingua tantum, ne recte quidem, naturæ beneficium tuebatur. Quid ageret procul a parentibus, procul a domo, et, quod verius dico, procul a seipso? Miserebantur ejus prætereuntes inopiæ, cujus valetudini non poterant subvenire. Intimabatur illi de Secundini virtutibus sed si vellet ire, non poterat; si portari ab aliis, unde conduceretur, nihil habebat pensi; ab his tamen qui ejus quotidie afficiebantur miseriis de itinere agi cœptum est; qui domo demissi cum illo Trojam cursu citissimo contenderunt. Festinabant autem, quia confessoris Secundini collocandis reliquiis solemnis instabat dies. Postquam vero ad urbem veniunt, et debilitatum membris omnibus hominem ante Secundini confessionem deponunt: < Quantum nobis, inquiunt; attinebat, fecisse satis voto tuo videmur: de cætero age, ut libet; consuli- D mus tamen tibi in tanta præsentis celebritate diei orationi vacare; putamus enim et credimus id tibi valde profuturum, ad quod pro salute tua ipsi etiam summa ope nitemur. Factum est: et jam tempus aderat ut ad officium ingrederetur episcopus; populi vero, omnibus studiose ad honorem Dei compositis, intus et præ foribus ecclesiæ assistebant. Multi quoque ad hæc solemnia, vicis; agris propinquis, hospitiis, multi denique, qui procul degebant, domibus abducuntur. Intrat episcopus cunctis ecclesiæ stipatus choris, incipit agere pontificalibus institutis. Dum hæc aguntur, ad Deum languidus toto corde conversus trahit ab imo pectore alta suspiria, implet lacrymis et luctibus omnia, facit verba

Præterea cum Trojanus populus tantam auctoritatem, tantamque confessoris Christi virtutem potissimum enitere in dies singulos cerneret, ad illustrandam omnibus ornamentis, in qua reconditus erat, ecclesiam, consensione quadam unanimis intendebat. Quippe ex illo spes, ex illo fiducia, ex illo eorum maxime cura pendebat; de quo urbis præsule, de quo custode, de quo denique principe quotidie apud eos agitabatur. Videres singulum quemque ejus domui, ut suæ, ut liberis providere, in privatis rebus minimo et tenuissimo cultu contentos vivere, at in ejus publico apparatu ad dignitatem, ad gloriam, ad splendorem omnia parare. Fiebat autem ei assidua non solum de patrimoniis, verum tabulis emptionis, codicillis etiam omnium bonorum delegatio. Fumabant aromata, candelabra radiabant, omne illud domicilium cereis, lampadibus, nocte, interdiu coruscabat.

Nocte vero quadam cum pro devotione populi, ut hodieque moris est, magna cereorum serie ara cingeretur a deferentibus, ut custodes diu eos accensos sinerent oratum est. Accensis ergo dimissis luminaribus, cum ad alia custodes animum verte. rent, dilata exstinctio memoria excidit. Inter cereos

autem et aram in anteriori parte illud erat spatii A admovisset, reperit, ut viderat, ab omni læsione quod gradus, cui cerei capitibus accensis adhærebant, latitudo faciebat; ex aliis vero partibus sola interstitium palla erat. Arsit ergo ignis continue, nullusque illi ardendi finis, nisi cum materiæ fine fuit. Hæc interim sollicitudo hymnorum matutinalium somnum custodibus adimit; unusquisque se ad sua ministeria levat; alius aperire fores, pulsare cymbalum; alius libros extrahere, thura incendere. Ut autem cum thuribulo ad aram ventum est, ex illa cereorum multitudine nullus superesse videtur; vertit se per circuitus are custos, inspicit lineatim jacere cineres, sicut illorum fuerat ordinata compages. Excepit igitur admiratio admodum magna custodem, quod erant pallæ fimbria cineribus involutæ, sed integræ. Cumque ad illas manus

ignis alienas. Hæc denique ut potissimum facerent videntibus fidem, putavit fore opportunum, ita ut repererat, reservare. Peractis igitur psalmis matutinalibus, cum clero populus ad tam grande spectaculum invitatur. Tollunt ad hanc visionem manus omnes ad sidera, multiplices referunt gratias Conditori, qui facturam non despicit, qui miraculis hominibus innotescit, qui Secundinum de virtute in virtutem sic enitescere frequentissime facit. Confestim deinde civitatem omnem accersere; dona decenter ministrare, vicinis quoque tantam gloriam intimare mandatum est. Hæc vera beati viri virtus maximam dignitatem in civibus, maximum vicinis gaudium, longinquis etiam urbibus commodum maximum comparavit.

S. LUCII PAPÆ ET MARTYRIS

VITA

AUCTORE GUAIFERIO.

(Apud BOLLAND. Acta sanctorum, Martii tom. I, die 4, pag. 304 ex ms. Casinensi.)

CAPUT PRIMUM.

Encomium martyrii. S. Lucii ortus, sancta juventus.

1. Fortissima et præclara virtutum studia, quæ credentis ad commune compendium sacræ fidei documento formata sunt, altius cælata et impressa in martyrum maxime cernimus armatura. Illuc enim labore, illuc constantia et in eum verticem animi se magnitudine contulerunt, unde facta eorum clarissima ubique gentium, ubique terrarum, præter oculos omnium sempiterna memoria præsentantur. Efficit hoc obstinata patientia exercitii, quæ non modo illis delicata et mollia non admovit, sed robur etiam lassandi manus cædentium, et vincendi omnem vim totius hostilitatis indulsit. Hos enim virtus Dei el sapientia Christus in illud suum frequentissimum et singulare famulitium ascivit : hoc lectum bellatorum genus novo militiae sacramento inter prætorianos suæ curiae milites consecravit: ut armati fortitudine animi, nudo corpore sub ictum venirent, nihil durum extimescerent, nihil difficile forn.idarent, nihil intolerandum putarent: omnia humana despicerent, omnia graviter, omnia constanter, omnia splendide factitarent orbem denique ipsum non modo prælio, sed bello superarent. Porro hæc consecratio imperatoris æterni, et ad ejus gloriain (non tamen ut alicujus egeat) instituta est, et ad humanæ reipublicæ præsidium comparata: ne velut navem solidam et durabili materia fabrefactam, tenaci compage solidatam, variisque coloribus auroque distinctam, mobili clavo, firmis rudentibus, malo excelso, carchesio insigni, velis splendentibus, postremo omnibus armamentis et ad usum idoneis et ad contemplandum honestis, si cam nulli guber

B natores regant, nulli remiges agant, facile cum hujusmodi instrumentis aut pelagus merget aut in scopulos tempestas aliidet, ita per pulchram et eximiam hujusmodi creaturam, dilectum animal Conditori, imaginem Dei, similitudinem Redemptoris, orbis speculum, ætheris dignitatem, principatus et potestates hujus mundi, et spiritualia nequitiæ in cœlestibus, crebra, vehementi et usitata incursione perditum irent; si pro ea plures martyres divino magisterio minime dimicassent.

C

D

2. Sed adversus hujusmodi acies earumque manus, in potentes tyrannos, per urbes universas toto terrarum orbe diffusos, non multitudine militum, non numerositate legionum, non fulgentibus armis, non pecuniis infinitis; sed a duodecim tantum primariis, qui simul Imperatoris et Militis officia gererent, obviatum est: qui se copiis exponerent, qui receptui signa dare nescirent, qui pugnam nullatenus detreclarent nulla materiali armatura, ne levi quidem, quibus etiam baculo interdictum erat, insignes. Ex quibus nempe primariis Simon ille, longe omnium excellentissimus, omnium princeps, omnium antesignanus, cui, ex fidei soliditate et amoris affectu erga Dominum Salvatorem, Petrus est nomen impositu:n; in Urbe, ubi thronus, ubi diguitas terreni rutilabat imperii, suarum posuit castra virtutum ; tantusque vir Deo plenus, in superando fuit, ut nemo post ipsum, vel sperare similem audeat, vel optare triumphum. Neque enim se digno negotio decertasset, si se cum aliis composuisset, qui vinci sine laude maxima et gloria potuissent. Ad ardua et difficilia Capitolina arcis ascendit, ut excusso Jove de solio, reliquos facilius dæmones alibi civitatum eadem

« VorigeDoorgaan »