Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quid colaphi, sputa, spine, quid arundo, flagella, A Detegat, occurrit, mox apparent alieno

Quid crux, quid clavi, quid acetum, fongia, et sel,
Lancea, mors, tumulus, descensus ad ima, vel ipsum
Profuerat redimi? dum spectas ista, timere noli:
Tanta tibi longe providimus arma.

[ocr errors]

Hæc ubi confidas, hæc hostis signa veretur,
Hæc timet, hæc refugit, vires his denique sensit
Fractas esse suas, enervis hic, invalidusque
Est, sed ob innumeros nervoso poplite casus
Disca frequens ejus callum durabile duxit.
Cunque cadens alitur, nequit, et de cruore laborat,
Deque genu pugnat, nullum quod debilitatus
Exerat est robur. Levis hæc, sed sedula lis est,
At lis membrorum licet hac de lite sit orta,
Et licet ad finem lis utraque tendat iniquum;
Scilicet ut mentes humanas dissipet, instat.
Divinæ mentis ratio tamen una duabus
Vincendis non est, aliam patientia frangit,
Vis aliam, dignam illa dabit post prælia palmam ;
Hæc cœli regnum. Gaudent hæ bella supernæ
Virtutes, gaudent vates, gaudent patriarchæ,
Ista senatus apostolicus lætatur, et hæc sunt
Dulcis martyribus, tales et læta triumphos
Spectat virginitas, exsultant rebus in istis
Felices animæ, mihi sunt hæc grata corona,
Quas ego pra meritis victoribus ipse rependo,
Confirment animum constanter ad omne ferendum.
Me genus humanum patrium cognoscat habere,
Atque severum animum, cui complacet ire fre-
[quenter

Ad studia prolem, feriatis nulla diebus
Olia concedi, sudorem sæpius illis
Excuti, et interdum lacrymas, nec servat in um-
[bra,

Nec fovet in gremio, tristari, flerique, patique.
Grandia perpetitur, per tædia pinguia languent.
Quolibet hæc motu fuerint agitata laboris
Deficiunt onere proprio, nullum feret ictum
Prosperitas illæsa. Quis et non otia pœnam
Strenuus æstimat? ingentes industrius omnis
Res gerit, ut faciles nisi cum majore recusat
Vel pace componi; nam vincere digna paratum
Vinci nec laus est, nec gloria. Fortis ab illo
Cum quo luctatur securus poscit in ipsum
Viribus eniti totis, at læta feriri,

Cadi, vexari, patitur, nisi par reperitur.
Pluribus objicitur, tum quid patientia possit,
Polleat et quantum, clarescit. Sic faciendum
Esse bonis perpende viris. An forte vereris,
Quos tibi conspicuos dat imago sola bonorum,
Quorum sunt animi veluti per somnia longa,
Vanaque delusi, quos ebore mundus et auro
Compsit et argento. Tu pro felicibus illos
Aspicis, at si qua lateant speculabere, non qua
Occurrunt, miseros, fœdos, turpesque videbis
More suæ fabricæ cultos exstrinsecus. Ista
Prosperitas stabilis non est, sed vitrea, crusta,
Et tenuis. Dum stare licet, propriumque videri
Ad votum, rutilant, cum quod disturbet et illos

Quæ fuerint sordes tunc sub splendore latentes. Do bona certa bonis, quo plus versaveris illa. Undique, et in species meliora forinsecus illi Non fulgent, introrsus enim bona semper eorum Sunt obversa, bonis non prosperitatis egere, Prosperitas est nil modo deridere potentes, Atque probare potes miseros, quorum gravis ira Pusillis animo terrores insidiosis Intentat studiis lethalis tela pharetræ, Nequitiæque manus, necis arcus, impietatis Arma, mali facics sunt materiæ cruciatus. Quos lædit odisse juvat, faciuntque nocentes Quos nocuere timent et se quibus esse timort Summa putent, hi felices quoties jacuere Borum ante pedes, quos fastu sæpe superbo A pedibus pepulere suis, quoties et in istos Felices aliis quibus invidere parata Pœna redundavit, quoties qui sæpe negavit, Ipse petit veniam. Felix est jure putandus Invidiosus quem torquet felicior; esto. Sint felices; die ubi sunt quos noveris a.la Sede triumphantes populis dare jura subactis? Olla fuere vitri, confracta est, grando liquata est, Flumineæ bullæ ruptæ sunt, umbra recessit,. Fumus præteriit, nubes disparuit. Hæc sunt, Quæ metuis, hæc sunt; non vis pugnare, recede. At regione times aliena vivere pauper :

C

Et quis tam pauper vivit, quam nascitur? Ilis te
Eripe deliciis, te rebus, et eripe mundi,
Que quanto fugies tanto mihi propter adhæres.
Christe Deus, vitæ veræ fabricator et almæ;

Christe Deus, pulchri conditor atque boni;
Christe Deus, per quem quod non est redit ad esse
Atque quod est factum creditur ex nihilo.
Christe, malum qui non ullum facis, et facis esse,

Pessima ne fiant, et bona perveniant. Christe malum nihilum, qui confugientibus ad te, Qui vere bonus es ex ratione probas. Christe Deus, per quem sunt et cum parte sinistra Omnia perfecta, condita pulchra bona. Christe Deus, quem quisquis amare potest, amat, [illud

Sive sit ignorans, sive sciens quod amat.

D Christe, pater clemens, cui verum non nisi mundos
Noscere perfectum, et reperire placet.
Christe, sator veri, per quem sunt omnia vera,
Et per quem sapiunt omnia quæ sapiunt.
Christe, pater clemens, perfectaque summaque vita.
Quo vivit summo vivere quidquid habet,
Christe Deus, cujus totius machina mundi
Est regnum, qui non sensus obire potest.
Christe Deus, cujus de regno venit in ista
Lex enim regnat, justitiæque vigor.
Christe, pater clemens, a quo divertere labi est,
In quem converti surgere. Prædico te,
Christe, Deus clemens, a quo discedere mors est,
Et in quem regredi vita, manere salus.
Christe Deus, nisi deceptus, quod nemo relinquit,

Quem nisi præmonitus quærere nemo valet.
Christe, pater clemens, quem non nisi purificatus,
Non nisi mundatus invenit, invoco te.
Christe, pater clemens, ad quem contendere, amare,
Et quem conspicere, est illud habere quod est.
Christe, fides cui nos vera excitat, erigit et spes,
Jungit amor, per quem vincimus omne malum.
Christe, pater clemens, qui nos miserando reducis
Ad te, qui vera janua, vita, via es.

Christe Deus, proprio qui nos dignaris honore,
Quique cohæredes nos facis esse luos ;
Pax mea, laus mea, spes mea, res mea, lux mea,
[Christe,

Glorifico, veneror te, benedico, colo.
Te solum lætor, te solum gaudeo, solum
Amplector, cupio, diligo, quæro, sequor.
Omnia si fierent rutilantia sidera linguæ,

Hoc et arena maris, semen et omne soli.
Hoc enim gutt pluviales, littoris undæ,

Cunctaque quæ nullus dinumerat numerus,
Non tibi pro meritis laudes persolvere possent,
Immeritum tanti quod tibi, Christe, facis.
Verba mihi pietas pietatis plena dedisti;

Ad te, qua veniam, sunt ea verba, via.
Dum te non potero, potero tua verba videre,
Verba Dei Verbum visa videre dabunt.
Verba novo tua sunt mellis condita sapore,
Quem semel imbuerint, nil nisi dulce sapit.
Sermo novo tuus est perfusus aromate vitæ,
Vita cadaveribus cujus odore redit.
Hunc sine te nullus potuit sentire saporem
Usus, et hoc sine te nullus odore fuit.
Tu novus es cordis, quem fundis in ora liquorem,
Tuque quod in mentes fundis, aroma novum,

In me, quod fuerat, sapor hic exclusit amarum,
Et quod fetebat, hic procul egit odor.

Ergo tua vitiis longe virtute repulsis,

Ne repetant, templo tu, Deus, hoc reside.
Tu, Deus, hoc reside, defende forinsecus, intus
Custodi, domus hæc ut tibi tota vacet.
Dum moror in terris, habilem me fac tibi regni
Post habitatorem, participemque tui.
Et quoniam prius es, quoniam pietatis amore
Protegis humanum compatiendo genus,
Archiapostolici, qui culmine fulget honoris

[blocks in formation]

Christus pro manibus, Christus pro lumine, Christus,
Pro labiis, Christus pro lare cordis habent.
Redde vicem vicibus, meritum meritisque repende.
Mutua majoris sunt tibi danda modo.
Quos dilecta tuis manibus plantata decores
Vinea producit, tu lege, Christe, botros.
Non sit amara, nocens non extera vitis in illa,
Ut rapiat fructus hinc aliena manus.

B Hanc Pater, hanc Dominus jugis custodia servet,
Sint et ei sepes spes, amor, atque fides.
Atque cum cherubim munimina sunt paradisi,
Undique rhomphæa flammea vallet ea.
XXXIV.

C

D

Protege Gregorium, scis quod amare Petrum. Septimus in numero vigilantum munera septem Possideat semper flaminis illa tui.

Cum populo reges in pace faveto fideles,
Possit, ut Ecclesiæ tuta manere quies.
Deprecor Agnetis reginae fac memoreris,
Quæ regum Regi, seque, suumque dedit.
Te desiderii memoro, Pater optime patris,
Tu desideriis semper adesto suis.
Lumina luminibus totum quibus aspicis orbem
Cerne suo studio quanta Casinus habet.
Cerne domicilium Benedicti, contulit omne
Hoc decus ad laudem nominis ipse tui.
Cerne domicilium, quod te cus'ode regatur;

Ad Gisulfum principem Salernitanum.
Urbana potius nobilitate

Pro certo nihil est sola, quod actus
Munitos probat, et cuncta refellit,
Quæ prodit levitas, maxime princeps.
Quidquid nempe probi possidet orbis,
Bloc totum probitas fecerat Urbis,
Quam servare domi, militiæque
Decrevit stabili jure senatus.

Tu virtute animi corporis, et vi
Augustos sequeris, nulla Catonis
Te vincit gravitas, solus haberis
Ex mundi dominis rite superstes.

Quis jam frondifera tempora lauro
Miles te religat dignius usquam.
Si Carthaginis hic victor adesset
Consul sponte tibi cederet ipse.

Tarpeiæ solitæ cernere rupes
Victrices aquilas, protinus omni
Pulsa moestitia, Cæsaris acta
Gaudent præside te posse novari.

Gallos namque duces colla ligatos
Antiquo gravibus more catenis,
Nec vidisse juvat, ni videant nunc
Hos a te reprimi Marte recenti.
Paulos, et Fabios, Corneliosque,
Gracchos, Fabricios, Roma Lucullos,
Te viso memorat, hisque decenti,
Quem virtute parem monstrat, et armis.
Hæc mucrone tuo frangere Pyrrhi
Jam festinat opes, Annibalisque
Fortunas veteres, atque furores,
Ut stringat solitis legibus orbem.
XXXV.

Ad Guidonem fratrem principis Salernitani Cognita causa mei, fortissime Guido, vigoris, Sume licet modicum carminis hujus opus Non fero divitias, amor est, cui nullus habendi Des nisi quæ larga munera digna manu.

[blocks in formation]

Salernus

Quos mea non patitur dissimulare lyra.
Qui genus a regum contraxit stirpe, probaris
Guaimarii magni filius esse ducis.
Hujus in imperio quæ nunc est parca,
Præcipua Latii ditior urbe fuit.
Lucanus, Beneventanus, Calaber, Capuanus,
Appulus huic bello quisque subactus erat.
Principium lyris (sic) fuit urbs et regia finis:

Non tamen hoc uti sufficiebat ei.

Extulit hanc Babylon peregrinis rebus, et auro
Sphæra quibus solis accidit ampla locis.
Emula Roman nimium Carthago salutis
Plurima pro pacis fœdere dona dedit.
Theutonici reges donati sæpe fuere

Magnificeque sui ponderibus pretii.
Tum medicinali tantum florebat in arte,
Posset ut hic nullus languor habere lccum.
Sed postquam patriæ pater et tuus ante suorum
Ora propinquorum confoditur gladiis,
Quidquid habere prius fuerat hæc vita decoris,

Momento periit, fumus et umbra fuit.

Nam velut una lues pecorum solet omnibus agmen Acre corrupto debilitare modis,

Sic

gens

Gallorum numerosa clade Salerni, Principe defuncto, perculit omne solum. Non sine divino nutu fortasse fiebat:

Viribus ut fieret fortior ipsa tuis.

Denique bis novies juvenis tua nobilis ætas
Solis, ut anfractus verterat et reditus,
Totus in arma ruis, neque te nisi congrua bellis
Præmia delectant, militiæque loci;
Impetus, ira, furor, labor, impatientia, virtus,
Motibus his etiam proxima si qua manent.
Hasta, micans galea, clypeus, lorica, pharetra,
Santque tuæ, sonipes, arcus, et ensis, opes.
Quis modo Phillyrides velut ante docetur Achilli
Instrumenta tibi luxuriæ tribuit ?
Vir citharam tantus forti pulsabat inanem,
Quam sensurus erat Hector et ipse manu.
Non adeo potuit tantum diversa voluntas
A semel incœpta te prohibere via.
Publica continuo quam jura labore tueri
Vivere non præstat, vel ratione frui.

B

C

Hoc animo sedet; interdumque, sit utile 'quamvis, D

Privatis studium non adhibere placet.

Omnibus armorum quæsitis rebus ad usum,

Hostilem versus signa moves aciem.

Sunt in Lucana portus regione Velini,

Qua Britianorum vallis amœna jacet; lanc, quoniam longe fuerat ditissima rerum, Subdiderat penitus gens inimica sibi.

e tua præcipue patuit quod dextera posset; Hostibus hæc duris magna ruina fuit; Quorum turba tuo numerosior agmine multo, Et tibi non miles strenuus omnis erat. Parva manet socios laus in certamine tanto; Est diuturna nimis gloria cuncta tibi. Iuis inter tot, sicut leo, millia solus, PATROL. CXLVII.

Et perdis sontes cæde repente viros. Occidit hic jaculo, flatus huic cuspis ademit. Obrutus et telis pluribus ille perit. Non clypei, non lorica munimina corpus

Custodire valent quod semel ense feris.
Quælibet insidiis non est tibi cura gerendis;
Omnia vis audet, fraus tibi nu'la placet.
Vi pereunt plures, fugit et post turba superstes,
Et data victori sunt bona cuncta tibi.
Quid meruit laudis, cui tantus cesserat hostis
Hactenus invictus, qui modo victus adest?
Majus onus cœptæ fuit et præsumptio pugnæ,
Sed vitium virtus, palma rèpe'lit onus.
Nunc residens alta pale (sic) castri victor in aula
Tædia jam patriæ unde fugentur habes.
Spem modo fecisti quod possint cætera vinci,
Et subdi quod non credo fuisse suni.
Siciliae tellus Arabum miratur acervum,

Quos tuus ipse dedit ensis, et hasta neci.
Gentibus et validis timor, et nova causa timoris,
Ut fuerat Macedo maximus ille puer.
Fac igitur vincas quodcunque repugnat, et instat
Civibus, et perimas quæque nociva putas.
Laus et honos equitum, Guido, te nobilis usus
Armorum faciet Cæsaris esse parem.

Jam prius augusto dederat tua curia nomen;

Nos quoque debemus hoc tibi nomen, cques. Quam cuperem posses (poteris puto) Cæsar ut orbem, Constantinopolis subdere regna tibi.

M

Tempora Cæsarium quantum tua posceret aurum Sceptra manus, humeros purpura, gemma pel'es. Tu satis a Parthis auferres concitus armis Pignora Græcorum quanta pudoris habent. Quos neque pestifera servarent tela pharetræ Nec punctus rapidi grandia cursus equi. Jamque vale, sed ab his rebus desistere noli. Evigilent studium Græca trophæa tuum.

XXXVI.

Ad Gosfrit episcopum Aversanum.

Gosfrit pontificum lætitiæ penus,
Perlongus valeas usque tibi mala

Possint nulla nocere.
Nunquam livor edax, ira, superbia,
Fœdavere tuum pectus amoribus

Et virtute repletum Nulli namque magis quam tibi charitas Se prodit, meritis cujus ab impetu Es liber vitiorum.

Nemo te cupidum dixit episcopum,
Nec dicet penitus: Præsul avarus es,
Dum sit vita supersies.

Sic vite placidus moribus undique
Suspicis, veluti quum rutilum ligat
Aurum Sardina gemma.
Resplendes pario marmore purius,
Effulges roseo sole micantius.

Quam sis cerne decorus. Extra sic renitens pulchrior intus es: 40

[ocr errors]

Sed neutra specie cuilibet imparem
Te vel dicere fas est.

Tu lux Ecclesiæ, cui modo præsides,
Tu-eleri decus et præsidium, tuæ

Plebis spesque vigorque. Aversum studiis, philosophos tuis In tantum reliquos vincis, ut optim.s Dispar non sis Athenis.

In quo condita sunt organa, te duce, Quæ plus Threiciis sistere mobiles

Possunt vocibus amnes. Grates, Parthenope, dirige Galliæ, Ejus muneribus læta quod obtines Tantum taleque lumen. Coelestis patriæ Paulus economus Te salvet precibus, gloria præsulum, Et conservet in ævum. XXXVII.

Ad Altonem episcopum Teatinum. Multa promittis, tibi quæ nocere Rite debebunt; neque te solutus Proteget risus, nec honor juvabit

[blocks in formation]

A

B

C

D

XXXVIII.

Ad Transmundum puerum scholasticum
Transmundum metrica laude sorores
Dignum dulce melos fingere doctæ,
Ut vos voce quidem vultis acuta,
Vel Phoebi cithara dicite dulci.
Hic Aristotelis philosophi
Versutas hereses, atque Platonis
Fastus eloquii, mense per annum
Uno pene studens arte refutat,

Qua non Attica dat vincere norina,
Sed Zetina palus, noxia semper
Crudis cardiacis, utericisque,
Et splenis vitio vindice passis.
Deridet studium sæpe decenne,
At quando libet, hoc monte relicto,
Lætus tendit eo tempore veris
Causa tam citius multa sciendi.

Fertur corde tenus sic homilias
Quadraginta legens scire, sed illic
Nam post tot reditus, muneris hujus
Expers prorsus adest, utpote pridem.
Versus tam bene scit Virgilianos
'Discens a puero, quam Lene novit
Quos irata libros igne Sibylla
Combussit, quod eos renuit emptor.

Tales grammaticos mittit Aternus.
Hic oblivio sic juxta perosi
Amoris, philosophos præbet inertes.
Felices quibus hæc cognita non est.

Si, Transmunde, mihi credis, amice,

Ilis uti studiis desine tandem;

Fac cures monachi scire professum,

Ut vere sapiens esse puteris.

XXXIX.

Ad Guillelmum monachum, grammaticum.

Sepe te risu puer affluenti

Nocte post cœnam memini, Guillelme,
Quam modo laudas minis improbare

Rem monachorum.

Non sit effectus quod in his voluntas

Ullius, saltem neque pro tuenda
Lege naturæ sine instituta

Voce prioris.

Veste quod pulla referant volucrem, Cui frui lymphis toties negatur

In sua lactens quoties manebit

Arbore ficus.

Divites tanium merito beatos

Esse narrabas, quibus hic ad usum Factus humanum sine mole præstat

Omnia mundus. Ipse de quorum numero fuisti, Cui tot Aversæ studiis acutum Oppidum census dedit atque dulcis Culmen honoris.

Per tui summum capitis vigorem, Perque tantorum comitum cohortem,

[blocks in formation]

XL.

Ad Hildebranaura archidiaconum

Quanta gloria publicam
Rem tuentibus indita
Sæpe jam fuerit, tuam
Hildebrande scientiam
Hic latere putavimus.

Et putamus. Idem sacra
Et Latium refert via,
Illud et Capitolii

Culmen eximium thronus
Pollens imperii docet.

Sed quid istius ardui

Te laboris, et invide

Fraudis aut piget, aut pudet?

Id bonis etenim viris

Peste plus subita nocet.

Virus invidiæ latens
Rebus in miseris suam
Ponit invaletudinem,
Hisque non aliis necem.
Et pericula confert.

Sed ut invidearis, et
Non ut invideas, decet
Te peritia quam probi
Et boni facit unice
Compotem meriti sui.
Omne judicio tuo
Jus favet, sine quo mihi
Nemo propositi mei
Vel favoris inediam
Præmiumve potest dare.
Cordis eximius vigor
Vitæ nobilis optimas
Res secuta probant quidem
Juris ingenium, modo
Cujus artibus uteris.

Ex quibus caput urbium
Roma justior, et prope
Totus orbis, eas timet
Sæva barbaries adhuc
Clara stemmata regio,
Ilis et archiapostoli
Fervido gladio Petri
Frange robur, et impetus

D

llius vetus ut jugum

Usque sentiat ultimum.

Quanta vis anathematis? Quidquid et Marius prius Quodque Julius egerant Maxima nece militum, Voce tu modica facis.

Roma quid Scipionibus Cæterisque Quiritibus Debuit mage, quam tibi Cujus est studiis suæ Nacta via potentia?

Qui probe quoniam satis Multa contulerant bona

« VorigeDoorgaan »