Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS MIRACULORUM

Scriptus ab anonymo sæculi XII.

PROLOGUS AUCTORIS.

1. Virtutes et miracula, quibus in præsenti sanclos suos illustrare dignatur operationis divinæ potentia, quoties apparent, dignum est posteris transmittere litterarum notitia: ut corda ipsorum ad laudandam Dei virtutem excitentur, et ad exhi dendum honorem reliquiis sanctorum magis accendantur. Unde virtutes aliquas breviter adnotamus, quas nostris temporibus patronus noster, sanctus scilicet operatus est Adalardus, imo per ipsum operata est divina virtus. Quas quidem oculis nostris non perspeximus, sed fidelium virorum qui viderunt et præsentes interfuerunt relatione didicimus, quorum relationi plena fides est exhibenda; quippe quos commendat sanctitas morum, et ætatis reverentia. Non enim cis salutis commodum, nec sancto gloriæ cresceret augmentum, si modo aliquibus astrueretur mendaciis, quem constat multis antea glorificatum miraculis. Sicut autem ab eis accepimus, ita et prosequendo referimus.

CAP. I. Causa cur sanctus Adalardus asportatus sit in Flandriam.

2. Henricus igitur rex Francorum, qui patri suo Rotberto successerat in regnum, sororem nomine Adelam habuit, quam Flandrensium marchioni, Balduino scilicet seniori, nuptiali copula conjunxit, el ei Corbeiam quæ regno suo adjacebat, pro dotali munere cum aliis pluribus concessit. Pro hac autem conjunctione rex et comes foedus inter se inierunt, et magna inter eos viguit amicitia, quoad vixerunt. Sed quia, sicut a quodam philosopho dicitur, Amicitia sæpe exhæredatur; postquam uterque, rex scilicet et comes, mortali concessit naturæ, inter filios eorum PhiIppum scilicet regem, et Rotbertum comitem foedus ruptum est amicitiæ. Philippus autem rex reputans sibi detrimento esse, quod regnum suum quasi diminutum esset privatione Corbeiæ, quam pater ejus, sicut supra diximus, in matrimonio dederat sorori suæ, ipsam Corbeiam cum regali pompa intravit, et sibi sicut regi fidelem securitatem opidanos jurare coegit.

3. Quod postquam comiti Rotberto compertu fuit, injuriam sibi factam moleste tulit: quam quia scut ira exigebat, ad præsens in regem vindicare non potuit, in Corbeiensem ecclesiam non tale quid meritam retorsit. Nam ejus villas et prædia per terram suam late diffusa statim invasit, et fratribus inibi Christo militantibus quæ vestimentorum eorum nsibus deputata erant, denegavit. Unde Fulco abbas, qui tunc temporis ecclesiæ Corbeiensi præerat, et fratres non modice turbati, querimoniam lacrymabilem coram regis præsentia fuderunt, et super hoc ejus consilium et auxilium imploraverunt. Sed cum aut impossibilitate aut incuria regis nulla eis fieret recuperatio perditorum, magnumque damnum perpessi fuissent, suis carendo redditibus fere per biennium, quid facto opus esset.cogitantes, super his animo fluctuare cœperunt. Tandem in Domino tanquam in portu jactantes cogitatum suum, anchoram suæ salutis in ipso fixerunt. Nam fuit eorum commune consilium ad divinum confugere auxilium, sanctumque comiti presentare Adalardum, ut comes ejus præsentia flexus, ei et sancto Petro suum restitueret allodium.

CAP. II. De asportatione sancti in Flandriam, et quod in adventu ejus apertæ sunt fores ecclesiæ. 4. Igitur sanioris consilii fratribus qui sancto comitarentur electis, et omnibus quæ itineri necessaria essent paratis, cum magno honore, ut decebat, iter arripientes pervenerunt in Flandriam, de Dei misericordia et sancti merito non desperantes. Fama

A autem præeunte comes sibi sanctum a fratribus præsentandum audierat, et ne illis alicujus ecclesia pateret introitus interdixerat, existimans taliter nullum ad se ab illis posse fieri accessum. Sed secus ac ratus res habita est. Nam tendentibus illis ad villam quæ dicitur Curba, ubi Sancti Petri jure hæreditario habetur ecclesia, presbyter secundum comitis præceptum obseratis ecclesiæ foribus, secessum occultum, ne posset inveniri, petierat cum clavibus. Tandem ad ecclesiam pervenitur, claves requiruntur, presbyter circumquaque quæritur, sed quærentibus facultas inveniendi denegatur. Mirum dictu! fidelem quærens auditorem, dum aliqua mora fieret quærendo templi sacerdotem, illico sponte sua confractis seris, dissilientibus repagulis, patuerunt fores ecclesiæ, et sancto cunctisque eum comitantibus se pervias præbuere. Non magica, non ars ibi operata est meclianica: sed ad ostendendum sancti Adalardi meritum,_virtus apparuit cœlestis Bin apertione valvarum. Ecce alter in hoc facto Petrus; sanctoque Petro, cui commissæ sunt claves regni coelorum, in tali miraculo comparandus. Sanct etenim Petro de carcere per angelum liberato porta ultro patuit ferrea: isti similiter de carcere, id est, de carnis ergastulo per angelum consilii jam educto, cesserunt ultro dura portarum robora. O stupenda dignatio! gratiam meruit a Domino, quæ cœlesti concessa fuerat clavigero. Jure etiam in aliena terra patuit illi sancti Petri ecclesia, qui apud Corbeiam hospitium sortitus sancti Petri ecclesiam, quasi pro contubernali fœdere, ad requirenda ejus bona fungebatur legatione. Taliter in ecclesia prius inaccessa sanctus defertur, populus utriusque sexus qui convenerat prosequitur; laudes cum vocis cordisque exsultatione a monachis et clericis divinæ majestati referuntur, populis applaudentibus, et gratias Domino referentibus.

[merged small][ocr errors]

CAP. II. De eo quod comes reddidit ei omnia quæ abstulerat.

5 Sequenti die inde asportatur, et ad quærendum comitem acceleratur iter. Ubicunque autem sancti audiebatur adventus, a longe pro jam divulgato miraculo immense multitudinis populorum ei fiebat occursus. Nec solum jam ei contra præceptum comitis januas ecclesiarum aperire certabant, sed etiam tam ecclesiasticæ quam sæculares personæ, ut sanctus in ecclesiis inferretur, postulabant, magis divinam quam comitis incurrere timentes offensam. Audientes autem fratres comitem in pago Tornacensi circa Schelmas (Schlin) oppidum, quod obsidione militum cinxerat, commorantem, illuc iter flexerunt, et quo cœperant tandem pervenerunt. Quem cum sibi comes audiret deferri, ejus præsentia se subtrahere festinavit. Tunc principes qui lateri ejus solebant assistere, et in quorum consilio ejus omnis pendebat dispositio; super hoc cœperunt eum. arguere, dicentes quia nihil ei prospere cederet, quandiu sanctorum ecclesias suis rebus spoliaret. Consulebant autem illi ut sancto cum humilitate occurreret, et quidquid erga sanctum deliquerat, emendaret. Quorum prudenti consilio comes acquievit, et humiliter sancto obvius processit. Videres alium regem Ninivitarum de suo solio descendisse, pedibusque nudis præ humilitate incedentem, honorem suum deposuisse: cum tanta devotione, militum stipante caterva, comes ad feretrum sancti accessit, et sumpto manibus suis gestatorio, militibus onus ejus leve certatim alleviantibus in ecclesiam haud longe positam tulit. Ibi quidquid Corbeiensi ecclesiæ abstulerat, coram primatibus suis in præsentia sancti reddidit: et quidquid erga

sanctam Petrum et sanctum Adalardum deliqueral, A rent, et cum illis fugæ præsidio sibi suisque consuemendavit, postulans per eos sibi a Domino indulgentiam impetrari. Fratres vero vice Domini, qui cor contrituin et humiliatum non despicit, sanctique Petri, cui data est a Domino potestas ligandi atque solvendi, eum absolverunt; et eum gaudentem suisque orationibus commendatum ad obsidionem oppidi remiserunt. Inde non ingrati divinæ misericordiæ, qui gratiam comitis meruerunt sancto Adalardo mediante, immensas laudes Deo altissimo re. tulerunt, cujus auris, quam precibus pulsaverant, præparationem cordis eorum audierat.

CAP. IV. De eo quod comitissa voluit eum retinere.

6. Sic non cassato itineris labore lætati, cum sancto arripuerunt iter remeandi. Sed intervenit eis aliqua turbationis molestia, ut major subsequeretur lætitia. Contigit enim ut ad oppidum quod dicitur Insula (l'Is'e), pervenirent, et sanctum Dei în ecclesia Sancti Stephani protomartyris, quæ ibi habetur, deferrent. Illis diebus apud idem castrum Adela comitissa, de qua supra mentionem fecimus, morabatur; dum ad obsidendum præfatum oppidum Schelmas comes, scilicet filius ejus, occuparetur, Quæ cum audisset adesse sanctum Dei confessorem, gavisa est valde sibi esse oblatam retinendi illum opportunitatem. Accersitis igitur monachis, inter alia quæ protulit verba, dixit eis: ‹ Sciatis, Domini nei, sanctum Adalardum communis generis consanguinitate mihi esse proximum, et ideo ut honoris gratiam paret mihi in cœlis, volo ejus honorem sublimare in terris. Unde sedet mihi in animo eum retihere in hac terra, quia ad exsequendum quod volo magis hic ero idonea. Aut enim ei novam const: ui faciam ecclesiam, quam immensis opibus ditabo, deputatis monachis aut clericis, qui serviant sancto; aut in Blandiniensi monasterio, quod in, honore sancti Petri apostoli situm est in castro Gandavo, faciam eum deferri, ubi præ omnibus sanctis qui ibi habentur, faciam ei honorem exhiberi. Interdico itaque vobis, ut eum ab ecclesia Sancti Stephani non dimoveatis, sed ad locum vestrum redeatis; ni potius cum eo remanere placeat vobis. Denique præcepit portas obseratas, et exitus viarum adhibitis custodibus observari, ne in noctis silentio clam sanctus posset asportari.

CAP. V. De eo quod per medios vigiles sublatæ sunt sanctæ reliquiæ.

7. Quid jam monachi facerent? In aliena terra positi suorumque auxilio destituti obviare non po terant comitissæ potestati, ut in asportatione sancti aliquam violentiam inferrent illi. Illico ad sanctum reversi sunt Adalardum et extra spem positi deliberabant, quid potius eis esset faciendum. Consilium autem super hac re quærentes, tales inter se conquerendo proferebant voces: Quid faciemus? quo divertemus? ad nostros sine sancto Adalardo reditus nobis non est necessarius: quia forsitan aut nos expellent, aut (quod tarpius est) lapidibus obruent. Denique nos non reverti prohibet improperium et dedecus, quia nobis non revertentibus tantum damnum imponent nostræ assensioni nostrisque machinationibus. Cæterum quamvis absque sancti repræsentatione gratiam eorum possimus habere, ejusdem Patris nostri ablatio, nostræ matris ecclesiæ fiet desolatio. Ipsa enim mater nostra, quæ nos tanquam filios in suo fovit gremio, relinquetur sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Taliter prius navicula cordis eorum turba. batur in mari et dormiente in eis Christo, quia dubitabant, cœperunt mergi. Sed cum clamassent, Domine, salva nos, perimus, illico excitatus est Dominus, ventisque imperavit et fluctibus.

8. Illis autem consilium capientibus cœlitus inspiratum est, ut intempesta noctis silentio expoortas de feretro sancti confessoris reliquias tulle

B

lerent. Quod et ipse Salvator fecisse, suosque ut idem facerent legitur admonuisse: Cum vos, inquit, persecuti fuerint in unam civitatem, in aliam fugite licet figuraliter possimus intelligere. Cunctis igitur per villam somno occupatis, monachi requiem suis denegarunt oculis, opportunitatem quærentes perducendi ad finem quæ inerant illorum animis. Media autem nocte ad thecam argenteam, qua pretiosus thesaurus tegebatur, accesserunt, ipsumque audacibus, ut ita dicam, sed fidelibus manibus exposuerunt. Denique ipsum super aurum et topazion pretiosiorem, omniumque aromatum fragrantiam suo odore vincentem, in mundo pallio, postea in byrso cervino involverunt et uni eorum, domno videlicet Everardo, qui ad hoc sagacior videbatur, asportandum commiserunt. Qui cæteris cum scrinio sancti remanentibus, de commisso sibi thesauro sollicitus non modice animo angebatur, qualiter propter vigilum excubias civitatem egrederetur. Dumque totus in hoc studio esset positus, illuxit matutinalis hora, qua expulso vesperi luctu Christi resurrectione demoratur fætitia. Tunc Christus qui est verus Sol justitiæ, depellens tenebras erroris et tristitia, ostendit illi tramitem salutis et lætitiæ. Nam eadem hora obtulit se illi quidam monachus, qitasi missus a Domino, quem Remensis civitatis archiepiscopus ad comitem direxerat pro suo negotio. Huic sanctarum bajulator reliquiarum socialus, per medios vigilum cuneos, portis patentibus, exivit; Deique providentia, per sancti videlicet Adalardi meritum, frustratas illorum excubias reliquit.

9. Renovatum est sane in hoc facto miraculum, quod ad Christi resurgentis contigit sepulcrum, si tamen gloriæ regis audemus æquiparare virtutem militis. Sed non minuimus gloriam regis, si virtutem prædicamus militis: quia virtus militis gloria est regis. Custodia enim militum ad Christi posita est sepulcrum, ne a suis furaretur discipulis: diligentia nihilominus excubatorum deputata est portis et exitibus viarum, ne corpus sancti Adalardi clam a suis efferretur monachis. Christus summo diluculo milites signatum monumentum custodientes resurgens irritos reddidit: sanctus quoque Adalardus summo mane vigiles portas et exitus viaruni observantes exeundo fefellit. Milites Christo resurgente præ timore facti sunt veluti mortui: custodes, postquam sanctus asportatus est Adalardus, præ himia admiratione redditi sunt stupidi. Taliter corpus sancti confessoris Corbeiam refertur, et a monachis cum magno cleri plebisque tripudio suscipitur. Qui cum magno honore, ut dignitas ejus exigebat, repositus in archivo ecclesiæ ipsam sua decoravit præsentia, quam primum obscuram reddiderat ejus absentia. Fratres autem cum cordis devotione laudes immensas reddiderunt super hoc bonitate divinæ, parvipendentes si scrinii fieret Damissio, cum beatos et divites reddidisset eos pretiosi thesauri restitutio. Illud enim erat recuperabile damnum hic, si eum amisissent, damnum irreparabile. Sed qui voluit corporis thesaurum restituere, dignatus est etiam vas ejusdem remittere ut sicut in corporis asportatione, ita etiani sancti pateret meritum in vasis repræsentatione. CAP. VI. De relatione scrinii, et quod in repræsen

tatione ejus sanatus est claudus.

10. Interea fama volante, cum comitissæ nuntiatum fuisset taliter sanctum Adalardum a monachis sublatum esse, moleste tulit se ita delusam esse. Tamen intelligens hoc esse voluntatis divine, et ideo jam non posse contra torrentem brachia tendere, postulata venia concessit illis cum scrinio sancti confessoris remeare ad propria. Taliter illi, quasi de Ægypto egressi, ubi jam quasi captivi fuerant detenti, protegente eos coelestis defensionis nube, ne urerentur a sole tribulationis, pervenerunt,

dure novo Moyse nostro, in terram pacis et securi- A tans illum evangelicum leprosum, qui reversus

tatis.

11. Cumque jam facti fuissent proximi Corbeix, præmittentes nuntios mandaverunt fratribus suis, Rt scrinio sancti Adalardi mature occurrerent cum brachio ejusdem confessoris. Illico gaudium novum adbuc recenti gaudio superadditur: classica pulsantur ecclesia tapetibus et palliis adornatur; accen sis etiam luminaribus plurimis illuminatur: denique facto populi conventu, festiva processio orditur, et cum brachio sancti Adalardi præcedentibus cereis et crucibus obviam proceditur. Tunc filii Israel quasi arcam Domini de Philistæis reductam suscipientes, in tabernaculo Dei referebant: et cum David in voce exsultationis et confessionis psallentes præcedebant, variis musicorum instrumentorum generibus ad augendam lætitiam circumquaque sonantibus.

12. Ecce autem quidam claudus ad portam templi jacebat, ita utroque pede contractus, ut planie pedum ejus (quod erat in visu mirabile) retro herer ent natibus. Venerat autem ibi reptando in quantum poterat manibus et genibus, non solum ut alimoniam peteret ab introeuntibus, sed ut sanclum Adalardum rogaret suis adesse doloribus. Qui cum feretrum sancti præcedente longo processionis ordine vidisset inferri, in quantum ipsa ægritudo patiebatur, clamare cœpit, ut sui misereretur. Sanctus vero Adalardus, more beati Petri, aurum vel argentum illi non dedit, sed quod melius erat, divina concedente gratia, illi tribuit. Nam mirum in modum statim videres nervos prius contractos extendi, cutem disrumpi, sanguinem manare, pedes cruraque ad naturalem locum redire; illum autem præ nimiis angustiis fatigari, ita ut pene videretur deficere. Tandem in suis erectus pedibus, jam nullius egens admimalo ad feretrum sancti accessit. O laudandum Dei donum! o prædicandum sancli meritum ! Præsentia corporis ejus aberat, et tanta in vase corporis ejus Dominus ostendebat. Sed hoc in vase corporis cjus ostendere potuit, qui per umbram corporis sancti Petri ægrotos sanare valuit. Tunc qui sanatus fuerat feretrum prosequens et bajulans gratias referebat Domino, imi

B

[ocr errors]

laudem dedit Deo? Cum tanto gaudio filiis in sina matris ecclesiæ receptis, de thesauro conscientiæ proferentés sacrificiam spei et fidei, quæ in ara cordis accenderat fervor charitatis, hymnum Te Deum laudamus cantaverunt coram altario divinæ majestatis.

CAP. VII. De repositione sanctarum reliquiarum in

scrinio.

13. Denique ascendentes gradus pulpiti, qui de valle plorationis per gradus virtutum ascenderant in montem exsultationis, populis infimis jacentibus nec ad altiora conscendere valentibus, condescenderunt propinatione salutiferi sermonis rei gesta temporique præsenti respondentis. Nec siluerunt ad confirmationem sui sermonis quæ in via accidissent eis, quanta Domini gratia in omnibus adfuisset illis, quantisque sibi dilectum confessorem declarasset miraculis. Et ne aliquis eorum dubius existeret sanctum Adalardum esse relatum, reliquias ejusdem de secretario, ubi ante repositæ fuerant, præsentari fecerunt. Quas quidem in conspectu populi adstantis extulerunt, ipsasque, ut credi decet, antiquo ebore lucidiores, visuque pro sui raritate delectabiles, conspectibus omrium astantium cernendas præbuerunt. Postquam autem præsentia sancti remola est ab illis omnis nubes dubitationis, eum honorifice reposuerunt in eodem scrinio, quod paulo ante relatum fuerat cum gaudio.

14. Quo rite peracto, secus sanctum Gentianum martyrii rosa in domo Dei vernantem collocaverunt S. Adalardum, castitatis lilio ante Deum florentem. Felix aula, quæ tantis sustentatur columnis ! felix ecclesia, quæ tantis illuminatur lucernis! ut taceamus cæteros, quorum præsentia feliciter ipsa floret Ecclesia, istis tutoribus protegitur contra ventorum flatus, et tempestatum fulmina. Istis enim illum. nantibus, repelluntur ab ea tenebrarum caligines et mærorum nubila. Istos itaque honoremus, istos veneremur in terris, ut nostri memores esse dignentur in cœlis.

S. GERALDI ABBATIS

CHARTA

De precibus pro fratribus sua congregationis et aliis sibi confoederatis faciendis. (Circa annum 1091.)

(Dom MARTEN., Thesaurus Anecdot., tom. 1, col. 255 ex Silvæ-Majoris chartario seu ex

Necrologio.)

Cognoscant omnes, tam præsentes quam subsecu- D buntur; ita autem ut priores septem missæ et vigituri, quia ego Geraldus Sanctæ Mariæ Sylvæ Majoris abbas, quamvis indignus, utilitati vivorum et mortuorum consulens, communi totius congregationis consilio stabilivi, et, ut in æternum maneat, litteris mandari præcepi, quod si quis nostræ congregationis decesserit a sæculo, nobiscumque sepultus fuerit, usque ad annum panis et vinum pauperibus pro eo tribuatur, et usque ad triginta dies ab omnibus missæ et vigilia mortuorum communiter celebra

lix solemniter, pulsatis signis omnibus, persolvantur. Sacerdotum unusquisque septem missas perorabit; qui sacerdos non est, tria psalteria; qui ad psalterium nondum pervenit, usque ad dies triginta septem psalmos quotidie cantabit; qui autem nescit, septem quotidie Miserere; qui vero nec Miserere, septies similiter Pater noster. Quod si infra duos dies, vel quatuor, vel etiam amplius, alter decesserit, insimul utrisque positis, quod uni in principio

minuetur, finito alterius officio, restituetur. Omnis A post capitulum; quo die panis et vini præbenda pro autem congregatio primis septem diebus ante altare post capitulum psalmos prostrata cantabit. Si vero in cella, quæ a monasterio longe sit, aliquis obierit, to:um pro eo quod pro præsenti persolvatur, excepto quod panis et vinum in cella ubi obieris, usque ad annum, sicut jam dictum est, in eleemosyna constitretur.

De congregationibus autem quæ nobiscum societatem acceperunt, vel accepturæ sunt, si quis obierit, ad nosque nuntius pervenerit, septem missas, totidemque vigilias persolvemus communiter; tres autem vigilias primas cum lectionibus nevem, signis omnibus pulsatis; reliquas vero quatuor cum tribus : ita tamen quod ipso die quo nuntius advenerit, post capitulum, signis sonantibus, psalmus Verba mea pro eo cantetur; et qui sacerdos fuerit missam orabit; cæteri vero psalterium unum; qui nescit psalterium, psalmos septem; qui nec septem psalmos, Miserere septies; qui vero nec Miserere, septies Pater noster. Congregationes autem nostræ societatis hæ sunt congregatio sancti Sicarii de Branstosma, sancti Florentii de Salmurio, congregatio sanctæ Fidis de Conchis.

Hoc est fœdes indissolubile Majoris Monasterii, Sylvæque Majoris cœnobiorum, videlicet ut fratriLus utriusque monasterii utrumque capitulum et omne benefactum spirituale et corporale sit utrimque omnibus commune, et omnis per omnia societas. Pro fratribus vero defunctis semel in anno plenariam vigiliam et missam festivam celebramus, et breve accepto, mox finito capitulo, Verba meu, cum appendiciis suis, pro absolutione fratrum qui recitati fuerint, pulsatis signis, persolvemus.

Notum sit omnibus, tam præsentibus quam futuris, quod domnus Odo abbas Sancti Johannis Angeriaci venit in capitulo Sanctæ Mariæ Sy!væ-Majoris, et cons lio domni Geraldi abbatis, et omnium fratrum, pro defunctis fratribus statuerunt invicem, ut ipsa die qua brevis ipsius veniret, pulsatis omnibus signis, plenissi na vigilia oraretur, in crastino similiter missa plenissime, et usque ad dies septem similiter; sed signis non pulsatis, psalmus Verba

B

eo dabitur. Pro abbatibus autem utriusque congregationis, quantum pro fratre ejusdem loci fit, in æternum constituerunt. Hoc ipsum fit pro congregatione sancti Benedicti Nantolii. Hoc ipsum agitur pro congregatione Lucionensi, et pro abbatibus tricenarium, et sanctæ Mariæ de Pampilona canonicorum, et sancti Michaelis de Eremo, et sancti Maurini de Agenno, et canonicorum sancti Romani de Blavia; similiter agimus pro monachis sanctæ Mariæ Dolensis, et sancti Vincentii Laudunensis, et sancti Petri Ferrariensis ecclesiæ, et pro abbatibus tricenarium complebitur, tam in missis, quam in vigiliis, et scribentur in martyrologio, ut semper agatur anniversaria commemoratio pro eis; et sanctæ Crucis de Kimperlé, et sancti Salvatoris Karrofii, sed pro Karrofensibus plus agitur; triginta diebus singulis horis psalmus Voce mea, ad psalmos familiares, et post matutinos, Verba mea. Similiter agitur pro congregatione sancti Petri Malliacensis, et pro abbatibus Malliacensibus triginta diebus præbenda dabitur, et omnes fratres ipsius loci in martyrologio nostro scribantur. Pro monachis sancti Pauli Cormeriacensis, breve accepto, post capitulum signis sonantibus, facimus absolutionem, et per septem dies septem officia plena cum totidem missis, et per triginta dies Verba mea et Voce mea. Similiter agimus pro congregatione Usercensi, et pro fratribus Generensis monasterii, et pro monachis sancti Launomari Blesis, et die quo breve recitatum fuerit, C præbenda panis et vini, et sancti Petri Carnotensis, et sanctæ Mariæ Guistrensis, et sancti Stephani de Beania; pro clericis sancti Martini de Ruricicurte tres vigilias et tres missas; prima tamen die, pulsatis signis, hoc idem agimus pro sororibus sanctæ Mariæ Suessionensis; similiter agimus pro monachis sancti Petri Solemniacensis, pro monachis sancti Martini de Campis, post capitulum, absolutionem, et unam plenam vigiliam, et unam missam. Pro congregatione Exiensis cœnobii septem missas cum vigiliis, et præbenda ipso die quo brevis in capitulo recitabitur. Hoc idem fit pro canonicis sancti Stephani Agennensis sedis.

APPENDIX AD S. GERALDUM.

COMMEMORATIONES

A SYLVÆMAJORIS MONACHIS PRO ALIARUM ECCLESIARUM ALUMNIS FIERI SOLITÆ.

(MARTEN., Thesaur., Anecd. I, 257, ex Necrologio Sylvæ-Majoris.)

Primo Januarii, fratrum et parentum defunctorum Commemoratio.

1. Canonicorum Sanctæ Crucis Aurelianensis missa plena et vigilia. 16 Januarii.

1081

COMMEMORATIONES SILV.-MAJ. MON. PRO AL. ECCLES. DEFUNCTIS.

2. Canonicorum sancti Emiliani, missa plena et A vigilia. 26 Januarii.

3. Fratrum Case Dei, missa plena et vigilia, et tricenarium plenum, singulis diebus præbenda panis et vini, cum reliquis cibis. 3 Februarii.

4. Eodem die canonicorum sancti Joannis de Valentinas. 3 Februarii.

5. Fratrum de Borcieto, missa plena et vigilia. 13 Februarii.

6. Fratrum sancti Eligii Noviomensis, missa plena et vigilia; præbenda cum cibis danda: quilibet sacerdos dicet unam missam, alii septem psalmos. Feria IV Cinerum.

7. Fratrum Præmonstratæ ecclesiæ, missa et vigilia. 21 Februarii.

8. Canonicorum Catalaunensium, missa plena et vigilia. Feria 1 post Dominicam 1 Quadragesimæ. 9. Fratrum Auriliacensis monasterii, missa festalis et præbenda. 27 Februarii.

10. Fratrum sancti Severi, canonicorum Cæsaraugustensium, et Lincolnensium, et fratrum Sarlatensium, missa plena et vigilia. 10 Martii.

11. Fratrum Suessionensium, præbenda danda eodem die.

12. Fratrum Figiacensium, missa plena et vigilia, præbenda quatuor pauperibus. Feria v post

Lature.

13. Aquiciensis monasterii officium, missa cum pulsatione signorum, tribus pauperibus præbenda datur. 16 Martii.

14. Majoris Monasterii. 15 Aprilis.

15. Commemoratio parentum et fratrum S. Aster.i confessoris. Feria u incipientis passionis.

16. Canonicorum Cæsaraugustensium, missa, vigilia, tribus pauperibus præbenda datur. 26 ApriI's.

17. Fratrum Orbacensis monasterii, missa plena et vigilia. 11 Maii.

18. Fratrum sancti Martialis, præbenda datur cum reliquis cibis. 3 Junii.

19. Fratrum Uticensis ecclesiæ, præbenda datur cum reliquis cibis, eodem die.

20. Fratrum Grandimontis. 18 Junii.

B

1082

27. Item fratrum Gratia Dei, eodem die. 28. Canonicorum sanctae Marie Laudunensis. 14 Julii.

29. Fratrum sancti Severi, tribus pauperibus præbenda datur, cum cæteris cibis. 27 Julii. 30. Canonicorum sancti Stephani Agennensis, missa festive, et vigilia plena. 4 Augusti.

31. Item canonicorum de Castris, eodem die. 32. Fratrum sancti Stephani Lemovicensis. 12 Augusti.

33. Sancti Joannis Novi monasterii Pictavis. 16 Augusti.

34. Fratrum de Cancellata, missa festive et vigilia plena. 23 Augusti.

55. Canonicorum Ausciensis ecclesiæ, missa festive et vigilia plena, eodem die.

36. Item fratrum sancti Isuadi de Bardanay in Anglia, eodem die.

37. Canonicorum sancti Caprasii de Agenno, missa plena et vigilia, et tribus pauperibus præbenda datur. 19 Septembris.

38. Inchoatio tricenarii pro fratribus sancti Dionysii, singulis annis reddendi octavo Kal. Octobris. 39. Fratrum de Belloloco. 10 Octobris.

40. Canonicorum Bajonensium, missa festive et vigilia plena. 15 Octobris.

41. Fratrum de monte Cassino, missa plena et vigilia. 19 Octobris.

[ocr errors]

42. Fratrum sancti Martini Guistrensis, missa C plena et vigilia. 3 Novembris.

21. Sancti Petri de Corbeia, missam quilibet sacerdos, et præbenda datur tredecim pauperibus. D 20. Junii.

22. Canonicorum Aturensis ecclesiæ, missa festive, et vigilia plena, codem die.

23. Sancti Joannis Angeliacensis, missa plena et vigilia, tricenarium plenum, dabitur præbenda cum reliquis cibis. 25 Junii.

24. Fratrum sancti Pauli Romæ et sancti Petri de Papia, missa festive et vigilia plena. 4 Julii.

25. Fratrum Burdigalensis monasterii. 7. Julii. 26. Commemoratio fratrum Casa Dei. 12 Julii.

43. Fratrum de Burgo, missa festive, et vigilia plena. 4 Novembris.

44. Canonicorum Aquensium, missa plena et vigilia, eodem die.

45. Fratrum Solemniacensium, missa festive et vigilia plena, et præbenda tribus pauperibus, eodem die.

46. Commemoratio fratrum Cluniacensium, missa plena et vigilia, quilibet sacerdos unam missam, alii septem psalmos. 12 Novembris.

47. Fratrum sancti Faronis, missa plena et vigilia, eodem die.

48. Et sancti Stephani canonicorum de Mauritanea, missa festive et vigilia plena, et præbenda datur, eodem die.

49. Canonicorum sancti Martini de Corona, missa plena et vigilia. 13 Novembris.

50. Canonicorum sancti Martini Laudunensis, eodem die.

51. Fratrum Solacensis ecclesiæ. 4 Decembris. 52. Canonicorum sancti Amandi, præbenda datur, eodem die.

53. Fratrum sancti Remigii, missa plena et vigilia. 14 Decembris.

« VorigeDoorgaan »