Pagina-afbeeldingen
PDF

torum, antiphona : Lux perpetua. Si diligeretis. $ A pore paschali Dominicarum et festorum officium tri

Vox lætiti;e. Oremus. Wjde, Domine, infirmitates. Tres pueri : Benedicamus Domino, Alleluia. Idem quoque habetur in Brevariis Rotomag. an. 1491 et A578, et in Processionali Rotomagensi pag. 168 et seq. Hujus antiquissimi ritus mentio fit in Ordine Romano, apud Alcuimum, G. Durandum, in ordina

rio ms. canonicorum S. Laudi Rotomagensis, ete.; .

eumque improbare non possunt, qui baptismi memoriam in hominum animis indeletam servari cupiunt. (232) IIuic antiphonam : Lux perpetua, contimentes. Tempore paschali in processione ad crucifixum nulla apud Joannem nostrum habetur sanctæ Mariæ memoria, neque in Ordinario ms. canonicorum S. I,audi : reperitur tamen in 0rdinario et oflicialibus libris mss. et Processionalibus, nec non Breviariis ad usum Ecclesiæ Rotomagensis. (233) Dies septem in cappis, etc. ln ecclesia cathedrali Sabbato in Albis ad missam quinque pueri albis induti, sive cappis, non ita pridem regebant chcrum. Idem legitur in 0rdinario ms. p. 95. Ad missam nulla cappa in choro, sed quinque pueri in albis regant chorum. 0fficium : Etluxit populum suum. Psa!mus : Confitemini Domino et invocate. Quinque pueri praedicti cantent : Kyrie eleison, Rex genitor et Gloria in excelsis, prosam : Omnipotens genitor; quinque pueri cantent prosam, et chorus respondeat residuum. Oratio : Concede, quæsumus, omnipotens Deus. Nulla memoria, nisi ut prænotatur. Epistola : Depomentes omnem. Alleluia. § IIæc dies. Quinque pueri in pulpito Alleluia. 5 Laudate, piieri; sequitur alius versus : Sit nomen Domini. IIoc finito quinque pueri incipiant in pulpito : Jubilans concrepa, et chores respondeat neuma. In ecclesia cathedrali hodie omnia fiunt ut in duplicibiis. (254) Ad crucifirum post Vesperas fiat processio. Ilem processionis ritus describitur in Ordinario ms. sancti Laudi. Fit hodie in dioece.i Rotomagensi post Vesperas processio, in qua non portatur crux, sed candelabra et thuribulum, juxta Ordinarium ltotomagense ms. et dum cantatur â Dignus es, Domine, crucifixus a celebrante cappa induto et genuflexo triplici ductu thurificatur. Duo in pulpito canuni $ 0 quam. Dicitur versus et oratio de cruce, et post

memoriam 145 B. Mariæ, ad introitum ciori D

dicitur antiphona de sanctis cum versu et oratione. (235) 0ratione Dominica et symbolo. In Completorio per octavam non dicitur oratio Dominica nec symbolum; sed post Nunc dimittis decantata antiphona oratio dicitur, et dicto Benedicamus, Completorium finitur. 236) Dies octavus ut primus celebretur. Non eodem modo, sed more duplici colitur. (237) Responsorium Surrexit, a duobus cantetur Scilicet in cappis, qui chorum regant. ' (238) Unaquæque nocturna cum una antiphona. Ex liis et sequentibus patet, apud majores nostros tem

[ocr errors][ocr errors]

biis nocturnis constilisse. Ut secus postea fieret, pervicit brevitatis ratio, non disciplinæ : quod valde improbatur a GuilHelmo Durando, l. vi, Ration. div. offic., cap. 89, et ltadulfo decano Tungrensi, libro De canonumm observantia, propositione 10. Pa. (259) Sex lectiones de Apocalypsi legantur, et tres de resurrectione. Hinc apparel olim in Rotomagensi Ecclesia tres nocturnas dici solitas, quæ reperiuntur in Ordinario ms. canonicorum S. Laudi Rotomagensis; eas adhuc retinet Romana Ecclesia, multæ quoque cathedrales ecclesiæ. De lectione Apocalypsis concordat Ordinarium Rotomagense ius. Nos vero legimus de Actibus apostulorum (exceptis Dominicis) usque ad hebdomadam tertiam, in qua legitur liber Apocalypsis, postea canonicæ epistolæ usque ad vigiliam Ascensionis. (240) Nonum a duobus clericis cantetur. Scilicet de majori sede in superpelliceis tantum, quod in Ecclesia Rotomagensi servatur in tertio responsorio per Dominicas temporis paschalis. * (241) Matutinæ Laudes cum una antiphona : Atigelus. Ad Laudes in Dominicis usque ad Ascensionem psalmi dicuntur sub una antiphona : Alleluia. (24') fn Dominicis matutinis semper fiat processio. In Dominicis usque ad Ascensionem tantum fit processio in Laudibus, cæteris Dominicis nulla in Laudibus, sed immediate ante Tertiam post aspersionem aquæ. (243) Sine tropis et Laudibus. Quid sint tropi docet Durandus 146 lib. nv, Ration., c. v, et post eum Pamelius in fine tomi II Liturgicon Eccl. Lat. A d hanc cantus speciem referendæ sunt litaniæ (ut vocant) prosatæ, ut Kyrie, fons bonitatis. Quod ad Laudes attinel, varia est ejus nominis apud liturgicos acceptio. Plerumque enim sumitur pro Alleluia, ut apud Isidorum, lib. i De eccl. offic., cap. 15, qui sensus huic loco non convenit, ubi agitur de officio quod celebratur cum Alleluia, sed sine Laudibus. Itaque cum hic troporum, Laudumque simul occurrat mentio, rectius per Laudes hujusmodi intelligenatis cantum aliquem ecclesiasticum tropis affinem. Nam et Durandus loco prædicto tropos appellat Laudes ad introitum convertibiles. Conjecturæ facem præfert anonymus S. Audoeni monachus in Historia Joannis nostri ad calcem gestorum archiepiscoporum Rotomag. his verbis : Finitis itaque Kyrie eleison cum duobus rhylhmis, id est, nostro judicio tropis, exacto Gloria in excelsis Deo, quod incæptum ab abbate Ricardo Sigiensi (Sagiensi) chorus celeberrime fuerat ersecutus cum Laudibus,id vero totum expendebatur in præstolatione archipræsulis. Quo ex loco colligitur Laudes illas in missis solemnibus hymno Gloria in ercelsis interseri, vel certe subjungi consuevisse : quem quidem hymnum in missa Sabbati sancti absque tropis decantatum, paulo ante observavimus ex Ordinario. Ejus generis erat prosa Quem cives cælici, quæ juxta idem Ordinarium, in nocte

hymnum prædictum cantabatur: itemque 0 gloria sanctorum, ibidem in festo sancti Stephani. Denique Landum nomine forte censeri posset insignis ille cantus, Christus vincit, de quo supra. Pa. (244) Cwm duobus Alleluia et sequentia. Sequentia non dicitur, sed quatuor Alleluia canuntur. (245) Quandiu à Dignus es cantatur, Apocalypsis legatur. In Breviariis Rotomag. an. 1491 et 1578 post octavam Paschæ legitur Apocalypsis, quibus concinit Ordinarium ms., p. 2 : Post octavam Paschæ incipiatur liber Apocalypsis, et legantur de eo tres lectiones per hebdomadam usque ad Dominicam in qua cantatur : Jubilate Deo. In crastino incipiantur Epistolæ canonicæ, et legantur de ipsis quotidie tres lectiones per ferias usque ad vigiliam Ascensionis Domini. Et Micrologus, De ecclesiast. observat., cap. 54 : In octava Paschæ historiam : 147 Dignus es, Domine, et Apocalypsin juxta ordinem incipimus. 246) Per dies feriales in nocturna sex psalmos. Tempore paschali tres tantum dicuntur psalmi per ferias. (247) Unum tantum Alleluia cantetur. Ita quoque Micrologus, De eccles. observat., c. 55, et G. Durandus, Ration. divin. offic., l. vi, c. 89. Sed in Ecclesia Rotomagensi in officio tam de Tempore quam de Sanctis a Pascha usque ad Pentecosten canuntur quatuor Alleluia, exceptis Rogalionibus et vigilia Pentecostes. (248) Si alio tempore evenerit, omnes exceptis parvulis jejunent. Hoc indicat Ordinarium ms. bjbliothecæ Bigotianæ : Item si evenerit in die octava, memoria ad utrasque Vesperas, Matutinum et missam, et in crastino reservetur cum jejunio. ltem si evenerit i»i Sabbatis aut Dominicis resurrectionis, processio et jejunium in crastinum reserventur ; in Ordinario autem ms. cathedralis ecclesiæ : Missa de jejunio cantabitur, et omnes jejunabunt. Hinc duo notanda occurrunt: primum quod olim Ecclesia Rotomagensis jejunium observaret in festo S. Marci, quando non concurrebat cum octava Paschæ, aut Dominicis tempore paschali. Secundum quod omnes exceptis pueris et infirmis jejunarent. Simile reperitur mandatum præfixum initio Breviarii Rotomag., am. 4578, et Abrincensis, an. 1592, De observatione jejunii : Sacerdotes ecclesiarum præcipiant omnibus aetatem adultam habentibus instituta jejunia obserpari, ut jejunium Quadragesimæ, etc. Et omnia prædicta prohibeant expresse, et sub pœna peccati mortalis. Illud vero jejunium postea in abstinentiam a carnibus fuit mutatum, similiter in diebus Rogationum. (249) Ad ecclesiam S. Petri, S. Audoeni. Hunc morem etiamnum servat ecclesia metropolitana. De antiquitate et dignitate ecclesiæ S. Audoeni vide surium in vita ejusdem sancti ad 24 Augusti; Dudonem, De moribus et actis Norman., lib. 11; Willelmum Gemetic., lib. ii, cap. 18; Ordericum, initio libri iii et lib. viii, pag. 710. Pr.

Natalis Domini a clericis pastores agentibus, post A

D

Item in Charia Riculi Rotomagensis archiepiscopi legitur: Cœnobium D. Petri, almique Audoeni; processu vero temporis unicum nomen S. Audoeni, cujus corpus hac ir ecclesia fuit tumulatum, sortita est. Hujus processionis ritum vide post notas. 2ö0) 148 Nona dicta comestum pergant. Excepto enim- Quadragesimæ tempore, aliis jejunii diebus frangebatur hora nona jejunium, ut constat ex Micrologo, c. 49, De capite jejunii, el pluribus aliis. (251) Simili modo dies Rogationum celebrentur. De jejunio Rogationum sic loquitur Rabanus, lib. ii, De institut. cleric., cap. 4 : Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini mos est ecclesiarum 0ccidentis per tres dies proximos jejuuium exercere et litanics agere, et hoc congrue. Vide Amalarium, lib. i, cap. 57, De litania majori. (252) Sex primæ lectiones de sanctis dicantur. Eadem plane habentur in libro ofliciali Rotomagensi ms.; nunc autem una nocturna dicitur, in qua prima lectio de expositione Evangelii, secunda et lertia de cruce; fit memoria martyrum in primis Wesperis, Laudibus et missa. (253) Processio ad crucem in Vesperis et Matutinis, et missa fiat. Processio nulla fiu, nisi sit Dominica, scilicet ante Tertiam, nec Laudes neque scquentia in aliquo oflìcio canuntur. (254) In Vesperis cantor chorum regat. llujus diei officium in omnibus pene est immutatum; nunc enim duo cantores cappati chorum regunt, quatuor alii de majori sede item cappis induti, istis recedentibus in vestiarium, responsorium canunt. Olim tres nocturnæ vigiliæ, hodie una tantum dicitur, scilicet tres psalmi cum tribus antiphonis, et in cappis tres lectiones de expositione Evangelii leguntur, cum totidem responsoriis, quorum primum et secundum a tribus in cappis, tertium a quatuor regentibus chorum decantatur. (255) Post Tertiam processio fiat. Ordinarium Rotomagense ms. post Tertiam processionem imiuediale constituit, p. 109. Ad Primam Jam lucis, etc. Dehinc eatur in capitulum [ms., capitulo], et ibi legatur ab uno diacono de majori sede de residuo expositionis Evangelii. Pulsetur processio festive. Sequitur ad Tertiam hymnus : Nunc sancte. Sequitur processio, etc. Tanta est eo die in cathedrali ecclesia rerum confusio, propter populi affluentiam, ut Tertia, Sexta, Nona et postea missa solemnis usque ad quartam aut quintam horam pomeridianam diffe^ rantur, qua circiter hora reus e carcere educitur. Unus cantor in cappa missæ officium inchoat quod musici prosequuntur, pauci enim canonici et pauci capellani 149 intersunt, quia viri et feminæ illorum sedes occupant; sic quisque per ecclesiam vagatur, et ecclesia strepitu et tumultu resonat, ac gladiis evaginatis et armis more castrorum resplendet. Finita missa statim dicuntur Vesperæ, ut quadragesimali tempore. (256) Historia : Deus omnium. Haec vox in scritoribus de rebus sacris aliquando psalmum sign:fiDomine, ne in furore tuo, pro pænitentia canimus; aliquando lectionem, ut Gemma animæ, l. iv, c. 118, De adventu Domini. Historia, Clama in fortitudine, non ad Quatuor Tempora, sed ad proximam septimanam Natalis Domini pertinet; aliquando vero responsoria et antiphonas, sic enim habet Radulfus de Rivo proposit. 12. Prænotetur (inquit) quod antiphonæ et responsoria ad unum diem vel observationem pertinentia vocantur historia. Sed sæpissime pro responsoriis accipitur : apud Micrologum, De ecclesiast. observat, c. 54. In octava Paschæ historiam : Dignus es, Domine, incipimus; apud Radulfum, De Rivo, lib. De can. observ., proposit. 16. Simili modo servatur Ilistoria: Dignus es, et historia : Si oblitus.

cat, ut l. iii, De Gemma animæ, c. 19. Historiam : A sede cum septem thuribulis casula induti ante al rare

In Ordinario vero Rotomagensi historia frequenter B

pro responsoriis usurpatur, in quo etiam legitur: Et responsorium de historia, Deus omnium. Idem sæpe videtur in Ordinario canonicorum S. Laudi Dolomagensis. (257) Actus apostolorum legantur. Ita quoque 0rdinarium Rotomagense ms., p. 2: In crastino Ascensionis Domini incipiantur Actus apostolorum, et legantur de ipsis per hebdomadam tres lectiones usque ad vigilium Pentecostes. Item in Breviariis 1491 et 1578 legantur usque ad vigiliam Pentecostes quotidie tres lectiones de Actibus apostolorum, excepta Dominica et die octava. Nunc per octavas Ascensionis et Pentecostes leguntur Patrum expositiones in Evangelia. (258) Octava hora diei populus ad ecclesiam conveniat. Scilicet secunda post meridiem, hodie vero quarta hora diei scilicet decima matutina. Ordo lectionum et £ractuum in quibusdam immutatus est, cætera ut in Sabbato sanclo Paschæ, excepta benedictione ignis et cerei. (259) Pax accipiatur. Ordinarium Rotomagense ms., p. 115 : Sanctus et Agnus festive, et paae datur. Vide quæ diximus de osculo pacis in observationibus de officio missæ. ' (260) 150 Post Vesperas et Matutinas ipsa die memoriam resurrectionis peragant ad crucifiaeum. *Nulla post Vesperas et Matutinas hodie processio ad crucifixum, in qua fiat memoria resurrectionis, et in Ordinario Rotomagensi ms. legitur : Nulla memoria. Reperitur tamen hæc processio in Breviario Fiscannensi an. 1627 in primis Wesperis. (261) Dies octavus ut primus celeberrime agatur. Nunc autem ritu triplici 2 classis in honore SS. Trinitatis colitur. (262) Hymnus a tribus clericis cappatis altare incensantibus inchoetur. Aliter ecclesiæ metropolitanæ ()rdinarium et praxis, nam ternarius numerus ad septenarium jam excrevit non cappatorum, sed casulatorum. Pr. Hodie in Ecclesia Rotomagensi a septem casulatis et altare incensantibus inchoatur hymnus, qui ab ipsis et a choro alternatim perficitur, ut in 0rdinario ms., p. 114, habetur : Septem presbyteri de majori

veniant cum diacono et subdiacono revestitis (dalmatica et tunica) et medius presbyterorum incipiat. Deus in adjutorium, et simul incipiant hymnum : Veni, creator Spiritus, et tunc pulsentur omnes campanae, et dicant totum versum fleris genibus incensando altare. Chorus : § Qui paracletus diceris Septem presbyteri : § Tu septiformis. Chorus : Ac cende lumen. Presbyteri : j Iloslem repellas. Clorus: 5 Per te sciamus. Presbyteri : Sit laus Patri. Finito hymno presbyteri versis vultibus ad chorum (incensando) incipiant antiphonam : Accipite Spiritum sanctum, et totam finiant, et cantor festire incipiat psalmum : Legem pone, et presbyteri interim inter se privatim Tertiam dicant, qua finita recedant. Et feria secunda et per hebdomadam : Ad Tertiam sacerdos missam cantaturus cum diacono et subdiacono revestitis (amictu, alba et stola) incipiat in choro ante formam : Deus, in adjutorium, cum duobus thuribulis et candelabris, et simul incipiant : Veni, Creator, incensando quandiu versus a parte dicta cantabitur, et sinister chorus finiat dictum versum, dexter chorus alium versum cantet, et sic finiatur hymnus, et sic fiat per hebdomadam alternatim. Ant. Repleti sunt. Cantor incipiat psalmum : Legem pone, et sacerdos cum diacono et subdiacono sedeant super formam chori. Finita antiphona dicat sacerdos capitulum : Dum complerentur. Â Spiritus Domini , etc. Sacerdos dicat : Dominus vobiscum. Oremus. 151 Deus, qui hodierna die, etc. Finita Ter. tia recedant, et cantor incipiat officium missæ. lisdem fere verbis hæc leguntur in libro oflìciali Rotoma gensi ms. bibliothecæ Bigotianæ. (265) Flores diversi coloris immittantur. Liber omicialis præfatus : Dum hymnus cantatur altare incensetur, luminaria accendantur, signa pulsentur, et flores de diversis coloribus ad instar charismatum sancti Spiritus desuper chorum sparsim mittantur. A decem aut circiter annis mos iste tam in cathedrali quam in parochialibus ecclesiis non immerito obsolevit, qui in Ordinario ms., p. 114, sic describitur : Sequitur Tertia, et dum incipitur. Veni, Creator, projicientur per familiares thesaurarii existentes in deambulatoriis inferioribus turribus an:e crucifirum, scilicet anferius, et quantum poterunt infra chorum folia quercuum, nebulæ et stuppæ ardentes in magna quantitate, et ad Gloria in excelsis missæ emit.ent volare versus chorum aves parvas et mediocres, et non magnas, cum nebulis ligatis ad tibiam in competenti numero, et con. tinuabuntur præmissa usque ad Evangelium : et haec omnia fient ad expensam thesaurarii et capituli æquis portionibus. (264) Si alicujus sancti festivitas evenerit, de sanctr cantetur. Per octavam Pentecostes, si sanctorum festivitas evenerit, post octavam transfertur. (265) Missa in tertiu feria de angelis. Ilodie non dicitur de angelis, sed propria quæ in Missalibus Rotomagensis dioecesis assignatur. (266) Epistola legalur: Vidi ostium, et Erat homo

ex Pharisæis Evangelium. Idem habetur in libro omi-
ciali Rotomagensi ms. bibliothecæ Bigotianæ, et in
Missalibus Rotomagensis Ecclesiæ an. 1516, 1527,
1558 et 1576. Hodie legitur Epistola beati Pauli ad
Romanos, c. xi : 0 altitudo, etc., et Evangelium se-
cundum Matthæum, c. 28: Dixit Jesus discipulis suis:
Data est mihi omnis potestas.
' (267) Incipiatur Regum historia et Paralipomenon.
Libri Paralipomenon non leguntur in Ecclesia Roto-
magensi, sed taiitum quatuor libri Regum usque ad
Dominicam proximiorem Kalend. Augusti.
(268) Liber Tobiæ et Esdræ. Esdras non legitur,
sed solummodo liber Tobiæ in tertia Septembris
hebdomada, in quarta vero et quinta Judith et
Esther.
(269) Post matutinas tantum Laudes defunctorum.
In ecclesia 152 cathedrali posl nocturnum dicun-
tur ante Completorium.
(270) In Vesperis Abbati et Dominicalibus matuti-
nis de cruce cantetur. In Ordinario ms. canonicorum
S. Laudi : Ab octavo Pentecostes usque ad Adventum
Domini in omnibus Vesperis et Matutinis fiat memoria
de sancta cruce, nisi in duplicibus festis. Ad proces-
sicnem post Wesperas Sabbati nihil de cruce canitur,
sed de beata Virgine Maria, licet in Ordinari, Roto-
imag. ms. legatur : Sequatur processio, antiphona:
0 crux splendidior. j Omnis terra. 0ratio: Deus, qui
unigen. In Matutinis autem Dominicalil)us nulla fit
processio extra tempus paschale , nisi intelligas
eam quæ post aspersionem aquæ fil immediate ante
Tertiam.
(271) Ultimam benedictio non sequitur. Id est, ora-
tio super populum, quæ ulterior ultima benedictio
dicitur Amalario, lib. iii, cap. 57. Pr.
(272) Propter Dominicæ noctis honorem. Hinc con-
stat missam in Sabbatis Quatuor Temporum sub
Wespera fuisse celebratam: ob officii enim prolixita-
uem et sacram ordinationem missa sæpe usque ad
noctem Dominieæ protendebatur; quapropter officio
vacabant isti dies, et officium Dominicæ in missa
desumebatur, ut notant divinorum ofliciorum expo-
sitores.
(275) In missa vespertinali quidem hora. Videlicet
circa quintam aut sextam horam post meridiem.
(274) Anle nonam fieri sacra auctoritate prohibetur.
In hodiernis ordinationibus non fit ordinum collatio
antequam Nona dicatur, sed sex aut septem lioris
Nonae officium anticipatur. Admonitionem in ordina-
tionibus clericorum fieri solitàm post notas ex ms.
codice exhibemus.
(275) In die vero Dominica episcoporum ordinatio
celebretur. Hujus ordinationis ritum post observatio-
ncs c ms. codice cathedralis ecclesiæ 700 annorum
eruimus.
.(276) In Vesperis binæ et binæ pulsentur campanar.
Hac die ad Wesperas omnes sicut in Matutinis cam-
panæ pulsantur.
(277) Responsorium duo cappati camant. Responso-
viuiii a quatuor iu cappis, sicut invitatorium et

A nonum responsorium in Matutinis, canitur; nec
cantor in Wesperis, sed duo cantores in cappis ad
psalmos regunt chorum. ln Malutinis tertium et sex-
tum respons. a tribus in cappis canuntur.
(278) Diaconus cappa indutus cum processione per-
gat ad pronuntiandum 153 Evangelium. Cum pro-
cessione, id est, cum, thuriferario et duobus cerofe-
rariis, pergat ad modum processionis, incensato
altari. Primus thuriferarius incedit, post duo cero-
ferarii, quos sequitur diaconus cappa indutus qu*
lecturus est Evangelium in pulpilo; quod in omni-
bus festis triplicibus, tam primæ quam secundæ
classis, observatur. In secundo autem, quinto, et
octavo responsoriis non incensatur altare , neque
chorus.
(279) Omnes clerici pro posse ecclesiæ induantur.
Ad processionem hodie et in festis solemnioribus
omnes cappis induuntur pro posse ecclesiæ; imme-
rito vero nonnulli in ea colorum varietatem impro-
bant, cum ecclesia, licet ditissima, tot ejusdem co-
loris ornamenta suppedikare non possit quot sunt
clerici. Altendant illi quod sponsa Christi circumdata
sit varietate, et, sicut David propheta regius testatur
(Psal. xliv), in fimbriis aureis circunamicta varieta-
tibus.
(280) Clerus, et cui ex populo placuerit, commw-
nicetur. Antiqua Ecclesiæ regula et praxis est ut
post communionem cleri populus communicetur;
quæ jam in plurimis parochialibus ecclesiis abrogata
est. Qua tandem ratione, mihi non compertum est.
(281) In Nocturnis quatuor lectiones legantur. Tres
solumniodo in ecclesia Rotomagensi per octavas
leguntur lectiones: ordinarium quoque ms. tres tan-
tum numerat, item breviaria an. 1491 et 1578, etc.
Prima lectio dicitur de expositione in Evangelium,
secunda et tertia de Sermonibus Patrum.
(282) Omnium sanctorum. IIæc festivitas eodem
modo quo assumptio celebratur, excepto eo quod
sequitur ex Ordinario Rotomagensi ms., p.254 : In-
islo festo dicuntur benedictiones propriæ. Prima lectio,
secunda, tertia, septima, octava, et nona legantur in
cappis, cæteræ in superpelliciis. 0mnes lectiones de
majori sede. Primum responsorium, secundum, ter-
tium, seae:um, et nonum in cappis cantetur. Dominus
p archiepiscopus legat primam lectionem. Primum re-
sponsorium tres de majoribus in cappis. Secundum
responsorium dominus archiepiscopus, cum eo decanus
et cantor in cappis. Tertium responsorium tres de
majoribus in cappis. In secundo nocturno, tres de
majoribus in cappis (rubeis) à 0 constantia marty-
tum.
(283) 154 Non dicatur hymnus aut invitatorium.
Ordinarium Itotomagense ms. Matutinæ ita incipian-
tur. Duo de majori sede regant chorum ut in Vesperis.
Ant. Dirige. Psal. Werba mea, etc. et in Breviariis
Rotomag. an. 1491 et 1578 haec leguntur: Ad Matu-
tinas, antiphona. Dirige. Non legitur invitatorium
apul Joannem Belethum, c. 161 de Celebratione
officii mortuorum, nec apud G. Durandum, nec apud

[ocr errors]

c. 116, sic lego : In officio mortuorum imitamur officia mortis vel sepulturæ Domini, ideoque invitatorium non cantatur, et benedictiones ad lectiones non dantur. Item nec in rituali Lexoviensi an. 1661 habetur invitatorium in die commemorationis omnium defunctorum et in depositione defuncti, nec in Breviario Parisiensi an. 1557, et Manuali item Parisiensi 4581, nec in Ordinario ms. canonicorum regularium S. Laudi Rouomagensis. Hoc invitatorium D. Franviscus a Joyosa Rotomagensis archiepiscopus in Manuali Rolomag., an. 1612, primus instituit, et successor ejus D. Franciscus de Harlay I in Breviario Rotomagensi anno 1618 edito. (284) Duo regant chorum. Cantor chorum regit: a diiobus in cappis Graduale canitur, a duobus item cappatis Tractus; sed in ecclesia cathedrali a quatuor caulatur, quia in ea more triplici missa celebratur, (285) Horæ diei nullomodo prætermittantur. Hinc et inferius apparet quod tunc in Ecclesia Rotomagensi præter oflicium mortuorum officium de die diceretur, ut in Breviario Romano hodie observatur; quod etiam confirmant verba sequentia: Has ferialiter dictas agenda mortuorum festiva sequatur. (286) In Completorio. De secundis Wesperis et Completorio mortuorum nulla fit mentio in ordinariis mss., nec ullum loreviarium Rotomagense assignat. (287) Festivitas nativitatis S. Joannis Baptistæ, etc. Festivitates S. Joannis Baptistæ, et passionis SS. Petri et Pauli, et S. Michaelis in mense Septembri ritu triplici 2 classis per totam dioecesim celebrantur, ut festum SS. Trinitatis. (288) Invitatorium in Matutinis a tribus clericis cantetur. In festis triplicibus a quatuor, in duplicibus et semiduplicibus a duobus in cappis in medio chori, in simplicibus et feriis ab uno in stallo suo in superpellicio canitur invitatorium, 155 nunquam a tribus in Ecclesia Rotomagensi. , (289) Dies octavus ut Dominica celebretur. Nunc ritu duplici colitur. (290) Dedicatio sancti Michaelis in mari. Quæ et festivitas S. Michaelis in periculo maris, in antiquo ecclesiæ metropolitanæ Martyrologio nuncupatur die

[ocr errors]

(291) !n Vesperis et Matutinis chorus non regatur. fn his Wesperis et Matutinis chorus a duobus cappis indutis regitur, sed ad Te Deum altare non incensatur. (292) 0fficium cum Laudibus et Sequentia celebretur. De istis Laudibus nihil fit in Ecclesia Rotomagensi, Sequentias tantum in festis triplicibus retinuit cathedralis ecclesia. (295) Matutina non dicatur. 0fficium nocturnum pariter et diurnum de istis sanctis agitur in dioecesi I{otomagensi. (294) Romani, Audoeni. Cum auctoris scopus fuerii librum hunc non in unius metropo!eos sed totius provinciæ usum exscribere, nemo miretur si pr;ecipuos Ecclesiæ nostræ tutelares in infimam sanctorum classem redegerit, multaque præterea vel omiserit, vel obiter perstrinxerit, ad peculiares ejusdem ecclesiæ cærimonias pertinentia, quorum notitia peti potest ex Ordinario. Cujusmodi sunt solemnes Dominicæ Palmarum, et ascensionis processiones, ac S. Audoeni festivitas, Joannis tempore (ut ex ejus Historia constat) celeberrima: Quod hic consulto molatum voluimus, ne quis inde sugillandorum rituum nostrorum occasionem arripiat. Pf. Festum S. Romani civitatis Rotomagensis patroni et arcliiepiscopi ritu tripliei in ecclesia observatur, non item in populo qui totus negotiationi et deambulationi hac die incumbit, ita ut ecclesia jure merito lugeat eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Concilium Rotomagense anno 1581, præsidente Carolo Borbonio archiepiscopo Rotomagensi et S. Romanæ Ecclesiæ cardinali, de cultu divino in genere, art. 4 et seq. de istis nundinis et mercatibus publicis in diebus festis maxime conqueritur, et rebelles 156 excommunicatione plectit. Festum vero S. Audoeuii Itolomagensis item archipræsulis ritu duplici celebratur per totam dioecesim, solemniter autem et triplici more in ecclesia S. Audoeni propria canonici cathedralis ecclesiæ celebrant, ad quam eo die fit processio ex calhedrali ecclesia, quæ post observationes nostras in ordine processionum est extrema. (295) Responsorium a duobus clericis absque cappis cantetur. In Sabbatis per annum quando in Wesperis habetur responsorium, scilicet in Adventu, et a Se

46 Octobris. Ejus autem veneratio etiam ad exteros p ptuagesima usque ad Trinitatem, a duobus in cappis

transiit. In concilio enim 0xoniensi apud Anglos celebrato an. Christi 1222 recensetur inter festa a rectoribus Ecclesiarum et capellanis in obsequio divino et laude celebranda cum interdictione minorum operum servilium. PR.

canitur, similiter in omnibus Dominicis invitatorium. (296) In Matutinis una tantum antiphona cantetur.

Nunc antiphonæ novem super psalmos canuntur,

excepto tempore paschali.

« VorigeDoorgaan »