Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

planctum invitaret. Quandocunque res eum occupa- A roli, et malebant quam hunc regnare, fasque netsbat mundialis, utpote exigebat, et exigit in talibus œconomia temporalis, paulo post exoccupatus adrat totus in divinis. Mox fluebat lacrymarum inundatio, et inter lacrymas dulciter susurrabat psalmorum murmuratio.

19. Maxime in officio divino. Ubi quoque ad divinum officium introibat, omnes cogitationes sæculares secus ostium introitus reponebat, et secum lotus utpote ante Deum incedebat. Aliis psallentibus ipse flebat; dulciori enim musica solvebatur in lacrymis, per quam totus constabat. Tantæ enim erat dulcedinis et dulcissimæ in Deum intentionis ut si etiam regalibus consiliis assisteret, audita ali qua melodia nullo modo se a fletibus temperaret. Nec mirum, quia dulcedo patriæ, in qua dulcescit, cui semper suspirabat canticum novum, hac dulcedine solvebat eum.

20. In itinere seorsim incedit. Cumque etiam pro Ecclesiæ negotio itineraretur, quod ab hujusmodi ministerio, etsi aliquando, raro tamen segregari consequitur, secretus ab omnibus aliis gradiebatur. Nec deserebat instituta regule, sed fletibus vacabat pro lectione, et orationibus pro reliquo conventuum tenore. Comites qui in talibus consueti erant, præcedebant et sequebantur eum, salibus suis intendendo; ipse autem salebras itineris relevabat sibi psalmodiando.

21. Pacem inter dissidentes reformat. Ubicunque gradiebatur, pax secum comitabatur, bellum cum bello habebat, foedus cum pace inierat. Cum qua olim perveniens Beneventum, invenit cam arma sumpsisse contra Spoletum. In quibus tanto marte bacchabantur ut omnia sua armis, prædis et flammis adnihilarentur. Fervebat Bellona in omnium necem, omnibus pulchrum videbatur perdita recipere per medium hostem. Hæc erat mensura belii prius deficere quam vinci. Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat, et utrisque consultum pacis expectoral. Nec ante desistit quam foedus inter eos usque ad oscula restituit, pacem partibus redintegrat, mores et fines certo limite antiquat. His ergo et similibus fœderabat regnum indefessus.

B

C

que confundi. Cujus invidiæ adepto tempore vindicta accensi, quatenus eum separent a latere regis firmantur convoti, ut justitiam ulterius non habendo defensorem regnum amitteret, et iniquitas suis quandoque capienda fraudibus dominandi locum reciperet. Nec erat res perardua, quia suppetebat locus, tempus, persona. Denique, ut aiunt, regibus boui quam mali suspectiores sunt. His quoque virtus aliena semper est formidolosa. Quod viro Dei ita esse nihil constitit verius qui, sine judice dignitate honoris exutus, ob beneficium reipublicæ exsilium tulit sicque mala pro bonis recepit. O mores! o tempora, ex aureis utique fictilia! Sedbeati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, pro qua quasi mundus exsilium non esset, alterius exsilii injudicatus excepit sententiam. Non tamen sine judicio, quia feliciter munerandus divino.

23. Etiam et sui. Dissolvitur itaque illa felix germanitas, quæ sicut aliqua constellatio totius palatii videbatur claritas. Germani erant quinque, ut sexu ita discreti et ætate, sed eadem uniti bonitate. Sanctus Adalardus primum ætatis et sanctitatis tenebat gradum; post quem Walo, virorum clarissimus, ordinis, justitiæ et æquitatis hæredium. Quibus sancta virgo Gundrada hærens ex latere dispar quidem erat sexu, sed non dispar sanctitate, quæ sola inter venereos palatii flores ignem juventutis meruit evadere. Reliqui duo Bernharius et Theodrada; quæ, reddito fructu nuptiali ante pedes Jesu, verbum Dei elegit, audire cum Maria. Et ipsa quidem Suessionis sanctimonialium rexit vitam; ille vero Corbeiæ Christi discipulatus assumpsit formam.

24. Hi ergo palatii flores per diversa mittuntur insontes. Sanctus Adalardus ad Heri Aquitania insula adeptus Dei dispensatione locum quem ante quærebat per fugam. Walo providente Deo recipitur Corbeix, ut quæ flens et dolens desolata erat tanti Patris decessione, ejusdem fratris consolaretur sanctitatis et prælationis successione. Bernharius Lirino mittitur; Theodrada quasi reliquis innocen. tior, cum omnes innocentes essent, Suessionis relinquitur. Pictavis dirigitur Gundrada, apud dignam

22. Ob justitiæ zelum relegatur. Sed ea tempestate visa est e terra justitia migrare. Patiuntur D digna, sanctam scilicet Radegundem anciliatura

mortales lucente sole deliquium, quia perit inter eos color et decus rerum. Lux denique orbis Carolus imperator, viam universæ carnis ingressus, defecit, filiumque suum Ludovicum moriendo imperatorem effecit; sed non tam bene filiatum, sicut decuisset imperium. Non enim secutus est viam patris, sed sensit cum Roboam filio Salomonis. Quidquid pater amaverat, odio habet; quidquid illi placuerat, sibi displicet. Removentur paterni consultores, admoventur novi et priorum osores. Quorum annosa perversitas statim felices esse res publicas ingemuit, eo scilicet quis juxta Platonem rectores earum amplecti sapientiam vidit. Erant autem illi qui viro Dei sapientia et honore ampliato invidebant tempore Ca

O corde tam uniti, cur orbis intercapedine tam discreti? quos Deus conjunxit, homo cur separavit? Hæc autem proscriptio non fit legalis judicatio, sed furtiva relatio. Loco tamen acceptæ benevolentiæ omnem excludit injuriam malevolentiæ.

[ocr errors][merged small]

cordis ostendentes. Quibus cum rece lentibus valedi- A cor regis habetur, solita dignatione solvit ejus exsiceret, et ipse valedictus ab eis recederet, recedunt cum lacrymis, et duo archipræsules, qui calido pede et calida mente assistunt regi, dicentes : Putas te, imperator, vindicare, quia hunc virum exhonoras hac proscriptione? Aut male es consultus, aut non bene præmeditatus. Non denique exhonoras, sed, ut sibi videtur, pleniter eum honoras. Verum enimvero non te ex illo, sed ex te vindicas illum, quia nunquam sibi tanta, quanta hodie fuit exsultatio et gaudium. Hodie pristinam libertatem in Christo se recepisse gratulatur, et quia non aliquod gaudium huic simile sibi potuisses facere, sine simulatione fatetur. Unde scias procul dubio quia nunquam lætior visus est a nobis aliquando. Ad hæc imperator perfunditur rubore, dolet se fecisse, quod jam ruboris sibi videbatur irritum facere; sed si foret infectum, non esset utique posthac faciendum. Cui rem cunctis imputantibus pro crimine [nec aliter erat, peccatum enim faciens peccato non poterat carere) vir Dei omnimoda ratione obnititur: «Non huic, dicens, non huic, quod non est in hominis potestate, imputetur, utitur Dei permissione, cui constat nos omnimodis deliquisse. Quod si a Domino adversum nos incitatur, oportet ut sacrificium humilitatis odoretur. ›

lium. Dominus enim in terram aspexit, et justitia de cœlo prospexit. Resedit in regno æquitas, et refrigescit multorum iniquitas, revirescit color rerum; colorantur flores Ecclesiarum. Jam enim tempus miserendi, jam venerat tempus earum, quía clementia Dei inspiravit imperatorem Ludovicum, quatenus ab exsilio sanctum revocaret Adalardum. In cujus revocatione tanta fuit imperii exsultatio, quanta si cœlitus descenderet visibiliter ipsa divina visitatio. Nec secus erat quia Deus per eum mortales visitabat. Gratulantur cœnobia monachorum, resultat jucunditate decus ecclesiarum, superborum arrogantia humiliatur, bumilium patientia exaltatur, fit concursus populi restituta sibi pristina dignitate, B quia qui subtractus fuerat sedentibus in tenebris errorum, refulget Sol justitiæ. Recepto patre fiunt matrimes orphani, gubernatorem recipiunt viduæ et pupilli.

28. Præter Herienses. Sed quanta istis lætitia, tanta illis a quibus recedebat oritur mæstitia. Gandent et dolent, quia semper eum habere vellent, et tamen ad suam sedem redire mallent. Hæc erat inter eos discors concordia, et concors pariter discordia. Quem circa lacrymantes pia dilectionis dulcedine (non enim erant adhuc satiati per septennium, quod multis solet esse tædium, ejus dulcissima dilectione), vix cum fervore charitatis cogebantur dimittere.

29. Maxime Reginardum. — Præcipue autem inter eos dilectionis quidam erat Raginardus post eum utique qui tunc erat, ejusdem loci abbas futurus, qui unica fervens in eum amoris charitate, gaudebat et dolebat, mutua animi alternitate. Quia enim repatriaret assertor veritatis lætabatur; sed supra modum dolebat quod tanti viri præsentia privabatur. Cumque monasterium jam egrederetur, et fratres eum lacrymis valedicendo et deducendo prosequerentur, ille delitescens in valle plorationis, dolori satisfaciebat gemitibus et lacrymis, quia præsens ferre non poterat præsentiam abeuntis. Quem ille frequenter requirens, et sæpius exspectando resistens, statuit omnino non discedere, quandiu superesset sibi fratri valedicere. Cui tandem reperto cum nuntiaretur, et ne impediret abire volentem

26. Heriensibus monachis prodest. Hæc et alia prædicando discedit ad locum, ut destinatum usui suo, ita et a se expetitum omni desiderio. Ubi quantæ fuerit humilitatis et gratiæ, testes idonei sunt fratres, inter quos per septennium vitam duxit angelicam. Quanto enim curis sæcularibus erat exoccupatior, tanto divinis et cœlestibus suspirabat attentior. Assiduus erat in oratione, pos! orationem in lectione, post lectionem in fratrum relevatione. Relevabat eos melliflua ratione, se ipsum præbens speculum, quem sequerentur in actione. Parvus erat inter minores, minor inter majores, majores venerans ut dominos, minores colens ut filios. At illi gaudebant ejus paternitate, et quasi sub abbate suo exhibebant se digna filiatione. Expetebant monentem, et in omnibus audiebant consulentem. Sermo quippe ejus sale erat conditus, et omnes adversos secundabat casus. Pater coenobii patris eum venerabatur loco, neque aliquid fieri censebat sine ejus consilio. Illi autem D rogaretur, Nolite, precor, ait, quærentibus me deteminimum erat in talibus consulere, utpote qui alterplicem (nove) imperii curam solebat disponere, nisi fratrum diligentia evictus esset aut charitate. Sed quia in cœlis erat, secundum Paulum, ejus conversatio, semper tenebat eum divina contemplatio; a qua vix aliquando recedebat, nisi fratrum charitas, sut edulii eum relevatio abstrahebat. Et ut fiat cita descriptionis conclusio, quia non potest fieri virtutum ejus plena definitio, talem se ibi exhibuit qualem nulla valet comprehendere oratio. 27. Post septennium revocatur, cunctis congratulantibus. Qua veneratione postquam explevit septennium, ita adhuc novus in Dei obsequio, quasi pondum supplesset biennium, Deus, in cujus manu

gere, quia lenius absens possum abeuntem ferre. › Renuntiatur sancto, ostenditur quo delitescat loco : qui statim passibus charitatis regressus venit ad fratrem, ne remaneret insalutatus. Et cum pervenisset ex improviso, exsiliens ille consternatus animo : ‹ Hei mihi! Pater, clamabat lacrymando, addidi peccatum peccato. Nolui ad te exire, ideo miser huc te cogo redire. Sed da veniam, quia sperabam latere. Nescio denique quid faciam dilatum, sed jam præsens vix queo ferre tui desiderium. Absit autem ut per me aliqua intricetur tibi mora ; Domini tecum comitetur gratia, quia mecum, velim, nolim, tui semper erit præsentia. His dictis, dato et accepto vale, diu immorantur in osculi cha

ritate sicque sanctus egreditur cum reliquis, etiam A visset et quiete, vellet, nollet, se habendo paululum illo prosequente.

30. Navem conscendens proficiscitur.— Præparantur rudentes, impelluntur naves, et velis auræ patentibus, solvuntur anchora: expapillatis brachiis aptantur remiges et antennæ. Dant fratres gemitus, et naves sonitum, atque tandiu super ripam stantes recedenti intentant visum, donec crispantibus oculis pro uno sibi videntur videre numerum.

[ocr errors]

51. In palatum honorifice accipitur. At ille solutis carnis non cordis aspectibus, post aliquot dies tandem pervenit ad palatium, longa corporis macie confectus, ubi susceptus favorabiliter a rege et ab optimatibus, veniam dare petitur lacrymabiliter. Fatentur errorem, et inveniunt injuriæ immemorem.

melioratus fuisset, accercitur iterum ab Augusto: et qui prius gloriose, modo gloriosius recipitur in palatio. Quem introeuntem tanta comitatur gratia, tanta loquentem sapientia, tanta sapientem facundia, ut sua unicuique statim pateret insipientia. Mirantur et stupent, et super rationem ejus hærent, quia qui prius videbantur sibi perfecti rhetores, nunc digito ori superposito ass stunt pene elingues. Quidquid tractaverant fit irritum, quid quid iste eloquitur fit ratum. Solvitur itaque multorum captivitas, eorum maxime quibus regia jungebatur afinitas, sicque in primis resarcitur ejus felix germanitas, cl redditur in uno omnibus plena libertas. Revocantur omnes ex diversa regione, nisi quos felicius præ

Videns enim suffusos pudore, quibus non fuit pudor B veniens mors remiserat patriæ. Quorumdam tonsura

olim sibi usque ad effectum invidere, satisfactionem eorum prævenit. et demissis oculis jam satisfacientes ita dulciter delinivit. Nihil, ait, o Cæsar, fit in terra, nihil, o proceres, siue causa; nihil fit in mundo sine Dei judicio. Si nos pro peccatis nostris arguit Deus, quid ad vos? nos viderimus. Nihil poLuisti sine Dei permissione; modo utamur Dei jussione. Dimittite, inquit, et dimittemini (Luc. vi, 37); quod ego primus faciam: vos me sequimini. > Fit sine mora ab omnibus; festucantur omnia.

32. Cœnobii sui curam resumit.—Quibus ita compositis, petitur pristinam sedem recipere flagitantibus filiis suis, quibus fatigatis desiderio septennium illud prolixius videbatur centuplicibus annis. Recipit nec refutat, etenim secundum canones non poterat; imo charitas filiorum sibi imperat ; et sic cum multa stipatione suorum Corbeiam remigrat. O quam jucunda dies illustravit tunc Corbeienses ! dies illa, dies lætitiæ, dies exsultationis et gloriæ. Quanta denique fuerit receptus ambitione quis valet perorare? Procedit palliatus ordo monachorum, monachosque præcedit candidatus ordo clericorum; omnis sexus ct ætas ruit in obviam, nec est audire nisi unius laudis concinentiam, Christi scilicet propter reditum Patris laudantium clementiam. Consonant et dissonant, quia voces, non laudes (sexus mutavit ; nec plures fudit lacrymas ejus discessionis desolatio quam nunc quoque refudit regressionis consolatio.

55. Febri affectus. Sed non defuit impedimentum, quo aliquantisper tantum impediretur gaudium. Illum enim pro quo hæc arridebant gaudia, flamma febrium invadens pestifera, membra diu attenuata exsilio, attenuabat etiam nunc invaletudinis morbo. Quæ res lætitiam quidem minuebat, sed lacrymas utrimque procedentes et ex gaudio et ex mœrore augebat. Ea tantum relevabantur consolatione, quia malebant eum infirmum quam nec sanum habere. Quamobrem affluentes erga eum omnimoda humanitate, charitatis officium exhibent ei benigna filiatione.

34. In aulam redit honoratus. Exsulum reditum procurat.Cumque aliquantulum remissius quie

C

D

sine jure suscepta, per eum transit ad coronam, et offertur Dco sponte quod illatum fuerat ad ignomi

niam..

-

55. Aulicorum reformat mores. -Ipse publicam suscipiens pœnitentiam imperator gloriosus, facit se cunctis humiliorem in suis reatibus, qui regali elatione affectus fuerat alter Tarquinius. Quidquid enim exemplo et permissu alios fecerat offendere, tandem salubri consilio institutus sanaba! regia satisfactione, omnes præeundo reducens ad viam pœnitendi, quibus factus fuerat iter deviandi. Audicbat in omnibus sanctum Adalardum, et ad pristinam honestatem precabatur reducere imperium. Nec defuit ille, sed justitiam et æquitatem restituit in propria sede. Repressit vocum novitates et temerarias in populo præsumptiones. Et quia discedeus cœlum, non animum, mutaverat, mutatuni imperium refrenans timore e amore, decuplum majoratur quam discesserat. Præterea jubetur etiam omnibus Ecclesiis magistrare; quilus consilio et prudentia magister, sed discipulus apparet humilitate. Nec ante destitit quam regnum Francorum omni gloria juvenescere fecit.

[ocr errors]

36. Abbatis munus retinet invitus. Sibi durus. Rebus ergo in pace compositis, cogitat se iterum exuere sæcularibus curis, ut reliquum vitæ tempus peragat in divinis. Sed non est permissus, a. filiis suis scilicet, quorum erat spes maxima post Deum el pater maternus. Quanto enim erat ætate maturior, tanto tendentibus ad virtutem videbatur utilior et agendis quibusque perfectior. Nec erat aliquis qui super eum id excreere posset, præsertim cum vigore sancti Spiritus, et viriditate adhuc non exhaustæ carnis tantum vigeret, ut in laboribus et negotiis rerum nullius juvenis constantia eum sequi, nedum assequi valeret. Adeo perfectus erat in actione, omnia dulciter, se ipsum tractans sine duleedine. Quis enim unquam ita dominus servi, ut iste erat sui ? qui tam crudelis alterius, ut iste arbiter suus? qui cum a filiis suis obsecraretur aliquando paterna veneratione, cur sibi ipsi tam indiscretus esset, qui alios tractabat discretissime, statim coram eis sponde

bat correctionem, sed paulo post repetebat vigilias A omnibus scilicet que sibi voluisset suggerere Spiet essuriem.

[ocr errors]

37. Sed liberali vultu. Erat tamen decoris gratia venustus, discreta macie satis admodum colorus. Non obumbrabat faciem ejus aliquod exterminium, sed assidua hilaritas ut edentem ita et jejunanten componebat decorum. Canities eum candore niveo exornabat, et velut lilium super roseos amictus, coma capitis super cutem puniceam relucebat. Qui si ex millibus electus fuisset, non candidior, non rubicundior eligi potuisset.

38. Munificus in omnes.-Cætera ejus non est laudari modus. Persona, et nobilitate, et sapientia, et honestate, non discrepabat ab ipsa ministerii arte. Siquidem res Ecclesiæ quam optime disposuerit, testabitur Corbeia, quandiu supererit. Ibi erat portus pauperum, respectus divitum, domus materna orphanorum, et ejus exemplo adhuc superest cunctis petentibus refugium. Non dives indonatus, non pauper redibat irrogatus. Calibes viros et viduas stipendiis destinabat accipiendis per singulas villas, qui ubique locis opportunis accipientes ab eo xenodochium, possidebant res ecclesiæ communiter ut patrimonium. Thesaurus quippe in cœlo sibi et suis parabatur, et domus Dei sapienter a sapiente administrabatur.

39. Habitum rilem gerebat. Cæterum habitus vestimentorum ejus vix erat sufficiens pro frigore, tamen potius membra muniens quam aliquid honoris aut pretiositatis inferens. Prorsus non egebat aliqua corporis compositione, nihil enim sibi deerat pulchritudinis bumanæ, nihil etiam interioris animæ. Aspectu erat incomparabilis, statura procerus, incessu virginalis; vox ejus cycnea dulcedine sui mulcebat auditum, et sermo quemque audientem sui faciebat memoriosum.

[blocks in formation]

B

C

D

ritus sanctus? Qui si vulgari, id est Romana lingua loqueretur, omnium aliarum putaretur inscius; nec mirum, erat denique in omnibus liberaliter elucatus. Si vero Teutonica, enitebat perfectius; si Latina, in nulla omnino absolutius. Testantur hoc quamplures ejus epistolæ, quæ directæ ad plurimos omnium habentur liberalissimæ. Nec enim litteras satis liberaliter non poterat nescire, qui inter alas scholares nutritus et eruditus fuit cum consobrino suo Carolo imperatore, et posteaquam sæculo renuntiavit, satis studiose se habuit in monastica eruditione.

[ocr errors]

45. Vigens consilio. Sic igitur perfectus in utraque disciplina, sæculari videlicet et divina, omnibus omnia factus, sequester erat inter reges et principes, majores et minores, æquissimus in omnibus, Deo placens et hominibus. Consilium verc in eo vigebat totius patriæ, et licet unicum ejus esset desiderium dissolvi et cum Christo esse, tamen precibus suorum evictus, imperii pacem et honestatem disponebat circumquaque,

44. Corbeia Saxonicæ initia et progressus. — Quibus insistendo pervenit Saxoniam cum hoc etiam certae rei negotio. Id autem negotii erat, quia ibi religionem theoricam aliquando ponere decreverat : ad quam statuendam per quemdam puerum, nomine Theodradum (40), a Saxonia Franciam a rege deductum, et monachum Corbeiæ factum, locum ædificandi a parentibus ejus adeptus fuerat. Quo in loco ecclesiam monachorum usibus aptam ædificare nonnunquam disposuit; sed quia locum non satis aptum intellexit, crepera semper dilatione intermisit. Quam dilationem protelavit usque ad Caroli mortem, et post Carolum usque ad exsilii sui relegationem. Exsilii autem tempore, quæque sui juris fuere, qui prius accepit, in sua redegit potestate.

45. Sed habebat ibi quemdam in Christo filium præ omnibus sibi monachis familiarem, et univoce equivocum. Hic ne subintraret aliquis alius, prædictum locum intercepit loco ejus. Et quia hoc eum prius noverat voluisse, gratia amoris ejus ex Corbeianis sumptibus cellam ibi cœpit ædificare, cœpit, nec perfecit, quousque sanctus ab exsilio remeavit. Cumque remeasset, ordinabat si quid ex suis exordinatum fuisset.

46. Quo tenore Saxoniam modo pervenit, pervemiens locum ex omni parte inspexit, inspectum omnino inutilem intellexit. Suspensus erat mente, quia captum religionis opus nolebat dimittere: et apticrem non habens, hunc locum inhabilem videbat esse. Tandem ad regem se contulit, et ut locum ædificabilem sibi donaret petivit. Nec momento hæsit ille, sed ejus religiosa gavisus voluntate, ubicunque inveniret, deliberavit sub ejus optione. Ivit, quæsivit,

Gorbeiensis. Gerardus utrumque accepit ab auctore anonymo, qui translationem S. Viti descripsit, infra. Veram quod hac de re scripsit Paschasius in libro De vita Wake abbatis præferendum est.

invenit, renuntiavit: et accepta hilariter ædificandi A simæ sorores. Felix Pater tali filiatione! feliciores potestate, insuper multis donatus donis regia largitate, dimissa cella, cœnobium cœpit ædificare.

filiæ tali paternitate! felicissimi filii, si permanserint in hac unitate! Ecce enim Pater migrat : deserit in mundo, non deserit in Christo, quos nutrierat. Adest tempus dissolvi et esse cum Christo, tempus moriendi in terris, et renascendi in cœlo.

47. Est autem locus super Wiseræ fluvium, maximæ amœnitatis et temperiei elementorum ita competens, ut constet creatus ab initio ad usus monachorum. Dilatatur siquidem in vallis planitie, figuratus in modum litteræ. Habet denique versus orientem alveum, secus quem montem in facie por. rectum; porro a meridie mons alius ex alveo egreditur, qui versus occidentem dilatato sinu tenditur : a septentrione autem alter pari situ e regione, quousque viam per medium dantes invicem se videantur copulare; atque ita vallis planissima in medio remanens, quasi alter paradisus jucunditate totius temperiei apparet florens, hoc modo quantum coin- B Natalem Domini tetigit eum validissima febris, cidatur trianguli figuram exprimens.

48. Saxonum liberalitas in novum Corbeiam. In hoc itaque loco construens ecclesiam cum officinis, exornat melioribus quos potest invenire monachis: monachos instruit moribus, locum facultatibus, et omnia omnibus quæ præceperat sanctus Benedictus. Vocat nomen loci Corbeiam, ut signo esset posteris, unde existendi sumpserit materiam, et Corbeix Francorum sancit esse filiam. Et merito, quia quid quid erat, ab illa cœpit ab ovo. Nec multum temporis fuit, quo facultate, tametsi non dignitate, matri se comparare potuit. Longe enim exhalante bono odore monachorum, quos Pater sanctissimus ex sinu matris adducebat filiæ omnes electos, tanta abundavit erga ecclesiam imperatoris et omnium op- C timatum largitas, ut prius deesset recipiendi quam dandi voluntas tanta erga Patrem sanctum et ejus filios fervebat veneratio, ut mallent ecclesiam quara natos suos hæredes suorum ascribere.

:

49. Adalhardus rebus ponit modum. At ille videns sufficienter attributum, quantum scilicet sup petebat, ecclesiæ in prædiis, in auro et in cæteris rerum, ponit modum recipiendi, et quotidiana prædicatione a cordibus subjectorum eradicat vitium concupiscendi. ‹ Mortui, aiebat, debemus esse mundo, et vita nostra regnare cum Christo. Sed ecce multi, qui sæculo renuntiasse videntur, nimiis rebus abundantes iterum sæculo deservire inveniuntur. Quod quam sit absurdum advertite nobiscum. Alioquin nihil nobis prodest nos exspoliasse propriis rebus, dicente Apostolo: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. 11, 4). Non est nostrum ditari, unde alii inopes fiant, neque nostrum lætari, unde alii doleant. Simus sufficientia contenti, quibus debet esse sufficiens etiam paupertas Christi, qui dives, pro nobis pauper voluit fieri. >

50. Hæc et alia prædicando sæpe migrabat de Corbeia ad Corbeiam congaudendo, audiens scilicet, quia bonus odor essent in Christo. Lætabatur tam digna plantatione, et delectabatur in earum jam radicata unitate. Erant enim inter se communes et, quia junior sub eodem patre jam sororiabat, dilectis

D

51. Febri corripitur. Imminebat itaque solemnitas solemnitatum, illa scilicet solemnitas qua per incarnationis suæ mysterium in sole posuit Dominus tabernaculum suum. Redierat a Saxonia in Galliam, ut, fundata filia in Christo, advenum Domini celebraret apud matrem Gorbeiam. Jamque alter Simeon senex paraverat venienti Domino occurrere, et Regem regum procedentem de thalamo suis ulnis lætus suscipere: cum ecce triduo ante

orante eo et flente juxta consuetudinem suam in basilica, medio noctis. Qui ita totis vigiliis una cum Fratribus perseverans psallebat cum eis, et psallendo flebat, usque ad lucem hostiam ubilationis in pectore Domino consecrans.

52. Obitum suum imminere declarat, Prosequente autem luce, jubet fratres ad se convenire. Quibus coram positis, singulos monens de singulis, indicat instare tempus sue dissolutionis, et in commune perorat de pace et unitate secundum Deum futuræ electionis. Et dicens Symbolum cum oratione, cæteris flentibus se commendans, retinuit illos cum quibus sibi erat agendum de rerum ordinatione.

53. Quid interim agat. Cumque dialim magis magisque languor crudesceret, ita providus omnia disponebat, ac si nihil mali ferret præcipue laborans, ne pro tædio suæ invaletudinis sancta solemnitas minus honoris aut obsequii haberet. Cætera vero non minus studebat ordinare, ne post se aliquid sub se imperfectum videretur remanere. Die igitur peracto qua potuit veneratione, quo summa divinitas humanitatem nostram dignata est suscipere, reliqui dies sibi profesti fuere, quia cœpit in eo mortifera febris avidius morbescere. Quotidie tamen ad oratorium beati Marni veniebat, cujus privilegio amoris præ cæteris cum cæteris memoriam recolebat, ibique missas audiens sanctam communionem percipiebat.

54. Hildemanni adventu lætatur. Interim audiens eum ægrotare Hildemannus episcopus Belvacensis, quem ille monachum nutrierat, et eo sublimarat honore per concessum regis, nulla detinetur instantis festi celebritate: sed mutatis gauliis patrem suum visitat infirmitatis compassione. De cujus adventu tanta gavisus est Pater sanctus alacritate, ut nisi ultima esset, pæne oblivisceretur infirmitatem pro tanta consolatione. Reddidit Deo gratias, et illi, quod non sit fraudatus a desiderio sui. Desiderabat enim eum videre et inter manus ejus obire. 55. A quo et ungitur. Et interrogatus si ab eo benedictionis oleo perungi vellet, erectis in cœlum luminibus, omnimodis precabatur ut fieret. Vocatus episcopus adest, et statim quod petebat factum est.

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »